Skip to main content

Full text of "NEWS IN LATIN BY REIJO PITKÄRANTA AND TUOMO PEKKANEN, 2005 TO 2012"

See other formats


MODERN LATIN, LATIN MODERNE, LATINITAS MODERNA, LATIM MODERNO 

NUNTII LATINI, NEWS IN LATIN, BY REIJO PITKAERANTA AND TUOMO PEKKANEN 
SOURCE, http://yle.fi/radiol/tiede/nuntii_latini/ 

SAMPLES OF MODERN LATIN BY REIJO PITKAERANTA AND TUOMO PEKKANEN 
FROM FINLAND. LATIN NEWS, 2005- 2012, 282 PAGES, COMPILED BY DARCY 
CARVALHO, SAO PAULO, BRAZIL, 2013. LATEST BULLETINS CAN BE DOWNLOADED 
FROM THE SOURCE HTTP://YLE.FI/RADI01/TIEDE/NUNTII_LATINI/ 

The text of bulletins from 13 May 2005 onwards is given below and audiofiles from September 2006 
are saved in the same directory on my home computer and on my school server. An archive of 
broadcasts from May 2000 is available on-line at http://www.interrete.de/latein/nuntiifin.html (scripts 
only). German annotation and translation of some reports is provided on a German grammar school's 
website at: http://xen.hvgg. de/index.php?mode=nuntii&navid. English glosses to some of the words 
can be found with the Web Reader on the Word Champ site 

(http://www.wordchamp.com/lingua2/Splash.do). They include all words used in the bulletins from 16 
February 2007 onwards. There is a description of how to use the Word Champ assistance at 
http://www.circe.be/content/view/134/332/lang,en/ and also at 
http://linguae.weebly.com/using-nuntii-latini.html 

14.12.2012 

Anniversarium independentiae Finnorum 

Postridie Nonas Decembres (6.12.) anniversarium independentiae Finnorum nonagesimum quintum a 
civibus caerimoniis translaticiis celebratum est. Praesidens rei publicae Sauli Niinisto cum coniuge 
Jenni Haukio in castellum praesidentiale circiter mille octingentos hospites invitaverat. Thema 
festivitatis vespertinae, a praesidente electum, erant opera et labor Finnorum. 

Imprimis invitati erant homines, qui suis operibus suoque labore prosperitati patriae profuerant. Idem 
thema apparuit in programmate musicali et in ministratione ciborum, qui quantum fieri potuit a 
productoribus patriis empti erant. Emissionem directam ex castello praesidentis duo miliones 
quadringenta milia hominum per televisionem spectabant. Singulare erat, quod quattuor praesidentes 
rei publicae cum coniugibus diem independentiae una celebrabant. Aderant scilicet, praeter 
praesidentem Sauli Niinisto, pristini praesidentes Mauno Koivisto, Martti Ahtisaari, Tarja Halonen. 
Koivisto, qui hoc anno undenonaginta annos complevit, est inter omnes Finniae praesidentes 
longaevissimus. 

Marius Monti munus depositurus 

Marius Monti, primus minister Italiae, munus depositurus est. Praesidenti Georgio Napolitano dixit se, 
ubi primum nova de dispensatione oeconomica lex in annum proximum a parlamento accepta esset, 
discessionem confirmaturum esse. Silvius Berlusconi, cui Monti mense Novembri successerat, 
nuntiavit se munus primi ministri denuo petiturum esse. 

Finnis palma de choreographia flamenco 

Grex Finnicus de choreographia flamenco palmam maxime insignem obtinuit, cum de opere "Corvus et 
Horologium" in certamine Matriti facto praemiatus est. Dux gregis Kaari Martin de choreographia 
solitaria, Roni Martin de optima illius certaminis musica, Erica Turunen de optima vestium 
designatione primum praemium acceperunt. Victoria fuit insolita, nam in illo certamine, anno 
millesimo nongentesimo nonagesimo secundo condito, Hispani primos locos obtinere solent. Maior 
pars ex participibus certaminis Matritensis saltationem flamenco translaticiam confitebantur. Opus 
Finnorum autem, quod Mariana Collado Hispana saltabat, quiddam medium erat inter flamenco et 
saltationem hodiernam . 

Superficies marium inaequaliter surgit 

Investigationes recentes ostendunt superficiem marium propter calefactionem climatis opinione 
celerius surgere. Maximum periculum inundationum regionibus planioribus terrarum egentiorum 
imminet. Ante annum bis millesimum sexagesimum (2060) superficies maris a dimidio metro usque ad 
metrum surrectura esse aestimatur, ante finem saeculi etiam complura metra. Superficies levatur, quod 
glacies regionum arcticarum celerius quam ante solvitur et aqua maris calefactione amplificatur. Neque 



tamen id eodem modo ubique evenit, nam cursus aquarum marinarum, gradatio salina, variatio caloris, 
formaeque et metamorphoses crustae terrestris efficiunt, ut mutationes inaequaliter fiant. 
(Tuomo Pekkkanen) 

7.12.2012 

Quid Sauli Niinisto dixerit 

Praesidens Finniae Sauli Niinisto, cum Kalendis Decembribus (1.12.) diurnariis colloquium 

percontativum daret, ait se deliberavisse, quid esset, quod terrae septentrionales in suffragiis apud 

Nationes Unitas hoc anno factis clades acerbissimas accepissent. 

Censuit fieri potuisse, ut Finni et Sueti formas civitatum suarum prosperarum nimis superbe prae se 

ferrent. Operae pretium esse quaerere, num talis modus vivendi, qui apud populos septentrionales 

valeret, a peregrinis tanti haberetur, quanti Hyperboraei cogitarent. 

(Reijo Pitkaranta) 

De rebus Proximi Orientis 

Coetui generali Nationum Unitarum placuit, ut Palaestinenses ad ilium ordinem tamquam observatores 
pro sua civitate agentes admitterentur. Israeliani de ea re certiores facti tantopere irati sunt, ut statim 
tria milia novarum coloniarum in Ripam occidentalem et Hierosolyma orientalia deducere decernerent. 
Consilium eorum a Civitatibus Americae Unitis condemnatum est, cum tale inceptum consultationibus 
pacis in Oriente Proximo continuandis parum utile esset. 
(Reijo Pitkaranta) 

Condicio Iranianis proposita 

Regimen Civitatum Americae Unitarum nuntiavit Iranianos usque ad finem mensis Martii tempus 

habere ad dicendum, utrum Ordini international! ab energia atomica (IAEA) re vera cooperari vellent 

necne. Nisi haec condicio ab eis accepta esset, rem ad Consilium securitatis Nationum Unitarum 

relatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pahor praesidens Slovakiae 

Praesidens Slovakiae electus est Borut Pahor, pristinus primus minister undequinquaginta annos natus. 

Conciliavit enim sibi suffragiorum sexaginta septem centesimas (67%), cum Danilo Turk, qui rei 

publicae hodie praeest, non nisi triginta duas centesimas (32%) votorum adipisceretur. Abhinc unum 

annum Pahor munus principis ministri propter sententiam de diffidentia relinquere coactus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pertussis adhuc grassatur 

Pertussis, quae imprimis infantibus periculosissima est, in terras occidentales denuo redire videtur. Hoc 
morbi genus, quamquam praesertim apud populos egentiores grassatur, etiam in Britannia et in 
America Septentrionali hoc anno ita increbruit, ut numerus infectionum tantus esset quantus ante 
quinguaginta annos fuit. Una e causis eius rei existimatur esse, quod multi parentes dubitant, 
optimumne factu sit an pessimum liberos adversus pertussim vaccinare. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nuntius domus regiae Britanniae 

Princeps Britanniae William et coniux eius Cathrine, ducissa Cantabrigiensis, infantem accipient. Talis 
nuntius die Lunae (3.12.) e domo regia cum magna civium Britannorum laetitia divulgatus est. Quando 
autem principissa vel princeps hereditarius nasciturus sit, nondum publice constat. Ducissa e nausea 
gravidarum tantopere laboravisse dicitur, ut in nosocomium deportanda esset. 
(Reijo Pitkaranta) 

30.11.2012 

Separatistae in Catalonia victores 

In comitiis Cataloniae partes politicae, quae ad independentiam spectant, maiorem partem delegatorum 
in parlamentum regionale acceperunt. Nihilo minus separatio Cataloniae non est probabilis, ut factiones 
principales iam nuntiaverunt. Inopia quaestus et depressio oeconomica usque gravescens voluntatem 
separationis apud Catalanos auxerunt. 

Catalonia ex partibus Hispaniae oeconomiam habet validissimam, sed multi Catalani censent causam 
difficultatum oeconomicarum, quibus illi quoque gravantur, in eo esse, ut nimia pars pecuniarum 



regionis Matritum delabatur. Regimen Hispaniae centrale voluntati separatistarum vehementer resistit 
et habet proposita ad secessionem spectantia illegalia et constitutioni Hispaniae contraria. 

Mursi novus pharao appellatus 

Praesidens Aegypti Mohammed Mursi decrevit, ut leges et statuta a se data definitiva essent neque a 
tribunalibus repudiari possent. Ex quo cives in variis Aegypti regionibus vehementer et violenter 
reclamitaverunt. Mohammed El-Baradei, dux oppositionis, dixit Mursim se novum pharaonem fecisse, 
cum ita se supra leges et iudicia posuisset. 

Arafat exhumatus 

Corpus Jasseris Arafat, ducis Palaestinensium, qui anno bis millesimo quarto obiit, exhumatum est. 
Propositum est investigare, utrum causa mortis fuerit impetus cardiacus, ut officialiter nuntiabatur, an 
venenum. Investigationes susceptae sunt, cum polonium, venenum radioactivum, in rebus eius 
personalibus repertum esset. Sumptis probationibus corpus eodem die denuo sepultum est. 

Medvedev aurigas ebrios coercet 

Primus minister Dmitri Medvedev narravit in paginis regiminis interretiariis duodetriginta milia 
(28.000) Russorum per calamitates viarias anno proximo vitam amisisse. Ut disciplina in commeatu 
vehiculari restitueretur, nuntiavit legem latum iri, ex qua autoraedarii vinolenti, qui calamitatum 
letalium noxii essent, carcere vel quindecim annorum punirentur. Qui nimia velocitate aut contra 
semaphora rubra vecti essent, Moscuae et Petroburgi quingentis milibus rublorum (12.000 euronum) 
multatum iri. Alibi in Russia multam fore dimidio minorem sive ducentorum quinquaginta milium 
rublorum. 

Tigres pauciores quam umquam ante 

Ex relatione, quam Ordo naturae mundi tuendae (WWF) nuper divulgavit, numerus tigrium est hodie in 
orbe terrarum minor quam umquam ante. In libertate vivunt adhuc tria milia ducentae tigres. His 
centum annis numerus nonaginta septem centesimis deminutus est. Maximum periculum populationi 
tigrium recreandae est venatio clandestina. 

In Utsjoki sol disparuit 

In communi Utsjoki Finniae maxime septentrionalis sol die Lunae (26.11.) post horizontem disparuit 
non ante quam medio fere mense Ianuario rediturus. Tenebris hiemalibus obortis Finni septentrionales 
dicere solent solem in nidum suum se recepisse. In regionibus Finniae meridionalibus sol adhuc circiter 
sex horas supra horizontem manet. 
(Tuomo Pekkanen) 

23.11.2012 

Bellum Proximi Orientis 

Die Mercurii (21.11.) vesperi Israeliani et ordo Palaestinensis Hamas post aggressiones mutuas octo 
dies continuatas de ignistitio consenserunt. De re nuntiavit Mohammed Kamel Amr, princeps minister 
Aegypti, qui munere conciliatoris pacis fungebatur. 

Conflictus militaris, quo centum quadraginta septem Palaestinenses et quinque Israeliani vitam 
amiserunt, initium ceperat, cum Palaestinenses missilia e regione Gaza in Israelem emisissent. Quo 
facto impediri non potuit, quin Israeliani incursioni ictibus aeriis vehementissimis responderent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Novum regimen Sinarum 

Res publica Sinarum a collegio septemvirum regi coepta est. Abhinc enim unam septimanam Pekini 
accidit, ut novi moderatores civitatis in publicum prodirent. Primus ordine dignitatis erat Xi Jinping, 
praeses factionis communisticae et praesidens Sinarum designatus undesexaginta annorum. Post eum in 
conspectum venit Li Keqiang, princeps minister quinquaginta septem annos natus. Eos sequebantur 
reliqui quinque sodales, qui una cum Xi et Li consilium politicum permanens efficiunt, penes quod 
summa potestas in Sinis his decern annis erit. 
(Reijo Pitkaranta) 

SAS e periculo servata 

Septimana vergente Societas Aeria Scandinava (SAS) in magno periculo erat, ne omnino decoqueret. 



Die tamen Lunae (19.11.) ei contigit, ut post longas consultationes concordiam cum omnibus octo 
consociationibus opificum inveniret, quam ob rem ruina bonorum imminens evitari potuit. Neque hoc 
factum esset, nisi operarii condiciones sibi admodum incommodas accepissent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cura dentium neglecta 

Ex studio Americano patet dentes incuratos periculum mortis augere. Investigatores narrant maiorem 
letalitatem imprimis ad eos homines attinere, quorum dentium cura tam graviter neglecta sit, ut 
nonnullos dentes iam amitterent. Adiciunt tamen hunc nexum statisticum magnam partem 
discriminibus ordinis et vitae consuetudinibus explicari posse. Eventus investigationis in actis Journal 
of Epidemiology and Community Health divulgatus est. 
(Saara Honkanen) 

De venatione luporum 

In Finnia ducenti fere lupi versari existimantur. Quibus animalibus tanta tutela adversus venationem 
lege concessa est, ut nonnisi decern ex iis tempore venandi praesenti occidi sinerentur. Licet tamen 
venatoribus lupos in eis Lapponiae regionibus libere agitare, ubi tarandri pascuntur. Ita prohibetur, ne 
domini rangiferorum ex illis feris bestiis damna immoderata capiant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Dies iurum liberorum 

Die Martis (20. 11.) dies internationalis iurum liberorum celebrabatur. Eius est cives ad colloquia de 
rebus ad prosperitatem liberorum pertinentibus evocare. In calendarium Finniae hie dies iam abhinc 
decern annos receptus est. 
(Reijo Pitkaranta) occidi 



Pontificia Academia Latinitatis condita 
16.11.2012 

Summus Pontifex Benedictus XVI die decimo mensis vertentis litteras apostolicas dedit, quibus 
Pontificiam Academiam Latinitatis condidit. 

In his litteris dicit: "Romano Imperio occidentali exstincto, Romana Ecclesia non modo lingua Latina 
uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit. . . Nostris quoque temporibus 
Latinae linguae et cultus cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos, ex quibus complures 
disciplinae ceteroqui hauriunt. . . In hodierno tamen cultu, humanarum litterarum extenuatis studiis, 
periculum adest levioris linguae Latinae cognitionis, quae in curriculis philosophicis theologicisque 
futurorum presbyterorum quoque animadvertitur. ... Quapropter necessitas instare videtur, ut linguae 
Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in 
patentiore cultus campo. Ut hie nisus extollatur et evulgetur, consentaneum prorsus est docendi rationes 
adhibere aptas ad novas condiciones et provehere item necessitudines inter Academicas institutiones et 
inquisitores, ut copiosum ac multiforme Latini cultus patrimonium efferatur. Ad haec proposita 
assequenda, Decessorum Nostrorum semitas calcantes, hasce per Litteras Apostolicas Motu Proprio 
datas hodie Pontificiam Academiam Latinitatis condimus, quae Pontificio Consilio de Cultura erit 
obnoxia." 

Quae sint proposita Academiae 

In statuto, eisdem litteris apostolicis adnexo, proposita novae academiae ita definiuntur, ut studia totius 
Latinitatis ab antiquitate usque ad tempora hodierna provehantur. Quod consilium est laudandum, nam 
saepe in hodierna quoque institutione Latina tantum auctores classici digni habentur, qui legantur, 
mediaevales, humanistici recentissimique male negleguntur. (6) Laudamus etiam, quod Latinitas viva 
in litteris Summi Pontificis extollitur, cum dicit in diversis provinciis usum linguae "sive scribendo sive 
loquendo" promovendum esse. Salubriter etiam de hodiernis communicationis instrumentis in 
institutione Latina adhibendis, ut discipuli sermonem Latinum perdiscant, a Papa commonetur. 

Quae membra habeat 

Pontificia Academia Latinitatis complectitur praesidem, quem Summus Pontifex in quinquennium 
nominat, et secretarium, consilium academicum ac quinquaginta sodales academicos ordinarios, a 
secretario status Vaticani nominatos, qui studiosi cultoresque sunt linguae ac litterarum Latinarum. 



Praeter sodales ordinarios alii sodales "correspondentes" a praeside nominari possunt. 

Opus Fundatum Latinitas exstinctum 

In Civitate Vaticana de rebus Latinis hucusque imprimis curavit institutio, "Opus Fundatum Latinitas" 
appellatum, quod Papa Paulus VI die tricesimo mensis Iunii anno millesimo nongentesimo 
septuagesimo sexto (30.6.1976) constituit. Benedictus XVI illam institutionem exstinxit et abolevit 
praecepitque, ut patrimonium et incepta eius in novam Academiam transferrentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

9.11.2012 

Obama iterum praesidens 

Praesidens Civitatum Americae Unitarum iterum designatus est Barack Obama, quippe qui comitiis die 
Martis (6. 11.) factis amplius trecentos electores sibi conciliaret. Ubi primum eum in iis civitatibus 
superiorem esse innotuit, in quibus certamen aequissimum esse constabat, omnibus persuasum erat 
Obamam victoriam de adversario suo republicano Mitt Romney reportaturum esse. Neque Romney diu 
cunctatus est, quin novo praesidenti gratulatus se cladem in suffragio accepisse publice confiteretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Unio Europaea gratulabatur 

Moderatores Unionis Europaeae de eventu comitiorum Americanorum certiores facti praesidenti 
Barack Obama omnia bona precati sunt. Censent cooperationem Europae et Americae Obama iterum 
praesidente artiorem et efficaciorem futuram esse. Existimant enim fieri posse, ut ille non iam solum 
rebus domesticis curandis operam det, sed animum magis quam ante ad negotia publica extera attendat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tawadros papa Coptorum 

Die Dominico (4.11.) novus papa Coptorum Christianorum Aegypti creatus est Tawadros, episcopus 
provinciae Beheirae in ostio Nili sitae. Munere accepto ille vir sexaginta annorum 'papa Alexandriae et 
antistes sanctae sedis totius Africae' officialiter appellate. Electionem fecit puer choralis, qui oculis 
obligatis e calice unam e tribus tabellis obsignatis temere sustulit eamque praefecto suffragii porrexit. 
(Reijo Pitkaranta) 

De libertate rei diurnariae 

Institutum internationale ab actis diurnis (IPI) sollicitum est de progressu, qui eo tendere videatur, ut 
libertas rei diurnariae in Europa in periculum vocetur. Quod imprimis ad quattuor civitates valere 
videtur, quae sunt Belorussia, Ucraina, Hungaria, Turcia. Unum exemplum huiusmodi libertatis 
coercitae profertur lex in Hungaria perlata, qua magistratibus publicis bona opportunitas censuram 
agendi data est. 

(Reijo Pitkaranta) 
Memoria Friderici Magni 

Hoc anno trecenti anni acti sunt, cum rex Fridericus II, cognomine Magnus, Berolini natus est. 
Sceptrum regni Borussiae anno millesimo septingentesimo quadragesimo (1740) adeptus terminos 
patriae ita propagare coepit, ut Silesiam in potestatem suam redigeret et bello septem annorum 
(1756-1763) cum populis Europae validissimis prospera fortuna certaret. 
(Reijo Pitkaranta) 

De die culturae Sueticae 

Dies Martis sive postridie Nonas Novembres (6.11.) in Finnia cultui civili et litteris Sueticis celebrandis 
dedicatus erat. Primum quidem hoc festum ad memoriam Gustavi Adolfi II, regis Suetorum, agebatur. 
Is enim eo ipso die anno millesimo sescentesimo tricesimo secundo (1632), cum in Germania bellum 
gereret, pugna apud vicum nomine Liitzen facta interfectus est. 
(Reijo Pitkaranta) 

2.11.2012 

De comitiis Finniae communalibus 

In comitiis Finniae communalibus maiore quam ceterae partes politicae gratia valebant Conservativi 
(21,9%), Democratae sociales (19,6%), Factio centralis (18,7%). Veri autem victores erant tantum Finni 



fundamentals (12,3%), qui post comitia communalia proxime (2008) facta septem centesimis 

numerum fautorum auxerunt. 

Ex civibus suffragium habentibus tantum duodesexaginta centesimae (58,2%) ad urnas venerunt. 

Berlusconi in carcerem damnatus 

Silvio Berlusconi, pristinus primus minister Italiae, in tribunali Mediolanensi de fraude fiscali in 
carcerem quattuor annorum damnatus est. Statim postea ex lege, qua numerus carcere clausorum anno 
bis millesimo sexto restringebatur, ilia poena in unum carceris annum deminuta est. Berlusconi culpam 
infitiatur. Iudicia in Italia data non sunt valida, antequam in duobus tribunalibus appellationis tractata 
sunt. Berlusconi antea iam ter damnatus est, sed carcerem evitavit per appellationes aut quia crimina 
iudiciis in multos annos prolatis obsoleverunt. Mense Novembri anni proximi munus primi ministri 
deponere coactus est. 

Peregrinatores diabolum lapidaverunt 

Peregrinatio annualis musulmanorum die Mercurii (24.10.) incohata est. Unusquisque ex musulmanis 
semel in vita Meccam peregrinari debet, si valetudine et opibus eius fieri potest. Hoc anno duo 
miliones peregrinatorum Meccam venerunt. Propter turbam hominum periculosissima est lapidatio 
diaboli, cum lapides contra tres columnas diabolum repraesentantes coniciuntur. 

Alcoholum nocivius quam creditum est 

Experimenta rattis facta demonstrant alcoholum nocivius esse quam creditur. Nam usus alcoholi vel 
modicus memoriam et facultatem discendi afficit. Effectus visibilis est in hippocampo cerebri, ubi rattis, 
qui alcoholum per duas septimanas ceperunt, numerus novarum cellularum quadraginta centesimis 
(40%) minor est quam aliis, qui nullum alcoholum sumpserunt. In eisdem experimentis notatum est, 
quod alcoholum rattos mares alio modo afficit quam rattos feminas. Nam mares alcoholo fieri videntur 
tranquilliores, feminae autem activiores. Utrum res ita se habeat etiam in hominibus, nondum pro certo 
confirmari potest. Investigatio in actis Neuroscience nuper divulgata est. 

Fungus fraxinis imminet 

Propter fungum in fraxinis vagantem periculum est, ne silvae fraxinorum Britanniae omnino intereant. 
Fungus nomine Chalara fraxinea, anno ineunte in Britannia observata, iam in silvas naturales 
Britanniae transisse confirmata est. Tertia pars silvarum Britanniae ex fraxinis constat. Britanni 
importationem fraxinorum ex Europa hac septimana vetituri sunt sed forsitan erit sero. In Dania ille 
fungus iam maiorem partem fraxinorum delevit. Idem etiam in Finniam transiit, sed in Finnia silvae 
fraxinorum sunt rarissimae et inveniuntur tantum in insulis Alandiae. 
(Tuomo Pekkanen) 

26.10.2012 

Australia et Luxemburg in Consilium securitatis 

Finnia in Consilium securitatis Nationum Unitarum non est electa. Ex grege terrarum occidentalium in 
proximum biennium (20013-14) electae sunt Australia et Luxemburg. Alia membra Consilii mutabilia 
creata sunt Argentina, Corea Meridiana, Ruanda. Membra perpetua sunt quinque, scilicet Britannia, 
Francia, Russia, Sinae, USA. 

Finnia, quae bis antea (1969-70 et 1989-90) membrum Consilii securitatis fuit, multos annos apud 
ceteras nationes ambiverat, ut rursus eligeretur, et in antecessum, saltern apud politicos Finnos, a 
plerisque sustentari videbatur. Sed spe decepta est, nam in suffragio definitivo Luxemburg centum 
triginta unum vota cepit, Finnia sexaginta duo. 

Ecclesia catholica septem novos sanctos accepit 

Papa Benedictus XVI die Dominico (21.10.) septem novos homines ad sanctorum ordinem aggregavit. 
Inter canonizatos est Katerina Tekakwitha, prima sancta indigena Americana, quae saeculo septimo 
decimo in America septentrionali vixit. Tekakwitha, "Lilium Mohawkorum" appellata, per saecula 
symbolum spei multis indigenis Americae fuit. Sunt, qui censeant ecclesiam catholicam, hodie multis 
scandalis implicatam, novis Sanctis canonizatis eo spectare, ut gratiam suam decrescentem augeat. In 
America Meridiana et in Africa ecclesia euangelica gratiam 
catholicae ecclesiae extenuat, in terris autem occidentalibus religioni immimet saecularizatio. 

De iuribus liberorum 



Porta interretiaria Children's Rights appellata, cuius est iura liberorum promovere et defendere, 
civitates mundi in ordinem redegit respiciens condiciones liberorum et modum, quo iura eorum ad 
effectum perducuntur. In hoc indice Finnia post Suetiam inter Hollandiam et Helvetiam octavo loco 
posita est. Primae sunt parvae civitates Lichtenstein, San Marino, Andorra, Monaco. Russia inter 
dictaturas et populos egentiores est loco nonagesimo sexto. 

Varttina praemium WOMEX 2012 accepit 

Grex Finnicus Varttina hornotinum praemium WOMEX (<World Music Expo) accepit, quod praemium 
musicae mundi amplissimum habetur. Varttina, cuius nomen colum vel fusum significat, in paroecia 
Raakkyla Careliae septentrionalis ante triginta annos ortus est. Radices musicales in traditione Carelica, 
praecipue in more canendi feminarum et in carminibus popularibus habet. Notissimum est, quod una 
cum Allah Rakha Rahman ad opus musicale'The Lord of the Rings" cooperatus est. Praemium 
WOMEX datum est die Dominico Thessalonicae, ubi Varttina inter caerimonias concentum habuit. 

Fossile testudinis antiquissimum 

In Polonia meridionali prope urbem Porebam repertum est fossile testudinis, quod omnium 
antiquissimum habetur. Palaeontologi testudinem ad genus Proterochersis robusta pertinere et duorum 
milium quindecim milionum annorum esse aestimant. Repertum fossile ideo est insigne, quod de 
evolutione et origine testudinum novam notitiam dare poterit. 
(Tuomo Pekkanen) 

19.10.2012 

Praemium pads Unioni Europaeae 

Praemium Nobelianum pacis hoc anno Unioni Europaeae datur. Thorbjorn Jagland, praeses collegii 
electorum, ait Unionem Europaeam his decenniis ad concordiam, democratiam, iura humana 
provehenda multum contulisse. "Quis est", inquit, "qui hodie cogitet fieri posse, ut inter Germanos et 
Francogallos, hostes non ita pridem inter se acerrimos, bellum oriatur?" 
(Reijo Pitkaranta) 

Foedus pacis in Philippinis factum 

Regimen Philippinarum et maximus ibidem musulmanorum rebellium grex foedus pacis fecerunt. Id eo 
spectat, ut conflictui militari, quo his quadraginta annis saltern centum quinquaginta milia hominum 
occisa sunt, tandem finis fiat. Consensum est de territorio autonomico condendo, quod imprimis ex iis 
insulae Mindanai partibus constat, ubi cives islamismum confitentes habitant. 
(Reijo Pitkaranta) 

De sanctionibus Iraniae impositis 

Ministri Unionis Europaeae a rebus exteris sanctiones Iraniae impositas duriores reddiderunt. 
Interdictum enim est, ne ex Irania iam aut petroleum aut gasum importaretur. Hue accedit, quod 
mensae argentariae et industria technica Iraniae asperioribus coercitionibus onerabuntur. Quae quamvis 
ita sint, moderatores Iraniani recusant, quominus de programmate suo nucleari deponendo cum 
nationibus occidentalibus colloquantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De peregrinatione Cubanorum 

Cubani inde a Kalendis Ianuariis liberius quam ante peregre abire sinuntur. lis enim per duos annos 
continuos in terris exteris versari licebit, dummodo syngraphum et visum legale possideant. Quae 
mutatio rerum ad renovationes a praesidente Raul Castro promissas pertinere videtur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Parlamentum Israelis dimissum 

Knesset, parlamentum Israelis, dimissum est, cum regimini civitatis non contigisset, ut de 
dispensatione oeconomica concordiam inveniret. Princeps minister Benjamin Netanjahu nuntiavit nova 
comitia parlamentaria die vicesimo secundo mensis Ianuarii (22.1.) institutum iri. 
(Reijo Pitkaranta) 

Locus Caesaris occisi inventus 

Archaeologi Hispani se Romae locum invenisse autumant, ubi C. Iulius Caesar olim occisus est. 



Repertum enim est prope aream Argentinam opus ex concreto structum, latitudine trium et altitudine 

duorum metrorum, quod imperator Augustus in memoriam patris adoptivi in Curia Pompeii posuisse 

traditur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Res a Baumgartner fortiter gesta 

Felix Baumgartner, vir Austriacus quadraginta tres annos natus, ex stratosphaera nulla machina usus in 
terram desiluit et inter hunc saltum velocitatem soni superavit. Is enim, postquam in altitudinem 
undequadraginta chiliometrorum sublatus est, in ingens inane se eiecit et deorsum libere devolare 
coepit. Cum ex terra a sesquichiliometro abesset, umbrella descensoria patefacta in solum Americanum 
incolumis rediit. 
(Reijo Pitkaranta) 



12.10.2012 

Quid Sergei Lavrov dixerit 

In oppido Finniae Vantaa accidit, ut magistratus a re sociali quattuor liberos, quorum mater natione 
Russa est, in tutelam publicam reciperent. Qua re audita Sergei Lavrov, minister Russiae a rebus exteris, 
Finniam vehementer reprehendit negans talem actionem civitatibus cultioribus convenientem esse. 
"Solliciti sumus", inquit" de inimico animo, quo Finni in infantes Russos sint." Ministri autem Finni 
responderunt discordiam illam non nisi e differentiis culturalibus inter utramque terram intercedentibus 
ortam esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

De inundationibus Finniae 

Septimana vergente in partibus Finniae occidentalibus tridui spatio tanti imbres ceciderunt quanti 

duobus fere mensibus cadere solent. Quo factum est, ut aquae fluminum in regionibus Satagundiae et 

Ostrobothniae campos inundarent et aliquot vias publicas commeatu intercluderent. Complures 

familiae domum eluvione autumnali circumdatam relinquere et in locum tutiorem emigrare coactae 

sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Chavez comitiorum victor 

Hugo Chavez, qui Venetiolae iam paene quattuordecim annos praeest, praesidens civitatis tertium 
electus est. Comitiis enim praesidentialibus die Dominico (8.10.) habitis maiorem sententiarum partem 
sive quinquaginta quattuor centesimas (54%) sibi conciliavit itaque victoriam admodum manifestam de 
candidato adversario Henrico Capriles reportavit. Venetiolani frequentissimi ad urnas adierunt, cum 
amplius octoginta centesimae (81%) civium iure suffragandi utebantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nobelistae artis medicinae 

Praemium Nobelianum artis medicinae hoc anno duobus cytologis tribuitur. Qui viri docti sunt Shinya 
Yamanaka Iaponiensis et John Gurdon Britannus. Summa enim laude investigaverunt, quinam esset 
rerum progressus, cuius beneficio cellulae maturae ad cellulas matrices formandas conferrent. Pecunia, 
qua Nobelistae hoc autumno honorabuntur, aliquanto minor est quam anno proxime praeterito. 
(Reijo Pitkaranta) 

Pars frigida planetae Veneris 

Planetam Venerem corpus caeleste calidissimum esse constat. Quae quamvis ita sint, in gazosphaera 

eius stratum invenitur, quo frigidior nulla pars atmosphaerae Telluris est. Videtur enim temperatura 

illius loci cosmici centum septuaginta quinque gradus infra zerum efficere. Haec res mira ad notitiam 

astronomorum venit per instrumentum spatiale Europaeum, quod circum Venerem iam sex annos 

volvitur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Puer in mammuthum incurrit 

Puer Russus undecim annorum, cum in silvis Sibiriae septentrionalis nuperrime vagaretur, in cadaver 
mammuthi optime conservatum incurrit. Quam bonae condicionis illud animal etiam turn fuerit, eo ipso 



apparet, quod pellis, musculi membraque corporis eius omnino intacta se praebuerunt. Zoologi 
existimant mammuthum nunc inventum abhinc triginta fere milia annorum vixisse et quindecim aut 
sedecim annos natum mortuum esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

5.10.2012 

Alveus fluminis in Marte repertus 

Vehiculum, quod mense Augusto in Martem descendit, glaream et lapides invenit, quae pristinum 
flumen in alveo suo portavit. Lapides rotundati ostendunt aquam e longinquo magna vi fluxisse. 
Photographemata illius alvei die quinto decimo mensis Septembris in Terram missa sunt. 
Neque investigatoribus novum est, quod aqua in Marte olim exstitit, sed nullus fluminis alveus antea 
repertus est. Propositum maximi momenti est carbonem et signa de condicionibus vitae microbiorum 
opportunis quaerere, an in Marte umquam fuerint aut adhuc sint. 

Cubicularius Papae ante iudices 

Iudicium contra Paulum Gabriele, pristinum cubicularium Summi Pontificis, in Civitate Vaticana 
susceptum est. Die accusatur, quod documenta reservata furto abstulerit et centum milia euronum Papae 
assignata interverterit. Cum deprehensus esset, narravit se ita fecisse, quia improbitatem et 
corruptionem ubique videret. Gabriele confessus est se commercium epistulare Summi Pontificis 
privatum copiavisse et redactori Iohanni Aloisio (Gianluigi) Nuzzi tradidisse, qui ex eis mense Maio 
librum divulgavit. Inter alia inde apparet cardinalem Carolum Mariam Vigano fraudes et corruptionem, 
quae in Civitate Vaticana fierent, detexisse. Gabriele erat famulus Papae proximus, qui illi cibum 
ministrabat illumque in vestibus mutandis adiuvabat. Crimina eius pro tribunali trium iudicum aguntur. 
Maxima poena, quae cubiculario imminet, est career quattuor annorum, sed Papa, si voluerit, inter 
ipsum iudicium aut postea veniam reo concedere poterit. 

Impetus cardiaci frigore augentur 

Ex investigatione in Norvegia facta apparet impetus cardiacos hieme nivosa et frigida augeri, 
praesertim apud homines plus sexaginta quinque annorum. Effectus eiusdem generis etiam in Finnia 
observatus est. Una ex causis esse possit hypertonia sive alta pressio sanguinis, quam tempestates 
frigidae praesertim apud seniores efficiunt. 

Inopia laboris in Eurozona maxima 

Mense Augusto inopia laboris in zona euronis non remisit. Erat in medio plus undecim centesimarum 
(11,4%), nempe duodeviginti miliones hominum labore carebant. In Hispania plus viginti quinque 
(25,1%), in Finnia paene octo centesimae (7,9%) ex vi operaria erant mense Augusto laboris expertes. 
Oeconomistae censent deficientiam quaestus ilia parsimonia et austeritate augeri, qua civitates 
consumptionem pecuniae publicae restringere volunt. Sunt quidem etiam oeconomistae, qui credunt 
renovationibus mercatus laboris in variis partibus Eurozonae brevi futurum esse, ut oeconomia 
recreetur. 
(Tuomo Pekkanen) 

28.9.2012 

Coetus Nationum Unitarum 

Die Martis (25.9.) coetus generalis Nationum Unitarum in urbe New York sessionem inauguralem 
habuit. Hoc in conventu Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, orationem fecit, qua 
cum alias res attigit turn Iranianos hortatus est, ne armis nuclearibus fabricandis operam darent. 
"Americani", inquit, "ad omnia facienda parati sunt, ut prohibeant, ne Irania arma atomica sibi 
comparet. Idem praemonuit Iranianis spatium temporis infinitum non datum iri ad programma nucleare 
depone ndum." 

De comitiis Belorussiae 

Die Dominico (23.9.) in Belorussia comitia parlamentaria facta sunt. Quod suffragium ab 
observatoribus Ordinis de securitate et cooperatione Europaea dolosum et fraudulentum describitur. 
Hue pertinere videtur, quod ne unus quidem candidatus partium regimini oppositarum in parlamentum 
Belorussiae delectus est. 

Populatio piscium deminuetur 



Populatio piscium in maribus mundi viventium propter mutationem climaticam valde rarescere 
periclitatur. Id apparet e relatione, quam Oceana, magnus ordo maribus tuendis, nuper edendam curavit. 
Inde sequi, ut etiam alimenta hominum, quae in oceanis gignantur, vehementer deminuantur. 
Condiciones vitae imprimis in terris Proximi Orientis nee non in Libya et Pakistania peiores redditum 



De ballaenis captandis 

Iaponienses captationem ballaenarum continuaturi sunt, quam ob rem naves suas in Mari Glaciali 
australi ad eum finem adhibitas renovare decreverunt. Fieri non potuit, quin consilium eorum 
communitati internationali stomachum moveret. 

Hispania viatoribus gaudet 

Hispania, quamvis difficultatibus oeconomicis laboret, tamen frequentia viatorum usque delectatur. 
Mense enim Augusto numerus hominum eo itinerantium quinque centesimis (5%) maior erat quam 
eodem mense anno proximo. Creberrimi peregrini ex Britannia et Francogallia venerunt, sed etiam 
multitudo Russorum Hispaniam obeuntium valde crevit. 

Memoria Americi Vespucci 

Hoc anno quinque saecula praeterierunt, cum Americus Vespucci, explorator Italianus Florentiae natus, 
in urbe Hispali mortuus est. Constat eum saeculo sexto decimo ineunte quattuor itinera in Mundum 
novum a Christophoro Columbo aliquot annis ante repertum fecisse. Rebus suis gestis Vespucci tantam 
sui admirationem in posteris excitavit, ut nova continens ex praenomine eius America nuncuparetur. 

Brad de Veluwe equus victor 

Septimana vergente in hippodromo urbis Gelsenkirchen certatum est, quis esset velocissimus equus 
mas quadriennis in Europa. Victorem se praebuit et praemium grande meruit tolutarius Finnicus, cui 
nomen Brad de Veluwe. Praestatio eius eo pluris aestimatur, quod equis modo inusitato dextrorsum 
currendum erat. 
(Reijo Pitkaranta) 

21.9.2012 

Manifestationes in mundo crebrae 

His diebus cives in compluribus mundi partibus variis causis excitati reclamitaverunt. Brevis pellicula 
magnetoscopica in interred divulgata, in qua propheta Mahomed blasphematur, in terris islamicis iram 
civium in Americanos vertit. 

In Aegypto, Tunisia, Libano, Sudania multi vitam amiserunt, cum vigiles impedire conarentur, ne turba 
tumultuantium in sedes diplomaticas Americanorum penetraret. In Pakistania, Iemenio, Somalia 
islamistae extremi musulmanos incitaverunt, ut Americanos aggrederentur. Reclamationes in viginti 
fere terris fuerunt et die Sabbati etiam in Australiam et insulas Maldivenses extendebantur. 
Inter Sinenses et Iaponienses vetus de insulis Senkaku sive Diaoyu discordia adeo crebruit, ut 
manifestationes contra Iaponiam in compluribus urbibus Sinarum exsisterent. Matriti, in capite 
Hispaniae, complura dena civium milia convenerunt, ut contra consilia regiminis oeconomica 
reclamitarent. Itemque Olisipone Portugalliae, ubi plus centum milia hominum vectigalia aucta et 
rigorem oeconomiae reprobantes agmine facto incesserunt. 

Iaponia ab energia nucleari desistet 

Calamitas nuclearis Fukushimae politicam de energia Iaponiensium penitus mutavit. Regimen Iaponiae 
suadet, ut energia nuclearis ante annum bis millesimum quadragesimum gradatim deponatur. Posthac 
energia renovabilis et usus energiae parcior maius pondus in Iaponia habebunt. Etiam in Europa 
consilia de energia nucleari reiciendae capta sunt. Germania nuntiavit septendecim reactoria intra 
viginti annos clausum iri. In Helvetia quinque reactoria ante annum bis millesimum tricesimum 
quartum claudentur. 

Cellulae vivae mammuthi repertae? 

In provincia Iakutia Sibiriae repertae sunt reliquiae mammuthi sive elephantis primigenii, in quibus 
sunt molles textus musculares et medulla ossium. Investigatores censent cellulas adhuc vivas in his 
inesse posse, sed accuratiores probationes aliquot menses duraturas esse. Sunt, qui credant animal ante 
decern milia annorum exstinctum ex vivis cellulis posse clonizari. 



Castra Romanorum veterrima in Germania 

In oppido Hermeskeil Germaniae occidentalis-septentrionalis sunt ruinae, quae ad castra Romana inter 
Bellum Gallicum posita pertinere creduntur. Rem nuper confirmaverunt clavi caligarii ibi reperti, qui 
ex calceamentis militum deciderunt. Etiam vasa fictilia in lucem venerunt, quae eiusdem sunt aetatis. 
Hermeskeil viginti quinque chiliometra ab urbe Trier sive Augusta Treverorum distat. In Commentariis 
de Bello Gallico (5,3-4, 53-58) Iulius Caesar narrat partem Treverorum duce Indutiomaro contra 
Romanos rebellantem a legato suo Labieno devictam esse. Sabine Hornung, archaeologa Universitatis 
Johannes Gutenberg, censet castra apud Hermeskeil esse primum huius eventi testimonium 
archaeologicum. 
(Tuomo Pekkanen) 

14.9.2012 

Lex de sulphure emittendo 

Lex de emissionibus sulphuris in commeatu maritimo circumscribendis in parlamento Unionis 
Europaeae perlata est. Legati parlamentares sciverunt, ne copia sulphuris in materia combustibili 
adhibita decimam unius centesimae partem (0, 1 %) excederet. 

Hoc directivum, quod inde ab anno bismillesimo quinto decimo (2015) valere incipiet, imprimis ad 
navigationem in Mari Baltico, in Mari Germanico, in Freto Gallico faciendam spectat. 

Americani siccitate laborant 

Amplae regiones Civitatum Americae Unitarum hac aestate siccitate longinqua laboraverunt, quo 
factum est, ut complures electrificinae nucleares claudendae essent. In causa erat, quod temperatura 
aquae fluviatilis, qua hae officinae in systemate refrigerationis utuntur, nimis crescebat. Etiam eae 
sedes, quae carbonem ad energiam generandam adhibent, in magnas difficultates vocatae sunt. 

Duo diurnarii Sueti liberati 

Duo diurnarii Sueti, qui mense Iulio anni proxime praeteriti in Aethiopia capti erant, a magistratibus 
eiusdem civitatis liberati sunt. Illi viri de terrorismo accusati vinculis undecim annorum condemnati 
erant. Concedunt se illegaliter in Aethiopiam venisse, sed negant sibi ullum commercium cum motu 
contra regimen Aethiopiae rebellante habuisse. 

Reclamatio Cataloniensium 

Die undecimo mensis Septembris (11.9.) Catalonienses diem festum nationalem agere solent. Quae 
cum ita essent, die Martis multitudo sesquimilionis fere hominum in urbem Barcinonem convenit 
flagitatum, ut Cataloniae libertas concederetur. Incolas enim eius vectigalium et aliorum onerum a 
regimine Hispaniae sibi impositorum iam taedere coepit. 

Memoria Iohannae ab Arcu 

Hoc anno sex saecula elapsa sunt, cum Iohanna ab Arcu (vulgo Jeanne d'Arc), herois nationalis 
Francogalliae, nata est. Ilia puella, cum septimum decimum annum ageret, vocibus caelestibus 
oboediens exercitui Francogalliae praeesse coepit et inter alia effecit, ut Angli consilio urbis Aureliae 
oppugnandae desisterent. Anno millesimo nongentesimo vicesimo (1920) a papa Benedicto XV in 
numerum sanctorum relata est. 

Scientia legendi et scribendi 

Quintus quoque Europaeus quindecim annos natus neque expedite legere nee probe scribere scit, ut e 
relatione ab Unione Europaea nuper divulgata apparet. Idem ad homines adultos fere valere existimatur, 
quamquam res diligenter non investigata est. Apud Finnos scientiam legendi omnium optimam esse 
constat. 

Caput mundi artis designandi 

Urbs Helsinki in hunc annum caput mundi artis designandi creata est. Ob earn rem etiam eventus artis 
formatricis civitatum septentrionalium, qui ibidem hac septimana celebratur, solito maior est et in 
multis expositionibus internationalibus consistit. 
(Reijo Pitkaranta) 



7.9.2012 

Ecclesiam catholicam duo saecula retro remansisse 

Cardinalis Carolus Maria Martini, olim archiepiscopus Mediolanus, qui pridie Kalendas Septembres 
obiit, in colloquio ante tres septimanas facto et die Sabbati (1.9.) divulgato dixit ecclesiam catholicam 
duo saecula retro remansisse. 

Ecclesiam hortatus est, ut errores confiteretur et mutationes, pontificibus et episcopis inclusis, 
susciperet. Culturam occidentalem esse inveteratam, ecclesias magnas et vacuas, ritus religiosos 
pomposos. Cardinalis Martini suasit etiam, ut ecclesia catholica erga homines divortium passos 
humanius ageret. Neque timebat res difficiles tractare, ut homosexualitatem et caelibatum sacerdotum 
atque remedia prophylactiva, quibus sida prohiberetur. 

Britannia marmora Parthenonis non reddit 

Britanni negant se de marmoribus Parthenonis in Graeciam reddendis considerare. Graeci diu egerunt, 
ut ectypa marmorea reciperent, quae Thomas Bruce Britannus (Earl Elgin appellatus) anno millesimo 
octingentesimo sexto (1806) ex Parthenone deciderat et Museo Britannico Londiniensi (British 
Museum) vendiderat. Ilia marmora thesaurum musei notissimum faciunt. Dimitris Pantermalis, 
moderator Novi musei Acropolis Athenarum, nuper dixit de quibusdam marmoribus restituendis iam 
cum Museo Britannico convenisse, sed Britanni asseverant tantum de illis ad tres menses commodandis 
actum esse. Censent ectypa Parthenonis esse partem hereditatis mundi culturalis, quam plures homines 
Londinii quam Athenis videre possint. 

Desmond Tutu: Bush et Blair ad iudices 

Desmond Tutu, archiepiscopus Africanus Meridianus, qui anno millesimo nongentesimo octogesimo 
quarto (1984) premium pacis Nobelianum accepit, vult, ut Tony Blair, olim primus minister 
Britannorum, et George W. Bush, pristinus praesidens Americanorum, in ius vocentur, quod fictis 
causis de bello Iraquianis inferendo constituerint. De armis internecivis Iraquiae illos mentitos esse, 
cum re vera Saddamum Hussein deponere vellent. Bello Iraquico centum decern milia Iraquianorum 
mortuos esse et multas miliones domibus relictis effugisse. Ideo Bush et Blair ad iudicium 
internationale Hagense adducantur. 

Memoria proelii in Borodino facti 

Hodie (7.9.2012) ducenti anni acti sunt ex die, quo proelium inter copias Napoleonis et Russorum in 
vico Borodino factum est. Napoleo centum triginta milia militum habebat, Russi, quibus praeerat 
Mihail Kutuzov, fere totidem. Postquam aequo Marte diu certatum est, Russi Moscuam se receperunt. 
Exercitus Napoleonis tertia parte militum amissa Russos insecutus Moscuam occupavit, sed mox 
defatigatus bellum deponere et in patriam regredi coactus est. In memoriam huius proelii magnificum 
spectaculum apud Borodinum datum est, in quo paene quattuor milia virorum ex variis orbis terrarum 
partibus congregati interfuerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

31.8.2012 

De conventu republicanorum 

Tampae, in urbe Floridae, conventus factionis republicanorum habitus est. Quo in consessu candidatus 
praesidentialis illarum partium officialiter nominatus est Mitt Romney, cuius competitores iam antea 
certamine inferiores discesserant. Demoscopiae monstrant eum apud populum iam tantundem fere 
gratia valere ac praesidentem hodiernum Barck Obama. 
(Reijo Pitkaranta) 

Neil Armstrong vita defunctus 

Neil Armstrong, astronauta Americanus celeberrimus, diem supremum obiit octoginta duos annos natus. 
Constat eum primum hominem fuisse, qui in superficie Lunae ambulabat. Hoc factum est die vicesimo 
primo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo (21.7.1969). Barack Obama, 
praesidens Civitatum Americae Unitarum, ait dubium non esse, quin Armstrong inter maximos heroes 
Americanos referretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Breivik vinculis condemnatus 

Anders Behring Breivik, occisor Norvegus septuaginta septem hominum, in iudicio regionali Osloensi 



vinculis unius et viginti annorum condemnatus est. Consensu enim omnium iudicum ille vir eo tempore, 
cum stragem edidit, compos mentis fuisse iudicabatur. Breivik, dum causam dicit, a psychiatris bis de 
sanitate mentis cognitus est. Medici, qui priorem inquisitionem peregerunt, eum insanum esse 
arbitrabantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Columbia condicio 

Inter regimen Columbiae et ordinem bellatorum tectorum nomine Fare de colloquiis pacis incipiendis 
convenit. De ea re praesidens Juan Manuel Santos publice nuntiavit, quamquam non aperuit, ubi et quo 
tempore illae consultationes incoharentur. Pugnae rebellium contra imperia et potestates civitatis 
commissae in Columbia iam inde ab annis sexagesimis continuantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Zingari Parisiis eiciuntur 

Castra zingarorum, quae in suburbio Parisiorum posita erant, a custodibus publicis Francogalliae 
vacuefacta, et omnino septuaginta homines, inter eos undeviginti infantes, inde eiecti sunt. Id ex causis 
securitatis et sanitatis factum esse dicitur. In Francogallia quindecim fere milia zingarorum versari 
existimantur, quorum condiciones vivendi inhumanae describuntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Novus campus petrolearius 

Statoil, societas Norvegica, maximum fontem petrolearium in Mari Germanico prope urbem 
Stavangeriam invenit. Novus campus tantae magnitudinis est, ut pretium eius etiam in viginti quinque 
miliarda euronum ascendere videatur. Ille locus non nisi breve spatium ab eo tractu abest, ubi anno 
proximo magna petrolei copia itidem reperta est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Primae nives in Lapponia 

Hac septimana in locis montanis Lapponiae maxime septentrionalis primae nives ceciderunt. Die enim 
Lunae (27.8.), postquam temperatura in ilia regione ad quinque fere gradus descendit, summi montes 
paroechiae Enontekio tegimine niveo velati sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Russia in WTO 
24.8.2012 

Ordo mundi commercialis (WTO) Russiam in numerum membrorum recepit. Postquam parlamentum 
sive duma Russiae et praesidens Vladimir Putin societatem ratificaverunt, Russia die vicesimo secundo 
mensis currentis (22.8.) in Ordinem officialiter intravit. 

Ministerium a rebus exteris Finniae censet societatem Russiae exportationem Finnorum et 
collocationem pecuniae in Russia expedire. 

Iaponia et Sinae de insulis rixantur 

Inter Iaponiam et Taiwaniam iacet grex insularum, quem Sinenses Diaoyu, Iaponienses Senkaku 
appellant. Incolae in illis non sunt, sed commeatus navium prope insulas est frequens, aquae 
propinquae piscibus abundant atque petroleum in regione inveniri existimatur. Hucusque Iaponienses 
illas insulas moderantur. Nunc Sinenses Iaponienses hortantur, ut procul se teneant. In Iaponia autem 
politici flagitaverunt, ut custodia litorum ad insulas defendendas confirmaretur. Rixa inter Iaponiam et 
Sinas adeo exacerbata est, ut in multis urbibus Sinensium reclamatores cauponas Iaponiensium 
invaderent, auroraedas in Iaponia factas mulcarent, vexilla Iaponiae concremarent. Rixae ortae sunt 
tempore anniversarii deditionis Iaponiae, quae facta est die quinto decimo mensis Augusti anno 
millesimo nongentesimo quadragesimo quinto (15.8.1945). Simul renovata est etiam memoria 
crudelitatis Iaponiensium erga cives regionum, quas inter secundum bellum mundanum occupabant. Et 
Sinae et Corea Meridiana excusationem et satisfactionem a Iaponiensibus flagitaverunt. 

USA Syriam praemonuit 

Praesidens Barack Obama Syriam praemonuit, ne arma chemica in bello civili adhiberet. Id si factum 
esset, Americanos de interventione militari consideraturos esse. Nam usum armorum internecivorum 
conflictum Syriacum ita propagaturum esse, ut etiam sociis Americanorum, sicut Israelianis, in ilia 



regione immineret. Americanos attentissime observaturos esse, quo modo res in Syria progrederentur. 
Constat Syriam magnam armorum chemicorum et biologicorum copiam habere. Regimen praesidentis 
Bashar al-Assad antea minatum est se arma chemica adhibiturum esse, si qua natio peregrina conflictui 
Syriae intervenisset. 

Finnia, terra in mundo prosperrima 

Ex indice international! (FSI, Failed States Index), quem ordo independens Americanus (FFP, Fund For 
Peace) divulgavit, Finnia est inter centum duodeoctoginta terras in mundo prosperrima, cum de 
stabilitate sociali agitur. Periculum conflictuum et ruinae civitatis est minima in Finnia, maxima in 
Somalia, Congo, Sudania. Finniam in prosperitate sequuntur Suetia, Dania, Helvetia, Norvegia. 

Venatio ursorum incepit 

Venatio ursorum die Lunae (20.8.) incepit. Venatoribus Finnis centum triginta sex ursos sternere licet. 
Venatione ineunte numerus ursorum in tota Finnia erat circiter mille quadringenti, ex quibus maior pars 
prope confinium Russiae aestatem agit. Autumno haud pauci ex eis in Russiam se recipiunt, ubi somno 
hiemali sopiuntur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Relatio de stragibus Osloae 
17.8.2012 

In Norvegia relatio investigatoria divulgata est, in qua aestimatur, quonam modo magistratus Norvegi 
contra strages Osloae aestate proxima editas egerint. In inquisitione custodes publici reprehenduntur, 
quod multa omiserint, complures errores fecerint, cunctando effecerint, ut numerus iuvenum in insula 
Utoya occisorum in tantum cresceret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Muhamed Mursi fecerit 

Muhamed Mursi, praesidens Aegypti, se recte et e re publica egisse affirmavit, quod ministrum 
defensionis Hussein Tantawi et praefectum exercitus Sami Annan a munere amovisset. Quod consilium 
eius in actis diurnis statalibus, quae al-Akhbar inscribuntur, res omnino nova et inaudita describitur. 
Neque desunt, qui putent decreta praesidentis Mursi maxime eo tendere, ut omnis potestas in Aegypto 
ad manus eius ipsius conferatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Comitia praesidentialia 

Mense Novembri in Civitatibus Americae Unitis comitia praesidentialia instituentur, ut quarto quoque 
anno ibidem fieri solet. Quae cum ita sint, mirum non est populum Americanum iam ab utroque 
candidato maxime ambiri. Competitores sunt Barack Obama, praesidens hodiernus factionis 
democraticae, et Mitt Romney, quem suffragatores republicani candidatum suum delegerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Gabriele in ius vocatus 

Paolo Gabriele, pristinus praefectus aulae papae Benedicti XVI, in ius vocabitur proditionis et 
peculatus accusatus. Vir ille mense Maio deprehensus est, cum non abesset suspicio, quin documenta 
Civitatis Vaticanae secreta diurnariis Italianis clam patefecisset. Postea id quoque ei crimini datum est, 
quod magnam summam pecuniae ad usum proprium intervertisset. 
(Reijo Pitkaranta) 

Arma chemica Maris Baltici 

Civitates Mari Baltico circumiacentes auctoritate Unionis Europaeae cognoscere conatae sunt, quanta 
armorum chemicorum copia in imum mare abdita esset. Post Unionem Sovieticam collapsam Russi 
paratiores fuerunt ad detegendum, quibus in locis materia eius generis fere inveniri posset. 
Existimantur ea venena chemica, quae in fundo maris recondita sunt, imprimis ex yperite sive gaso 
sinapis constare. 
(Reijo Pitkaranta) 

De Olympiis Londiniensibus 

Die duodecimo huius mensis (12.8.) Olympia Londiniensia ad finem sunt adducta. Maxime in his ludis 



eminuerunt athletae Civitatum Americae Unitarum, quippe qui omnino centum quattuor nomismata sibi 
pararent. Ab iis secundi erant Sinenses octoginta septem nomismata adepti, tertio autem loco positi sunt 
Britanni, quibus sexaginta quinque praemia delata sunt. Finni successu modesto certaverunt nulla 
victoria domum reportata. Obtinuerunt quidem unum nomisma argenteum idque in certamine tabulae 
veliferae, et duo aenea, quorum unum in velificatione, alterum in iaculatione. 
(Reijo Pitkaranta) 

Mario Monti regimen Finniae reprehendit 
10.8.2012 

Mario Monti, primus minister Italiae, qui nuper Finniam visit, in diario septimanali Germanico "Der 
Spiegel" titulato, regimen Finnorum durissimis verbis vituperavit, quod parlamento nimis 
obtemperaret. 

Quae verba imprimis ad crisim Europae oeconomicam solvendam spectabant et ad pignora, quae 
Finnia pro pecunia credita flagitaverat. Moderatores Finni sententiam hospitis Itali mirabantur. Multi 
commemorabant Silvium Berlusconi, pristinum primum ministrum Italiae, qui ex Finnia in patriam 
reversus cibos Finnorum vituperaverat. Juha Sipila, praeses factionis centralis, dixit utilius esse, si Itali 
potius de sua competitivitate restituenda curarent. In Germania minister Monti accusabatur, quod 
problemata Italiae sumptibus tributariorum Germanorum solvere conaretur. Alexander Dobrindt, 
secretarius factionis democraticae Christianae, censebat cupiditatem pecuniae peregrinae effecisse, ut 
Monti sententias contra democratiam diceret. 

Annan abiit, al-Assad interim manet 

Kofi Annan, qui delegatus specialis Nationum Unitarum et Confoederationis Arabicae fuit, nuntiavit se 
munus depositurum esse, quod Consilium securitatis proposita sua ad bellum Syriacum componendum 
non sustinuisset. Praedixit autem futurum esse, ut Bashar al-Assad, praesidens Syriae, serius ocius 
abire cogeretur. 

Ministri Syri ad rebelles transierunt 

Riad Hijab, primus minister Syriae, ad partem rebellium transiit. Consilium nationale oppositionis 
nuntiavit etiam duos alios ministros cum familiaribus et tres officiarios exercitus in Iordaniam transisse. 
Riad Hijab per canalem televisificum al-Jazeera declaravit se regimen, quod terrorismi noxium esset, 
reliquisse et ad partem oppositionis accessisse. 

Curiositas in Martem descendit 

Itinere octo mensium confecto Curiositas (Curiosity), vehiculum administrationis spatialis 
Americanorum, in Martem feliciter descendit et statim prima photographemata de superficie planetae 
in Terram misit. Sunt in illo vehiculo etiam instrumenta Instituti Meteorologici Finnorum, quibus 
pressio sphaerae gasicae et humiditas Martis explorentur. Propositum est, ut Curiositas, quod est velut 
laboratorium mobile, signa de condicionibus vitae microbiorum opportunis quaerat, an in Marte 
umquam exstiterint vel adhuc exstent. Appellatur etiam "Mars Science Laboratory", est nongenta 
chiliogrammata pondo et sex rotis movetur. Fungitur energia nucleari. 

Marilyn Monroe commemorata 

Nonis Augustis (5.8.) quinquaginta anni acti erant ex eo die, quo Marilyn Monroe, actrix 
cinematographica sexuali attractione et pulchritudine celeberrima, triginta sex annos nata mortua est. 
Egit partes in plus triginta pelliculis, ex quibus notissima forsitan est "Some Like It Hot"(1959), quae 
inter optimas comoedias in orbe terrarum numeratur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Olympia Londiniensia 
3.8.2012 

Die vicesimo septimo mensis Iulii (27.7.) Londinii Olympia aestiva ordine vicesima septima cum 
spectaculo initiali splendidissimo celebrari coepta sunt. Aderant in stadio Londiniensi octoginta fere 
milia hominum, et apud televisoria circiter quattuor miliarda spectatorum sedisse existimantur, cum 
Elisabeth II, regina Britanniae, illos ludos publice inauguravit. 

Neque honor ignis Olympici accendendi uni soli athletae, ut antea fieri solebat, concessus est, sed 
septem iuvenes hanc caerimoniam procurandam sibi susceperunt. Olympia Londiniensia tantae 
magnitudinis sunt, ut iis amplius decern milia agonistarum e ducentis quattuor nationibus oriundorum 



intersint. Certamina usque ad diem duodecimum huius mensis (12.8.) continuabuntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De bello in Syria civili 

In Syria pugnae vehementissimae de urbe Aleppo possidenda inter copias regiminis et bellatores 
seditiosos usque committuntur. Exercitus Syriae nuntiavit se iam multos vicos in suam potestatem 
denuo redegisse, sed adversarii id factum esse denegant. Constat condicionem incolarum urbis diem de 
die in peius mutari, cum eis res fere omnes ad vivendum necessariae iam desint. Etiam valetudinaria et 
nosocomia plena sunt hominum vulneratorum. 
(Reijo Pitkaranta) 
Monti in Finniam venit 

Die Mercurii (1.8.) Mario Monti, princeps minister Italiae, Helsinkium venit a primo ministro Finniae 
Jyrki Katainen invitatus. Qui viri politici conventu in villa aestiva ministeriali Kesaranta habito de 
necessitudine mutua utriusque nationis collocuti sunt. Neque fieri potuit, quin eodem tempore una 
deliberarent, qualis esset condicio rerum oeconomicarum in Unione Europaea. 
(Reijo Pitkaranta) 

De incendiis silvestribus 

Omnes fere orbis terrarum partes hac aestate incendiis terrestribus afflictae sunt et affliguntur. Quae in 
ora Hispaniae coorta sunt, his triginta annis pessima describuntur. In litore autem Croatiae, ubi 
secundum Mare Hadriaticum incendia vehementissima conflata erant, complures regiones vacuefactae 
sunt. Eodem tempore Russia saltern ducentis incendiis silvestribus vastari nuntiatur. Quod ad Civitates 
Americae Unitas pertinet, in Arizona et Nebrasca ictu fulminis effectum est, ut multa loca graminea 
ignem conciperent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Aestas Finniae pluviosa 

Agricolae Finniae sperant fore, ut largi imbres, qui per totam aestatem segetes vexaverunt, tandem aut 
rarescant aut omnino remittant. Nisi id factum erit, metuendum est, ne proventus frumenti hoc autumno 
solito minor remaneat. Imprimis cultores agrorum in Ostrobothnia habitantes sollicitudine affecti sunt: 
ibi enim imbres tam torrentes ceciderunt, ut sationes Solani tuberosi in multis regionibus aquis 
inundarentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Bellum domaesticum Syriae 
15.6.2012 

Syria iam bello domestico ardet, ut ait Herve Ladsous, subsecretarius Nationum Unitarum a consiliis 

pacis tuendae. Idem ordo nuperrime relationem divulgavit, qua exercitus Syriae accusatur, quod pueris 

et puellis clipeo humano adversus seditiosos usus sit. 

Itaque Syria in indicem earum civitatum addita est, quae in conflictibus militaribus parvis liberis 

abutuntur eosdemque non solum cruciant, sed etiam interficiunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hispania auxilium petivit 

Regimen Hispaniae ab Unione Europaea versuram necessitatis facere constituit, ut argentariis civitatis 
suae succurreret. Summa pecuniae, qua ad hanc rem opus est, circiter centum miliarda euronum 
efficere existimatur. Agitur de quarta civitate, cui ad oeconomiam suam stabiliendam ad auxilium 
Unionis Europaeae confugiendum est. Reliquae tres sunt Graecia, Irlandia, Portugallia. 
(Reijo Pitkaranta) 

Institutio linguae Curdorum 

Moderatores Turciae nuntiaverunt nihil iam impedire, quominus in scholis Turcicis lingua Curdorum 
disceretur. Recep Erdogan, princeps minister, illud decretum progressum historicum descripsit. Constat 
Curdos in Turcia habitantes inde ab anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto (1984) pro 
autonomia sua pugnavisse. 
(Reijo Pitkaranta) 



Autonomia Alandiae XC annorum 

Die Saturni (9.6.) nonaginta anni acti erant, cum Alandia, provincia insularis Finniae, autonomiam 
accepit. Die enim nono mensis Iunii anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo (9.6.1922) accidit, 
ut Alandenses primum concilium commune agerent. lam anno priore Foedus nationum decreverat, ut 
Alandia ad Finniam pertineret eaque ius haberet et linguam Sueticam conservandi et suis legibus 
partim utendi. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rubus chamaemorus rarus factus 

Proventus Rubi chamaemori duobus autumnis continuis tam exiguus fuit, ut copiae harum bacarum non 
modo in Finnia verum etiam per totam plagam arctoam proxima hieme exhaurirentur. Haec inopia 
difficultates fabricandi multis operibus mercatoriis paravit. Magni interest, ut messis huius anni felicior 
sit. Primas bacas in Lapponia mense Iulio exeunte maturitatem assecuturas creditur. 
(Saara Honkanen) 

Certamina pedifollica Europaea 

Certamina Europaea de principatu pedifollico in Polonia et Ucraina initium ceperunt. Huic magno 
eventui, qui quarto quoque anno instituitur, omnino sedecim greges nationales intersunt, in iis cohors 
Hispanorum, quae victoriam prioribus ludis reportatam defendit. Prima dimicatio die Veneris (8.6.) 
inter Graecos et Polonos commissa incerto eventu finita est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nuntii Latini ad ferias abeunt 

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non 
ante quam die tertio mensis Augusti (3.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas 
agamus et iisdem aestatem quam iucundissimam exoptemus. 
(Reijo Pitkaranta) 

8.6.2012 

Nuntii Latini: Generalis Makarov Finnos vituperavit 

Nikolai Makarov, summus dux exercituum Russiae, cum Finniam visitaret, orationem habuit, qua 
Finnos multimodis vituperavit. Cooperationem Finnorum cum Natone securitati Russiae imminere, 
Finni potius cum Russis solidius collaborarent. Censebat autem cooperationem Russiae et Natonis bene 
succedere et unique parti utilem esse. 

Finnos accusavit etiam, quod Georgiam ad Ossetiam Meridionalem et Abhasiam recuperandas 
sustinerent. Praeterea ius Finnorum exercitia militaria in Finnia orientali habendi in dubium vocavit et 
charta geographica adhibita autumabat Finniam et terras Balticas, sicut inter bellum frigidum, ad orbem 
pertinere, qui Russiae interesset. Stefan Wallin, minister defensionis Finniae, de oratione generalis 
Makarov interrogatus respondit Finniam de sua in Natonem relatione independenter decernere, sicut 
securitas et commodum ipsius postularent. Timo Soini, praeses commissionis rerum exterarum 
parlamenti, monuit Finnos securitati Russiae non imminere sed patriam suam et nunc defendere et 
temporibus futuris defensuros esse. 

Elisabeth II sexaginta annos regina 

In Britannia regnum reginae Elisabeth II, quod iam sexaginta annos durat, per quadriduum celebratum 
est. Rege Georgio VI mortuo Elisabeth mense Februario anni millesimi nongentesimi quinquagesimi 
secundi (1952) in thronum ascendit et anno sequenti postridie Kalendas Iunias coronata est. Ex 
monarchis Britanniae tantum regina Victoria diutius regnavit. Eventum anni iubilaei principale fuit 
agmen mille navium, quod die Dominico per fluvium Tamesim navigavit. Erant in illo agmine naves 
aut scaphae ex omnibus terris commmunitatis nationum Britannicae. Inter navigationem undecim 
chiliometrorum campanae ecclesiarum in ripis fluminis sitarum navem reginae salutabant. Iubilaeum 
reginae adamantinum vesperi Lunae magno concentu apud palatium Buckingham continuabatur. In 
suggestum prodiebant Paul McCartney, Elton John, Tom Jones, Kylie Minogue aliique artifices 
celebriores. Carmen sollemne, quod Andrew Lloyd Webber et Gary Barlow reginae composuerant, a 
coniugibus militum et liberis Africanis cantatum est. 

Mubarak carcere perpetuo damnatus 

Hosni Mubarak, praesidens Aegypti ex potestate expulsus, in iudicio carcere perpetuo damnatus est, 



quod reus esset caedis civium manifestantium. In motu populi octingenti quinquaginta homines vitam 
amiserant. Eadem poena affectus est Habib al-Adli, minister a rebus internis praesidentis Mubarak. 
Filii autem praesidentis Gamal et Alaan crimine corruptionis liberati sunt. 

Advenit alma hora 

Maio mense exeunte finis anni scholastici in scholis Finniae celebratus est. Discipulis diplomata data 
sunt et hymnus de amoenitate aestatis "Jo joutui armas aika", Advenit alma hora, in institutis 
scholasticis cantabatur. Scholam fundamentalem perfecerunt unum et sexaginta milia iuvenum, 
gymnasium plus triginta milia, scholam professionalem paene septuaginta milia. 
(Tuomo Pekkanen) 

1.6.2012 

Nuntii Latini: Consilium securitatis stragem Hulae damnavit 

Regimen Syriae die Veneris (25.5.) carris cataphractis et cannonibus adhibitis in oppido Hula plus 
centum cives trucidavit, inter quos erant undequinquaginta pueri et triginta quattuor feminae. 
Consilium securitatis Nationum Unitarum illam stragem damnavit et unanimiter censebat vim diram 
civibus factam leges internationales violavisse. 

De rebus Graecorum pecuniariis 

Crisi oeconomica perterriti Graeci pecunias depositas ex argentariis tollere coeperunt. Duobus annis 
plus septuaginta miliarda euronum sublata sunt, quae pro singulis civibus septena milia faciunt. 
Pecuniae praesentes domi servantur, nam homines timent, ne pecuniae depositae ab argentariis in 
drachmas mutatae partem valoris amittant. 

Christine Lagarde, directrix Fundi Monetarii Internationalis, dixit se multo magis pro pauperibus 
Africae quam pro Graecis sollicitari. "Cum de Athenis cogito", inquit, "de illis omnibus cogito, qui 
vectigalia evadere conantur." Fundum Monetarium nulla proposita condiciones Graecis impositas 
leniendi habere. Nunc esse tempus debita solvendi. 

Cubicularius Papae prehensus 

Ci vitas Vaticana confirmavit Paulum Gabriele, cubicularium Summi Pontificis, incarceratum esse, 
quod documenta reservata apud se haberet. Creditur illo auctore chartas secretas ex Civitate Vaticana 
exportatas et actis diurnis divulgandas datas esse. Ex his documentis suspiciones de corruptione et 
certamina interna in Civitate Vaticana palam facta sunt. 

Frequentia oribatarum in Monte Everestio 

Cum tempestas his septimanis sit opportuna, complures centeni ascensores Montem Everestium, in 
orbe terrarum altissimum, ascendere conantur. Sed magna ascensorum frequentia affert periculum, cum 
homines in frigore exspectare cogantur. Mense Maio trecenti quinquaginta ascensores summum 
cacumen adipisci conati sunt, ex quibus quattuor perierunt. Postquam Sir Edmund Hillary Britannus et 
Tenzig Norgay, dux eius indigena Himalaianus, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio 
(1953) primi summum cacumen Everestium adepti sunt, decern fere milia hominum idem temptaverunt. 
Ex his plus ducenti viginti ascensores in itinere perierunt. 

Loreen in Eurocantionibus victrix 

Certamen hornotinum cantionum Eurovisionis in urbe Baku Azerbaidzaniae (olim Atropatene) factum 
est. Inter viginti sex nationes, quae ad certamen finale admissae erant, palmam cepit Suetia cantione 
Euphoria, quam cecinit cantatrix Loreen (Lorine Zineb Noka Talhaoui). Secundo loco posita est Russia, 
tertio Serbia. Finnia iam in certamine eliminatorio ex finali exclusa est. 

Rarissimum in caelo phaenomenon 

Postridie Nonas Iunias (6.6.) in caelo rarissimum phaenomenon visibile erit, cum Venus ante Solem 
transibit. Transitus Veneris his mille annis tantum quindecies visus est et proximus non ante videbitur 
quam plus centum annis transactis. Die Mercurii phaenomenon observari poterit in regionibus arcticis 
et in partibus Asiae et Australiae orientalibus. 
(Tuomo Pekkanen) 

NATO conventum habuit 
25.5.2012 



Moderatores consociationis NATO conventu in urbe Chicago habito decreverunt, ut copiae 

internationales ex Afganistania anno proxime futuro reducerentur. Cum hoc factum erit, administratio 

belli ad Afganos ipsos transferetur. 

Pro certo tamen habetur fieri non posse, ut Afganistania omni subsidio externo destituta e 

difficultatibus suis se expediat. Quam periculosa rerum condicio in finibus eius sit, vel inde apparet, 

quod ibidem ante paucos dies quinque operarii auxiliarii vi abducti sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Italia terrae motu afflicta 

Die Dominico (20.5.) partes Italiae septentrionales terrae motu, cuius vis sex magnitudines fecisse 
nuntiatur, vehementer concussae sunt. Qua calamitate prope Bononiam, Mutinam Ferrariamque facta 
saltern septem homines vitam amiserunt et quinquaginta fere vulnerati sunt. Hue accedit, quod 
complures domus privatae, sedes industriales, aedificia publica aut ingentibus rimis dehiscere 
coeperunt aut omnino collapsa sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Res viatoria Syriae laborat 

Legatus Syriae apud Nationes Unitas questus est rem viatoriam patriae suae proximis quattuordecim 
mensibus gravissima damna accepisse. In causa fuisse, quod ministri variarum nationum cives suos 
hortati essent, ne in Syriam proficiscerentur, quoad res ibi motibus popularibus perturbarentur. Idem 
addidit penuria clientium effectum esse, ut multa deversoria iam claudi cogerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Estelle baptismum accepit 

Die Martis (22.5.) Stockholmiae magna sollemnitas acta est, cum Estelle, filia principissae hereditariae 
Victoriae et principis Danielis, in ecclesia domus regiae baptizata est. Ad hanc caerimoniam 
celebrandam circiter sescenti hospites illustrissimi invitati erant, inter eos praesidens Finniae Sauli 
Niinisto et coniux eius Jenni Haukio. Sacramentum baptismatis procuravit Anders Wejryd, 
archiepiscopus Suetiae. 
(Reijo Pitkaranta) 

Fax Olympica Britanniam circuit 

Die undevicesimo mensis Maii (19.5.) fax Olympica, quae more translaticio e radiis solis in Graecia 
accensa erat, in Cornubiam Britannorum aeroplano apportata est. Ibi earn legati magnae auctoritatis 
receperunt, quorum primores erant principissa Anne et Sebastian Coe, praeses collegii Olympiis 
celebrandis et Boris Johnson, praefectus urbis Londinii. Constat Olympia aestiva Londiniensia die 
vicesimo septimo mensis Iulii (27.7.) inauguratum iri. 
(Reijo Pitkaranta) 

Chelsea victoriam reportavit 

Die Saturni vesperi (19.5.) in stadio Monacensi certatum est, quis esset optimus in Europa grex 
pedifollicus inter manipulos victores singularum nationum. Quo in ludo manus Londiniensis nomine 
Chelsea cohorti Germanicae Bayern Mtinchen occurrit. Diu ancipiti Marte pugnatum est, donee 
Chelsea e certamine ictuum poenalium punctis quattuor ad tria (4-3) superior discessit. 
(Reijo Pitkaranta) 



De crisi Graeciae oeconomica 
18.5.2012 

Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus 
Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus 
mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari. 
Bonum successum, quem factiones extremae in comitiis parlamentariis nuper factis habuerint, 
indignationem civium ostendisse. Sauli Niinisto, praesidens Finniae, arbitratur crisim in Graecia non 
esse tantum oeconomicam sed potius iam socialem, cum cives fiduciam amiserint. Plus quam dimidia 
pars investitorum internationalium credit crisim politicam, quae ex comitiis Graeciae parlamentariis 
orta sit, effecturam esse, ut Graeci hoc anno ex zona euronis discedant. 



Nova comitia Graecis instant 

Post comitia parlamentaria moderatores factionum Graeciae principalium de novo regimine 
constituendo diu frustra consultaverunt. Alexis Tsipras, moderator Syrizae, factionis sinistrae, nuntiavit 
se non interfuturum esse in regimine, quod programma austeritatis ab Unione Europaea et a Fundo 
Monetario International! Graecis impositum comprobaret. Illud autem programma est condicio sine qua 
Graecia novum subsidium oeconomicum accipere non potest. In demoscopiis recentibus Syriza gratiam 
popularem ita auxit, ut circiter viginti quinque centesimae civium illi favere viderentur. Quia concordia 
de regimine inveniri non potuit, nova comitia parlamentaria mense Iunio fient. 

Hispani contra rigorem oeconomiae reclamitabant 

In multis partibus Hispaniae saltern centum milia hominum contra rigorem oeconomiae et restrictionem 
servitiorum publicorum manifestaverunt. Motus ille populi initium cepit Idibus Maiis anno proximo et 
postea per totam Hispaniam et Europam diffundebatur. Hoc anno manifestationes in octoginta fere 
urbibus oppidisve Hispaniae fiebant. 

Praesidens Obama matrimonia homosexualium probat 

In USAde conubio homosexualium acerrime disputatur. Barack Obama est primus praesidens 
Americanorum, qui matrimonia inter homines eiusdem sexus iungenda probat. Ita censent etiam 
vicepraesidens Joe Biden et Arne Dunca, minister institutionis publicae. Sed in triginta fere civitatibus 
Americae septentrionalis matrimonia homosexualium vetita sunt. 

Bellum de drogis in Mexico continuatur 

Conflictus crudelissimi inter mercatores drogarum in Mexico continuantur. Una septimana in his 
conflictibus plus sexaginta homines occisi sunt. Anno bis millesimo sexto praesidens Felipe Calderon 
bellum consortiis drogas mercantium intulit, quod finem non cepit. His duodecim fere annis circiter 
quinquaginta milia hominum vi et violentia mortui sunt. 

Rariores Finni in Deum credunt 

Ex interrogatione, quam Centrum Investigationis Ecclesiasticum faciendam curavit, patet tantum 
quartam partem Finnorum in Deum Christianorum credere. Quinta fere pars respondentium, quod plus 
est quam umquam ante, nuntiavit se in Deum Christianorum omnino non credere. Ceteri dixerunt se 
alio modo credere quam ecclesia doceat aut esse in fide sua incertos aut incredulos. 
(Tuomo Pekkanen) 



Hollande praesidens electus 
11.5.2012 

Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista 

quinquaginta septem annos natus. Altera enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto 

sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit. 

Praesidens hodiernus Nicolas Sarkozy, adversarius eius, ubi primum de eventu comitiorum audivit, se 

cladem accepisse confessus victori publice gratulatus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Hollande suis dixerit 

Francois Hollande, praesidens Francogalliae recens designatus, Tutelae Lemovicum sive Tulle, in 
patria sua, civibus orationem his fere verbis habuit: "Europa", inquit, "hodie nos spectat. Fieri non 
potest, ut disciplina oeconomica una et sola ratio sit, qua cursus Europae ad incrementum 
oeconomicum vertatur et novae sedes operis creentur. Praesidens totius populi Francogallici futurus 
sum. Hodie vesperi nonnisi una Francogallia est et unus populus." 
(Reijo Pitkaranta) 

Comitia parlamentaria Graeciae 

Die Dominico (6.5.) in Graecia comitia parlamentaria instituta sunt. Quorum victoriam manifestam 
reportaverunt partes regimini hodierno adversantes, quae etiam auxilium pecuniarium internationale 
Graecis promissum repudiare volunt. Neque mirum est moderatores Unionis Europaeae de hac nova 
rerum condicione valde sollicitos esse. 



(Reijo Pitkaranta) 

Putin praesidatum suscepit 

Vladimir Putin, praesidens Russiae iam tertium electus, Nonis Maiis (7.5.) ius iurandum officii in 
Cremlino dedit. Circiter tria milia hospitum ad earn sollemnitatem celebrandam invitata erant. Putin 
oratione inter caerimoniam facta ait annis proximis definitum iri, qualis sors Russiae futura esset. "In 
terra", inquit, "democratica et habitaturi sumus et habitabimus, ubi unusquisque libertatem habebit 
fructum ex sua indole et labore capiendi." 
(Reijo Pitkaranta) 

De feriis Lusitanorum 

Lusitani aes alienum suum publicum etiam ita deminuere decreverunt, ut quattuor ferias e calendario 
abolerent. Haec lex in quinque annos perlata est. E diebus festis religiosis amoventur Corpus Christi et 
dies omnium sanctorum, qui Kalendis Novembribus celebrari solet. Etiam dies quintus mensis Octobris 
(5.10.) et Kalendae Decembres, feriae ad historiam Lusitaniae insignes, in dies profestos mutabuntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ver in Finniam iam venit 

Ver in Finnia tantos progressus fecit, ut agricolae sementem serere inciperent. In locis Bothniae 
maxime idoneis sationes vernae iam ante Kalendas Maias fieri coeptae sunt. In alia aestatis 
appropinquantis signa rettuleris aves migratorias, quarum plurimae, inter eas motacilla et hirundo 
rustica, e regionibus meridianis in Finniam redierunt. Quod ad herbas terra nascentes pertinet, saltern 
hepatica et anemone nemorosa iam diu in flore sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Praesidentes EU Ukrainam boicotizant/ 
4.5.2012 

Septimana proxima (11.-12.5.) Ialtae, in urbe Ucrainae, erit conventus praesidentium Europae Mediae 
et Orientalis, sed multi praesidentes Unionis Europaeae non intererunt. Saltern moderatores Germaniae, 
Austriae, Tzekiae, Italiae, Sloveniae conventum intermittent. Neque Jose Manuel Barroso Ucrainam 
visitabit, quia Julia Timoshenko, olim prima ministra Ucrainae, fictis causis incarcerata est. 
Timoshenko captivitatis septem annorum damnata est, quod potestate abusa esset. Alia crimina rerum 
oeconomicarum illi intenduntur. Timoshenko nuntiavit se a custodibus carceris male tractatam et 
mulcatam esse. Nationes occidentales censent causam damnationis esse politicam et flagitaverunt, ut 
Timoshenko ilico liberaretur. Propter iura humana in Ucraina violata multi homines notabiles dubitant 
obire certamina pedifollis de magistratu Europaeo, in Ucraina et Polonia mense Iunio futura. 

Opere carentes mox CC miliones 

Ordo a labore Internationalis (ILO) aestimavit exeunte anno praeterito centum nonaginta sex miliones 
opere carentium in mundo fuisse et numerum anno currente ducentos miliones superaturum esse. In 
duabus ex tribus terris Europaeis inopiam quaestus crevisse. Castigatione oeconomiae et 
renovationibus in mercatu laboris impeditum esse, ne novae occupationes crearentur. In Hispania 
difficultates oeconomicae usque graviores fiunt et numerus opere carentium centenis millenis 
hominibus singulis mensibus crescit. Primis tribus huius anni mensibus trecenta sexaginta quinque 
milia (365 000) laborem amiserunt et paene quarta pars (24,5%) virium operariarum quaestu carebat, 
quae magis est quam in aliis terris industrializatis et nummo eurone utentibus. 

Iudicium contra Strauss-Kahn continuatur 

Iudex Neo-Eboracensis recusavit, quominus actionem civilem reiceret, qua ancilla deversorii 
Dominicum Strauss-Kahn, pristinum moderatorem Fundi Monetarii Internationalis (IMF), stupri 
accusavit. Strauss-Kahn integritatem suam diplomaticam appellare frustra conabatur. Anno praeterito 
accusator causam agendam non suscepit, quo facto ancilla civilem actionem intendit. 

Graecia fraudatores patefacit 

Graecia pensiones subventionesque falsis causis solutas exstirpare conatur. Iam ducenta milia hominum 
repertos esse, qui subsidia sine causa accepissent. In his esse familias, quae pensiones cepissent, etsi 
pensionarius ipse iam mortuus esset. Ablatis subsidiis iniustis Graecia singulis annis octingentenos 
miliones euronum servatum iri aestimat. 



Quartus quisque Iaponiensis suicidium deliberavit 

In Iaponia numerus suicidiorum inter maximos orbis terrarum est. In terra centum duodetriginta 

milionum incolarum singulis annis plus tricena milia mortium voluntariarum consciscuntur. Ex 

investigatione recens facta quartus quisque ex Iaponiensibus suicidium deliberavit. Tales deliberationes 

iuvenibus viginti fere annorum usitatiores sunt quam adultis et senioribus. 

(Tuomo Pekkanen) 



Hollande et Sarkozy in altera comitia 
27.4.2012 

In electionibus Franciae praesidentialibus Nicolas Sarkozy et Francois Hollande de praesidentatu 

certant. Me in primis comitiis viginti septem (27,2%), hie plus duodetriginta (28,6%) centesimas 

suffragiorum accepit. 

Marine Le Pen, candidata extremae dextrae , duodeviginti centesimas (17,9%) obtinuit. Jean-Luc 

Menenchon, extremae sinistrae candidatus, undecim centesimas (11,1%) collegit, Francois Bayrou, 

factionis centralis, novem centesimas (9,1%). 

Ad urnas plus octoginta centesimae (80,5%) civium suffragium habentium venerunt. Altera comitia 

pridie Nonas Maias (6.5.) fient. 

Turn suffragantibus eligendum erit, utrum socialistam Hollande an conservativum Sarkozy ex Unione 

Populari (Union pour un Mouvement Populaire, UMP) praesidentem rei publicae in proximum 

quinquennium malint. 

Uterque nititur, ut fautores extremarum partium sibi conciliet. Etsi Hollande in demoscopiis praevalere 

videtur, eventus in dubio manet. 

Hie dicit se non tantum Franciam sed totam Europam in viam crescentis oeconomiae et laboris 

reducturum esse, Sarkozy autem affirmat se quidem propter crisim oeconomicam secundo loco 

mansisse sed recta medicamenta habere, quibus condiciones meliorentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Religio in scholas Russiae revertit 

Post pausam nonaginta annorum religio in scholas Russiae revertit. Ab anno bis millesimo decimo 
experimentum institutionis religiosae in multis scholis iam fit sed a mense Septembri anni currentis 
omnes scholares Russiae aliquam ex quattuor religionibus translaticiis discunt: fidem Christianam 
orthodoxam, Islamismum, Iudaismum, Buddhismum. Si quis nullam ex his religionibus voluerit, 
fundamenta culturae religiosae aut ethicam saecularem discere poterit. Unione Sovietica dissoluta 
ecclesia orthodoxa statum suum ita confirmavit, ut a multis unum ex symbolis Russitatis habeatur. 
Ecclesia est firmissima auctoritas moralis et corporatio antiqua, etsi terra est admodum saecularizata. 
(Tuomo Pekkanen) 

Exercitia belli maritimi Sinensium et Russorum 

Sinenses et Russi die Dominico (22.4.) prima exercitia belli maritimi in Mari Flavo una susceperunt. 

Intersunt exercitiis sedecim naves bellicae et duae submarinae a parte Sinensium atque quattuor naves 

longae Russorum. Eodem tempore Americani cum Philippinis communia belli maritimi exercitia 

habent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Estne Putin in mundo ditissimus? 

Societas internationalis diurnalismi investigativi autumat Vladimirum Putin ditissimum in orbe 
terrarum hominem esse. Specie quidem eum esse modestum sed re vera virum, qui luxum omnibus 
modis sibi acquirit. Stanislav Belkovsky, investigator Russus politicae, censet possessiones Putini 
quinquaginta miliarda euronum superare. 
(Tuomo Pekkanen) 

Fiducia familiae regiae Suecorum minima 

Societas radiophonica Sueciae (S VT) rettulit fiduciam Suecorum in familiam regiam minorem esse 
quam umquam ante. Tantum quattuor centesimas (4%) populi domui regiae fidem habere. Ante duos 
annos centesimas fuisse unam et viginti (21%). Anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto 
unam et quadraginta centesimas (41%) civium fiduciam habuisse. 
(Tuomo Pekkanen) 



Ictus in Afghanistania terroristici 
20.4.2012 

Die Dominico (15.4.) tota fere Afganistania ictibus terroristicis concussa est. Omnium maxima damna 

accepit urbs princeps Cabura, ubi imprimis parlamentum civitatis et diversae sedes diplomaticae 

petebantur. 

Auctores harum aggressionum erant Talibani, islamistae extremi, quos iam multos annos contra 

regimen Afganistaniae et milites ibidem peregrinos rebellare constat. Ad extremum tamen copiis 

securitatis contigit, ut omnes terroristas occiderent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Observatores in Syriam mittuntur 

Ordo Nationum Unitarum etiam Finniam rogavit, ut observatores militares in Syriam mitteret, quorum 
esset ignistitium inter partes bellantes factum custodire. Neque moderatores civitatis nostrae 
dubitaverunt, quin veniam petenti darent. Quot autem Finni primo agmini interfuturi sint, nondum 
constat. Praesidens Syriae Bashar al-Assad nuntiavit se observatores salvere iubere, dummodo sibi et 
suis huic actioni pari passu adesse liceret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Genus malariae periculosissimum 

Malaria, quae medicamento nomine artemisino resistere valet, in Asia grassari coepit. Tale genus illius 
morbi primum non nisi in Cambogia reperiebatur, sed iam eo ventum est, ut etiam in fines Thailandiae 
et Myanmariae diffunderetur. Quem rerum progressum periculosissimum putaveris, si respicis curam 
malariae imprimis in usu artemisini positam esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Niinisto iter in Suetiam suscepit 

Hac septimana praesidens Finniae Sauli Niinisto cum coniuge Jenni Haukio iter statale biduanum in 
Suetiam suscepit. Hi, cum in aeriportu Arlandensi a principe Daniele et ministro Carolo Bildt recepti 
essent, ad stabula aulica in mediam Stockholmiam ducti sunt. Inde una cum rege Carolo XVI Gustavo 
et regina Silvia in domum regiam plaustro vehebantur. Postquam cohors honoraria in area ante 
palatium sita salutata est, rex hospitibus prandium privatum obtulit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ova dinosauri in Caucaso inventa 

Investigatores universitatis Tzetzeniae se circiter quadraginta ova dinosauri in Caucaso septentrionali 
invenisse autumaverunt. Ex imaginibus televisificis patet ea lapidibus rotundis similia esse et diametro 
inter viginti quinque centimetra et unum metrum variare. Ova ilia casu in lucem venerunt, cum operarii 
viam novam munientes rupem quandam explodebant. 
(Reijo Pitkaranta) 

De inundationibus in Finnia vernis 

Iam tempus adest, cum flumina glacie dissoluta multis locis Finniae meridianae agros inundare 
incipiunt. In Bothnia autem, ubi rerum condicio propter ripas fluviorum depressas pessima esse solet, 
caelum his diebus tam frigidum fuit, ut diluvia verna maiora septimana demum proxime futura 
exspectentur. In regionibus maxime septentrionalibus amnes non ante quam mense Maio supra ripas 
effundentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Clinton Russiam reprehendit 
13.4.2012 

Hillary Clinton, ministra a rebus exteris Americanorum, regimen Russiae reprehendit, quod actionibus 

contra Syriam susceptis admodum lente interesset. Ait talem politicam id adiuvare, ut praesidens 

Bashar al-Assad in potestate maneret. 

Multae civitates, inter eas Francogallia, Britannia, Turcia, consilia celerrima adversus praesidentem 

al-Assad flagitaverunt. Amplius novem milia hominum inter tumultus in Syria ortos iam mortua esse 

existimantur. 



Electrificina Solaris Iaponiae 

Iaponia summa inopia energiae laborat, quia omnes fere electrificinae nucleares propter calamitatem in 
Fukushima factam clausae sunt. Quam ob rem in provincia Kakoshima, quae in partibus Iaponiae 
meridianis sita est, maxima electrificina Solaris aedificabitur. De re nuntiavit societas mercatoria 
technicae modernae peritissima nomine Kyocera. Propositum est, ut fundamenta eius operis mense 
Iulio iaciantur. 

Breivik mente sanus inventus 

Anders Behring Breivik, occisor Norvegus multorum hominum, a psychiatris iterum de sanitate mentis 
examinatus est. Tunc apparuit eum tempore homicidiorum mentis compotem fuisse. Quae aestimatio 
contraria est ei sententiae, quam alii medici autumno proximo de eo dixerunt. Restat igitur, ut iudices 
tandem decernant, utrum Breivik homo mente sanus habendus sit necne. 

Titanic ante C annos submersa 

Cras sive postridie Idus Apriles (14.4.) centum anni acti erunt, postquam Titanic, navis vaporaria 
Britannica suo tempore omnium capacissima, in itinere inaugurali naufragium fecit. Ex Britannia 
profecta erat et ad Novum Eboracum versus navigabat, cum in Oceano Atlantico septentrionali ad 
montem glacialem allisa aquis submersa est. Qua calamitate navali maxime infami plus mille quingenti 
homines fluctibus obruti sunt. 

Caput Finniae CC annos complet 

Abhinc ducentos annos sive die octavo mensis Aprilis anno millesimo octingentesimo duodecimo 
(8.4.1812) Helsinkium caput Finniae factum est. Turn enim Alexander I, imperator Russiae et Magni 
Principatus Finlandiae, litteris divulgatis edixit, ne Aboa iam urbs princeps Finniae esset, sed ilia 
dignitas eo die ad Helsinkium transferretur. Causa eius consilii fuisse existimatur, quod haec urbs 
propius Russiae sita est. 

Elias et Sophia praevalent 

In praenominibus, quae parentes Finni anno proxime praeterito liberis suis indiderunt, Elias et Sophia 
ceteris praevalebant. Elias, quod nomen biblicum originem a lingua Hebraea trahit, quingentis fere 
pueris infantibus datum est. Eodem tempore quadringentae quinquaginta puellae primum praenomen 
Sophiam acceperunt. Constat hoc vocabulum inde ab aetate veterum Graecorum 'sapientiam' 
significare. 

De pace in Syria facienda 
30.3.2012 

Consilium pacis in Syria componendae, quod Kofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum 
Unitarum, nuperrime adumbravit, a regimine Syriae approbatum est. Illud propositum in sex partes 
divisum etiam favorem Consilii securitatis Nationum Unitarum sibi conciliavit. Inter consultationes 
convenit, ut actionibus in Syria militaribus finis imponeretur et primi progressus politici ad pacem 
restituendam fierent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Benedictus XVI Cubam obiit 

Pontifex maximus Benedictus XVI itinere in Americam Latinam suscepto etiam Cubam obiit, ubi una 
cum praesidente Raul Castro de variis argumentis colloquebatur. Quod autem fuisset caput illorum 
sermonum, in publico positum non est. Sunt tamen, qui opinentur eos deliberavisse, quales partes 
ecclesia catholica in rebus Cubanis agerent. Die Mercurii (28.3.) papa Benedictus, antequam domum 
proficisceretur, Habanae, in urbe principe, missam sollemnem celebravit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid praesidens Niinisto dixerit 

Praesidens Finniae Sauli Niinisto, dum Coream Meridianam visitat, ait res Europaeas paulatim in 
prosperius mutari. Iam in eo esse, ut civitates Unionis Europaeae e difficultatibus oeconomicis se 
reciperent et in fidem pristinam redirent. Addidit Finniam et Coream Meridianam tam eruditione quam 
investigatione scientifica inter ceteras civitates eminere. Quae cum ita essent, societates mercatorias 
Coreanas hortatus est, ut pecuniam in negotiis in Finnia gerendis collocarent. 
(Reijo Pitkaranta) 



Potio cafeae valetudini prodest 

Si quis multum cafeae, id est amplius quaterna pocilla, cotidie bibit, tutior adversus diabeten adultorum 
esse videtur quam is, qui minorem huius potionis copiam singulis diebus consumit. Quod patet ex 
investigatione a medicis Germanis divulgata, cui circiter quadraginta tria milia Europaeorum intererant. 
Neque potatio cafeae, quamvis acerrima esset, valetudini cuiusquam ullo modo nocebat. 
(Reijo Pitkaranta) 

De studiis Russorum peregrinis 

Parentes Russi ditiores magis magisque liberos suos in terras peregrinas studendi causa mittere solent. 
Neque hoc solum ad Moscuam et Petropolim valet, sed ad totam Russiam inde a Sibiria usque ad 
urbem Kalinigradum. Maior pars eorum Britanniam petit, ut occasionem scholas ibidem frequentandi 
nanciscatur et variis cursibus linguarum interesse possit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quercus in Finnia crebrescit 

Quercus in silvis Finniae meridianae sua sponte crebrescere coepit, quod fortasse mutationi climaticae 
tribuendum est. Quae arbor nobilis apud nos adhuc admodum raro colitur, cum plantae eius ad 
silviculturam exercendam carissime constent et magnum sit periculum, ne plantationes propter varias 
causas omnino deleantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Caedes Tolosa et Montalbani factae 
23.3.2012 

Homicida autobirota vectus Tolosae (Toulouse), in urbe Franciae meridianae, die Lunae mane (19.3.) 
quattuor homines sclopetando occidit. Victimae erant magister et tres scholares scholae Hebraicae, ex 
quibus duo filii illius magistri. 

Simili modo Montalbani (Montauban) duo milites et Tolosae unus miles septimana praeterita occisi 
sunt. Brevi apparuit scelera ab eodem homicida perpetrata esse. Compertum est eum esse civem 
Franciae, origine autem Algerica, virum viginti quattuor annorum, cui nomen esset Mohamed Merah. 
Habitabat Tolosae in primo tabulato multizonii, quod custodes publici die Iovis multo mane 
circumsedere coeperunt. Merah cum obsessoribus locutus homicidia confessus est. Francois Molins, 
accusator Parisiensis, dixit eum esse membrum ordinis Al Qaida, qui in Waziristania Pakistaniae et in 
Afganistania exercitationem terroristicam sibi paravisset. Idem narravit propositum fuisse homicidae 
adhuc unum militem et duos custodes publicos occidere. 

Propter homicidia abominabilia ambitio praesidentialis in Francia interrupta est. Praesidens Nicolas 
Sarkozy et Francois Hollande, aemulus eius principalis, in synagoga Parisiensi memoriam victimarum 
scholae Hebraicae una recolebant. Caerimoniis funerariis militum occisorum Montalbani praesidens 
Sarkozy aliique summi politici et milites interfuerunt. 

Die Iovis (22.3.) meridie longa obsidio tandem Tolosae ad finem venit, cum custodes publici gaso 
adhibito in domum homicidae septumplicis irruperunt. Tres custodes vulnerati sunt, cum Muhamed 
Merah, qui recusaverat, quominus se dederet, quantum potuit obsistere conaretur. Praesidens Sarkozy 
confirmavit ilium mortuum esse. 

Joachim Gauck novus praesidens foederalis 

In Germania novus praesidens foederalis electus est Joachim Gauck, cui paene omnes partes politicae 
favebant. Gauck notus est activista a iuribus humanis, qui potestati communistarum in Germania 
Orientali fortiter resistebat. Praedecessor eius Christian Wulff propter obscura negotia oeconomica 
munus deponere coactus erat. 

Oeconomia mundi convalescit 

Christine Legarde, moderatrix Fundi Monetarii Internationalis (IMF), censet oeconomiam mundi iam 
in eo esse, ut convalescat. Maxima autem pericula imminere ex magnitudine debitorum et pretio 
petrolei. Oratione Pekini habita Legarde monuit oeconomiam Americanorum signa positiva iam 
ostendere et operationem Graeciae adiuvandae Europaeis progressum maximi momenti fuisse. 

Aetna expergiscitur 

Iam quartum hoc anno Aetna erumpit. Die Dominico (18.3.) lavam ita evomuit, ut nubes cineris in 



altitudinem sex chiliometrorum surgeret. Neque tamen commeatui aereo fuit impedimento, nam 
aeriportus urbis Cataniae prope iacentis mansit apertus. Aetna, altitudine trium milium quingentorum 
metrorum, inter vulcanos in orbe terrarum activissimos numeratur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Calamitas in Helvetia viaria 
16.3.12 

Animi Belgarum et omnium Europaeorum concussi sunt gravissima calamitate viaria, quae in pago 

Helvetiae nomine Valais die Martis vesperi accidit. Viginti duo scholares Belgae ferias hiemales 

agentes et sex homines adulti mortui sunt, cum autoraeda longa, qua invehebantur, parieti cuniculi 

impacta est. 

Quae fuerit causa illius mali, adhuc incertum est. Constat tamen legem de maxima velocitate perlatam 

ab auriga observatam esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Strages civium in Afganistania 

Moderatores Americani negaverunt disciplinam suam in Afganistania militarem mutatum iri propter 
stragem ibidem nuper factam. Die enim Dominico (11.3.) accidit, ut miles quidam Americanus in 
Afganistania meridiana sedecim cives ex improviso occideret. Talibani de tot caedibus ira incensi se 
Americanos pro illis homicidiis ulturos esse minitati sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Memoria cladium Iaponicarum 

Die Dominico (11.3.) memoria anniversaria tsunami in Iaponia facti et calamitatis nuclearis in 
Fukushima ortae recolebatur. Illae clades inter se coniunctae tantae erant, ut sedecim fere milia 
hominum vitam amitterent et centum milia domo privarentur. Neque iis, qui patrium solum relinquere 
coacti sunt, ulla iam spes esse videtur ad penates redeundi. Tota enim regio propter radiationem 
nuclearem pessimae condicionis est. 
(Reijo Pitkaranta) 

De iuribus in Sinis humanis 

Status iurum humanorum in Sinis anno proxime praeterito in peius mutatus est, ut censet ordo 
Honcongensis nomine 'Chinese Human Rights Defenders'. Motibus enim popularibus in terris Arabicis 
ortis effectum esse, ut magistratus Sinenses extimescerent et ob earn rem cives suos ad libertatem 
aspirantes disciplina severiore regere inciperent. Magnum numerum activistarum aut cruciatibus 
affectum esse aut omnino evanuisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Futura fluminis Danuvii incerta 

Flumen Danuvius siccitate ingravescenti laborat. Causa est, quod omnes fere uligines aggeribus, 
glareationibus, excavationibus eversae sunt. Deminuta aqua non solum commeatus fluviatilis sed etiam 
aves aquatiles in magnis difficultatibus sunt. Mutatio climatica etiam novas sollicitudines civitatibus 
litoralibus afferre videtur - hac enim hieme frigora insolita Europae Orientalis naves onerarias itinere 
paene plane prohibuerunt. 
(Saara Honkanen) 

Fructus citrei salubres inventi 

Apoplexia cerebri inter feminas poma citrea saepius edentes rarior esse videtur quam apud eas, quae 
his fructibus omnino non vescuntur. Quod apparet ex investigatione in Britannia edita, ubi in 
valetudinem septuaginta fere milium nosocomarum inquisitum est. Vis salubris mali Sinici, Citri 
paradisiaci aliorumque huius generis fructuum in flavonoidis eorum posita esse existimatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Putin in comitiis vincit 
9.3.2012 

Vladimir Putin ex opinione in praesidentatum patriae revertetur neque altera comitia erunt necessaria, 
nam in electionibus die Dominico (4.3.) factis ille paene sexaginta quattuor centesimas suffragiorum 
accepit. 



Oppositio autem censet eventum legalem haberi non posse. Secundum locum occupavit Gennadi 
Zjuganov, qui comitia fraudulenta, inhonesta nulliusque pretii iudicavit. 

De sinceritate comitiorum dubitatur 

Opiniones de sinceritate comitiorum quam maxime variant. Fautores Putini dicunt suffragia fuisse 
omnium apertissima et honestissima in historia Russiae, sed alii autumant multa milia fraudum 
electoralium exstitisse. Usitatissimas fuisse circumvectiones, scilicet homines autoraedis longis 
circumvectos esse, ut iterum iterumque suffragarentur. Etiam Consilium centrale electionibus Russiae 
curandis confitetur fraudes accidisse. Exempli gratia in urbe Iekaterinburgo decern fere homines 
arreptos esse, qui narravissent se multoties suffragatos esse. Miliardarius Mihail Prohorov, unus ex 
candidatis praesidentialibus, scripsit a fautoribus suis plus quattuor milia fraudum observata esse. 

De iudicio Hodorkovski quaeritur 

Dmitri Medvedev, praesidens Russiae munus relicturus, decrevit, ut accusator de poenis triginta 
duorum hominum inquireret, an legales essent. Sunt in illis negotiator Mihail Hodorkovski et Platon 
Lebedev, socius negotiorum eius. Hodorkovski, moderator societatis petroleariae Jukos, erat vir in 
Russia ditissimus, donee in carcerem coniectus est. Fautores eius censent eum causis politicis 
damnatum esse, quia moderatoribus Russiae obsisteret. Etiam Amnestia internationalis, ordo 
humanitarius, iudicavit Hodorkovski propter sententias politicas incarceratum esse. Hodie est in opere 
coacto, quod usque ad annum bis millesimum sextum decimum (2016) duraturum est. 

Graecia partem Corcyrae venditat 

Graecia debitis oppressa novas rationes ad oeconomiam sanandam quaerit. Fundatio, cuius est bona rei 
publicae privatizare, decrevit, ut partem insulae Corcyrae (hodie Corfu) in centum annos venderet. 
Regio venalis, magnitudine quingentorum milium metrorum quadrorum, sita est in parte insulae 
occidentali-septentrionali. 

Exercitus venatores clandestinos persequitur 

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) rettulit centum milites exercitus Cameruniensis contra venatores 
clandestinos in Camerunia orientali impetum fecisse. In remoto viridario nationali, cui nomen est 
Bouba N'Djida, ex quadringentis elephantibus, qui ibi viverent, iam trecentos a clandestinis 
venatoribus his duobus mensibus occisos esse. 

Aurora borealis spectabilis 

His diebus et forsitan etiam proximis septimanis aurora borealis rarae pulchritudinis in caelo 
septentrionali est visibilis. Nonis Martiis in sole apparuit magna eruptio, ex qua ferae tempestates 
magneticae et borealis aurora oriuntur. Illud spectaculum luminis in regionibus Finniae in 
septentrionem vergentibus optime observatur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Novus praesidens munus suscepit 
2.3.2012 

Kalendis Martiis Sauli Niinisto, praesidens suffragio populi designatus, praesidentatum rei publicae 
Finniae suscepit, cum apud parlamentum sollemniter confirmavit se in munere gerendo sincere et 
fideliter constitutionem legesque rei publicae observaturum et omnibus viribus prosperitati populi 
Finnorum operam daturum esse. 

Post praesidentem Paasikivi, qui anno millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto (1956) munus 
deposuit, Niinisto est primus praesidens partis conservativae. Post longam potestatem praesidentis 
Urho Kekkonen summum in Finnia munus triginta annos tenuerunt Mauno Koivisto, Martti Ahtisaarti, 
Tarja Halonen, omnes democratae sociales. 

Exactores Germani in Graeciam profecturi 

Plus centum sexaginta exactores Germani parati sunt in Graeciam proficisci, ut Graecos in vectigalibus 
efficacius colligendis adiuvent. Creditores peregrini censent Graeciam in crisim oeconomicam ideo 
incidisse, quod nimis multi vectigalia evadant. Nuper regimen Graeciae indicem quattuor milium 
hominum divulgavit, qui maximi evasores habentur. Nominibus divulgatis regimen efficere conatur, ut 
evasores ita palam facti debita tandem aliquando solvant. Ex relatione Unionis Europaeae, mense 
Novembri divulgata, exigenda sunt vectigalia non soluta omnino sexaginta miliarda euronum, quae 



summa quartam fere partem facit integrae productionis nationalis Graecorum. 

Minister Germanus: Graeci ex unione monetaria exeant 

Hans-Peter Friedrich, minister a rebus domesticis Germaniae, censet Graecos melius ex difficultatibus 
suis oeconomicis surrecturos esse, si ex unione monetaria exierint. "Nolo", inquit, "ut Graeci eiciantur, 
sed censeo illos ita esse incitandos, ut non possint recusare, quin exeant." At Angela Merkel, 
cancellaria foederalis, Graeciam in unione monetaria retinere vult. 

Latibulum Osamae bin Laden destructum 

Osama bin Laden, terrorista diu quaesitus, in oppido Abbottabad Pakistaniae cum familiaribus multos 
annos latitabat, donee mense Maio anni proximi a copiis specialibus Americanorum occisus est. Cum 
complures centeni homines singulis diebus ad domum Osamae videndam venissent, magistratus 
Pakistani illam, ne meta peregrinationum fieret, funditus destruendam curaverunt. 

Berlusconi corruptionis liberatus 

Silvius Berlusconi, pristinus primus minister Italiae, in iudicio corruptionis liberatus est, quod crimina 
obsolevissent. Suspiciebatur iuristam Britannicum David Mills plus quadringentis quinquaginta milibus 
euronum corrupisse, ut falsum pro se testimonium in iudicio diceret. Accusator illi poenam carceris 
quinque annorum flagitaverat. 

Rex Suetiae nomen neptis nuntiavit 

Nova principissa Suetiae nomen habet Estelle Silvia Ewa Mary, ut rex Carolus XVI Gustavus nuntiavit. 
Erit etiam ducissa Ostrogothiae. Estelle olim appellabatur coniux comitis Folke Bernadotte. Ex regina 
Silvia, avia materna, infans Silvia nominatur, Ewa ex paterna avia, matre principis Danielis. 
(Tuomo Pekkanen) 

Regimen Syriae condemnatur 
24.2.2012 

Coetus generalis Nationum Unitarum edicto promulgato violentiam regiminis Syriae condemnavit. 

Legati tamen Russorum et Sinensium contra id decretum suffragati sunt. Communi fere conventui 

placuit Foederi Arabico assentiri, quod censuit praesidentem Bashar al-Assad a potestate nulla mora 

interposita recedendum esse. 

Id quoque a moderatoribus Syriae flagitatum est, ne exercitus civitatis iam in suum populum saeviret, 

sed in stationes suas reduceretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Auxilium Graecis datum 

Die Lunae (20.2) inter ministros Unionis Europaeae convenit, ut Graecis alterum quoque auxilium 
pecuniarium concederetur, ne civitas eorum aere alieno grandissimo onerata omnino decoqueret. 
Summa pecuniae, quae illis dabitur, centum triginta miliarda euronum efficit. Eodem die Bruxellis 
etiam tractatui de cautionibus crediti inter Finniam et Graeciam subscriptum est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Wulff munus deposuit 

Christianus Wulff, praesidens foederalis Germaniae, munus deposuit. Nuntiavit de ea re, postquam 
actor publicus parlamentum rogavit, ut is immunitate iudiciali privaretur. Neque enim abest suspicio, 
quin Wulff complura commoda ab amicis suis negotiatoribus per dedecus acceperit. Ei succedere 
videtur Joachim Gauck, propugnator libertatis et democratiae septuaginta duos annos natus. 
(Reijo Pitkaranta) 

De petroleo Iranianorum 

Iraniani Francogalliae et Britanniae petroleum suppeditare desierunt. Dubium non est, quin illo consilio 
facto sanctionibus ab Unione Europaea sibi impositis respondere velint. Nuntiaverunt se novos clientes 
habere, quibus petroleum vendituri essent. Agitur de Russis et Sinensibus, quibuscum Iraniani libenter 
mercaturam exercent eamque etiam augere student. 
(Reijo Pitkaranta) 

Victoria filiam peperit 



Die Iovis (23.2.) prima luce Victoria, principissa Suetiae, in Instituto Carolino Stockholmiensi filiolam 
peperit, ut princeps Daniel, qui partui adfuerat, eodem mane magno gaudio affectus diurnariis nuntiavit. 
Et mater et infans bene valere dicuntur. Filia recens nata in ordine hereditario regni Suetiae a matre sua 
Victoria secunda est. 
(Reijo Pitkaranta) 

De antequadragesimalibus 

Die Martis ((21.2.) ieiunium quadragesimale huius anni initium cepit. More solito ei magna sollemnia 
carnisprivia appellata antecesserunt, quorum omnium magnifentissima Rivi Ianuarii, in metropoli 
Brasiliae, magna pompa celebrabantur. Huic festo intra quinque dies amplius quinque miliones 
hominum intererant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Periculum in nivibus magnum 

In urbe Helsinki his diebus tanta nivium vis cecidit, ut curatores viarum difficultates in iis everrendis 

habuerint. Hue accedit, quod nives in summis domibus coacervatae peditibus praeter aedificia 

ambulantibus magnum periculum inferunt. lam una femina propter nives de tecto capiti delapsas vitam 

amisit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus violenti Athenis orti 
17.2.2012 

Parsimoniae publicae, quas Unio Europaea et instituta nummaria internationalia Graecos poposcerant, a 

parlamento Graeciae approbatae sunt. Inter alia decretum est, ut quindecim milia sedium operandi 

publicarum abolerentur et salaria minima valde deminuerentur. 

Populus autem de consilio parlamenti certior factus tanta ira incensus est, ut in vias Athenarum saltern 

octoginta milia hominum reclamandi causa congregarentur. Tumultibus violentis ortis multa aedificia 

incensa sunt et magna multitudo civium vulnerata est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Impetus in Emesam continui 

Copiae Syriae in adversarios praesidentis Bashar al-Assad impetus facere perrexerunt. Aggrediuntur 
imprimis urbem Emesam sive Homs, quae pro sede principali motus rebellis habetur. Nuntiatum est 
eadem loca iterum atque iterum bombis verberari, ex quo sequitur, ut nemo ex urbe effugere possit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Xi Jinping et Obama convenerunt 

Die Martis (14.2.) Xi Jinping, vicepraesidens Sinarum, praesidentem Civitatum Americae Unitarum 
Barack Obama in Aedibus Albis convenit. Americani et Sinenses aequilibrium inter discordias et mutua 
commoda invenire conantur. Americani enim, quamquam Sinenses de iuribus humanis violatis et aliis 
vitiis reprehendunt, tamen momentum politicae suae externae magis atque magis in Asiam et in 
regiones Oceani Pacifici versus transtulerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Periculum terrorismi in Suetia 

Moderatores Suetiae censent periculum terrorismi, quod patriae suae immineat, verum et manifestum 
esse. Haec aestimatio in nova disciplina militari inest, quam administratores ad terrorismum 
avertendum nuper excogitaverunt. Condicio securitatis in peius mutata esse existimatur, nam abhinc 
quattuor annos illud periculum in Suetia parvi ducebatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Dickens ante CC annos natus 

Hoc mense Februario ducenti anni acti sunt, cum Carolus Dickens, scriptor Britannus celeberrimus, 
natus est. Memoria eius bisaecularis non solum in Britannia, sed etiam in aliis orbis terrarum partibus 
variis modis celebratur. In ipsa Britannia hoc iubilaeum inter eos tres eventus numeratur, quibus 
populus hoc anno quasi in unum corpus coalescere videtur. Hue pertinent etiam Elisabeth II sexaginta 
annos regina et ludi Olympici hac aestate Londinii futuri. 
(Reijo Pitkaranta) 



Sambia victoriam reportavit 

Pridie Idus Februarias (12.2.) Liberopoli, in urbe Gabonis, inter Sambiam et Litus Eburneum certatum 
est, utra harum civitatum principatum in Africa pedifollicum adeptura esset. Superior discessit Sambia, 
cuius grex nationalis adversarios numeris octo ad septem (8-7) vicit. Neque ludus ille suo tempore 
diiudicari potuit, sed opus erat certamen ictuum poenalium instituere. 
(Reijo Pitkaranta) 

Niinisto praesidens designatus 
10.2.2012 

Sauli Niinisto, candidatus factionis conservativae, praesidens rei publicae Finniae designatus est, cum 

in alteris comitiis Nonis Februariis habitis competitorem Pekka Haavisto devicit. Illi enim sexaginta 

fere tres centesimae (62,6%) suffragantium favebant, huic triginta septem (37,4%). 

lam in demoscopiis ante comitia factis Niinisto multo maiore quam competitor gratia valuerat. Ad 

urnas tantum undeseptuaginta centesimae (68,9%) civium suffragium habentium venerunt. Causa 

partim erat frigus, quod inter viginti et triginta gradus variabat. Multi etiam domi manserunt, quia 

neutri ex candidatis favebant, cum ceteris candidatis in primis comitiis exclusis prasinus aut 

conservativus eligendus esset. 

Niinisto victoriam reportavit in quattuordecim ex omnino quindecim regionibus comitialibus. Tantum 

Alandia candidatum Haavisto praesidentem maluisset. Acerrimum erat certamen in urbe Helsinki, ubi 

Haavisto prope dimidium votorum (49,8%) accepit et differentia inter competitores tantum mille 

ducentorum quinquaginta duorum (1252) suffragiorum erat. 

Proprietas horum comitiorum erat, quod non agebatur tantum de opinionibus politicis candidatorum, 

qui de plerisque rebus maioribus consentiunt, quantum de indole et persona, quibus differunt. Haavisto, 

qui homosexualitatem suam profitetur, servitium militare non fecit neque ad ecclesiam pertinet, nihilo 

minus plus quam milionem fautorum invenit. 

Niinisto, qui Kalendis Martiis munus in sexennium suscipiet, est iurista sexaginta tres annos natus. Ex 

comitiis praesidentialibus ante sex annos factis, cum Tarja Halonen praesidens designata est, inferior 

discessit, sed postea constanti favore populi usus est. Fuit delegatus parlamentaris, minister, praeses 

parlamenti, vicepraeses Argentariae Europaeae Investimentorum (EIB, European Investment Bank). 

Russi et Sinenses iure vetandi usi sunt 

Consilium securitatis Nationum Unitarum sententiam praeparaverat, qua postularetur, ut praesidens 
Syriae Bashar al-Assad munus deponeret. Sed Russia et Sinae iure vetandi usae sunt, quo impediverunt, 
ne sententia probaretur. Quo facto iram terrarum Arabicarum et occidentalium excitaverunt. Oppositio 
Syriae censebat regimen ita licentiam cives suos trucidandi accepisse. Barack Obama, praesidens 
Americanorum, flagitavit, ut praesidens al-Assad discederet. Affirmavit Americanos populum Syriae 
sustenturos esse. Hillary Clinton autem monuit interventum militarem omnino exclusum esse. Nationes 
Unitae aestimaverunt propter violentiam his undecim mensibus circiter quinque milia quadringentos 
homines in Syria perisse. 

Elisabeth II sexaginta annos regina 

Elisabeth II iam sexaginta annos regina Britanniae est. Cum rex Georgius VI postridie Nonas 
Februarias anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo (6.2.1952) mortuus esset, Elisabeth, 
filia eius maior, ad regnum pervenit. Tantum regina Victoria, quae thronum sexaginta tres annos habuit, 
diutius quam regina Elisabeth II regnavit. 
(Tuomo Pekkanen) 

Inspectores Iraniam obierunt 
3.2.2012 

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) sex inspectores in Iraniam misit, qui cognoscerent, 
quorsum programma nucleare illius civitatis spectaret. Itinere triduano suscepto princeps legationis ait 
visitationem quidem bene successisse, sed adhuc multum restare, quod in Irania faciendum esset. 
Itaque necesse esse, ut observatores tempore proxime futuro illuc denuo proficiscerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Senegalia orti 

Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, de violentia in Senegalia aucta sollicitus est. 



Ibi enim tumultus cruenti orti sunt propter discordias ad comitia praesidentialia pertinentes. Ab una 

parte sunt fautores praesidentis hodierni, qui se iam tertium in idem munus creari vult, ab altera autem 

parte adversarii eius, qui commemorant lege fundamentali interdictum esse, ne cui tertius praesidatus 

daretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Norvegi veniam petiverunt 

Die vicesimo septimo mensis Ianuarii (27.1.) memoria eorum celebrabatur, qui persecutionibus belli 
mundani alterius occisi erant. Eodem die Jens Stoltenberg, princeps minister Norvegiae, a Iudaeis 
petivit, ut populo Norvegico ignoscerent, quod magnus numerus Iudaeorum permissu eius in campos 
carcerales nazistarum transportatus esset. Constat Norvegiam anno millesimo nongentesimo 
quadragesimo (1940) a Germanis occupatam esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tota Europa frigoribus alget 

Hac septimana ex Sibiria ad Europam orientalem et occidentalem versus frigora acerrima diffusa sunt, 
quorum vis tanta fuit, ut multa dena hominum vitam amitterent. In Ucraina numerus civium ex gelu 
mortuorum iam saltern triginta esse dicitur et amplius sescenti, imprimis cives domo carentes, propter 
hypothermiam et congelationes sibi auxilium petiverunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rousseau ante CCC annos natus 

Hoc anno tria saecula acta sunt, cum philosophus Jean-Jacques Rousseau natus est. Quam ob rem 
Genavae, in urbe eius natali, et tota Helvetia multae et magnae sollemnitates ad eum celebrandum 
instituuntur. Hue pertinet, quod Rousseau unus e civibus in Helvetia maxime insignibus pronuntiatus 
est. Me autem vivus apud suos persona tam ingrata erat, ut complura opera eius iussu magistratuum 
comburerentur et is ipse rerum novarum accusatus exilio multatus sit. 
(Reijo Pitkaranta) 

De caeliscalpiis aedificandis 

Magistratus et viri politici Helsinkienses studio ardenti domos celsissimas in urbe aedificandi correpti 
sunt. Est enim eis in animo saltern quinquaginta aedificia turrium instar in diversis partibus Helsinkii 
excitare. Si haec consilia perfecta erunt, non dubium erit, quin aspectus urbis valde mutetur. Sunt in 
Finnia alii quoque praefecti urbium, quibus aedificatio caeliscalpiorum placere videtur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Suffragia finnorum praesisdentalia 
27.1.2012 

In primis suffragiis comitiorum praesidentialium Sauli Niinisto, candidatus factionis conservativae, ex 
opinione competitoribus praevaluit, cum triginta septem centesimas (37%) votorum obtinuit. Secundus 
inopinanter factus est Pekka Haavisto factionis prasinorum, qui apud cives maiorem gratiam (18,8%) 
invenit quam Paavo Vayrynen (17,5%), politicus veteranus partis centralis. 

Maximam cladem passus est Paavo Lipponen, democrata socialis, cui minus quam septem centesimae 
(6,7%) suffragantium favebant. Ad urnas paene septuaginta tres centesimae (72,7%) civium venerunt. 
Quae cum ita sint, in alteris comitiis Nonis Februariis (5.2.) futuris cives constituent, utrum Niinisto an 
Haavisto praesidens Finnorum in proximum sexennium designetur. 
Tuomo Pekkanen 

Rebelles suburbium Damasci occupaverunt 

Rebelles Syriae Dumam, suburbium Damasci, occupaverunt, quod antea illis non contigerat. Res autem 
nondum a partibus neutralibus confirmari potuit. Duma, quam plus centum milia hominum habitant, 
circiter viginti chiliometra in septentrionem ab urbe Damasco distat. Fuit unus ex locis principalibus 
motuum Syriae popularium. 
Tuomo Pekkanen 

Qui non lugebant, puniuntur 

Magistratus Coreae Septentrionalis omnes punire coeperunt, qui mortem Carissimi Ducis Kim Jong II 
satis non lugebant. Acta diurna Coreae Meridianae (Daily NK) narraverunt opere coacto minime sex 



mensium illos affici, qui conventibus inter luctum publicum convocatis non interfuissent aut in eis non 
flevissent neque satis sinceri apparuissent. At sedes informatica Coreae Septentrionalis (KCNA) haec 
falsissima esse asseveravit et propagatores talium nuntiorum "miserabilem populi faecem" appellavit. 
Alioquin Corea Septentrionalis vicinos meridianos accusavit, quod reverentiam adversus Kim Jong II 
inter luctum non adhibuissent. 
Tuomo Pekkanen 

Lingua Lapponica in periculo 

Periculum est, ne lingua Lapponica sive Samica in Finnia omnino intereat. Plures quam dimidium 
puerorum Samice loquentium iam extra regiones Samorum domesticas habitant, ubi institutio Samice 
non ministratur. His decern annis Sami magis magisque in oppida urbesque migraverunt neque nova 
generatio in circumiectis urbanis sermonem Samicum facile sibi assumit. Leges Finniae linguam 
Samorum tantum in communibus Lapponiae septentrionalibus tutantur, etsi tertia pars eorum alibi in 
Finnia habitat. Sami hodie numerantur minus quam octo milia, ex quibus in regione urbana 
Helsinkiensi quingenti fere sunt. 
Tuomo Pekkanen 

Panis secalicius vires facit 

Panis secalicius mane sumptus memoriam servat acriorem et vires facit meliores quam panis albus. 
Investigatio in Universitate Lundensi facta ostendit differentiam esse notabilem. Ilia differentia maxima 
est duabus horis post ientaculum. Cibus, in quo multae fibrae insunt, etiam gradum sacchari sanguinis 
idoneum inter horas antemeridianas tenet. 
Tuomo Pekkanen 

Naufragium periculosissimum 
0.1.2012 

Idibus Ianuariis (13.1.), qui erat dies Veneris, ante oram Italiae calamitas maritima periculosissima 
accidit, cum navis circumvagans Italiana nomine Costa Concordia propter litus Tusciae ad scopulos 
allisa est. Quo facto latus eius male afflictum est et navis tantopere declinari coepit, ut non multum 
abesset, quin tota aquis submergeretur. 

Vehebantur ea amplius tria milia viatorum cum mille fere nautis et ministris diversi generis. Terrore 
panico orto multi in mare desiliendo et in terram natando salutem petere conabantur. Saltern undecim 
insessores vitam amiserunt, et de sorte unius et viginti hominum parum constat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Margareta XL annos regnavit 

Postridie Idus Ianuarias (14.1.) quadraginta anni acti erant, cum Margareta II, regina Daniae, ad 
potestatem pervenit. Ad hoc festum celebrandum die Dominico (15.1.) in urbem Hafniam magnus 
numerus hospitum summae dignitatis convenerunt, inter eos Tarja Halonen, praesidens Finniae. In 
caerimoniis erant prandium, officium divinum sollemne epulumque magnificentissimum in palatio 
Christianiburgensi apparatum. 
(Reijo Pitkaranta) 

De poliomyeliti in India 

Poliomyelitis ex India omnino evanuisse videtur, cum anno proximo nullus eius morbi casus ibidem 

inventus sit. Quam mutationem rerum eo pluris aestimaveris, si respicis numerum Indorum e 

poliomyeliti aegrotantium abhinc viginti annos centum quinquaginta milium in anno fuisse. Regimen 

autem Indiae vaccinationibus creberrimis apud populum institutis effecit, ut illi epidemiae tandem finis 

fieret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nives in Europa ceciderunt 

In Austria et Helvetia et aliis quoque mediae Europae civitatibus tanta nivium copia paucis diebus 
cecidit, ut multae regiones acervis nivalibus etiam unum metrum altis obruerentur. Itaque haud mirum 
est commeatum viarium in Austria passim interruptum esse. In Helvetia autem cives a magistratibus 
moniti sunt, ut labinas nivium caverent. 
(Reijo Pitkaranta) 



Finnair volatus tutos habet 

Finnair, societas aeria Finnica, se tutissimam ex omnibus societatibus Europaeis huius generis esse 
praebuit. In comparatione autem ad totum mundum pertinente secunda fuit, cum primum locum sibi 
pararet societas Iaponica nomine All Nippon Airways. Hoc apparet ex indice securitatis aeriae, quem 
rerum periti Germani variis statisticis observatis divulgaverunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Kaisa Makarainen victrix 

Die Lunae (16.1.) redactores Finni a re athletica suffragio lato decreverunt, quis fuisset optimus vel 
optima athleta in Finnia anno bismillesimo undecimo (201 1). Victoriam manifestam reportavit Kaisa 
Makarainen, femina undetriginta annorum, quae anno proxime praeterito principatum mundanum in 
biathlo sibi conciliavit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Conflictus in Sinu Persico imminet 
13.1.2012 

Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania 
apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id 
factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse. 

Contentionem politicam auget, quod Irania exercitia belli maritimi in illo freto habet. Fretum Hormuz, 
quod paeninsulam Arabicam a cetera Asia separat, vim habet strategicam, quia per illud commeant 
naves petroleariae non tantum Iraniae sed etiam Iraquiae, Cuvaiti aliarumque terrarum apud Sinum 
Persicum iacentium. Americani nuntiaverunt se impedituros esse, ne Fretum Hormuz clauderetur. USA 
in ilia regione Quintam classem navium longarum tenet, quae exercitui maritimo Iranorum haud dubie 
praevalere creditur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Iudicium contra Mubarak continuatur 

Iudicium contra Hosni Mubarak, praesidentem Aegypti potestate expulsum, in urbe Cairo continuatur. 
Die inter alia accusatur, quod inter motus populi Aegypti particeps fuerit caedis, qua octingenti cives 
manifestantes interfecti sint. Accusator flagitat, ut Mubarak, si reus illius criminis iudicatus erit, laqueo 
suspendatur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Iaponia veteres electrificinas nucleares claudit 

Regimen Iaponiae suadet, ut omnes electrificinae nucleares plus quadraginta annorum claudantur. 
Propositum est securitatem augere. Antea aetas electrificinarum nuclearium in Iaponia nullo modo 
circumscripta fuit. Hodie tantum duae electrificinae aetatem quadraginta annorum superaverunt, sed 
proximis annis maior pars ex quinquaginta quattuor nuclearibus electrificinis, quae sunt in Iaponia, 
ilium terminum assequentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Stephen Hawking septuagenarius 

Stephen Hawking, physicus Britannus notissimus, die Dominico (8.1.) septuaginta annos complevit. 
Morbo ALS debilitatus conventui, qui in Universitate Cantabrigensi in honorem eius factus est, 
interesse non potuit. Celeberrimus ex operibus eius est "Brevis historia temporis", in quo universum 
eiusque originem modo populari explicavit. In colloquio a societate BBC transmisso Hawking censebat 
periculum esse, ne genus humanum emoriretur, cum magna calamitas, sicut bellum nucleare aut 
calefactio climatis, Terrae obtigisset. Ideo maximi esse, ut homines spatium cosmicum incolerent et 
colonias in Marte aut in aliis corporibus caelestibus conderent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Suffragia praesidentialia anticipata 

Comitia praesidentialia Finnorum die vicesimo secundo huius mensis (22.1.2012) fient, sed suffragia 
anticipata a die undecimo usque ad septimum decimum diem (11.-17.1.) dare licet. In demoscopiis 
factis Sauli Niinisto, candidatus factionis conservativae, ceteris praevalet, sed si plus quam dimidium 
votorum non acceperit, altera comitia Nonis Februariis (5.2.) inter duos candidatos fient, qui plurima 
vota obtinuerint. 



(Tuomo Pekkanen) 

De consultationibus pacis 
6.1.2012 

Die Martis (3.1.) conciliatores pacis Israelianorum et Palaestinensium primum post spatium unius anni 
inter se convenerunt. Jitzhak Molcho, internuntius Israelianus, et Saeb Erekat, orator regiminis 
Palaestinensis, in urbem Iordaniae Ammaniam congregati sunt, ut de pace inter utramque partem 
restituenda agerent. Colloquiis aderant etiam aliquot observatores internationales. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Libya condicio 

Mustafa Abdel Jalil, praeses regiminis temporarii Libyae, timet, ne in Libya bellum domesticum oriatur. 
Ita censuit, postquam quattuor homines Tripoli, in urbe capite, occisi sunt conflictibus violentis ibidem 
factis. Jalil ait Libyam post dictatorem Muammar Gaddafi mortuum in vacuum quoddam potestatis 
incidisse, cum novo regimini non contigisset, ut greges armatos inter se certantes coerceret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid in Nigeria acciderit 

Praesidens Nigeriae terrae suae statum necessitatis edixit, qui ad quattuor regiones eiusdem civitatis 
partim pertinet. Anno vergente in Nigeria tumultus orti sunt, quibus magna multitudo hominum vitam 
amisit. Neque solum de ictibus a musulmanis in ecclesias Christianas factis agitur, sed etiam variae 
gentes de agris possidendis ibidem inter se cruente pugnaverunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Praesidatus Unionis Europaeae 

Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae a Polonis ad Danos in sex menses transiit. 
Quod munus illis eo difficilius fore existimatur, quod Dania, utpote quae foederis pecuniaris socia non 
sit, a multis rebus Unionis Europaeae decernendis procul amota est. Quae cum ita essent, Dani 
imprimis id agere decreverunt, ut inter praesidatum suum in variis eventibus culturalibus instituendis 
praeter ceteros Europaeos excellerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De comitiis praesidentialibus 

Anno bismillesimo duodecimo (2012), qui nuper iniit, in civitatibus praepotentibus, quales sunt 
Civitates Americae Unitae, Russia, Francogallia, comitia praesidentialia habebuntur. Hoc etiam ad 
Finniam valet, ubi die vicesimo secundo mensis Ianuarii (22. 1 .) novus praesidens eligetur. Omnino 
octo factiones politicae suum quaeque candidatum vel candidatam proposuerunt. Nisi quis eorum iam 
primo suffragio maiorem sententiarum partem consecutus erit, Nonis Februariis (5.2.) alterum 
suffragium fiet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Louvre museum frequentissimum 

E museis mundi viatoribus omnium gratissimum est Louvre, quod Lutetiae Parisiorum situm esse 
constat. Id enim anno proxime praeterito novem fere miliones hominum recepit. Secundum ab eo erat 
Museum Britannicum Londiniense, cui sex milionibus hospitum gaudere licebat. Tertio loco positum 
est Museum Metropolitanum Neo-Eboracense cum frequentia quinque milionum amicorum artis. 
(Reijo Pitkaranta) 

De tempestate S. Stephani 
30.12.2011 

Die Sancti Stephani (26.12.) Finnia tempestate vehementi afflicta est, qua saevior apud nos his decern 

annis non fuit. Ilia procella apud Norvegiam orta in terram nostram per Suetiam venit arbores caedendo, 

tecta domuum eripiendo, vias commeatu interrumpendo. 

Vis eius tanta erat, ut amplius ducenta milia familiarum electricitate privarentur. Incolae urbis Helsinki 

a magistatibus moniti sunt, ut domi remanerent, cum periculum esset, ne rebus vento solutis et in aere 

passim volantibus laederentur. 

(Reijo Pitkaranta) 



Havel et Kim Jong-il mortui 

Mense Decembri exeunte duo principes civitatis diversissimi generis diem supremum obierunt. Unus 
eorum erat Vaclav Havel, celeberrimus propugnator libertatis et primus praesidens Tzecoslovakiae 
communismo liberatae. Alter erat Kim Jong-il, dux communista Coreae Septentrionalis, qui populo suo 
ferrea manu imperavit et terram suam peregrinis omnino clausam tenebat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Observatores in Syriam missi 

Observatores a Foedere Arabico missi in Syriam advenerunt provisuri, ut regimen civitatis promisso 
staret neve civibus sibi adversantibus iam vim afferret. Pars legatorum, qui quinquaginta erant, etiam 
urbem Emesam, vulgo Homs appellatam, obierunt. Pridie quam eo venerunt ibidem plus triginta 
homines mortui erant, cum exercitus impetum in eos fecisset. 
(Reijo Pitkaranta) 

Animantes extraterrestres 

Repraesentator Domus Albae negavit administrationem Civitatum Americae Unitarum ulla argumenta 
exsistentiae animantium extraterrestrium habere, quae populum celaret. Hac declaratione responsum 
est ad quaestionem a civibus per interrete positam. Dixit tamen vitam extraterrestrem esse posse et 
hanc possibilitatem ab Administratione Aeronautica et Spatiali (NASA) investigari. 
(Tiina Arpiainen) 

De viatoribus Russis 

In Finnia exspectatur, ut saltern trecenta milia viatorum Russorum anno vergente hue veniant ad dies 
festos celebrandos et ad emptiones faciendas. Multi mercatores Finni, cum scirent eos suo sermone 
patrio negotiari velle, venditores Russice loquentes conduxerunt, qui mercaturae in tabernis exercendae 
auxilio essent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid anno 2011 acciderit 

Annus bismillesimus undecimus iam ad finem venit. Quam ob rem quaerere licet, quisnam eventus hoc 
anno animos hominum omnium maxime excitaverit. Opiniones de hac re variant, sed non desunt, qui 
censeant ea, quae in Iaponia acciderint, ceteris rebus praevalere. Constat ibi mense Martio ingentem 
terrae motum factum esse, ex quo magnum tsunamum et calamitas in Fukushima nuclearis secuta sunt. 
Alii autem eversionem rerum in terris Arabicis factam inter omnes nuntios eminere putant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Conventus Unionis Europaeae 
16.12.2011 

Moderatores Unionis Europaeae conventu Bruxellis habito foedus oeconomico-politicum condere 

decreverunt, cuius esset oeconomiam singularum civitatum novis legibus stabilire. De rebus autem 

singulis huius consociationis non ante quam mense Martio constituetur. 

Britanni recusaverunt, quominus hoc pactum approbarent. Neque participantibus manifeste 

demonstrare contigit, quonam modo discrimen aeris alieni, quo Europa iam per duos annos vexatur, 

tandem solveretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Russia orti 

In diversis urbibus Russiae, imprimis Moscuae et Petropoli, tumultus violenti orti sunt, quibus multa 

milia hominum interfuerunt. Qui cives eventu comitiorum parlamentarium parum contenti principem 

ministrum Vladimir Putin et fautores eius fraudis accusaverunt et postulaverunt, ut in Russia novum 

suffragium populi haberetur. Praesidens Dmitri Medvedev pollicitus est in illas accusationes inquisitum 

iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

De epidemia morbillorum 

Ordo sanitarius mundi (WHO) Europaeos de epidemia morbillorum praemonuit. Timet enim, ne ille 
morbus, nisi cito coercitus sit, anno proxime futuro longe lateque effundatur. Rem ita se habere eo 
verisimilius esse existimatur, quod novem primis mensibus huius anni in Europa iam viginti sex milia 



casuum morbillorum reperta sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Res ab Amundsen gesta 

Abhinc centum annos exploratores Roald Amundsen et Robert Scott acerrime certaverunt, uter eorum 
prior polum meridionalem consecuturus esset. Victor evasit Amundsen, qui postridie Idus Decembres 
anno millesimo nongentesimo undecimo (14.12.1911) vexillum Norvegicum illo loco constituit. Scott 
autem, vir Britannus, uno mense post eodem advenit et inde domum rediens frigore mortuus est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Metallum pluma levius 

Investigatores Americani ope nanotechnologiae genus metalli levissimum invenerunt. Id, cum pondo 
nonnisi nongentena microgrammata per singula centimetra cubica valet, centum partibus levius est, 
quam ulla alia materia insulatoria. Structura eius spumae similis esse videtur. Ob proprietates optimas, 
levitatem scilicet et flexibilitatem, in securitatem vehiculorum provehendam usui fore putatur. 
(Karoliina Ignatius) 

De cantionibus nataliciis 

Societas missionaria Finniae iam pridem libellum edendum curavit, quo cantus natalicii omnium 

pulcherrimi continentur. Quae piae cantiones apud populum tantam gratiam assecutae sunt, ut non 

solum in aedibus sacris cantentur sed etiam in cauponis, stationibus benzinariis, sedibus mercatoriis 

personent. Hue accedit, quod fasciculi eorundem canticorum ex Finnia usque ad urbes Asiae propagati 

sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pausa Nuntiorum natalicia 

Septimana proxime futura Dies nativitatis Domini celebrabitur, quam ob rem Nuntii Latini tunc non 
emittentur. Inde fit, ut auditoribus nostris iam nunc Bona Natalia exoptemus. Valete! 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Olli Rehn dixerit 
9.12.2011 

Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, 

quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses 

vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis 

foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur. 

Ita fieri posse, ut tale incommodum oeconomicum, quod Graeciae obtigisset, in aliis civitatibus 

Europaeis evitaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Comitia in Russia facta 

Die Dominico (4.12.) in Russia comitia parlamentaria instituta sunt. Turn accidit, ut factio nomine 
'Russia cohaerens', cui princeps minister Vladimir Putin praeest, magnam partem gratiae, qua apud 
populum antea valuerat, infeliciter amitteret. Quantam cladem acceperit, inde apparet, quod factio eius 
septuaginta septem sedes parlamentares perdidit. Communistae autem, qui sententiarum paene vicenas 
centesimas sibi paraverunt, successu suo contenti erant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Novum regimen Belgii 

Discrimen in Belgio administrativum tandem solutum est, cum id Nonis Decembribus (5.12.) novum 
regimen accepit. Turn iam quingentesimus quadragesimus dies illuxerat, postquam comitia 
parlamentaria ibidem facta erant. Coalitio in tredecim ministris e sex diversis factionibus oriundis 
consistit. Munere ministri principis fungitur Elio Di Rupo, qui linguam Francogallicam pro sermone 
patrio habet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nationes Unitae et Libya 

Consilium securitatis Nationum Unitarum Libyae usque eo auxilium ferre constituit, donee 



armamentaria, quae ibidem magna sunt, omnino delerentur et res in civitate pacarentur. Quod intra tres 
menses perfici posse existimatur. Initio Nationum Unitarum erat providere, ut Libya novam legem 
fundamentalem haberet et comitia parlamentaria ibidem sine ullis perturbationibus fierent. Novum 
officium eius est Libyae in armis exeundis subvenire. 
(Reijo Pitkaranta) 

Res quaedam palaeontologica 

Mandibula abhinc octoginta quinque annos in Britannia reperta demonstrat hominem sapientem 
maturius quam antea putatum est, in Europam advenisse. Computatio radiocarbonica quidem fieri non 
potuit, sed investigatoribus contigit ossibus animalium, quae una cum ea reperta erant, tempus dare. 
Apparuit mandibulam eius hominis fuisse, qui abhinc paene quadraginta quattuor milia annorum vixit. 
(Antti Ijas) 

Helenius victoriam reportavit 

Pridie Nonas Decembres (4.12.) in urbe Helsinki de principatu Europaeo pugilationis gravissimi 
ponderis certabatur. Qua pugna superior discessit Robert Helenius, pugil professionalis Finnus, cum 
adversarium Britannum Dereck Chisora duobus punctis ad unum vicit. Eventus admodum dubius esse 
videbatur, quam ob rem Chisora statim postulabat, ut sibi brevi facultas daretur cum victore suo denuo 
confligendi. eleniHee 
(Reijo Pitkaranta) 

De conventu climatico 
2.12.2011 

Die Lunae (28.11.) Durbaniae, in urbe Africae Australis, conventus climaticus Nationum Unitarum 
inauguratus est. Participes imprimis id agere conantur, ut pactum de atmosphaera tuenda, de quo in 
urbe Kioto convenit, continuetur et ad novam pactionem ad omnes gentes pertinentem adeatur. 
Tractatus Kiotoensis, cui neque Sinae neque Civitates Americae Unitae subscripserunt, anno proxime 
futuro valere desinet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Breivik mentis non compos 

Iudices Norvegi censuerunt Andream Behring Breivik, qui aestate proxime praeterita septuaginta 
septem homines Osloae interfecit, mentis non compotem fuisse. Verisimile igitur est eum in vincula 
non coniectum sed in aliquod valetudinarium psychiatricum inclusum iri. 
(Reijo Pitkaranta) 

Neonazistae civium occisores 

Animi Germanorum perturbati sunt compluribus homicidiis a neonazistis commissis, quibus saltern 
decern cives vitam amiserunt. Custodes publici tres homines deprehenderunt, quos commercium 
commune cum occisoribus habuisse creditur. Quam ob rem non desunt, qui reprehendant Germanos 
oblitos esse, quanto periculo partes dextrae extremae civitati essent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De percontatro Martiali 

Magistratus Russi ab investigatione spatiali concesserunt sibi non contigisse, ut percontatrum 
cosmicum ad stellam Martem emitterent. Navis enim sideralis eorum in orbitam Terrae 
circumvolventem quidem pervenit, sed deinde machinamenta motoria, quorum erat cursum navigii ad 
Martem versus dirigere, non incitata sunt. Ex hoc vitio technico sequitur, ut missile illud re infecta 
aliquando in Terram decidat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Regio tutelaris naturae 

Regimen Australiae decrevit regionem mari tuendo maximam prope oram Australiae septentrionalis 
condere. Quae area tutelaris Mare corallicum complectens circuitu tantum patet, ut superficiem 
Germaniae et Francogalliae in unum collatam aequiperet. Neque solum naturae Australiae proderit, sed 
etiam, ut speratur, ad rem viariam et quaestum piscatorum illis locis viventium nonnihil conferet. 
(Reijo Pitkaranta) 



Finni pane vix vescuntur 

Consumptio panis in Finnia his temporibus valde deminuta est. In causa, cur tam multi homines eo cibo 
tamquam sibi noxio vesci recusent, sunt hydrates carbonici, qui pane continentur. Pistores autem, ut 
clientes amissos recuperarent et novos quoque emptores sibi acquirerent, panificia novi generis ad 
mercatum ferre coeperunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

De cura laserica dentium 

Cura dentium radio laserico multo facilior celeriorque redditur. Medici dentarii narrant curationem 
lasericam nullum dolorem aegrotis afferre, quae res efficiat, ut dentes etiam hominum odontophobia 
laborantium hodie sine anaesthesia locali curari possint. Apparatus laserici in Finnia adhuc rariores sunt 
quam in ceteris civitatibus Europaeis, sed usus eorum cito crebrescit. 
(Saara Honkanen) 

Tumultus in Aegypto orti 
25.11.2011 

In urbe Cairo et aliis Aegypti partibus tumultus violenti orti sunt, quibus cives consilio militari terram 

regenti vehementissime adversantur. Neque reclamitantes contenti erant oratione, quam Mohammed 

Tantawi, dux illius consilii, die Martis (22.11.) coram populo habuit. 

Contionabundus enim pollicitus est brevi in Aegypto et novam administrationem formatum et comitia 

praesidentialia institutum iri. Activistae autem flagitant, ut regimen militare nulla mora interposita 

imperium deponat et summa potestas rerum senatui e togatorum numero electo tradatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Edictum Nationum Unitarum 

Violentiae et facinora contra iura humana facta, quae in Syria iam per octo menses continuantur, a 
Coetu Nationum Unitarum condemnata sunt. Idem ordo magistratibus Syriae imperavit, ne suis civibus 
iam vim adhiberent. Omnino centum viginti duae civitatates sociae huic edicto consenserunt, cum 
tredecim, in iis Irania, Corea Septentrionalis, Belorussia, tali clausulae adversarentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Comitia parlamentaria Hispaniae 

In Hispania comitia parlamentaria facta sunt, quorum victoriam manifestam reportavit factio popularis 
dextra. Accepit enim sententiarum quadragenas quinas fere centesimas. Quae cum ita sint, novus 
princeps minister Hispaniae erit Mariano Rajoy, praeses partium victricarum. Socialistae autem, qui 
civitati multos annos praefuerunt, male vapulaverunt, quippe qui tantum undetricenas centesimas 
suffragiorum sibi conciliarent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Neutrina luce velociora 

Neutrina, corpuscula elementaria minutissima, luce velocius moveri videntur. Quod patuit ex 
experimentis, quae physici tribus annis iterum atque iterum modis operandi optimis et fide dignis usi 
fecerunt. Eventus a rerum peritis pro miraculo habetur, quia repugnat doctrinae ab Alberto Einstein 
propositae, qua contenditur in mundo nihil esse posse, quod lucem velocitate superet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Urbes antiquae in Sahara 

In imaginibus ope satellitum acceptis vestigia urbium antiquarum in desertis Saharae olim sitarum 
conspiciuntur. Existimantur haec loca archaeologica habitationes Garamantum esse, quem populum 
scriptores veteres in partibus Africae interioribus olim vixisse commemorant. Ex no vis inventis conici 
potest cultum civilem huius gentis multo praestantiorem fuisse quam ex operibus Vergilii et Livii rem 
se habere putaveris. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ordo verborum primarius 

Investigatores Americani dicunt subiectum obiectumque in lingua primigenia ante verbum positum 
fuisse. Duo milia ducentae linguae, quarum evolutionem scrutati sunt, a prima origine hoc ordine 
utebantur, sed postea paene sine exceptione locum verbi mutaverunt. Huiusmodi lingua asseverant et 



maiores nostras in Africa Orientali abhinc quinquaginta milia annorum locutos esse. 
(Antti Ijas) 

Mario Monti primus minister 
18.11.2011 

Novus princeps minister Italiae electus est Mario Monti, vir oeconomiae peritus duodeseptuaginta 

annos natus. Neque quisquam dubitat, quin munus eius Italiae administrandae maximi laboris futurum 

sit. 

Primum quidem ei tale subsidium regimini suo ab aliis partibus acquirendum est, ut structurae 

depravatae, quibus oeconomia Italiae aggravatur, penitus renovari possint. Nisi ei id efficere contigerit, 

magnum erit periculum, ne tota Italia aere alieno publico demergatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Foedus Arabicum fecerit 

Regimen Syriae in cives sibi reclamitantes stragibus cruentis effectis saevire perrexit. Quam ob rem 
Foedus Arabicum Syriam a societate sua interim demovere decrevit et exercitum eiusdem civitatis 
monuit, ut suos interficere desineret. Hue accedit, quod ilia consociatio Syriae sanctiones oeconomicas 
et politicas imponendas esse censet et nationibus Foederis sociis suasit, ut legatos suos Damasco 
domum revocarent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Medicus falsus in Finnia inventus 

In Finnia duo medici falsi deprehensi sunt, qui per decern fere annos se medicos simulantes in variis 
sedibus sanitariis aegros curaverunt, quamvis nulla specimina academica ad artem pertinentia 
absolvissent. Quo nuntio perturbati cives iam solliciti inter se interrogant, num in valetudinariis Finniae 
alii quoque fraudatores pro medico se gerentes inveniantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rhinoceros animal moribundum 

'Diceros bicornis', species rhinocerotis Africana, qui vulgo 'Rhinoceros niger' appellatur, iam omnino 
e natura emortuus est. Neque multum abest, quin etiam duo alia rhinocerotum genera eandem sortem 
subeant. Hoc patet ex Indice rubra sic dicto, quem Unio internationalis naturae tuendae edendum 
curavit. Ibi aestimatur, quinam sit status vivendi diversorum animalium et herbarum in mundo 
occurrentium. 
(Reijo Pitkaranta) 

De peste bubonica mediaevali 

Genoma pestis bubonicae ab investigatoribus Germanis, Canadensibus Americanisque totum 
exploratum est e cadaveribus Londiniensium, qui aetate media hoc morbo perierant. Apparuit 
bacterium non inusitate letale fuisse, sed Europaeos illo tempore immunitatem tam debilem habuisse, 
ut nullo modo pesti resistere possent. Haec pestilentia ab Sinis in Europam diffusa tertiam vel 
dimidiam partem populi Europaei saeculo quarto decimo interfecit. 
(Antti Ijiis) 

Utilitas corpus exercendi 

Qui exercitationi corporis laboriosae operam dant, melioris valetudinis sunt quam illi, qui se levius 
movere solent. Hoc patet ex investigatione academica in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. Si 
quis igitur currendo aut aliis huiusmodi generibus athleticis se dediderit, bonam patientiam laboris 
habebit neque tam saepe a sede operandi aberit quam alii. 
(Reijo Pitkaranta) 

Berlusconi munus deponet 
11.11.2011 

Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, se munus depositurum esse promisit. Eum nuntium publice 
dedit, postquam suffragio die Martis in parlamento facto fidem plurium delegatorum amisit et de 
condicione rerum cum praesidente Georgio Napolitano collocutus est. 

Constituit tamen loco suo remanere, donee parsimoniae et renovationes oeconomicae, quas Unio 
Europaea ab Italianis flagitavit, a parlamento approbarentur. Berlusconi confessus est statum Italiae in 



mercatu pecuniario difficillimum esse, quam ob rem cives ad res renovandas parati esse deberent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen politicum Graeciae 

Etiam regimen Graeciae collapsum est, cum primus minister Georgius Papandreu propter discordias 
politicas a potestate discessit. Graecis nunc tale consilium ministrorum eligendum est, quod 
condiciones ab Unione Europaea Graeciae positas certissime accipiet. Nisi id fecerit, periculum erit, ne 
auxilium pecuniarium ab Unione Europaea promissum Graecis omnino denegetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De rebus in Columbia factis 

Ordo bellatorum in Columbia clandestinorum nomine Fare ducem suum amisit, cum Alfonso Cano, 

caput eius, impetu militari occisus est. Quo facto Juan Manuel Santos, praesidens civitatis, nuntiavit 

viam apertam ad consultationes pacis inter regimen Columbiae et bellatores tectos ineundas esse. Hi 

tamen recusaverunt, quominus ictibus terroristicis, qui inde ab annis sexagesimis continuantur, finem 

facerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Asteroides Terram praeteriit 

Die Mercurii multo mane asteroides maximus Terram tam prope praetervolavit, ut ab ea nonnisi 
trecentorum viginti milium chiliometrorum spatium abesset. Constat Lunam a nobis longinquius distare. 
Astronomis iam antea persuasum erat illud corpus caeleste planetae nostrae periculo non fore. 
(Reijo Pitkaranta) 

Murray sceleris convictus 

Conrad Murray, medicus cantoris popularis Michael Jackson, mortis allatae convictus est. Iudices enim 
Americani sententiam pronuntiaverunt, ex qua Murray, cum illi artifici dosin letalem remedii somniferi 
dedisset, necem ei paravisset. Quali autem poena sceleris afficiatur, adhuc sub iudice est. Michael 
Jackson, qui etiam rex musicae popularis appellabatur, mense Iunio anno bis millesimo nono (2009) 
diem supremum obiit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Mensis October tepidior 

Temperatura media mensis Octobris in Finnia paene tribus gradibus Celsianis solito altior fuit. 
Aberratio omnium maxima in Lapponia et in partibus Finniae orientalibus reperta est, cum eadem 
mutatio in Alandia minor esset quam in ceteris regionibus. October apud nos hoc anno iam octavum 
mensem continuum se praebuit, quo caelum tepidius fuit quam fieri consuevit. 
(Reijo Pitkaranta) 



Discrimen Graeciae aggravatur 
4.11.2011 

Georgius Papandreu, princeps minister Graeciae, populum sententiam rogare statuit, utrum id auxilium 

pecuniarium, quod civitates Unionis Europaeae Graeciae nuper promiserunt, approbaretur necne. 

Reliqui quoque ministri de suffragio populari ineundo consenserunt. 

Principes autem Unionis Europaeae, ut id audiverunt, valde stupefacti et irati sunt, cum metuerent, ne 

Graecia, si ilia opitulatio publice reiecta esset, in maiores difficultates oeconomicas delaberetur quam 

ante. 

(Reijo Pitkaranta) 

Mutationes Unionis Europaeae 

Regimen Finniae investigaturum est, possitne fieri, ut singulis civitatibus Unionis Europaeae ius sit a 
societate Europae pecuniaria discedendi. Ita Germaniae et Nederlandiae respondere vult, quae pactum 
Unionis Europaeae fundamentale diversis modis renovandum esse censent. De mutationibus in summo 
conventu mense Decembri constituentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De imbribus Thailandiae 



Thailandia et aliae regiones Asiae his septimanis imbribus monsoniis solito vehementioribus vexatae 
sunt. Amplius quadringenti homines his tempestatibus mortui esse dicuntur. lam in eo erat, ut ipsa urbs 
Bancokium inundationibus obrueretur, sed postremo periculum imminens aggeribus tutelaribus 
constructis evitari potuit, et partes urbis mediae siccae manserunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid UNESCO facere decreverit 

Civitates Americae Unitae recusaverunt, quominus Ordini Nationum Unitarum Educationis, Scientiae, 
Culturae (vulgo UNESCO) iam pecuniam darent. In causa est decretum, ex quo regiones Palaestinenses 
in societatem eius approbantur. Quantum detrimentum UNESCO e secessione Americanorum 
accepturus sit, vel inde apparet, quod ille ordo ex quinta fere parte de pecunia eorum operatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Statua libertatis 125 annorum 

Statua libertatis, quae in ostio portus Novi Eboraci erigitur, mense Octobri exeunte centum viginti 
quinque annos complevit. Illud monumentum, quod artifex Auguste Bartholdi sculpsit, Americani anno 
millesimo octingentesimo octogesimo sexto (1886) a Francogallis dono acceperunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Successio hereditatis Britanniae 

Principes Communitatis nationum Britannicarum legem de heredibus regni Britanniae renovaverunt. lis 
enim placuit filiabus regiis idem ius ad coronam obtinendam concedere quod filii habent. Ex lege enim 
Britanniae hodierna filiae domus regiae nonnisi turn in solium ascendere possunt, cum heredes 
masculini omnino desunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Lepra adhuc in orbe grassatur 

Lepra e Finnia iam tota fere evanuit, sed alibi in orbe terrarum quotannis plus duo milia casuum huius 
morbi inveniuntur. Maior pars contagionum in India reperitur, et ibidem numerus infectionum in statu 
crescendi esse videtur. Constat lepram per guttas in aerem tussitas longe lateque diffundi. 
(Reijo Pitkaranta) 

Libya tyrannide tandem liberata 
28.10.2011 

Die Dominico (23.10.) multa milia Libycorum in urbem Bengasin sive Berenicen convenerunt, ut 

Libyam diutina tyrannide liberatam celebrarent. Tunc Mahmud Jibril, princeps interregni civitatis, 

publice pronuntiavit dictatorem Muammar Gaddafi mortuum esse et in historia Libyae novam aetatem 

coepisse. 

Tyrannus enim ille die vicesimo huius mensis (20.10.) prope patriam suam Syrtim diem supremum 

obiit. Utrum autem in acie pugnans ceciderit an aliquis eum sclopeto usus consulto occiderit, nondum 

constat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Conventus Unionis Europaeae 

Hac septimana moderatores Unionis Europaeae Bruxellis congregati erant, ut deliberarent, quo modo 
discrimen pecuniarium Unionis solveretur. Argumentum maximi momenti erat de oeconomia Graeciae 
servanda consilia communicare. Primas partes in his consultationibus egerunt Angela Merkel, 
cancellaria foederalis Germaniae, et Nicolas Sarkozy, praesidens Francogalliae. Conventui tandem 
placuit, ut dimidia pars aeris alieni Graeciae remitteretur et eidem civitati centum miliarda euronum 
mutua darentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Terrae motus in Turcia gravis 

Septimana vergente partes Turciae orientales terrae motu vehementi concussae sunt, cuius vis plus 
septem gradus Richterianos effecit. Quingenti fere homines hac calamitate vitam amiserunt et amplius 
mille trecenti vulnerati sunt. Numerus autem eorum, qui aedificiis collapsis obruti sunt, etiam maior 
esse existimatur. Complura dena milia civium, cum aut tecto privati essent aut metu novarum 
concussionum domum suam intrare non auderent, sub divo pernoctare coacti sunt. 



(Reijo Pitkaranta) 

Quid Barack Obama dixerit 

Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, nuntiavit omnes copias Americanas ante 
finem huius anni ex Iraquia repatriaturas esse. Inde sequi, ut bellum Iraquicum per novem fere annos 
gestum, tandem componeretur. "Quae quamvis ita sint", inquit, "Americani Iraquianis in 
administratione corroboranda opem ferre pergent". 
(Reijo Pitkaranta) 

Fames in Corea Septentrionali 

"Civitatum opulentiorum est discordiis politicis depositis Coreanos Septentrionales inopia cibi 
laborantes adiuvare." Ita dixit Valerie Amos, curatrix auxilii necessitatis Nationum Unitarum, quae iter 
in Coream Septentrionalem nuper fecit. Negavit annonam ibidem hoc anno multo uberiorem fore quam 
anno proximo, quam ob rem saltern sex milionibus Coreanorum celeri auxilio cibario opus esset. 
(Reijo Pitkaranta) 

Theatrum Bolshoi renovatum 

Theatrum Bolshoi Moscuense post refectionem sex annorum in pristinum splendorem restitutum est. 
Constat id anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto (1825) aedificatum spectaculis 
melodramaticis et saltationibus scaenicis celeberrimum esse. Tirocinium sollemne hospitibus delectis 
die duodetricesimo mensis Octobris (28.10.) editur. Spectacula autem publica inde a postridie Kalendas 
Novembres (2. 11.) initium capient. 
(Reijo Pitkaranta) 

De statu communium Finniae 
21.10.2011 

Consilium Europaeum de statu oeconomico communium Finniae sollicitum est, ut apparet e relatione 

de ea re nuper divulgata. Aestimatio posita est in cognitione, quam ille ordo sibi abhinc unum annum in 

Finnia acquisivit, cum investigaret, qualis esset condicio administrationis localis in singulis 

communibus. 

Recensione absoluta commemoravit praesertim id metuendum esse, ne sumptus curae valetudinis et 

institutionis publicae in communibus aere alieno oppressis usque crescerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Gilad Shalit tandem liberatus 

Gilad Shalit, miles Israelianus, quem ordo Palaestinensis Hamas per quinque annos in captivitate 
tenuerat, die Martis (18.10.) tandem in libertatem vindicatus est. Convenerat enim inter moderatores 
Israelianos et Palaestinenses, ut pro hoc uno iuvene amplius mille Palaestinenses bello capti 
redderentur. Prima commutatio die Martis facta est, cum quadringenti septuaginta septem 
Palaestinenses ex Israele liberati sunt. Reliqui quingenti quinquaginta captivi intra duos menses e 
carcere dimittentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De lege Syriae fundamentali 

Praesidens Syriae Bashar al-Assad collegium novae legi fundamentali scribundae delegit. Agitur de 
renovatione, quam cives regimini suo reclamitantes eum maxime poposcerunt. Lex hodierna inde ab 
annis septuagesimis valet, ab eo scilicet tempore, quo al-Assad senior rerum Syriae potiebatur. Turn 
statutum est, ut factio baath sola in Syria summam potestatem haberet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Clades naturae Novae Zelandiae 

In aquis Novae Zelandiae gravis calamitas oecologica accidit, cum navis petrolearia prope Insulam 
septentrionalem naufragium fecit. Qua re fieri non potuit, quin magna copia petrolei in mare 
effunderetur. Clades praesertim avibus marinis perniciei fuit, nam iam mille aves petroleo male 
inquinatae examines repertae sunt. Numerus autem talium mortium multotiens maior esse aestimatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cursus electronicus XL annorum 



Cursus electronicus his diebus quadraginta annos complet. Mense enim Octobri anno millesimo 
nongentesimo septuagesimo primo (1971) factum est, ut ex uno computatro ad alterum primus nuntius 
electronicus emitteretur. Scriptor textus erat Ray Tomlinson, ingeniarius computatorius Americanus. 
Eidem viro etiam id signum debemus, quod ad inscriptionem electronicam componendam adhibetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Jean Beliveaux fecerit 

Vir Canadensis nomine Jean Beliveaux, postquam totum orbem terrarum pedibus circumambulavit, 
undecim annis peractis domum revertit. In itinere suo septuaginta quinque milia chiliometrorum longo 
sex diversas continentes lustravit, Alpes et Andas superavit, complura deserta peragravit, apud mille 
sescentas familias pernoctavit. In usu eius quinquaginta quattuor paria calceorum omnino contrita sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Iuvenes Graeci patriam relinquunt 
14.10.2011 

Maxima post secundum bellum mundanum emigratio Graeciae imminet. Imprimis iuvenes eruditi, qui 
propter inopiam quaestus de rebus futuris desperant, crisim oeconomicam fugiunt. Inter mensem 
Maium anni bis millesimi noni (2009) et Februarium bis millesimi decimi (2010) novem centesimae 
(9%) studentium Graecorum emigravisse aestimantur. 

His mensibus emigrationes frequentiores factae sunt, cum regimen Graeciae, ut crisim coerceat, ad 
novas sumptuum restrictiones cogatur. Mihalis Krysokoidis, minister ab oeconomia Graeciae, res 
desperatas esse confitetur. "Reditus et pensiones civium iam saepius amputavimus", inquit, "et 
vectigalia tributaque auximus. Tempus hodiernum Graecis est gravissimum." 

De novis praemiis Nobelianis 

Praemium pacis Nobelianum tribus feminis designatum est. Ellen Johnson Sirleaf est praesidens 
Liberiae eademque prima et adhuc unica praesidens femina comitiis electa in Africa. Leymah Gbowee 
est concivis et collega eius in motu pacis Liberiae. Tawakkul Karman est redactrix et activista pro pace 
Iemeniensis. Commissio Nobeliana has feminas de labore praemiavit, quo securitatem et iura 
feminarum promovissent. Praesidens Finniae Tarja Halonen commissionem laudavit, quod rem maximi 
momenti animadvertisset, scilicet pacem et evolutionem in continente Africa et earn partem, quam 
feminae in illo labore efficiendo haberent. Litterarum praemium accipiet Thomas Transtromer, poeta 
Suecus octoginta annorum, qui scriptor Scandinavus maximi post secundum bellum mundanum 
momenti habitus est. Est surrealista, qui mysteria mentis humanae investigat. Opera eius in sexaginta 
linguas versa sunt. Transtromer iam multos annos candidatus aliis antepositus ad praemium 
accipiendum fuit. 

Quot homines, tot telephonula 

In fine anni currentis numerus telephonulorum gestabilium sex miliarda superabit, exeunte anno 
proximo conexiones telephonicae septem miliarda fore aestimantur. Respectu populationis rariora sunt 
telephonula in Africa, ubi duo Africani ex tribus telephonulum gestabile habent. In terris 
locupletioribus conexionum numerus iam ante multos annos civium numerum superavit. 

Ludi mundani canum pastorum 

Kiovae, in urbe Ucrainae, ludi mundani canum pastorum Germanicorum nuper instituti sunt, in quibus 
de investigatione, oboedientia, protectione agebatur. Intererant plus centum canes pastores cum suis 
moderatoribus. Victoriam et secundum locum occupaverunt canes Finnorum, qui etiam in certamine 
gregum caninorum optimi iudicati sunt. 

Steve Jobs diem obiit 

Steve Jobs, conditor societatis Apple, die quinto mensis Octobris mortuus est. Iam mense Augusto 
morbo cancri debilitatus munus directoris generalis in societate reliquerat. Erat vir ingeniosus, ex quo 
multae et utiles innovationes scaturiebant. Praesidens Barack Obama censebat modum, quo 
unusquisque nostrum mundum videret, a Jobs mutatum ess 

Conventus consociationis NATO 
7.10.2011 

Die Iovis (6.10.) ministri a rebus exteris consociationis Nato Bruxellas convenerunt, ut imprimis de 



rebus in Libya gerendis colloquerentur. Alterum maius argumentum participantibus est deliberare, num 
magistratibus securitati Afganistaniae tuendae maior potestas sui defendendi detur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De consultationibus pacis 

Regimen Israelis se consultationes pacis cum Palaestiniensibus rursus initurum esse promisit. 

Quaternio, quae ex Civitatibus Americae Unitis, Russia, Unione Europaea, Nationibus Unitis constat, 

Israelianos hortata erat, ut utraque pars intra unum mensem de pace conveniret. Palaestinienses autem 

negaverunt consultationes ante incohari posse, quam Israeliani suis coloniis amplificandis finem 

fecissent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Monumentum servitutis 

Ordo Nationum Unitarum decrevit, ut ad memoriam eorum, qui servitutem passi essent, monumentum 
fieret idque in urbe New York collocaretur. Id ideo faciendum esse censuit, quod mercatura servorum 
scelus extraordinarium contra genus humanum fuisset. Ad opus memoriale conficiendum certamen 
omnibus orbis terrarum artificibus ponetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Vladimir Putin dixerit 

Vladimir Putin, princeps minister Russiae, proposuit, ut pristinae civitates Unionis Sovieticae 
societatem facerent et in 'Unionem Eurasiae' coalescerent. Idem negavit se de Unione Sovietica 
restituenda loqui. "Puerile est", inquit, "id appetere, quod iam praeteriit. Eo autem tendimus, ut 
exemplum Unionis Europaeae secuti cooperationem inter res publicas ab Unione Sovietica separatas 
efficaciorem reddamus." 
(Reijo Pitkaranta) 

Novi Nobelistae medicinae 

Praemium Nobelianum artis medicinae hoc anno inter tres viros doctos dividitur. Qui sunt Bruce 
Beutler Americanus, Jules Hoffmann Luxemburgensis, Ralph Steinman Canadensis. Tali honore digni 
habiti sunt, cum explicavissent, quonam modo systema immunitatis in corpore humano fungeretur. 
Auxilio studiorum eorum novae rationes inventae sunt, quibus infectiones, inflammationes, cancri 
praevenirentur et curarentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De addictione iuvenum Finnorum 

Pueri et puellae in Finnia iam tamdiu apud interrete, televisionem, ludos computatorios tempus terere 
dicuntur, ut valetudo eorum in periculum vocetur. Ilia enim addictione prohibentur, quominus corpus 
suum satis exerceant et noctu tantum dormiant quantum opus sit. Id quoque metuendum est, ne 
condicio eorum mentalis illiusmodi occupationibus perturbetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nundinis aringorum Helsinkienses 

Postridie Kalendas Octobres (2.10.) in Foro mercatorio urbis Helsinki nundinae haringorum, ut 
dicuntur, celebrari coeptae sunt. Mos talis mercatus instituendi veterrimus est, nam iam anno millesimo 
septingentesimo quadragesimo tertio (1743) primum accidit, ut piscatores Maris Baltici aringos et alios 
pisces, quos e mari captavissent, in portum Helsinkiensem veneundos apportarent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Medvedev et Putin munera mutaturi 
30.9.2011 

In Russia comitia praesidentialia anno proximo fient. Praesidens Dmitri Medvedev suasit, ut primus 
minister Vladimir Putin candidatus factionis Russiae Unitae nominaretur. Quod consilium Putin 
probavit. Ille autem censuit optimum fore, si Medvedev primus minister factus esset. 
Uterque rem in sessione illius factionis Moscuae palam fecit. In Russia diu disserebatur, uter ex illis 
praesidentatum petiturus esset. Putin ab anno bis millesimo octavo primus minister est. Antea 
praesidens Russiae bis quadriennium fuit. Ex lege fundamentali, quae turn erat, in tertium 
quadriennium praesidens creari non potuit. Mutata lege praesidentatus Russiae post comitia anni 



proximi erit sex annorum. 

Numerus hominum septem miliarda superabit 

Mense Octobri numerus hominum septem miliarda superabit. Tanta multitudo in terra satis spatii habet, 
sed populatione nimis crescente difficultates oriuntur, quia cibus, aqua pura et productio energiae non 
omnibus sufficiunt. Maxime populus crescit in Uganda, ubi in singulis familiis septeni infantes in 
medio nascuntur. 

Tauromachiae in Catalonia finitae 

Barcinone, in capite Cataloniae, ultima spectacula tauromachiae, antequam lex de illis vetandis valeret, 
die Dominico (25.9.) data sunt. Nam parlamentum Cataloniae decrevit, ut ilia spectacula ab initio anni 
bis millesimi duodecimi vetarentur. In insulis Canariis tauromachiae iam ante viginti annos vetitae sunt. 
In ceteris Hispaniae partibus spectacula tauromachiae permittuntur et in urbibus, ut Hispali, Matriti, 
Pamplonae, annuatim dies festi tauromachiarum fiunt, quibus ingens turba hominum interesse solet. 
His diebus in actis diurnis Hispaniae inter defensores animalium et fautores tauromachiarum de illis 
spectaculis vehementer disputatum est. 

Feminis Finniae optima iura politica 

Newsweek, periodicum Americanum, condiciones feminarum, quales essent in variis terris, nuperrime 
aestimavit. Optimam terram feminis esse Islandiam, sed iura feminarum politica optime recognosci in 
Finnia. Terrae septentrionales in hac comparatione bene evadunt, nam post Islandiam inter primas 
quinque sunt Suetia, Canada, Dania, Finnia. Norvegia posita est septimo loco. In aestimatione 
considerabantur iura feminarum, institutio scholaris, cura valetudinis, oeconomia. Pessima terra 
feminis est Tzadia, quam sequuntur Afganistania, Iemen, Res publica democratica Congo. In Africa 
orientali condiciones feminarum penuria cibi et fame continua maxime afficiuntur. 

Ursus venatores momordit 

Venatio ursorum in Finnia mense Augusto incohata usque ad Kalendas Novembres continuabitur. Ursi, 
quorum maxima frequentia est in regionibus orientalibus, hodie circiter mille trecenti numerantur. 
Nuper in Carelia septentrionali accidit, ut ursus vulneratus duos venatores aggrederetur et ita morderet, 
ut uterque in nosocomium portaretur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Coetus nationum unitarum 
23.9.2011 

Die Mercurii (21.9.) in urbe New York coetus generalis Nationum Unitarum inauguratus est. Inter 

argumenta maximi momenti sunt quaestiones, quaenam sit condicio Libyae futura et quo modo res in 

Proximo Oriente pacentur. 

De sorte Libyae communitas internationalis aequo animo est, sed tensio inter Israelianos et 

Palaestinienses politica sollicitudinem parat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Discordia Turciae et Graeciae 

Moderatores Turciae Graecos in Cypro habitantes monuerunt, ne una cum Americanis gasum in Mari 
Mediterraneo quaerere inciperent. Nisi illo consilio destitissent, etiam Turcos se ibidem investigationes 
eiusmodi suscepturos et naves bellicas indagatoribus praesidio missuros esse. Cypro-Graecos nullum 
ius habere mare ad suum usum convertendi, cum opes naturae communes essent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Comitia in Dania habita 

In Dania comitia parlamentaria habita sunt, quorum victoriam reportavit coalitio partium sinistrarum et 
mediarum. Quae cum ita essent, Helle Thorning-Schmidt, praeses factionis democratarum socialium 
quadraginta quattuor annos nata, princeps ministra Daniae facta est. Eventu comitiorum nuntiato 
pristinus princeps minister Lars Lokke Rasmussen a regina petivit, ut ipsum ex munere liberaret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Belorussia a Sinis adiuvatur 

Belorussia, quae ex difficultatibus oeconomicis laborat, a Sinis pecuniam unius miliardi dollarorum 



mutuam accipiet. Hue accedit, quod Sinenses se eidem civitati etiam stipendio undecim milionum 
dollarorum opitulaturos esse promiserunt. Insuper Wu Bangguo, praeses parlamenti Sinensis, de pactis 
nuntiavit, ex quibus in urbe Minsk deversorium et fabrica chartaria aedificarentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Duo Finni terrorismi fautores 

In Finnia duo homines, vir et femina, a custodibus publicis deprehensi sunt, cum in suspicionem 
terrorismi provehendi incidissent. Qui et cuiates illi essent, magistratus propter causas investigatorias 
nondum patefecerunt, sed in actis diurnis legitur eos origine Somalos esse, qui civitatem Finnicam 
possident. 
(Reijo Pitkaranta) 

Migratio gruum autumnalis 

Septimana vergente grues ex Finnia in regiones meridianas emigrare coeperunt. Quin etiam 
quinquaginta milia gruum in magnis examinibus cuneatis volantium uno die in caelo Finniae 
videbantur, quod ornithophilis magnam admirationem iniecit. Hoc avium genus hiemem imprimis in 
Hispania et Africa Septentrionali agere solet. 
(Reijo Pitkaranta) 

De ludis follis volatici 

Mense Septembri Vindobonae, in urbe Austriae, de principatu Europaeo ludi follis volatici certatum est. 
Primas tulit manus nationalis Serbiae, quae ultimo certamine cum Italianis commisso adversarios 
punctis tria ad unum (3-l)vicit. Grex Poloniae, postquam cum Russis de tertio loco dimicavit, 
nomismate aeneo potitus est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ictus terroristici commemorabantur 
16.9.2011 

Die Dominico (11.9.) decern anni acti erant ex quo impetus terroristicus maximae crudelitatis in USA 
factus est. Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt et contra turrim aedium 
Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center, gubernaverunt. Duodeviginti minutis post, aliud 
aeroplanum contra alteram earundem aedium turrim volavit. 

Turres geminae, altitudine quadringentorum undecim metrorum, ignem conceperunt et post unam fere 
horam corruerunt. Tertium aeroplanum contra Pentagon praecipitavit, quartum prope urbem Pittsburgh 
Pennsylvaniae in silvam decidit. In his ictibus, quos undeviginti abductores inopinanter effecerunt, tria 
fere milia hominum perierunt. Osama bin Laden, origo sceleris, tandem Kalendis Maiis huius anni in 
Pakistania a copiis specialibus Americanis interfectus est. Die decennali impetuum, victimae per 
civitates Americanorum recolebantur. Commemoratio principalis facta est Neo-Eboraci loco turrium 
deletarum, ubi nomina omnium in ictibus mortuorum recitata sunt. 

Medvedev in societates aerias vehemens 

In Russia hoc anno complures graves calamitates aeriae acciderunt. Ideo praesidens Dmitri Medvedev 
flagitavit, ut societates aeriae, quae securitatem neglegerent, severius punirentur. Regimini mandavit, ut 
regulas pararet, ex quibus societates, quae praecepta securitatis violarent, maiore quam ante pecunia 
multarentur aut operatio illarum omnino finiretur. 

Oceanus civitatibus insularum imminet 

Civitates insularum Oceani Pacifici iam mutatione climatis afficiuntur. Cum superficies maris surgit, 
undae litora corrodunt, putei et fontes aquae potabilis facile saliuntur messesque corrumpuntur. 
Moderatores insulae Kiribati, ubi centum milia hominum habitant, iam quaerunt, quo incolae 
transferantur, si aqua surgere perrexerit. 

Radiatio Tzernobylensis in fungis Finniae restat 

Etsi ab calamitate nucleari Tzernobylensi iam viginti quinque anni acti sunt, in fructibus silvarum 
Finniae, praecipue in fungis, cesium radioactivum adhuc invenitur. Exempli gratia in provincia Tavastia 
radioactivitas fungorum alta esse pergit. Nihilo minus fungi, si recte praeparati sunt, sine periculo 
comedi possunt. 



Planeta, ubi vita exsistere possit, repertus 

Astronomi Obsevatorii meridionalis Europae in Chile laborantes extra nostrum systema solare novum 
planetam reppererunt, ubi vita theorice exsistere possit. Quoad massam, ille planeta est ter quaterve 
maior quam Terra. Vita ibi possibilis habetur, quia temperatura inter triginta et quinquaginta gradus 
Celsianos variante aqua inveniri possit. De novo planeta relatum est in conventu in USA habito. Ibidem 
astronomi quinquaginta alios planetas a se extra solare systema repertos esse narraverunt. 
Observatorium meridionale Europae (ESO, the European Southern Observatory) est ordo 
astronomorum, quem civitates Europaeae, inter quas Finnia, sustinent. Sedes eius centralis est in 
Germania. 
(Tuomo Pekkanen) 

Rixa inter Turciam et Israelem 
9.9.2011 

Inter Turciam et Israelem, nationes Civitatum Americae Unitarum in Proximo Oriente socias, rixa 
vehementissima orta est. In causa discriminis est ictus, quem milites Israeliani anno praeterito in navem 
auxiliarem Turcicam cum morte novem nautarum fecerunt. Moderatores Turci Israelianos 
excusationem delicti poposcerunt, sed hi recusaverunt, quominus id facerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Operistitia in Italia facta 

In urbibus maioribus Italiae operistitia generalia facta sunt, cum multa milia operariorum consiliis 
regiminis de novis parsimoniis resisterent. Argentaria centralis Europaea et Argentaria Mundana 
administratores Italiae hortatae sunt, ne ab inceptis oeconomiae suae stabiliendae absisterent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Programma Iraniae nucleare 

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) in sollicitudinem programmatis Iranianorum nuclearis 
adductus est. Cognovit enim in Irania iam tales apparatus usu recipi, quorum ope uranium ad arma 
nuclearia aptum eliquari potest. Hue accedit, quod Iraniani sedes suas atomicas in loca subterranea 
transferre coeperunt, ut eas ab ictibus bombicis tutarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 
Incendia Texiae silvestria 

In Texia, quae est una e regionibus Civitatum Americae Unitarum, saltern quinguaginta incendia 
campestria grassantur. Vis eorum tanta fuit, ut iam amplius mille domus delerentur. Rick Perry, 
gubernator Texiae idemque candidatus praesidentialis, sperat fore, ut tempestas frigidior una cum 
ventis debilioribus operam siphonariorum faciliorem reddat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Dies festus Caroli vici (Kaarlela) 

Pridie Nonas Septembres (4.9.) in urbe Finniae Kokkola dies mediaevalis agebatur tam torneamento 
instituto quam missa sollemni Latine procurata. Causa diei festi erat, quod tunc quingenti anni 
praeterierant, cum pars eius Caroli vicus (vulgo Kaarlela) ab ecclesia materna Pedersore separata sui 
iuris factus est. Hanc rem confirmavit ipse Iulius II, papa Romanus, litteris apostolicis anno millesimo 
quingentesimo undecimo (1511) missis. 
(Reijo Pitkaranta) 

De peragratione murium lemmorum 

Plurimi mures lemmi hoc tempore in Lapponia ex partibus septentrionalibus in regiones meridionales 
peragrant. Pristina emigratio aeque magna annis millesimis nongentesimis septuagesimis fuit. 
Peragratio ad mensem Octobrem durabit, et turn lemmi ubique fere in Lapponia videri poterunt. Hoc 
genus animalium, quotienscumque populatio eorum nimium crevit, peragrare incipit. 
(Karoliina Ignatius) 

Certamina athleticae mundana 

Mense Augusto in Septembrem vergente in urbe Coreae Meridionalis nomine Daegu ludi mundani 
athleticae campestris celebrabantur. Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris 
antecesserit. Commemorandum tamen est athletas Finnos rem tam male gessisse, ut ne unum punctum 



quidem domum reportarent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Familia Gaddafiana in Algeria 
2.9.2011 

Ministerium a rebus exteris Algeriae nuntiavit membra familiae Gaddafianae die Lunae (29.8.) in 
Algeriam confugisse. Fuisse in comitatu unum et triginta homines, in quibus essent Saifa, coniux 
Gaddafi, filii eius Mohammed et Hannibal, filia Aisha liberique eorum. Khamis, tertius filius, in bello 
cecidisse dicitur. 

Cum Aisha iam parturiret, ministerium Algeriae facere non potuit, quin permitteret, ut comitatus 
Gaddafianorum ex Libya in Algeriam venirent. Algeria est sola ex terris vicinis, quae regimen 
Libycorum rebellium non agnovit. Rebellibus propositum est flagitare, ut familia Gaddafiana ex 
Algeria in Libyam expellatur. 

Petroleum ex Syria ne importetur 

Unio Europaea decrevit, ut importationem petrolei ex Syria vetaret, quia regimen reclamationes civium 
reprimere non desisset. Nationes Unitae duo milia ducentos cives propter violentiam regiminis in Syria 
inter tumultus interisse rettulerunt. Complures deni milites, qui concives reclamitantes interficere 
noluerint, castra deseruisse narrantur. 

lives iterum praesidens Estoniae designatus 

Thomas Henricus lives a parlamento Estoniae in alterum quinquennium praesidens designatus est. Ex 
uno et centum votis ille tria et septuaginta accepit, cum duodeseptuaginta vota iam suffecissent. lives, 
antequam praesidens factus est, fuit parlamentarius Europaeus et minister a rebus exteris Estoniae. 

Cineres et lava ex Aetna erumpunt 

Aetna, maximus vulcanus Europae in ora Siciliae orientali situs, septimana ineunte cineres et lavam 
evomere coepit. Eruptio in dies fortior nondum fuit periculosa neque commeatum in proximum 
aeriportum Cataniae perturbavit. Ex maioribus Aetnae eruptionibus ultimae factae sunt decern annis 
ante, scilicet anno bis millesimo uno et secundo (2001-2002). 

Panis secalicius est saluberrimus 

Notum est panem secalicium saluberrimum esse. Investigationibus recentioribus confirmatum est ilium 
panem, quem Finni amant, complures effectus salutares habere, exempli gratia in prohibendo diabete 
mellito adultorum. Etiam in moderatione ponderis panis secalicius est optimum adiumentum, cum 
nutrimentum sit egregium et famem diu arceat. 

Lacus Finniae piscibus abundant 

Pisces optimi saporis in lacubus Finniae non finiuntur, immo multae species nimia multitudine laborant, 
cum cibus omni populo piscario non sufficiat. Aquae lacuum sunt purae et condiciones piscatoribus 
bonae, sed pisces domestici rarius in tabernis et cauponis praebentur, cum emptores salmonem vili 
pretio ex Norvegia importatum praeferant. 

Domus Musica inaugurata 

Domus Musica, in media urbe Helsinki constructa, pridie Kalendas Septembres inaugurata est. 
Auditorium eius principale capit mille septingentos hospites. Inter festivitates inaugurales optimi 
symphoniaci specimina ex musica Finnorum classica concinerunt. Culmen programmatis fuit opus 
Finlandia a musicographo Jean Sibelius compositum, quod moderante magistro Jukka-Pekka Saraste 
cantatum est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Gaddafi de potestate deiectus 
26.8.2011 

Bellum domesticum, quod in Libya inter copias dictatoris Muammar Gaddafi et cives seditiosos iam 
per multos menses geritur, hac septimana clade Gaddafianorum finitum esse videbatur. Bellatoribus 
enim seditiosis contigit, ut post pugnas triduanas acerrime commissas Tripoli, urbe capite, potirentur et 
etiam praetorium dictatoris optime munitum expugnarent. 
Ipse Gaddafi autem e munitione iam effugerat, neque inter ullos constat, ubinam hodie versetur. Ita 



deiectus est potestate tyrannus undeseptuaginta annos natus, qui Libyae amplius quattuor decennia 
ferrea manu et cum terrore praefuit. 

Esthonia ante XX annos liberata 

Die Saturni (20.8.) viginti anni acti erant, cum Esthonia ex potestate Unionis Sovieticae liberata sui 
iuris denuo facta est. Ad earn rem celebrandam Tallinnae, in urbe principe, festum populare institutum 
est, quae 'Libertas canentium' appellabatur. Urmas Paet, minister a rebus exteris, pro multo auxilio 
patriae suae allato gratias egit et addidit Esthonienses iam ad alios adiuvandos paratos esse. 

Quid rex Olavus Osloae dixerit 

Die Dominico (21.8.) Osloae, in capite Norvegiae, sollemnitas tristis habebatur ad memoriam eorum, 
qui uno mense ante vitam amiserant ingenti strage in eadem urbe facta. Horae memoriali adfuerunt 
etiam Victoria, principissa hereditaria regni Suetiae, et Tarja Halonen, praesidens Finniae, una cum 
ministro principe Jyrki Katainen. Inter oratores erat Olavus, rex Norvegiae, qui propinquos occisorum 
his fere verbis allocutus est: "Equidem", inquit, "ipse pater, avus, coniux, intellegere possum, quanto 
luctu et dolore affecti sitis. Teneor tamen fide libertatem metu fortiorem esse et mihi persuasum est 
Norvegos potentes esse in sua patria libere et rute vivendi." 

Sepulcrum Philippi inventum 

Archaeologi Italiani credunt sepulcrum apostoli Philippi, qui unus e discipulis Iesu erat, in Turcia 
occidentali repertum esse. Inventum factum est prope urbem, quae olim Hierapolis Phrygiae 
appellabatur. Francesco d'Andria, dux gregis investigatorii, nuntiavit monumentum apostoli in ecclesia 
quadam vetustate collapsa positum esse. 

Feminae militiam suscipientes 

Iam est tempus, cum in Finnia dilectus autumnalis habetur. Magistratus militares aliquantum solliciti 
sunt de numero crescente eorum tironum, qui militiam quotannis intermittunt. Sed eo magis de feminis 
gaudent, quarum maior multitudo quam ante sibi servitium militare voluntarium iam suscipere coepit. 
Interrogantibus, quare nomen suum dedissent, responderunt se in exercitu tam peritiam ducendi discere 
quam res extraordinarias experiri velle. 
(Reijo Pitkaranta) 

De rebus oeconomicis 
18.8.2011 

Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, dixit oeconomiam mundi sollicitudinem afferre. Cum 
prospectus essent incerti, retardationem incremento oeconomico Finnorum iam imminere. Liikanen 
regimina et parlamenta Unionis Europaeae hortatus est, ut in crisi debitorum tractanda fortius agerent. 
Quod Argentaria Europae Centralis faceret, id solum ad problemata solvenda non sufficere. 
George Soros, investitor notissimus Hungaro-Americanus, censebat vix fore calamitosum, si minores 
terrae, ut Graecia aut Portugallia, ex Unione Monetaria discessissent. Discessionem autem magnarum 
terrarum, ut Italiae aut Hispaniae, non fore supportabilem. 

Lampedusa navigiis profugorum inundatur 

Insula Italiae Lampedusa velut symbolum Europaeum conflictuum Africae septentrionalis factum est. 
Primis huius anni mensibus imprimis Tunesienses quaestum petentes in Lampedusam venerunt, nunc 
autem profugi etiam ex Libya, Aethiopia, Somalia, Sudania, Erythraea et terris trans Saharam 
iacentibus oriundi Europam petunt. Hoc anno Italia iam circiter quinquaginta milia advenarum recepit. 
Maior pars sunt viri, feminae liberique admodum rari. In itinere inter Africam et Lampedusam circiter 
duo milia hominum tempestatibus et naufragiis interisse aestimantur. 

Canes caccabum evitaverunt 

Magistratus Thailandenses plus mille canes salvaverunt, qui in parvis caveis in Vietnamiam portabantur, 
ut ibi venditi coquerentur et comederentur. In provincia Nakhon Phanom Thailandiae 
septentrionalis-orientalis custodes viarum quattuor autocarros consistere coegerunt, in quibus caveas 
ligneas canibus refertas reppererunt. Mille undecim canes in receptacula magistratuum portati sunt, 
centum undeviginti aut suffocati aut a mercatoribus clandestinis custodes fugientibus ex autocarris 
eiecti perierant. Mercatores, ut custodes narraverunt, in vicis deviis Thailandiae canes erraticos aut 
domesticos deprehendunt, quos Vietnamiensibus in cibum vendunt. 



Exercitatio corporis annos vitae auget 

Ex investigatione Taivaniensi patet exercitationem corporis vitam homini vel triennio prorogare posse. 
Ilia investigatio nititur valetudine quadringentorum milium virorum et feminarum, qui per octo annos 
observabantur. Apparuit morbos cardiovasculares, diabeten, cancrum casusque mortis ex illis malis 
ortos notabiliter deminui, si homines sedentarii vel quindenis minutis corpus cotidie exercerent. 

Feriae scholarum finitae 

Hac septimana annus scholasticus in Finnia incepit. In primam classem scholae fundamentalis circiter 
undesexaginta milia puerorum venerunt. In institutione fundamental! sunt omnino quingenta 
quadraginta unum milia discipulorum, in gymnasiis centum decern milia, in institutis professionalibus 
centum triginta quinque milia. Annus scholasticus postridie Kalendas Iunias anni proximi finietur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Tumultus Britanniae 
12.8.2011 

Tumultus, die Saturni in suburbio Tottenhamia Londinii septentrionalis orti, septimana ineunte in 
complures urbis regiones et brevi postea in alias Britanniae urbes extendebantur, Birminghamiam, 
Bristolium, Liverpulam, Mancestriam alioque. 

Greges iuvenum vehicula et aedificia incendebant, fenestris fractis merces ex tabernis rapiebant, bonis 
publicis damna afferebant. Maxima erat violentia Londinii, ubi octingenti homines quadriduo 
deprehensi sunt. Tumultus initium cepit, cum multitudo hominum propter virum a custodibus publicis 
interfectum reclamitaret et manifestatio initio pacifica in violentiam mutaretur. 
Ad tranquillitatem restituendam magistratus die Martis sedecim milia custodum publicorum in vias 
Londinii miserunt. Etiam cives congregati domos et possessiones custodire coeperunt et mercatores 
tabernas suas clausas habebant. Tumultuantes a moderatoribus Britanniae latrones criminales 
appellabantur, qui de facinoribus punirentur. Iudicia, quae sequerentur, fore maxima in historia urbis 
Londinii. 

Caedes in Syria continuatur 

Caedes in Syria iam multos menses continuatur. Dum regimen cives democratiam flagitantes reprimere 
conatur, plus mille sescenti homines mortui et complura milia deprehensi sunt. Ban Ki-moon, 
secretarius generalis Nationum Unitarum, colloquio telephonico ad praesidentem Syriae Bashar 
al-Assad appellavit, ut exercitus Syriae ilico vim contra cives adhibere desineret. Abdallah, rex Arabiae 
Saudianae, dixit condiciones Syriae hodiernas nullo iure iustificari posse et regimen Syriae hortatus est, 
ut caedibus finem imponeret, antequam sero esset. Recep Tayyip Erdogan, primus minister Turciae, 
monuit patientiam patriae suae iam prope finem esse neque Turciam res in Syria gestas impassibilem 
observare posse. 

Victimae Hiroshimae commemorabantur 

Postridie Nonas Augustas (6.8.) sexaginta sex anni acti erant, ex quo urbs Hiroshima bomba atomica 
deleta est. Dies memorialis in variis mundi partibus, etiam in Finnia, lucernis candelarum ex more 
Iaponico in aqua positis recolebatur. Hiroshimae circiter centum quadraginta hominum interierunt, 
complura dena milia morbis radioactivitate effectis adhuc laborant. 

Ambulationes meretriciae 

Reclamatio, quae dicitur ambulatio meretricia (Slut Walk), initium habuit mense Aprili in Canada, cum 
biocolyta quidam Torontinus fe minis suasisset, ne more meretricio vestirentur, si violentiam vellent 
vitare. Ambulationibus, in quibus aliae vestibus consuetis, aliae provocative vestiuntur, feminae 
affirmare volunt victimam stupri numquam esse culpabilem. Vestitum feminae, qualiscumque sit, 
nullam causam violentiae sexuali offerre. Paucis mensibus ambulationes huius modi in maiores urbes 
orbis terrarum propagatae sunt et optimum ex omnibus actionibus feministarum successum his viginti 
annis habuerunt. In Finnia iam sex milia quingenti participes ambulationum fuerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

De duabus stragibus Osloae 
5.8.2011 

Animi Norvegorum et aliorum quoque hominum valde concussi sunt duabus stragibus Osloae die 



vicesimo secundo mensis Iulii (22.7.) factis. Primum quidem media urbe bomba autocineto imposita 
tanta vi displosa est, ut octo homines vitam amitterent et aedificia publica circumiacentia pessime 
delerentur. Duabus horis post in insula Utoya prope Osloam sita, ubi conventus iuvenum factionis 
operariorum celebrabatur, strages ingens effici coepta est, quae amplius unam horam fiebat. Perpetrator 
caedium erat vir quidam veste custodis publici personatus, qui sclopeto usus insulam circumibat et 
omnes homines sibi occurrentes consilio occidebat. Neque antea interficiendi finem fecit, quam a 
biocolytis in locum tandem pervenientibus captus est. Ad id tempus iam undeseptuaginta homines 
immisericorditer interfecerat, quorum maior pars ex adulescentulis constabat. Nomen terroristae, ut 
postea nuntiatum, erat Anders Behring Breivik, extremista partium dextrarum triginta duos annos natus. 

Quid Breivik postea dixerit 

Breivik, cum paucis post diebus a iudicibus audiretur, ait aequo animo facinora sua crudelia sed 
necessaria fuisse: ilia enim eo spectavisse, ut Norvegia ex marxismo culturali et potestate 
musulmanorum servaretur. His verbis auditis in diversis partibus Europae disceptari coeptum est de 
quaestione, quantum periculum motus extremistarum civitatibus facerent. 

Reclamatio rosaria Norvegiae 

Die vicesimo quinto (25.7.) plus centum milia civium Norvegorum in mediam urbem Osloam et in alia 
regni loca confluxerunt, ut rosas manu tenentes memoriam mortuorum recolerent. Primus minister Jens 
Stoltenberg: "Luctu", inquit, "affecti sumus, sed in deditionem non veniemus. Rosarum ope omni 
mundo ostendimus fieri non posse, ut metu devincamur!" 

Fames in Africa gravissima 

Qui in Cornu Africae habitant, famem extremam tolerare coguntur propter siccitatem pessimam, quae 
has regiones hoc anno vexavit. In Kenia castra profugis recipiendis collocata sunt, quo homines inopia 
confecti ex Somalia magna multitudine confugiunt. Praesertim infantes et parvuli subalimentatione 
gravissime laborant. 

Qualis aestas in Finnia fuerit 

Aestas hoc anno in Finnia hucusque calidior fuit quam umquam his viginti tribus annis. Iam mense 
Aprili tempestas solito tepidior esse coepit, et mensibus Iunio et Iulio temperatura media duobus semis 
gradibus Celsianis altior erat quam eodem tempore anno proxime praeterito. Ex aestibus tonitrus 
frequentes orti sunt, quibus saevientibus uno die multa milia fulminum in caelo micantium 
numerabantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cives ex Syria effugiunt 
17.6.2011 

Exercitus Syriae adversarios regiminis persequi perrexit, quo factum est, ut incolae prope confinium 
Turciae habitantes magna multitudine ex patria in Turciam confugerent. Quae cum ita essent, Ordo 
auxiliarius a Semiluna Rubra in regione ex adverso Syriae iam quintam sedem profugis excipiendis 
aedificare coepit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Operstitium Atheniense 

Die Mercurii (15.6.) vita publica Atheniensium operistitio generali male perturbata est. Multa dena 
milia hominum, dum consiliis administratorum de tributis augendis et novis parsimoniis faciendis 
adversantur, per urbem reclamitantes incedebant. Neque in hac animorum concitatione evitari potuit, 
quin inter reclamatores et custodes publicos conflictus violenti orerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Status seditiosorum Libyae 

Consilium nationale Libyae ex seditiosis constans a moderatoribus Germaniae regimen illius terrae 
officiale agnitum est. Germania hac in re vestigia Francogalliae, Britanniae, Italiae, Hispaniae sequitur, 
quae id iam antea fecerunt. Civitates Americae Unitae, quamvis seditiosis statum officialem nondum 
concesserunt, tamen eos monuerunt, ut in urbe Washington sedem constituerent. 
(Reijo Pitkaranta) 



Dies anniversarii regii 

Die Saturni (10.6.) in Britannia octogesimus quintus dies anniversarius reginae Elisabeth II 
celebrabatur. Re vera sollemnitas ilia iam mense Aprili agi debuit, sed mos est Britannis diem natalem 
reginae quotannis mense Iunio celebrare, ut tempestas ad earn caerimoniam opportunior sit. Princeps 
Philippus, coniux reginae, pridie illius diei (9.6.) nonaginta annos complevit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Fibula Praenestina authentica 

Fibula Praenestina se documentum authenticum esse praestitit. Agitur de monumento linguae Latinae 
omnium vetustissimo cum inscriptione MANIOS MED PHEPHAKED NVMASIOI, id est: Manius me 
fecit Numerio. Origo antiqua huius textus diu in dubium revocabatur, donee rerum periti Italiani 
postridie Nonas Iunias (6.6.) nuntiaverunt experimenta technica maxima fide digna ostendisse nihil iam 
esse, cur de vera natura fibulae Praenestinae dubitaretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De proventu bacarum in Finnia 

Proventus bacarum silvestrium in Finnia hac aestate bonus futurus esse exspectatur. Hoc saltern ad 
myrtillum et vitem idaeam valere videtur, ut quorum floritio bene successerit. Rubus chamaemorus 
mense Iunio ineunte flores agere coepit, sed quando in maturitatem venturus sit, multum inde pendet, 
utrum in paludibus apertis an in locis arboribus opacatis crescat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nuntii Latini ad ferias abeunt 

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non 
ante quam Nonis Augustis (5.8.) fiet. Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus 
et iisdem aestatem quam optimam exoptemus. 
(Reijo Pitkaranta) 

Origo bacterii EHEC quaeritur 
0.6.2011 

In Germania origo bacterii letalis, quod dicitur EHEC, vehementer quaeritur, nam epidemia, quae 
imprimis Germanos vexat, inter pessimas huius bacterii contagiones in mundo habetur. Iam circiter tria 
milia hominum intoxicatione alimentaria ex hoc bacterio orta infecti sunt, viginti quinque perierunt. 
Infectiones quidem in tredecim terris iam occurrerunt, sed casus mortis, uno excepto, in Germania 
fuerunt. Nemo adhuc scit, ubi epidemia orta sit et quo modo bacterium in cibum transient. Holera 
primum suspiciebantur, nam morbo affecti rettulerunt se cucumeres, lycopersica acetariaque 
comedisse. 

Deinde origo bacterii in germinibus soiae esse credebatur, quae in Germania septentrionali coluntur, 
sed ne ilia quidem suspicio investigationibus accuratioribus confirmata est. Commercio holerum 
propter timorem consumptorum deficiente cultores maxima damna ceperunt, ad quae sarcienda a 
Commissione Europaea auxilium exspectatur. 

Commissio Europaea miliones per luxuriam dissipavit 

Ex libris rationum Commissionis Europaeae apparet praesidem Jose Manuel Barroso cum adiutoribus 
suis luxuriose vivendo multas miliones dissipavisse. Magnae pecuniae consumptae sunt in aeroplana 
privata, potiones exquisitas, ferias cum familiaribus in litoribus longinquis celebratas, convivia et 
deversoria luxuosa, dona carissima. In rationes Commissionis inquisivit Societas internationalis 
diurnalismi investigativi. 

Eodem tempore, quo Unio Europaea cum dispensatione oeconomica laborat, commissio summas 
ingentes a tributariis collectas in talem vitae modum consumit, de quo cives ne somniare quidem 
possunt. Commissio Europaea ex viginti septem commissariis et circiter duobus milibus septingentis 
officialibus constat. Omnem pecuniam illi praestant tributarii Unionis. 

Biologi vitam in profundo invenerunt 

In fossis Africae Australis, profunditate mille trecentorum metrorum, inventae sunt duae species 
vermium, ex quibus una ignota erat. Hue usque creditum est tantum bacteria unicellularia in tanta 
profunditate sub terra vivere posse, nam antea propter inopiam oxygeni tales condiciones 
multicellularibus impossibiles habebantur. 



Cygnus canorus crebrescit 

Cygnus canorus, avis Finnorum nationalis, ante sexaginta annos haud procul aberat, quin 
exstingueretur, quia turn vulgo a venatoribus petebatur. Postea autem, vetita venatione, in stagnis 
remotioribus, paludibus lacubusque totius fere Finniae pervulgatus est. 

Hodie a quinque milibus ad septem milia parium nidificantium esse aestimantur. Aliquot ante decenniis 
tantum mille quingenta fuerunt. Cygnus canorus inimicos naturales non habet et territorium suum 
fortiter defendit. Ex propinquitate nidi omnes alias aves nidificantes expellit, ut anates, anseres aliasque 
aquatiles. Inter nidificationem territorium suum propemodum solus cum coniuge possidet. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ratko Mladic comprehensus 
3.6.2011 

Ratko Mladic, dux generalis Serbianus per quindecim annos quaesitus, die vicesimo sexto mensis Maii 
(26.5.) in Serbia deprehensus est, ut Boris Tadic, praesidens Serbiae, eodem die publice nuntiavit. 
Adductus est Mladic ad tribunal Nationum Unitarum militare, ubi de genocidio in pristina Iugoslavia 
annis nonagesimis facto accusatur. Bello enim Bosniensi, quod turn gerebatur, Mladic exercitui totius 
Serbiae praeerat. 

In criminibus eius numeratur strages anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) 
Srebrenicae edita, qua plus octo milia virum et puerorum musulmanorum occisa sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Germani vim nuclearem deponent 

In Germania omnes electrificinae nucleares ante annum bismillesimum vicesimum secundum (2022) 
claudentur. Quae cum ita sint, Germania prima civitas industrialis maior erit, quae vi nucleari omnino 
abstiterit. Hue pertinet, quod octo reactoria, quae post calamitatem in Fukushima factam adhiberi 
destita sunt, non iam usu recipientur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Olli Rehn Graecis dixerit 

Olli Rehn, commissarius a rebus oeconomicis Unionis Europaeae, Graecos hortatus est, ut in 
oeconomia sua renovanda efficacius agerent. Nisi id fecissent, periculum esse, ne pars auxilii pecuniarii 
ad mensem Iunium iis promissi non distribueretur. Rehn colloquio actis diurnis Der Spiegel dato ait 
Unionem Europaeam de ea re turn demum statuturam esse, cum rationes Graeciae oeconomicas pro 
primo huius anni trimestri recensuisset. 

Berlusconi cladem accepit 

Italianos ministri sui principis Silvio Berlusconi et asseclarum eius iam taedere coepit. Nam suffragiis 
localibus et regionalibus in Italia habitis Berlusconiani clades admodum graves acceperunt, quae eo 
acerbiores esse videbantur, quod candidati eorum et Mediolani et Neapoli, in duabus urbibus magni 
ponderis, pristinam auctoritatem politicam amiserunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Divortium in Melita sinetur 

Die Saturni (29.5.) populus Melitensis interrogatus est, num legem novam approbaret, quae civibus 
licentiam divortium faciendi concederet. Sententiis computatis apparuit maiorem partem suffragatorum 
huic renovationi favere. Eventus suffragii parlamentum non obligat, sed princeps minister Lawrence 
Gonzi censuit fieri non posse, quin legati parlamentares vocem populi respicerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De siccitate Francogalliae 

Francogallia siccitate laborans coacta est consumptionem aquae in multis districtibus restringere. 
Mense Aprili minime pluit et caelum inusitate fervidum erat, qua de causa copiae aquae valde 
deminutae sunt. Ministra circumiectalis Nathalie Kosciusco-Morizet rerum condicionem discriminis 
instar esse describit. Francogallia maxima productrix frumenti in Unione Europaea est, sed nunc de suo 
statu timet. 
(Tiina Arpiainen) 



Socialistae in Hispania cladem acceperunt 
27.5.2011 

Factio socialistarum, quae in Hispania potestatem tenet, in comitiis regionalibus et localibus die 
Dominica (22.5.) factis cladem haud inopinatam accepit. Ex suffragiis minus quam duodetriginta 
centesimas (28%) cepit, cum Partes populares (PP) plus triginta septem centesimas (37%) obtinuerint. 
His eventus fuit omnium temporum optimus, socialistis autem multis decenniis pessimus. Socialistae 
gratiam populi imprimis propter difficultates oeconomicas et quaestus inopiam amiserunt. Primus 
minister Hispaniae est Jose Luis Rodriguez Zapatero, cuius mandatum non ante quam anno bis 
millesimo duodecimo finiturum est, sed multi credunt nova comitia parlamentaria iam antea habitum 
iri. 
(Tuomo Pekkanen) 

Strauss-Kahn in custodiam domesticam 

Dominique Strauss-Kahn, iam pristinus director generalis Fundi monetarii internationalis, ex carcere in 
custodiam domesticam ad interim dimissus est soluta cautione sex milionum dollarorum. Praeterea 
semper custodem armatum secum habere et pedicam electronicam portare debet, qua omnibus horis 
vigilatur; neque regionem Manhattanum relinquere illi licet. Accusatus est ab ancilla deversorii 
Neo-eboracensis, quod illam pedicando et irrumando stupravisset. In accusatione omnino septem 
crimina enumerantur. Si Strauss-Kahn horum omnium convictus erit, carcere septuaginta quattuor 
annorum damnari poterit. Ipse autem cum suis advocatis facinora infitiatur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Turbines perniciosi 

Die Lunae (23.5.) venti motus vorticosus in Missuria, civitate Americana, oppidum Joplin penitus 
delevit. Centum viginti tres homines mortui sunt, vulneratorum numerus fuit saltern septingenti 
quinquaginta. Praeterea multi disparuerunt. Maior pars oppidi est in ruinas redacta. Post annum 
millesimum nongentesimum quadragesimum septimum (1947) turbo tam letalis non exstitit. Post 
calamitatem oppidi Joplin turbines late vagari perrexerunt et biduo post in Oclahomam irruerunt ibique 
octo homines peremerunt et complures denos vulneraverunt. Hoc vere in USA saltern trecenti homines 
turbinibus interierunt. Damna materialia plus duorum miliardorum dollarorum fuerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Vulcanus in Islandia denuo saeviit 

Vulcanus Islandiae nomine Grimsvotn vespere Sabbati (21.5.) erumpens volatus in Islandiam impedivit, 
nam nubes vulcanica commeatui aerio est periculosa, quia particulae cineris in reactorio aeroplani 
haerentes efficere possunt, ut motrum obstruatur et fungi desistat. Eruptio ferocior erat quam ilia, quae 
anno praeterito ex monte Eyjafjallajokull facta est. Cinis autem, ut meteorologi Islandienses affirmant, 
non est tam subtilis neque commeatum Europae eodem modo perturbare creditur. Nihilo minus 
complures centeni volatus in Europa abrogati sunt. 

Meteorologi die Mercurii rettulerunt vulcano Grimsvotn iam pacato eruptionem lavae finitam esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Mississippi agros inundat 
20.5.2011 

In Civitatibus Americae Unitis saltern mille trecentae familiae domum relinquere coactae sunt propter 
inundationes fluminis Mississippi. Magistratus etiam carcerem quendam in civitate Ludoviciana 
vacuefecerunt et aggerem ad eluviones arcendas constructum aperuerunt, ut copiam aquarum civitati 
Novae Aureliae imminentium deminuerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De Portugallia adiuvanda 

Ministri aerarii publici Unionis Europaeae consenserunt, ut Portugalliae auxilium pecuniarium 
concederetur, cuius summa undeoctoginta miliarda euronum efficeret. Neque id comprobatum esset, 
nisi Portugalli condiciones a Finnis propositas accepissent: partem bonorum publicorum venderent et 
collocatores pecuniae hortarentur, ne possessiones suas ex Portugallia in terras exteras deducerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Scandalum Francogallicum 



Dominique Strauss-Kahn, director generalis Fundi monetarii internationalis (IMF), in urbe New York 
deprehensus est. Accusatur ille vir sexaginta duos annos natus de stupro temptato, maletractatione 
sexuali, libertate vi abrepta. Ante hoc scandalum Strauss-Kahn inter homines in mundo maximae 
auctoritatis numerabatur. Quin etiam praesidens Francogalliae anno proxime futuro electum iri 
putabatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Reclamationes in Aegypto 

Die tertio decimo mensis Maii (13.5.) in Aegypto multa milia hominum reclamationi pro unitate 
nationali servanda interfuerunt. Reclamatores in media urbe Cairo congregati violentiis inter 
musulmanos et Christianos Coptos ortis adversabantur. Neque deerant, qui ibi cruces manu tenerent, 
sed maior pars multitudinis e musulmanis Aegyptiis constare videbatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Causa calamitatis aeriae 

lam in eo est, ut causa calamitatis, quae abhinc duos annos aeroplano Francogallico obtigit, tandem 
patefiat. Namque ante duas septimanas in imo mari caseta nigra reperta est, ex qua conici potest, 
quidnam ultimis illius volatus momentis in aere factum sit. Loquimur de aeronavi ex societate Air 
France, quae mense Iunio anno bismillesimo nono (2009) ex urbe Rio de Janeiro profecta Parisium 
versus volabat, cum subito in mare praecipitata est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Finni victoriam adepti 

Certamina hoccei glacialis mundana hoc anno in Slovakia habita sunt. Ludus finalis Idibus Maris (15.5.) 
in urbe Bratislava inter Finnos et Suetos commissus est. Quo ex certamine grex Finnorum nationalis 
superior discessit, quo factum est, ut tropaeum iustissimo iure nostratibus daretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nox sine nocte adest 

Die septimo decimo huius mensis (17.5.) aestas in partibus Finniae maxime septentrionalis iniit. Sol 
enim eo mane ortus his locis per septuaginta duos dies et noctes continuas in conspectu manebit, donee 
die duodetricesimo mensis Iulii (28.7.) rursus occidet. Hoc spatium temporis apud nos 'nox sine nocte' 
appellari solet. 
(Reijo Pitkaranta) 

De castris carceralibus Coreae Septentrionali 
13.5.2011 

In Corea Septentrionali numerus captivorum politicorum crevit. Amnestia Internationalis, ordo iuribus 
humanis defendendis, rettulit in ingentibus castris carceralibus esse circiter ducenta milia hominum, 
quorum condiciones essent horribiles. 

Captivos coram familiaribus iugulari et cruciari, laborem coactum in castris esse servituti similem. 
Cibo deficiente famelicos etiam serpentibus, rattis et seminibus in excrementis avium repertis vesci. 
Condiciones captivorum in peius mutatas esse etiam propterea, quod Corea Septentrionalis penuria cibi 
laboraret, quia messis propter diluvia et frigora hiemis solito minor fuisset et aphta epizootica animalia 
domestica temptavisset. Quadraginta centesimae captivorum in quibusdam castris fame perisse 
aestimantur. Amnestia Internationalis photographemata castrorum ex satellitibus facta divulgavit et ilia 
cum imaginibus decern annis anterioribus comparavit. Praeterea colloquia habuit cum custodibus et 
captivis, qui in castris carceralibus fuerant quibusque contigerat, ut ex Corea Septentrionali effugerent. 

Bellum Libycum crudescit 

Bellum civile in Libya crudescit. Acerrima proelia Misratae facta sunt, in urbe a Gaddafianis octo 
septimanas obsessa. Rebelles referunt se obsidionem rupisse et vicum Zareek occupavisse, qui circiter 
viginti quinque chiliometra in occidentem versus distat. Copias Gaddafianas apud aeriportum Misratae 
circumdatas esse. Etiam in fronte orientali inter Ajdabijam et Bregam vehementer pugnatum est. 
Aeroplana autem Natonis ictus contra Tripolim continuaverunt. Inter operationes pridie Kalendas 
Apriles susceptas Nato circiter sex milia volatuum in Libyam fecit, ex quibus duo milia trecenti ictus 
contra Gaddafianos fuerunt. 



Sanctiones Syriae impositae 

Unio Europaea Syriae sanctiones imposuit. Arma aut instrumenta, quae contra reclamatores adhiberi 
possunt, in Syriam exportare non licet. Praeterea decretum est, ut tredecim magistratus Syriaci, qui 
responsales de reclamationibus reprimendis haberi possent, in Unionem venire vetarentur. Inter duos 
menses in Syria octo milia adversariorum regiminis deprehensi sunt. 

Democratiae Unionis Europaeae diffiditur 

Ex demoscopia, quam acta diurna Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) faciendam curavit, tantum quarta 
pars Finnorum censet democratiam in Unione Europaea bene operari. Plus quam dimidia pars Unioni 
diffidit. Nihilo minus tantum quinta pars populi putat Finnos posse solos in omnibus condicionibus 
optime se expedire. 

De novo Finniae regimine constituendo 

Colloquia de novo Finniae regimine constituendo fiunt inter Conservatives et Democratas sociales, ad 
quos minores quaedam factiones adiungantur, necesse erit. Finni fundamentals, qui ex comitiis 
parlamentariis victores evaserunt, de terris debito publico oppressis adiuvandis cum illis consentire non 
potuerunt ideoque in novo parlamento principalem oppositionem politicam facient. 
(Tuomo Pekkanen) 

Osama bin Laden mortuus 
6.5.2011 

Osama bin Laden, dux ordinis Al-Qaida et terrorista in orbe terrarum maxime quaesitus, Kalendis 

Maiis occisus est. Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione televisifice 

habita nuntiavit eum mortuum esse impetu militari a parva manu Americanorum speciali in Pakistania 

facto. 

Latebat Osama in villa quadam luxuriosa et bene munita prope urbem Islamabad aedificata, cum 

milites Americani ex helicopteris subitum ictum mortiferum in eum fecerunt. Corpus eius, cum certe 

agnitum esset, nulla mora interposita in Mari Arabico sepultum est. 

"Obama Osamam occidit!" 

Ubi primum nuntius de Osama bin Laden mortuo divulgatus est, in urbe Washington magna copia 
hominum gaudio exsultantium ante Aedes Albas congregari coepit. Paulo post tota area personabat 
clamore "Obama Osamam occidit". Eodem fere tempore pristinus praesidens George Bush minor 
mortem illius terroristae magnam rem ab Americanis gestam descripsit. Etiam Bill Clinton facere non 
potuit, quin se rerum eventu contentum esse diceret. 

Quid Alexander Stubb dixerit 

Alexander Stubb, minister a rebus exteris Finniae, sperat fore, ut terrorismus internationalis post 
Osamam interfectum deminuatur. Colloquio percontativo diurnariis dato censuit orbem terrarum iam 
paulo tutiorem videri. Quae quamvis ita essent, ait tamen se metuere, ne terroristae cupiditate 
ulciscendi capti viatoribus etiam maiori periculo essent quam ante. 

Acta Syriae condemnantur 

Communitas internationalis adhuc gravius in Syriam consulere decrevit. Consilium enim Nationum 
Unitarum a iuribus humanis violentiam regiminis Syriae in reclamatores non solum vehementer 
condemnavit, sed etiam in facinora ibi commissa inquisiturum est. Hue accedit, quod praesidens 
Civitatum Americae Unitarum Syriae sanctiones oeconomicas imposuit propter iura humana ibidem 
violata. 

Americani turbinibus vexati 

In Civitatibus Americae Unitis amplius trecenti homines vitam amiserunt tempestatibus gravissimis, 
quae imprimis partes terrae medias et meridianas ingenti vi vexaverunt. Ventis turbinibus et imbribus 
urceatim cadentibus effectum est, ut fila electrica rumperentur et electrificinae nucleares claudendae 
essent. Multae civitates regioni suae statum necessitatis indicere coactae sunt. 

Magna statua pharaonis reperta 

Archaeologi Aegyptii in urbe Luxor statuam pharaonis tredecim metra altam invenerunt, quae a saeculo 
a.Chr.n. quarto decimo originem ducit. Quod simulacrum e quartzite factum pharaonem Amenhotep III 



figurare dicitur. Monumentum in septem partes fractum erat una e duabus statuis, quae in aditu templi 
pharaonis sepulcralis collocatae erant. 

Comitia Finnorum Palramentaria 
9.4.2011 

Comitia Finnorum parlamentaria, quae Dominica palmarum (17.4.) facta sunt, magnam mutationem in 

parlamentum attulerunt. Victores haud dubie erant Finni fundamentales, qui, cum antea parva factio 

quinque delegatorum fuerit, nunc undequadraginta (39) delegatis acquisitis magnitudine tertium locum 

in parlamento habent. 

Gratia ceterarum partium apud cives minor erat quam ante. Maximam cladem, amissa tertia fere parte 

delegatorum, quos antea habuerant, acceperunt Virides et Centrales. Conservativa factio, etsi tam 

fautores quam delegatos perdidit, quadraginta quattuor (44) delegatis acceptis in novo parlamento 

maxima est. 

In secundum locum cum quadraginta duobus (42) delegatis ascenderunt Democratae sociales. 

In parlamentum, quod ex ducentis delegatis constat, octoginta quattuor novi delegati electi sunt. 

Feminae sunt octoginta quinque, plures quam umquam ante. 

Media aetas delegatorum est duodequinquaginta annorum.De novo regimine constituendo inter tres 

maximas factiones consultatur. Consultationes moderatur Jyrki Katainen, praeses factionis 

Conservativae. 

De causis mutationis politicae 

Mutatio, quae facta est in comitiis Finnorum, non erat omnino inopinata, sed nihilo minus maior quam 
quisquam praevidere potuerat. Finni fundamentales (vel Veri Finni) accusabant veteres factiones, quae 
patriam regebant, quod populum minutum non auscultarent sed potius suo commodo servirent. Magna 
inter factiones erat etiam de Graecia, Irlandia Portugalliaque adiuvandis discordia, cum Democratae 
sociales et Finni fundamentales censerent responsalitatem debitorum, quae illae terrae contraxissent, ad 
ceteras nationes Europaeas non pertinere sed ad ipsas domos argentarias, quae magno faenore adductae 
mutuas pecunias commodavissent. 

William et Kate matrimonium iunxerunt 

William, princeps Britanniae, films maior principis Caroli (Charles) et principissae Dianae, amicam 
Kate (Catherine Elisabeth) Middleton, quam mense Octobri sibi desponderat, hodie in matrimonium 
duxit. Ad caerimonias nuptiales, quae in Abbatia Vestmonasteriensi (Wesminster Abbey) Londinii 
celebratae sunt, circiter mille nongenti hospites invitati erant. Plerique ex eis erant familiares aut amici 
novorum coniugum. Ex principibus civitatum tantum reges et reginae eorumque proximi familiares 
aderant. Moderatores autem politici invitationem non acceperant. Erant quidem inter hospites etiam 
magistratus et milites veterani. Nuptias regias per televisionem forsitan duo miliarda hominum 
spectaverunt. 

Ioannes Paulus II beatus fiet 

Kalendis Maiis Papa Ioannes Paulus II in Civitate Vaticana a successore suo Benedicto XVI inter 
beatos referetur. Ritus beatificationis fiet in Platea Petriana, ubi octoginta milia hospitum sedentes vel 
stantes locum habebunt. Circiter quadringenta milia peregrinorum, maxime ex Polonia, unde Ioannes 
Paulus II erat oriundus, Romam his diebus venisse aut venturi esse aestimantur. 
Tuomo Pekkanen 

De calamitate Iaponiae 
15.04.2011 

Die Lunae (11.4.) unus mensis a terrae motu Iaponiae abierat. Ilia calamitas carissima omnium 
temporum fieri poterit. Sumptus, ut regimen Iaponiae aestimat, ducenta miliarda euronum superant. 
Radiatione nucleari vel metu pollutionis imprimis piscatores et agricolae afficiuntur. In regionibus 
pessime afflictis tsunami octoginta centesimas agrorum delevit. Circum Fukushima agricolae sunt 
desperati, nam partem fructuum vendere aut exportare vetantur. Multae civitates importationem 
cibariorum ex Iaponia orientali circumscripserunt. India omnem ex Iaponia ciborum importationem 
vetuit. Quia aqua radioactiva in mare emittitur, curatores industriae piscatoriae timent, ne quaestus 
piscationis Iaponiae omnino intereat. In regione maritima praefecturae Ibaraki, quae iacet inter 
praefecturam Fukushima et urbem Tokio, omnis piscatus finitus est. In foro piscatorio Tokiensi, quod 
inter maxima orbis terrarum numeratur, venditio piscium prima post calamitatem septimana ab anno 



praeterito quadraginta quattuor centesimis (44%) deminuta est. Fiducia in vim nuclearem Iaponiensem 
pessime labefacta est. Etsi regimen Iaponiae affirmavit periculum magnae emissionis radioactivae ex 
electrificina nucleari notabiliter deminutum esse, complura instrumenta communicatoria die Lunae 
(11.4.) narraverunt zonam evacuationis usque ad triginta unum chiliometra a Fukushima amplificatam 
esse. Neque Vulcanus adhuc acquievit, nam hac septimana novi terrae motus Iaponiam orientalem 
concusserunt, sed damna notabilia non effecerunt. Motus primus, quo aedificia etiam in urbe Tokio 
movebantur, factus est die Lunae in profunditate decern chiliometrorum. Calamitas in Fukushima a 
magistratibus Iaponiensibus par Tshernobylensi iudicatur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Russi Finniam frequentant 

Hoc anno plures periegetae Russi quam umquam ante in Finniam exspectantur. Numerum augent 
incrementum oeconomicum Russiae et perturbationes politicae in ceteris terris, quas Russi frequentare 
solent. Anno proximo (2010) peregrinationes Russorum triginta centesimis(30%) auctae sunt. 
Gratissima illis erat Finnia, in quam illi tres virgula tres (3,3) miliones itinerum fecerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Dies Michaelis Agricolae et linguae Finnicae 

Die nono mensis Aprilis (9.4.) Michael Agricola vexillis propositis in Finnia commemorabatur. 
Agricola fundator linguae Finnicae litterariae habetur, nam scripsit primum Abecedarium Finnicum (a. 
1543) et Novum Testamentum Finnice vertit (a. 1548). Dies, quo Agricola natus est, ignoratur ideoque 
dies eius festus est ille, quo mortem obiit. Idem dies appellatur etiam dies linguae Finnicae, nam est 
dies natalis Eliae Lonnroth (1802-1884), qui linguam Finnicam renovavit, cum multa lexica scripsit et 
prima acta diurna Finnica suis sumptibus edidit. Notissimus autem est, quod ex carminibus Finnorum 
popularibus Kalevalam, epopaeam Finnorum nationalem, collegit. 
(Tuomo Pekkanen) 

De bello in libya gerendo 
8.4.2011 

Bellum inter Gaddafianos et defensores libertatis in Libya continuatur. Ex consociatione Nato 
nuntiatum est tertiam fere partem armorum gravium dictatoris Muammar Gaddafi iam deletam esse. 
Quod detrimentum ei attulerunt aeroplana bellica coalitionis internationalis, quae Tripolim et alias 
urbes vehementer bombardaverunt. Neque tamen seditiosi his rebus gestis contenti fuerunt, sed duces 
consociationis Nato reprehenderunt, quod bellum nimis cunctanter gessissent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De altero bello Africano 

In Africa alterum quoque bellum exarsit, cui communitas internationalis intervenit. In Litore Eburneo 
enim accidit, ut praesidens civitatis, quamvis cladem suffragio praesidentiali accepisset, tamen munus 
deponere recusaret. Quo facto copiae Francogalliae et Nationum Unitarum stationes eius ex 
helicopteris bombis verberare coeperunt, ut ille potestate absistere cogeretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Iaponia condicio 

In informatione publica in Iaponia divulganda adhuc ii nuntii praevalent, quibus edocetur, quales 
progressus operae auxiliares locis tsunamo deletis fecerint et quid novi in electrificina nucleari 
Fukushimae accident. Calamitates autem in Iaponia nuper factae mentibus civium sensum 
communitatis fortissimum inspiraverunt. Iaponienses iam eodem fere animo esse dicuntur ac post 
bellum alterum mundanum fuerint. 
(Reijo Pitkaranta) 

Gasiductus Medigaz usu receptus 

Medigaz, sive tubus gasalis subter Mare Mediterraneum actus, Kalendis Aprilibus (1.4.) in usum venit. 
Dicitur hie gasiductus, qui abhinc tres annos aedificari coeptus est, circiter mille chiliometra longus 
esse. Propositum est, ut copia gasi terrestris undecim fere miliardorum metrorum cubicorum per eum 
singulis annis ex Algeria in Hispaniam transferretur. 
(Reijo Pitkaranta) 



De comitiis in Finnia futuris 

Die septimo decimo mensis Aprilis (17.4.) sive die Dominico palmarum, in Finnia comitia 
parlamentaria habebuntur. Itaque Ordo a securitate et cooperatione Europaea in terram nostram octo 
observatores internationales misit, quorum esset videre, ut omnia legitime fierent. Quam magni haec 
res ducatur, vel inde patet, quod illi custodes in Finniam iam duabus septimanis ante ipsum diem 
comitiorum venerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ver thermicum in Finnia iniit 

Mensis Martius in Finnia hoc anno admodum calidus fuit. Quae quamvis ita essent, ver tamen serius 

initium cepit quam fieri consuevit. Meteorologi definiunt ver thermicum turn inire, cum temperatura 

diei et noctis media assidue supra zerum manet. In Finnia meridionali res ita se habere coepit non ante 

quam septimana mensis Aprilis secunda. In partibus Finniae orientalis adhuc magna copia nivium 

invenitur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De rebus in Libya gestis 
1.4.2011 

Ictibus aereis coalitionis adiuti rebelles ex Libya orientali in regionem Tripolitanam versus paulatim 
progrediuntur. Septimana vergente complura oppida in ora Libyae occupaverunt, in quibus Ras Lanuf 
et Brega, ex quibus magna pars petrolei Libyae exportatur. 

Milites regiminis ex illis omnino disparuerunt. Sed die Martis (29.3.) copiae oppositionis ex aliquot 
oppidis, quae pridie occupaverant, regredi coactae sunt. Misratae, in quam Gaddafiani curribus 
cataphractis invaserunt, ancipite Marte pugnatur. Apud illam uno die quinque aeroplana et duo 
helicoptera, quae in terra erant, ictibus Francorum deleta sunt. 

De civibus bello mortuis 

Regimen Gaddafianum coalitionem accusavit, quod cives innocentes occidisset. Americani autem 
monuerunt propositum coalitionis esse videre, ne Gaddafi suos cives occideret. Robert Gates, minister 
a defensione Americanorum, dixit veri simile esse, quod Gaddafiani corpora rebellium, quos ipsi 
occidissent, in ea loca transtulissent, in quae ictus aerei facti essent. 

Nato operationibus Libycis praeest 

Die Dominico (27.3.) convenit, ut confoederatio Nato omnibus rebus militaribus in Libya gerendis 
praeesset. Anders Fogh Rasmussen, secretarius Natonis generalis, dixit confoederationis esse cives et 
regiones in quibus cives habitarent, ab omnibus impetibus regiminis Gaddafiani defendere. Haec fieri 
ex sententia Nationum Unitarum. Nihil amplius, nihil minus. 

Conventus de Libya Londiniensis 

Duodequadraginta ministri a rebus exteris illarum terrarum, quae res in Libya gerunt aut illis favent, die 
Martis (29.3.) Londinii convenerunt. Conventui placuit, ut ictus aerei continuarentur, donee Moammar 
Gaddafi postulationibus Nationum Unitarum concederet: Violentiam contra cives finiret et copias ex 
oppidis Libyae deduceret. 

Sueci in bellum proficiscuntur 

Regimen Suecorum decrevit, ut Suecia bello Libyco interesset. Etsi Suecia in confoederatione Natone 
non est, tamen decern aeroplana in Libyam mittere constituit, scilicet octo insectatoria, unum 
portatorium unumque exploratorium. Finni in bellum non proficiscuntur sed auxilium humanitarium in 
Libyam iam miserunt et mittere pergunt. 

An status extraordinarius in Syria finiatur? 

In Syria status extraordinarius ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio (1963) est. Ex lege 
magistratibus ius est cives deprehendere, qui securitati publicae immineant. Commercium loquendi et 
scribendi inter cives vigilatur, manifestationes et conventus vetantur et acta diurna censoria virgula 
notantur. Consiliarius praesidentis Syriae nuper rettulit iam decretum esse, ut lex de statu extraordinario 
abrogaretur; rem esse certam, sed tempus, quo abrogatio futura esset, incertum. Die Martis regimen 
Syriae dimissum est neque novum adhuc est constitutum. 
(Tuomo Pekkanen) 



Bellum Libyae illatum 
25.3.2011 

Die Saturni (19.3.) terrae occidentales permissu Nationum Unitarum dictatori Libyae Muammar 

Gaddafi bellum indixerunt, ut prohiberent, ne ille cives suos sibi adversantes opprimeret et horribiliter 

occideret. 

Huic actioni militari, cui nomen 'Odyssea matutina' inditum est, complures civitates intersunt, imprimis 

autem Francogallia, Civitates Americae, Unitae, Britannia. Russi autem, sicut Germani et Sinenses, 

neque licentiam belli gerendi dederunt neque illi consilio repugnaverunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Primae actiones bellicae 

Bello Libyco ineunte complura missilia circumvagantia Tripolim, in urbem principem, emissa sunt. Id 
autem aggressoribus impedimento erat, quod Gaddafi sui defendendi causa hominibus velut scutis 
contra ictus aerios uti dicebatur. Eodem tempore pugnae de oppido Misrata possidendo continuabantur. 
Hoc enim oppidum, quod a seditiosis adhuc tenetur, a copiis regiminis oppugnari coeptum est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Stubb dixerit 

Alexander Stubb, minister a rebus exteris Finniae, ait vix fieri posse, ut ex Finnia in Libyam aut milites 
aut aeroplana bellica mitterentur. "Si autem", inquit, "a nobis auxilium petitum erit, re diligenter 
deliberata decernemus, quid faciamus". 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid in Syria acciderit 

Etiam in Syria perturbationes politicae ortae sunt. In oppido Daraa, quod in partibus terrae 
meridionalibus situm est, accidit, ut activistae democratiam postulantes cum copiis securitatis cruente 
confligerent. Hue accessit, quod praetorium locale factionis civitatem regentis incenderunt et alia 
quoque aedificia publica deleverunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

De conventu Bruxellensi 

Periculum calamitatis, quod electrificinae nucleari in oppido Fukushima aedificatae adhuc imminet, 
effecit, ut ministri ab energia Unionis Europaeae Bruxellis conventum necessitatis haberent. Ibi novas 
leges securitatis communes adumbraverunt, quae in omnibus ergasteriis in Europa nuclearibus 
observarentur. Ex Finnia sessioni interfuit Mauri Pekkarinen, minister a rebus oeconomicis. 
(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen Portugalliae 

Parlamentum Portugalliae novum programma oeconomicum a regimine excogitatum repudiavit. Quo 
facto princeps minister Jose Socrates televisifice nuntiavit se munus depositurum esse, quod fore iam 
antea minatus erat, si ilia lex a parlamento reiecta esset. Ex hoc discrimine sequi videtur, ut Portugallia 
ad debita sua solvenda pecuniam ab Unione Europaea mutuari cogatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Urbes iucundissimae 

Helsinkium, caput Finniae, sexto loco positum est in comparatione internationali, qua investigabatur, 
quaenam orbis terrarum urbes ad vivendum iucundissimae essent. Victoriam reportaverunt urbes et 
oppida imprimis in Canada et Australia sita, ut Vancuverium, Melburnum, Torontum, Calgaria. Ex 
urbibus Europaeis nonnisi Vindobona et Helsinkium inter decern optimas numerabantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Motus terrae terribilis 
18.3.2011 

Die Veneris (11.3.) motus terrae novem graduum Richterianorum in Iaponia factus est. Placae 
continentales in fundo maris prope Iaponiam tam vehementer motae sunt, ut axis globi terrestris aliquot 
centimetra inclinaretur. Fundus maris tremore affectus erat longitudine trecentorum vel 
quadringentorum, latitudine centum fere chiliometrorum. 



In altitudinem vibratio placarum erat quadraginta metrorum, qua maiores rarissime observatae sunt. Ilia 
in altitudinem vibratio effecit, ut ingens unda, Iaponice tsunami, surgeret. Epicentrum quadringenta 
fere chiliometra ab ora Iaponiae orientali-septentrionali distabat, sed tsunami tam celeriter ruebat, ut 
litus decern fere minutis assequeretur. Etsi terrae motus haud raro in Iaponia fiunt, calamitas homines 
prope litora habitantes paene inopinatos oppressit. Altitudo fluctus irruentis erat etiam decern metrorum, 
neque tsunami in litore constitit, sed moles aquarum, quae domos et vehicula arripiebant et incendia 
faciebant, procul in interiora ruebant. 

Damna calamitatis enormia 

Quanta essent damna, diebus calamitatem sequentibus paulatim patefiebat. Cum multi vici et oppida 
omnino deleta sint, nondum constat, quot sint mortui et vulnerati, sed iam quindecim milia victimarum 
esse aestimantur. Hie numerus multiplicari poterit, nam tantum in oppido Ishinomak, ut burgimagister 
eius nuntiat, decern milia hominum disparuerunt. Damna materialia ducentis miliardis dollarorum 
aestimantur. Primum enim tremor terrae aedificia delevit, deinde tsunami omnia ad distantiam quinque 
chiliometrorum a litore aquis operuit. Oppidis vicisque deletis plus centum milia hominum domos cum 
bonis suis amiserunt. 

In Fukushima clades nuclearis imminet 

In oppido Fukushima, quod iacet in litore Iaponiae orientali, motus terrae et tsunami electrificinae 
nucleari gravissima damna attulerunt. Displosiones et incendia subsequebantur et omnia sex reactoria, 
quae ibi sunt, damna maiora vel minora acceperunt. Periculum calamitatis nuclearis imminet, nam 
gradus radioactivitatis in propinquitate electrificinae crescit. Ducenta milia hominum, qui a Fukushima 
ad distantiam viginti chiliometrorum habitant, longius deportati sunt. Mi autem, qui inde inter viginti et 
triginta chiliometra distant, clausis fenestris domi manere iussi sunt. Etiam Tokii signa radioactivitatis 
crescentis apparent, et in vicina provincia Chiba radiatio iam decies normam superat. 

Homines perterriti fugam capessunt 

Cum Fukushima tantum ducenta quadraginta chiliometra ab urbe Tokio distat, multa hominum milia 
calamitate nucleari et terrae motibus perterriti illam urbem vel totam Iaponiam relinquere volunt. His 
diebus ventus radiationem in Oceanum Pacificum versus portat, sed homines timent, ne ventus in 
occidentem vergatur, ideoque nuntios meteorologicos attentissime observant. 
(Tuomo Pekkanen) 

Quid Gaddafi dixerit 
11.3.2011 

Cives seditiosi Libyae a communitate internationali iterum atque iterum flagitaverunt, ut terrae suae 

spatium ab aeroplanis omnino prohibitum decerneretur. 

Sed dictator Muammar Gaddafi colloquio televisioni Turcicae dato minatus est cives suos arma 

sumpturos esse, si Libyae talis sanctio imposita esset. Idem cum nationes peregrinas turn ordinem 

terroristicum al-Qaida de perturbationibus in Libya ortis accusare perrexit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid apud Saudianos acciderit 

In Arabia Saudiana civibus interdictum est, ne voluntati regis ullo modo reclamarent. Nuntiatur ibidem 
viginti duos musulmanos shiitas, qui huic legi adversarentur, a custodibus publicis comprehensos esse. 
Constat Arabiam Saudianam monarchiam esse, cui parlamentum populi omnino deest. Quam ob rem 
islamistae moderati, shiitae aliique a rege Abdullah postulaverunt, ut civibus libertatem suffragia 
faciendi concederet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Joe Biden Finniam obiit 

Nonis Martiis (7.3.) Joe Biden, praesidens vicarius Civitatum Americae Unitarum, iter officiale in 
Finniam suscepit, ut et nostram praesidentem et primam ministram conveniret. Visitatio eo insignior 
habebatur, quod eo tempore, cum Tarja Halonen munere praesidentis fungitur, Biden est primus hospes, 
qui ex Aedibus Albis in Finniam venit. Ex Finnia Biden lustrationem suam Europaeam unius 
septimanae in Russiam et Moldoviam continuavit. 
(Reijo Pitkaranta) 



Centesimus dies feminarum 

Postridie Nonas Martias (8.3.) dies internationalis feminarum ordine centesimus celebrabatur. Mos 
huius festi quotannis agendi anno millesimo nongentesimo undecimo (1911) initium cepit, cum 
feminae Hafniam congregatae decreverunt, ut hie dies singulis annis sollemniter observaretur. Anno 
millesimo nongentesimo septuagesimo quinto (1975) etiam ordo Nationum Unitarum diem feminarum 
in rem suam convertit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Makarainen principatum assecuta 

In oppido Hanti-Mansijsk Sibiriae occidentalis certamina biathli mundana instituta sunt. In cursu 
decern chiliometrorum feminis constituto victoriam reportavit Kaisa Makarainen, iuvenis e Finnia 
oriunda. Qualis eventus certaminis futurus esset, iam in ultimo sclopetandi loco apparuit, cum participi 
Finlandensi contigit, ut quinque ictibus celeriter emissis omnia destinata feliciter feriret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ursi ex sopore brumali excitati 

Unum e signis veris appropinquantis dixeris, quod ursi in vivario Helsinkiensi habitantes ex somno 
brumali quattuor mensium excitati sunt. Die Dominico quadragesimali (6.3.) accidit, ut ursa mater et 
catulus eius e lustro suo foras exirent. Aere subdivali tantopere gaudebant, ut non solum in nivibus 
alacres animo cernuarent, sed etiam ventri incumbentes per declivitatem delaberentur. 
(Reijo Pitkaranta) 



Sanctiones contra Libyam positae 
4.3.2011 

Consilium securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut contra Libyam et eius ducem 

Muammar Gaddafi sanctiones ponerentur. Arma in Libyam portari non sinuntur, Gaddafi et eius 

familiares extra patriam itinera suscipere vetantur, opes, quas peregre habent, gelantur. 

Praeterea Gaddafi in poenale tribunal internationale vocabitur. Est enim suspicio, ne crimina contra 

humanitatem commiserit, cum reclamationes oppositionis politicae vi et armis oppresserit. 

Gaddafi contra per televisionem Serbicam nuntiavit illas sanctiones esse nullius momenti et asseveravit 

statum rerum in Libya tranquillum esse. Etiam films eius Saif al-Islam Gaddafi sanctiones irridebat. 

Idem affirmavit familiam Gaddafi esse pauperem neque ullas opes in Europa alibive peregre habere. At 

postea Ministerium aerarii Americanum rettulit illam familiam in rationibus argentariis Americanis 

triginta miliarda dollarorum habere. 

Peregrini Libyam relinquunt 

Peregrini, tumultus et violentiam timentes, Libyam relinquunt. Commissio Nationum Unitarum 
(UNHCR) aestimavit circiter centum quadraginta milia hominum ex Libya effugisse. Ordo a iuribus 
humanis Libycus (Libyan Human Rights Watch) saltern sex milia hominum inter tumultus mortuos 
esse nuntiavit. 

Discovery ultimum volat 

Discovery, navicula spatialis Americanorum, die Iovis (24.2.) ultimum volatum suscepit, ut in 
stationem spatialem internationalem instrumenta necessaria et automatum portaret. Intersunt in itinere, 
quod undecim dies durabit, sex astronautae. Propter nimios sumptus NASA, Nationalis aeronautica et 
spatialis administratio, programmati navicularum spatialium finem imponit. 

Oratio regis excellit 

Praemia Ansgariana, vulgo Oscar, quae in re cinematographica maximi aestimantur, Angelopoli tributa 
sunt. Oratio regis, quae iam in antecessum favorem maximum assecuta erat, optima pellicula iudicata 
est. Etiam moderatio scaenarum et manuscriptum originale eiusdem pelliculae statunculum Oscar 
ceperunt. Praeterea Colin Firth pro optimo actore principali praemiatus est. Persona, quam Colin Firth 
gerit, est princeps Albertus, postea rex Britanniae Georgius VI, pater reginae hodiernae Elisabethae II. 
Cum balbus esset nee orationem publicam facere valeret, in thronum ascendere noluisset. In pellicula 
narratur, quo modo difficultatem loquendi therapeuta adiuvante superaverit et animos civium bello orto 
confirmaverit. 



Frigora mitescunt 

Frigora solito acriora, quibus tota fere Finnia per multas septimanas laboravit, tandem remittunt, etsi 
congeries glaciei in partibus septentrionalibus Maris Baltici navigantibus magno est impedimento. 
Certissimum signum veris est, quod primae aves migratoriae reverterunt. Etiam alaudae, ex quarum 
adventu aestas unum mensem abesse dicitur, in regione Helsinkiensi visae sunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Rerum in Libya condicio 

25.2.2011 

In diversis partibus Libyae, quin etiam Tripoli, in urbe principe, vehementes reclamationes populi 

contra regimen ortae sunt. Quibus perturbationibus Muammar Gaddafi, dux civitatis, crudelissime 

respondit, cum adversarios suos vi militari oppressurus magnam stragem civium reclamitantium fecit. 

Neque iam multum abesse videtur, quin in Libya bellum civile exardescat. Ipse Gaddafi orationem 

televisificam habuit, qua ira incensus recusavit, quominus umquam e patria sua abiret. 

Idem iuravit se una cum fautoribus adversus reclamatores usque ad ultimam sanguinis guttam 

pugnaturum esse et, si res postularet, in terra sua tamquam martyrem moriturum. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sententia Nationum Unitarum 

Consilium securitatis Nationum Unitarum a Libya flagitat, ut nulla mora interposita vim suis civibus 
inferre desistat. Hanc declarationem, quae per totum diem Martis (22.2.) arbitris remotis praeparata erat, 
quindecim nationes illius consilii unanimiter divulgaverunt. Ex eodem documento id quoque patet, 
quam sollicitae Nationes Unitae de rerum in Libya condicione sint. 
(Reijo Pitkaranta) 

Calamitas Novae Zelandiae 

In Nova Zelandia saltern sexaginta quinque homines vitam amiserunt et multa centena vulnerati sunt 
terrae motu die Martis facto, cuius vis amplius sex graduum Richterianorum fuisse aestimatur. 
Epicentrum calamitatis erat urbs Christchurch, quae in ilia clade tanta detrimenta accepit, ut tota area in 
campum pugnae mutata esse videretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Colloquia Americanorum 

Acta diurna Americana nomine The New Yorker narrant legatos Civitatum Americae Unitarum in 
Afganistania consultationes clandestinas cum Talibanis agere. Ferunt ilia colloquia iam per unum 
annum haberi. Americanos ilia ratione usos esse ad cognoscendum, essentne inter Talibanos tales duces, 
cum quibus consultationes pacis iniri possent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Putin suum montem accepit 

Legati parlamentares Kirgisistaniae decreverunt, ut monti cuidam patriae suae nomen Putin ex principe 
ministro Russiae inderetur. Hoc consilio capto indicare voluerunt, quam bonae relationes inter 
utramque nationem intercederent. Mons Putinianus multo excelsior est quam ille, qui abhinc novem 
annos Jeltsin appellari coeptus est in honorem praesidentis Russiae illius nominis. 
(Reijo Pitkaranta) 

De balaenis captandis 

Magistratus Iaponienses statuerunt, ne hoc vere iam balaenas captare pergerent. Decretum idcirco 
factum esse dicitur, quod ille labor a tutatoribus animalium tantopere perturbaretur, ut piscatores in 
periculum vocarentur. Ordo balaenis tuendis nomine Sea Shephard nuntium cum gaudio accepit, sed ait 
se diligenter observaturum esse, num naves piscatoriae Iaponiensium re vera ab aquis Antarctidis 
domum reverterentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Mubarak praesidentatum deposuit 
8.2.2011 

Postquam cives Cairi aliisque in urbibus Aegypti duodeviginti dies reclamitaverunt, praesidens Hosni 



Mubarak die Veneris (11.2.) praesidentatum deponere decrevit, etsi pridie eius diei in oratione 

televisifica dixerat se usque ad proxima comitia praesidentialia, autumno futura, in munere mansurum 

esse. 

In reclamationibus complura centena milia Aegyptiorum interfuerant. Inter tumultus circiter trecentos 

homines mortuos esse relatum est. Omar Suleiman, praesidentis vicarius, in televisione praesidentem 

discessisse et summam potestatem exercitui translatam esse dixit. 

Consilium militare, quod potestatem cepit, nuntiavit parlamentum dimissum esse et commissionem ad 

novam legem fundamentalem praeparandam constitutam esse. 

Postea vita Aegyptiorum paulatim suum cursum recepit, tabernae mercatorum et domus argentariae 

apertae sunt. Cives mutatione rerum admodum contenti esse dicuntur. 

Mubarak munere relicto in urbem Sharm el-Sheikh, ubi palatium habet, abiit. Valetudo eius in exsilio 

male vacillare dicitur. 

Italia fugitivis Tunesiensibus laborat 

Praesidente Tunesiae expulso multa milia Tunesiensium patria relicta Italiam petiverunt. His septimanis 

in insulam Italiae Lampedusam complura milia fugitivorum naviculis piscatorum hominibus refertis 

venerunt. 

Italiani, propter multitudinem usque crescentem solliciti, ab Unione Europaea auxilium petiverunt, ut 

diluvio advenarum finis imponeretur. 

Robertus Maroni, minister a rebus Italiae interioribus, calamitatem humanitariam timet et monet 

immigrationem illegalem periculo etiam securitati Europae interiori futuram esse. Censet propter res 

Tunesiae adhuc instabiles in numero immigrantium etiam terroristas et criminales forsitan esse, qui 

inter tumultus ex carceribus effugerint. 

Lampedusa Tunesiensibus aliisque Africanis septentrionalibus admodum facilis est aditu, quippe quae 

tantum centum tredecim chiliometra ab ora Tunesiae distet. Ex Lampedusa immigratores, a custodibus 

limitis Italiae capti, in centra fugitivis recipiendis, quae sunt in Sicilia et Italia continente, deportantur. 

Nokia et Microsoft cooperationem ineunt 

Nokia, societas Finnica telephonulis faciendis, nuntiavit se cooperationem cum societate Americana 
Microsoft inituram esse. In novis Nokiae telephonulis, quae telephonula ingeniosa vel multiscia 
(Anglice smartphone) appellantur, systema operatorium erit Microsoft Windows. Nova cooperatio a 
investitoribus haud benigne accepta est, nam nuntio de ilia die Veneris (11.2.) divulgato titulus Nokiae 
in bursa argentaria ilico quindecim centesimis descendit. 

Sinus Finnicus glacie contectus 

Propter frigora huius mensis insolita Sinus Finnicus, qui Finniam ab Estonia separat, totus glacie 
continua contectus est. Incolae litorum libenter super glaciem ambulant, sed prudentia opus est, nam 
passim glacies est adhuc fragilis. Neque commeatus maritimus perturbatur. Sin autem frigora acriora 
duraverint, difficultates navigantibus orientur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Nova civitas Africana 
11.2.2011 

In Africa civitas nova in statu nascendi est, nam Sudania australis die nono mensis Iulii (9.7.) sui iuris 
futura esse videtur. Omar al-Bashir, praesidens Sudaniae, nuntiavit regimen suum non resistere, 
quominus eventus suffragii populi mense Ianuario habiti ratus duceretur. Illis comitiis suffragatores ad 
unum fere omnes sententiam pro Sudania australi suae potestatis facienda dederunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

De novo pacto Start 

Novum pactum militare (vulgo Start) inter Russiam et Civitates Americae Unitas factum, Nonis 
Februariis (5.2.) valere coepit. Ad signum eius rei Hillary Clinton, ministra Americanorum a rebus 
exteris, et Sergei Lavrov, collega eius Russiae, tabulis pactionis Monaci subscripserunt. Partes 
consenserunt, ut copia armorum nuclearium strategicorum utrimque tertia fere parte imminueretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Russi tempus servant 

Russi autumno proximo horologia ad tempus hiemale non iam removebunt. Ita decrevit praesidens 



Dmitri Medvedev causam imponens, quod cives propter differentiam horalem anxietate et morbis 
afficerentur. Idem monuit plurimos homines a se petivisse, ut ab indicibus horologii ultro citroque 
movendis tandem desisteretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Honores urbis Aboae 

Aboa sive urbs Turku, quod olim caput Finniae erat, in hunc annum una cum Tallinna urbs princeps 
cultus civilis Europae electa est. Nuperrime alteram quoque dignitatem accepit, cum Ordo Europae 
arboribus curandis (EAC) Aboam urbem arborum tota Europa principalem nominavit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Infantes narcoleptic! 

Multi infantes in Finnia, postquam contra febrim suinam vaccinati sunt, in morbum narcolepsiae 
inciderunt. Quam ob rem ministerium rei socialis et sanitatis gregem investigatorum instituendum 
curavit, cuius esset praecepta communia ad narcolepticos curandos in publico ponere. Idem 
ministerium indagari iussit, quales partes causae geneticae in narcolepsia contrahenda egissent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Canis tigres adoptavit 

Quattuor pulli ex tigre alba orti in quodam vivario Sinensi a cane adoptati esse traduntur. Cum mater 
ortu parvulorum adeo perturbata esset, ut eos fovere non posset, operarii vivarii pullos tigris cani, qui 
duos catulos proprios habebat, nutriendos dederunt. Omnes sex fetus nunc una contenti dormiunt et 
cibum capessunt. 
(Saara Honkanen) 

Passer in Finnia rarescit 

Passer domesticus in Finnia valde rarescere coepit. Magistra philosophiae Jaana Kekkonen, quae rem 
dissertationis divulgandae causa examinavit, ostendit copiam huius avis his viginti annis sexaginta fere 
centesimis deminutam esse. Hue accedit, quod populatio passeris, quae antea cohaerens erat, iam in 
complures greges inter se differentes divisa est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Crisis politica in Aegypto 
4.2.2011 

Exemplo Tunesianorum adducti cives Aegyptii Cairi aliisque in urbibus plus decern dies contra 

regimen praesidentis Hosni Mubarak reclamitant. Complura centena hominum flagitant, ut Mubarak 

munus deponat. Ille oratione televisifica habita nuntiavit se in proximis comitiis praesidentialibus 

candidatum non fore, sed id civibus non sufficit. 

Die Mercurii (2.2.) manifestationes, quae antea pacificae fuerant, in confusionem et violentiam mutatae 

sunt. Fautores praesidentis in plateam Tahrir urbis Cairi camelis et equis vecti cives lapidabant et 

fustibus mulcabant. 

Die Iovis (3.2.) etiam arma ignifera contra reclamatores adhibere ceperunt multosque vulneraverunt. 

Adversarii praesidentis putant aggressores pecunia conductos esse, ut manifestationem pacificam in 

confusionem verterent. Vita cotidiana in Aegypto magnam partem torpet. 

Domus argentariae, bursa atque complures tabernae mercatorum et pantopolia clausa sunt. Ex 

carceribus multa milia captivorum, quorum maior pars islamistae, effugerunt. 

Mohamed ElBaradei legatus oppositionis 

Mohammed ElBaradei, qui olim Ordini International! Energiae Atomicae (IAEA) praefuit, ad causam 
reclamatorum se adiunxit et nuntiavit se mandatum politicum a populo approbatum habere, ut de novo 
regimine in Aegypto constituendo consuleret. ElBaradei exercitum appellat, ut ad cives tutandos 
tumultibus violentis interveniat. 

Parlamentum Aegypti interruptum 

Parlamentum Aegypti decrevit, ut sessiones ad interim interrumperet. Decretum valebit, donee 
suffragia comitiorum parlamentarium anno proximo habitorum denuo computata erunt. In illis comitiis 
factio praesidentis Mubarak ceteras partes devicit, sed oppositio suffragio abstinuit, quia comitia 
fraudulenta habebat. Nondum constat, quamdiu nova suffragiorum computatio duratura sit. 



Peregrini Aegyptum relinquunt 

Peregrini tumultibus perterriti gregatim in patriam reverterunt, unde res periegetica Aegypti maxima 
damna oeconomica cepit. Ministerium a rebus exteris Finniae aeroplano in Aegyptum misso sero die 
Iovis viatores aliosque Finnos ibi versantes in patriam reportavit. Multi ex eis rettulerunt condiciones in 
Aegypto cotidie in peius mutari. 

Reclamationes in terris Arabicis continuantur 

Reclamationes populi etiam in aliis terris Arabicis continuantur. In urbe Tunete, quod caput est 
Tunesiae, feminae pro iuribus feminarum reclamitaverunt. In urbe Bejalan Algeriae cives celerem 
mutationem regiminis flagitant. In Iemen praesidens Ali Abdullah affirmavit se septennio finito (2013) 
a munere discessurum neque praesidentatum filio translaturum esse. 

Nationes occidentales violentiam damnant 

Britannia, Francia Germaniaque flagitaverunt, ut Mubarak postulata reclamatorum audiret et patriam 
quam primum ad libera comitia praepararet. Americani, qui Aegyptum confoederatam habent, iam 
regimen eius originem violentiae esse suspicantur. Praesidens Barack Obama Mubarakum telephonice 
hortatus est, ut pacificam summae potestatis mutationem ilico incoharet. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ictus bombicus Moscuensis 
28.1.2011 

Die Lunae (24.1.) in aeriportu Moscuensi nomine Domodedovo ictus suicidialis factus est, quo triginta 
quinque homines occisi et saltern centum triginta vulnerati sunt. Explosio bombica in statione terminali 
accidit, quo cuilibet aditus liber est. 

Quis aut qui illud scelus perpetraverint, nondum constat, sed priores impetus eiusdem generis 
separatistis Caucasiae septentrionalis crimini dati sunt. Sunt, qui censeant recens facinus, si de 
securitate aeriportus recte curatum esset, omnino non futurum fuisse. Re audita Dmitri Medvedev, 
praesidens Russiae, qui eodem tempore iter in oppidum Davonem suscepturus erat: "Hie est terror", 
inquit, "hie est luctus, haec est tragoedia". Idem iuravit se omnia acturum esse, ut ii, qui ilia homicidia 
imperavissent, invenirentur et punirentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Sanctiones Belorussiae impositae 

Parlamentum Unionis Europaeae sessione plenaria habita magistratibus Belorussiae varias sanctiones 
imposuit. In iis est interdictio itinera faciendi, quae tam diu valebit, donee duces factionis oppositae e 
custodia liberabuntur. Comitiis enim praesidentialibus mense Decembri factis accidit, ut reclamationes 
populi a magistratibus Belorussiae violentissime opprimerentur et multi eorum, qui regimini 
adversabantur, in vincula conicerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Cameron proposuerit 

David Cameron, princeps minister Britanniae, civitates Europae septentrionales hortatus est, ut 
societatem cooperandi inirent. Munus eius esse commoda communia Britanniae, Baltiae, Terrarum 
septentrionalium provehere. Tali foedere pacto nationes eius participes tamquam 'primum agmen 
civitatum sanioris oeconomiae' ducturas esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Colosseum privatim reficietur 

Amphtheatrum Flavium sive Colosseum sumptu privato reficietur. Diego Delia Valle, negotiator 
Italianus, qui calceis fabricandis sibi magnas divitias paravit, pollicitus est se pecuniam ad hoc opus 
necessariam aerario publico donaturum esse. Refectio Colossei saltern viginti quinque milionibus 
euronum constatura esse existimatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De sepulcro Tutanchamonis 

Sepulcrum pharaonis Tutanchamonis celeberrimum, quod in Valle Regum in Aegypto est, propter 
magnas peregrinatorum turbas corrumpi coepit. Humor, pulvis, magna multitudo hominum picturis eius 



pretiosis iam pessime nocuerunt. Quam ob rem magistratus locales illud sepulcrum hoc anno exeunte 
claudere volunt, sed exemplar eius viatoribus spectandum aperietur. 
(Karoliina Ignatius) 

De silvis Finniae mutatis 

Constat Finniam silvis celeberrimam esse. Ex arboribus autem in illis crescentibus abies hodie magis 
atque magis ceteris generibus praevalere coepit. Quae constitutio mutata inde orta est, quod frutices 
aliarum arborum ut pinuum et betularum plerumque ab alcibus devorantur. Itaque mirum non est 
possessores silvarum in arboribus serendis abietem plurimi aestimare. 
(Reijo Pitkaranta) 

De rebus novis Tunesiae 
21.1.2011 

Cum oppositio politica et reclamatores diu et vehementer flagitavissent, ut munus deponeret, 
praesidens Tunesiae Zine al-Abidine Ben Ali, qui viginti quattuor annos summam potestatem tenuerat, 
patria relicta in exsilium (14.1.) profectus est. Cum Francia recusavisset, ne praesidentem depositum 
reciperet, aeroplanum eius in Arabiam Saudianam descendit. 

Franci nuntiaverunt ne familiaribus quidem praesidentis exsulis in Gallia manere licere. De loco, ubi 
Ben Ali exsulat, certo non scitur, sed sunt, qui autument eum in urbe Abha versari, quia ibi periculum 
manifestationum minus sit quam in maioribus Arabiae Saudianae urbibus. In mundo Arabico mutatio 
rerum Tunesiensium cum circumspectione accepta est. In interred nuntii communicati sunt, in quibus 
speratur fore, ut exemplo Tunesiae similes versiones etiam in alias terras Arabicas extendantur. In rebus 
autem Tunesiensium non de seditione Islamica sed de motu populi agitur. Similiter Ammanae, in urbe 
capite Iordaniae, cives iam contra paupertatem, inopiam quaestus, corruptionem et pretia mercium 
aucta reclamitaverunt. Motus oppositionis Islamicus (IAF) die Dominico (16.1.) flagitavit, ut regimina 
Arabica veras renovationes inducerent et hominibus sua iura redderent. In paginis suis interretiariis IAF 
scripsit tyrannidem esse problema principale terrarum Arabicarum. 

Ioannes Paulus II beatificabitur 

Papa Benedictus XVI decrevit, ut Ioannes Paulus II beatificaretur. Ecclesia catholica censet hunc 
duobus annis post mortem miraculum fecisse, quia sanctimonialis Gallica, quae auxilium eius oravisset, 
ex parkinsonismo sanata esset. Civitas Vaticana nuntiavit casum penitus a medicis suis examinatum 
esse neque sanationi ullam causam scientificam exstitisse. Antequam Ioannes Paulus II sanctus fieri 
possit, oportet alterum miraculum faciat, quod ecclesia catholica approbet. Beatificatio eius fiet 
Kalendis Maiis, quo die complura centena milia peregrinorum Romam adventuros esse exspectatur. 
Ioannes Paulus II, qui anno bis millesimo quinto obiit, viginti septem annos summus pontifex fuit. 

Berlusconi scandalis implicatus 

In documento hac septimana divulgato accusatores Mediolanenses asseverant Silvium Berlusconi, 
primum ministrum Italiae, servitiis sexualibus complurium adulescentularum usum esse, ex quibus una 
iam non duodeviginti annorum turn esset. Orgia luxuriosa in villa prope Mediolanum sita facta esse, in 
quam adulescentulae pecunia soluta donisque datis invitarentur. In Italia quidem non est legi 
contrarium servitia sexualia a feminis adultis emere, sed puellas nondum sui iuris corrumpere crimen 
habetur. Immunitas accusationum, quam primus minister sibi paravit, anno praeterito, ut legi 
fundamental! contraria, sublata est. Berlusconi crimen a se commissum infitiatus est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Strages magna in Arizona 
14.1.2011 

Die Saturni (8.1.) Tucsoniae, in urbe civitatis Arizonae, strages funestissima accidit, qua sex homines 
vitam amiserunt et tredecim vulnerati sunt. Quorum in numero erat Gabrielle Giffords, delegata 
congressus Americani quadraginta annorum, quae in cerebro gravissime sauciata est. 
Inter conventum publicum subdialem, quem Gabrielle convocaverat, vir armatus viginti duos annos 
natus, ex causa ignota sclopeto ex improviso sumpto homines sibi astantes interficere coepit. Paulo 
post occisor ille, qui mente perturbatus esse videbatur, comprehensus et custodibus publicis traditus est. 
Medici credunt miro modo fieri posse, ut Giffords, quamvis glans plumbea comminus emissa caput 
eius perforaverit, tamen e vulneribus suis reviviscat. 
(Reijo Pitkaranta) 



Scandalum in Germania 

Ministerium agriculturae Germaniae quinque fere milia praediorum rusticorum claudi iussit hac lege 
imprimis ad regionem Saxoniae inferioris pertinente. Magistratibus hoc faciendum erat, cum 
investigationibus chemicis apparuisset pabula pecoris dioxino venenoso mixta esse. Dicitur copia 
dioxini, quae in cibo animalium inerat, etiam septuagies septies id, quod licitum est, superavisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

De oeconomia mundana 

Oeconomia mundana, postquam per aliquot annos ex magnis difficultatibus laboravit, iam paulatim se 
recipit. Id affirmaverunt directores generales variarum argentariarum centralium, qui in urbem 
Basileam congregati erant. Illis mos est alternis mensibus eo convenire ad aestimandum, qualis 
condicio oeconomiae mundi sit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Colosseum totum apertum 

Iam primum factum est, ut Amphitheatrum Flavium sive Colosseum totum publico pateret, cum partes 
eius inferiores quoque adiri sinerentur. Ita viatoribus Romam petentibus occasio data est etiam eas 
cellas et conclavia cognoscendi, ubi gladiatores et bestiae ferae olim exspectabant, donee in arenam ad 
pugnam committendam admitterentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Peritia chirurgiae Finnicae 

Medici Finni in peritia chirurgiae ossium summum fastigium internationale consecuti sunt. lis enim 
computatri ope usis contigit, ut ad faciem hominum gravibus laesionibus affectorum transplantata 
ossibus originalibus simillima applicarent. Materia ad hunc finem maxime idonea videtur esse titanium, 
quippe quod corpore humano non reiciatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Schola militaris 90 annorum 

Schola praefectis copiarum subsidiariarum excolendis in Finnia nuper nonaginta annos complevit. 
Permulti praefecti militum subsidiarii caerimoniae et decursui sollemni in Portu Frederici sive in urbe 
Hamina celebratis interfuerunt. In hac schola militari iuvenes militantes erudiuntur, qui tempore belli 
suis centuriis et manipulis praesint. In cursibus bis in anno instituendis circiter septingeni studentes 
approbantur. 
(Antti Ijas) 

Estonia in euronem transiit 
7.1.2011 

Anno bis millesimo undecimo ineunte Estonia euronem usu recepit et ita facta est septima decima terra 
regionis euronicae, in qua trecentae triginta miliones hominum habitant. Ex terris olim communisticis 
Estonia est post Slovakiam et Sloveniam tertia, quae vetere moneta reiecta euronem accepit. 
Estonienses coronas in eurones a Kalendis Decembribus mutare potuerunt. Andrus Ansip, primus 
minister Estoniae, cum primas eurochartulas ex automato argentario media nocte sumeret, monuit 
euronem secum securitatem attulisse, cum Estonia nunc membrum plenipotentiarium esset regionis 
oeconomicae, quae magnitudine secunda in orbe terrarum esset. 

Hungaria praesidium UE accepit 

Kalendis Ianuariis Hungaria praesidium Unionis Europaeae ad sex menses accepit. Membrum Unionis 
factum est anno bis millesimo quarto. In Hungaria nova de instrumentis communicativis lex nuper lata 
est, qua libertas rei diurnariae periclitari videtur. Praeter alias terras etiam oppositio Hungariae politica 
libertatem verbi nova lege impediri censet. Lex enim permittit, ut redactor vel divulgator nuntii, quem 
vigiles statales offensivum habeant, pecunia vel septingentorum viginti milium euronum multetur. 
Praeterea, si de re ad securitatem nationalem pertinente agitur, tutela, qua fons informationis fruitur, 
abrogari potest. Quae cum ita sint, Commissio Unionis Europaeae regimen Hungariae de ilia lege 
quaesivit. 

Australia diluviis gravatur 



Propter imbres continuos in Queenslandia, civitate Australiae septentrionalis orientalis, diluvia usque 
gravescunt. Aquae diluviales ex regionibus interioribus in oras humiliores labuntur et iam viginti duo 
oppida inundaverunt. In urbe Rockhampton, ubi septuaginta quinque milia hominum habitant, diluvium 
iam novem metra ascendit. Aeriportus iam non est in usu et omnes in illam urbem viae diruptae sunt. 
Cibus et medicamenta civibus helicopteris a militibus portantur. Regio diluviis afflicta maior est quam 
omnis superficies Germaniae et Franciae vel ter amplior Finnia. Plus ducenta milia hominum domos 
suas relinquere coacti sunt. Aquae fodinas carbonis compleverunt et agricolationem, praecipue 
educationem animalium, male temptant. Periculum est, ne flumina inundantia etiam serpentes et 
crocodilos secum ferant. In regionibus maxime afflictis superficies aquae ascendere pergit et 
magistratus timent, ne diluvium saltern duas per septimanas in alto maneat. 

Commeatus inter Russiam et Finniam frequentissimus 

Commeatus inter Russiam et Finniam in annos crescit. Anno proximo (2010) paene sex miliones 
octingenta milia hominum limitem transierunt, quod quindecim centesimis plus est quam anno 
superiore (2009). Praecipue anno vergente et ante epiphaniam viatores Russi frequentissimi pantopolia 
et deversoria Finnica petunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ictus terroristici Stockholmiae 
17.12.2010 

Die Sabbati (11.12.) media in urbe Stockholmia duae explosiones factae sunt, quos ictus terroristicos 
fuisse postea apparuit. Primum auctor facinoris autovehiculum lagenis gasi oneratum accendit, quod 
paulo post explosit. Postquam inde circiter ducenta metra abiit, bomba, quam secum portabat, explosa 
est, sed nemo nisi ille ipse mortuus est. 

Explosione autovehiculi duo homines vulnerati sunt. Terrorista suicidarius sex bombas tubiformes in 
cingulo habebat, ex quibus una sola explosit. Erat illi etiam pera clavis plena. Decern minutis ante 
primam explosionem custodes securitatis Suetiae praemonitionem electronicam acceperant, cui annexa 
erant duo additamenta auditiva, unum Arabicum, alterum Sueticum. 

In illis terrorista nationes occidentales accusavit, quod bellum contra fidem Islamicam gererent. Suetiae 
crimini dedit, quod bellum Afganistanicum sustineret et pictorem Lars Vilks, gryllis notum, tueretur. 
Sacrum bellum praedicavit dicens tempus adesse impetus quibusvis armis faciendi neque quemquam 
esse timendum. Terrorista, ut postea compertum est, erat Taimur Abdulwahab, vir duodetriginta 
annorum in Iraquia natus, qui adulescens (1992-2001) in Suetia vixerat ibique civitatem habebat. 
Inde in oppidum Luton Britanniae migraverat, ubi cum uxore et tribus liberis vivebat atque in centra 
eius Islamico Islamismum radicalem praeferebat. Etiam per interrete radicalismum propagabat. 
Parentes, quos Abdulwahab saepe visitabat, adhuc in Suetia habitant. Ad illos aliquot septimanis ante 
ex Britannia reverterat. Verisimile est eum non ante quam in Britannia radicalizatum esse, nam 
oppidum Luton unum ex locis principalibus islamismi radicalis in Britannia esse constat. 

Argentaria Vaticana de lavatione pecuniae suspecta 

Sedes nuntiis divulgandis AP (Associated Press) nuper rettulit Argentariam Vaticanam de pecuniis 
lavandis suspectam esse atque consuetudines cum mafia et negotiatoribus corruptis habere. Magnas 
summas ex ilia argentaria contra leges Italiae et internationales ita translatas esse, ut possessor, origo et 
finis pecuniae absconderentur. 

Tramen inter Helsinkium et Petroburgum rapidum 

Tramen rapidum, nomine "Allegro", inter Helsinkium et Petroburgum commeans, die Dominico 
(12.12.) inauguratum est. Iter, quod antea sex fere horis fiebat, novo tramine tribus horis et dimidio 
conficitur. Primo tramine hospites notabiliores cum praesidente Finniae Tarja Halonen vehebantur, 
quibus in statione Viburgi Vladimir Putin, primus minister Russiae, se adiunxit. 

Dies festi appropinquant 

Hoc anno vigilia et Nativitatis Domini et Novi anni in diem Veneris incidunt, quo Nuntii Latini 
transmitti solent. Quam ob rem Nuntii Latini illis diebus non fient. Novo anno bis millesimo undecimo 
nuntii more solito continuabuntur. Proxima transmissio erit post Epiphaniam sive Festivitatem trium 
regum septimo die mensis Ianuarii (7.1.2011). Restat, ut auditoribus Nuntiorum Latinorum gratias pro 
fidelitate eorum agamus et felix festum Nativitatis Domini et Novum annum faustum fortunatumque 
exoptemus. 



(Tuomo Pekkanen) 

Emanatio informatica Wikileaks 
10.12.2010 

His septimanis animi politicorum toto orbe terrarum commoti sunt paginis interretialibus vulgo 

Wikileaks appellatis. Agitur de divulgatione epistularum clandestinarum, quibus legati Americani sine 

ullis ambagibus suis superioribus narraverunt, quid de ducibus civitatum cogitarent. 

Ilia emanatione informatica omnium temporum gravissima factum est, ut ducenta quinquaginta milia 

nuntiorum secretorum propalam fierent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hispania multos aeriportus vendit 

Regimen Hispaniae varias rationes parcendi approbavit, quae oeconomiae nationis resarciendae 

inservirent et quibus Unioni Europaeae ostenderetur, quam serii Hispani in aere alieno suo curando 

essent. Ministris placuit dimidiam partem aeriportuum et tertiam partem aleae publicae possessoribus 

privatis vendere. Sperant fore, ut civitas isoanica Hispex his negotiis quattuordecim miliarda euronum 

accipiat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novum microbium nuper inventum 

Investigatores Americani in quodam lacu venenoso Californiano microbium novi generis invenerunt. 
Maxime id in eo mirantur, quod sine phosphoro vivere et crescere valet ad cellulas suas nutriendas 
nonnisi arseno utendo. Biochemista Felisa Wolfe Simon ait hunc organismum utilissimum esse ad 
indolem vitae melius intellegendam. 
(Reijo Pitkaranta) 

Thermae Romanae repertae 

In vico Hierosolymorum vetere ruinae thermarum Romanarum in lucem venerunt. Existimatur haec 
area partem Aeliae Capitolinae constituisse, quae erat colonia Romana anno centesimo tricesimo ab 
imperatore Hadriano condita. Creditur balneas nuper repertas in usu legionis decimae fuisse, nam 
constat castra eius in hac regione iacuisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Regula Sancti Benedicti Finnice 

Regula monasterialis Sancti Benedicti, quae originem ab saeculo sexto trahit, ex Latino in Finnicum 
translata est. Translationem perfecit grex investigatorum studentiumque Universitatis Helsinkiensis. 
Benedictus monasterium in Monte Cassino constituit et regulam eius scripsit. Hoc documento vita 
spiritualis, vitae monasterialis consuetudo, poenae quoque ex delictis sequentes tractantur. Translatores 
opus suum etiam papae Benedicto XVI mittent. 
(Outi Kaltio) 

Lahti, urbs praesaepiorum 

Tempore natalicio Christianis mos est praesaepia varii generis fabricari. In Finnia praecipue urbs Lahti 
in hac arte eminet, quippe quae abhinc quinque annos se urbem praesaepiorum Finniae pronuntiaverit. 
Materia illorum operum multum variat. Ut unum exemplum afferamus, in urbe Lahti praesaepium 
videre licet, ubi Iesus infans in nido e lana neta contexto iacet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Helsinkium nivibus completum 

Mense Decembri ineunte Helsinkii plurimae nives ceciderunt, quae res civibus ad laborem 
properantibus magnas difficultates attulit. Acervi enim nivium in viis congregati impediunt, ne vehicula 
publica aut iter consuetum servare aut in horario constituto manere possint. 
(Reijo Pitkaranta) 

Destalinazio in Russia suscipietur 
3.12.2010 

In Russia anno proximo propositum nomine "Destalinizatio" in cohabitur, cui praesidebit praesidens 
Dmitri Medvedev: Facinora et crimina contra humanitatem inter Unionem Sovieticam commissa in 



lucem proferentur. Archiva secreta aperientur, ut homines de familiaribus inter dictaturam expulsis aut 
occisis certiora scire possint. Reliquiae castrorum carceralium quaerentur et monumenta victimis 
ponentur. 

Stalino mortuo (1953) moderatores Russiae eum diversis modis aestimaverunt. Nikita Hrushtshev 
regimen Stalini reprehendebat sed Leonid Brezhnev gratiam eius augere studebat. Mihail Gorbatshov 
scelera dictatoris aperiebat, Vladimir Putin autem eius merita proferebat. Demum Medvedev 
destalinizationem inter officia principalia regiminis sui suscepit. 
Caedes in silva Katyn scelus Stalini 

Ad inceptum destalinizationis spectat, quod Duma Russiae die Veneris (26. 11.) declarationem 
comprobavit, in qua confitetur caedem viginti duorum milium Polonorum in silva Katyn Russiae 
occidentalis iussu Stalini susceptam esse. Ilia caedes incipiente anno millesimo nongentesimo 
quadragesimo (1940) facta erat. Victimae Polonae erant praefecti militum, magistri, professores, 
magistratus aliique homines eruditi. Natalia Lebedeva, sodalis Academiae Scientificae Russiae, censet 
caedem in silva Katyn maturatam esse, quia spatium desideraretur captivis ex Finnia deportandis. 
Stalino autem non contigit, ut bello hiemali, quod turn (1939-40) gerebatur, Finniam expugnaret 
civesque inde deportaret. 

Gratia popularis regis Suetorum deminuta 

Plures Suetorum quam ante sperant fore, ut rex Carolus XVI Gustavus se corona abdicet. Ex 
demoscopia, quam acta diurna Dagens Nyheter nuperrime instituit, tantum dimidia fere pars civium 
(51%) regi favebat, cum mense Februario anni praeteriti (2009) sexaginta quattuor centesimae (64%) 
ilium in throno mansurum esse optarent. Tertius quisque ex respondentibus volebat, ut corona Victoriae, 
principissae hereditariae, transferretur. Domum Suetiae regiam gravat liber de rege biographicus mense 
Novembri divulgatus, in quo inter alia de lascivia eius privata narratur. Mense Iunio, cum nuptiae 
principissae Victoriae celebrarentur, familia regia adhuc magno apud populum favore gaudebat. 

Nox polaris in Nuorgam incipit 

Vicus maxime septentrionalis Finniae est Nuorgam, qui iacet in paroecia Utsjoki apud flumen Teno. Ibi 
proximo die Sabbati (27.11.) sol ultimum hoc anno occidit. Manebit post horizontem sex septimanas, 
nam non ante quam die sexto decimo mensis Ianuarii est oriturus. Neque tamen nox polaris est omnino 
tenebrosa. Obscuritas est caerulea et, dum luna splendet, tam bene videas quam interdiu. Praeterea 
noctem Aurora borealis illuminat. Apud polum Arcticum nox polaris sex menses durat sed fit eo 
brevior quo longius a polo disceditur. In circulo Arctico est tantum unius diei. 
(Tuomo Pekkanen) 

Conflictus inter Coreas 
JULKAISTU 26.11.2010 KLO 10.17 

Die Martis (23. 1 1 .) non multum aberat, quin in paenisula Corea bellum perniciosum exardesceret. 
Conflictus initium cepit, cum Coreani Septentrionales circiter ducenta proiectilia in insulam 
Yeonpyeong emiserunt, ubi Coreani Meridiani exercitationem militarem agebant. Impetu ex inopinato 
facto saltern duo milites mortui et tres cives vulnerati sunt. 

Corea Meridiana autem statim aggressioni respondebat hostes septentrionales tormentis suis 
verberando et aeroplanis insectatoriis in aera missis. Postea res pacata est, sed ilia pugna in gravissimis 
conflictionibus inter utramque terram ortis numeratur post bellum Coreanum anno millesimo 
nongentesimo quinquagesimo tertio (1953) compositum. 
(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen Irlandiae 

Moderatores Irlandiae necessitate coacti tam ab Unione Europaea quam a Fundo monetario 
internationali (IMF) et a Mensa nummaria centrali Europae auxilium pecuniarium petiverunt. Neque 
civitates Unionis Europaeae petenti veniam dare recusaverunt, cum metuerent, ne, nisi id fecissent, 
discrimen argentarium latius diffunderetur. Summa pecuniae, qua Irlandiae ad oeconomiam suam 
servandam opus est, etiam centum viginti miliarda euronum efficere potest. 
(Reijo Pitkaranta) 

De militia Germaniae 

Germania aestate proxime futura militia generali desistet, ut minister defensionis Karl-Theodor zu 
Guttenberg die Lunae Dresdae nuntiavit. Quae cum ita essent, inde a mense Iulio ineunte nullos 



dilectus iam in Germania fore. Idem ait magnitudinem exercitus Germaniae ad centum octoginta milia 
virum redactum iri. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nova Zelandia in luctu 

Die Iovis (25.11.) in Nova Zelandia vexilla medio palo sunt proposita propter explosionem in 
metallifodina septimana proxima factam. Creditur omnes undetriginta fossores, qui ibi laborabant, ea 
calamitate vitam amisisse. Id eo verisimilius est, quod die Mercurii (24.11.) in iisdem metallis nova 
explosio gasalis eaque maior quam ante accidit. Negavit dux gregis servatorii quemquam ex tanto malo 
vivum evadere potuisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

De litteris in Peruvia inventis 

Archaeologi in ruinis cuiusdam ecclesiae Peruvianae litteras saeculo septimo decimo compositas 
invenerunt, quibus systema numerorum linguae ignotae scriptum est. Ea lingua, quae in usu 
aboriginum Peruviae fuerat, abhinc multa centena annorum extincta est. Investigatores narrant 
sermonem inventum similem esse eius linguae, qua multae miliones hominum etiamnunc in Andis 
loquuntur. 
(Saara Honkanen) 

Consilia tigribus servandis 

Legati civitatum Asiae Petroburgum congregati decreverunt impediendum esse, ne tigres ex orbe 
terrarum omnino emorerentur. Inter participes convenit, ut populatio tigrium duodecim annis duplex 
redderetur. Iisdem placuit novas rationes excogitare, quibus venatio occulta efficacius quam ante 
prohiberetur et regiones tigrium tutelares amplificarentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Aung San Suu Kyi liberata 
JULKAISTU 19.11.2010 KLO 11.11 

Custodia libera, qua Aung San Suu Kyi, dux oppositionis Burmanae, post annum millesimum 
nongentesimum nonagesimum (1990) omnino quindecim annos habita erat, die Sabbati (13.11.) ad 
finem venit. Postridie eius diei Suu Kyi multis milibus fautorum suorum orationem pro democratia et 
libertate loquendi et scribendi habuit. Monuit se velle omnibus viribus democraticis cooperari et petivit, 
ut homines, quid vellent, sibi dicerent. Addidit in consilium militare, quod se libertate privavisset, se 
odium non habere. 

Apud nationes occidentales nuntius de liberatione dominae Suu Kyi cum gaudio receptus est. 
Praesidens Barack Obama illam heroidem suam appellavit et flagitavit, ut consilium Burmae militare 
omnes captivos politicos liberaret. 

Praesidens Nicolas Sarkozy consilium militare praemonuit, ne commeatum dominae Suu Kyi ullo 
modo circumscriberet. Suu Kyi, sexaginta quinque annos nata, anno millesimo nongentesimo 
nonagesimo primo (1991) praemium pacis Nobelianum cepit. 

Haitiani contra Nationes Unitas reclamitant 

In multis urbibus Haitianis incolae contra Nationes Unitas reclamitaverunt. Causa est, quod Haitiani 
credunt milites Nepalianos Nationum Unitarum choleram in patriam suam attulisse. Duo homines 
mortui sunt, cum milites tumultuantes, qui lapides iaciebant et autoraedas concremabant, sclopetando 
pacare conarentur. 

Cholera in Haitia celeriter vagatur et iam plus mille homines illo morbo perierunt et praeterea multa 
milia incolarum contagione affecti sunt. Propter motum terrae mense Ianuario factum milio fere 
Haitiani domibus amissis adhuc in condicionibus miserrimis apud Portum Principis (Port-au-Prince) 
sub tentoriis vivunt. 

Incendium multizonii calamitosum 

In multizonio urbis Shanghai, duodequadraginta metra alto, die Lunae (15.11.) incendium ortum est, 
quo saltern quinquaginta tres homines perierunt. Ignis initium habuit ex sustentaculis ligneis, quae 
contra parietes aedificii externos posita erant. Suspicio est ferruminatores, qui in illis sustentaculis 
operabantur, praecepta securitatis neglexisse. 



Princeps William amicam Kate sibi despondit 

William, princeps Britanniae, amicam Kate (Catherine Elisabeth) Middleton sibi despondit. Sponsalia 
iam mense Octobri in Kenia facta sunt. Domus regia Britannorum nuntiavit nuptias anno proximo, vere 
aut aestate, Londinii celebratum iri. William, filius maior principis Caroli (Charles) et principissae 
Dianae, est alter a patre heres regni Britannici. Kate Middleton oriunda est ab oppidulo Bucklebury in 
Berkshire, ubi parentes eius sunt mercatores. 

William et Kate in Universitate Sancti Andreae (St Andrew's) in Scotia inter se convenerunt, cum ibi 
anno bis millesimo primo (2001) studia historiae artis suscepissent. Anulus sponsalis, quem Kate 
accepit, idem est, quo princeps Carolus principissam Dianam sibi desponderat. 
(Tuomo Pekkanen) 

Comitia in Burma fraudulenta 
JULKAISTU 12.11.2010 KLO 17.18 

In Burma post viginti annos prima comitia parlamentaria die Dominico (7.11.) facta sunt. Factio USDP, 
a consilio militari sustentata, quae sola in omnibus regionibus candidatos habebat, octoginta centesimas 
ex sedibus parlamentariis occupavit. Sed et oppositio et observatores peregrini comitia, ut fraudulenta 
et minime libera, vehementer vituperaverunt. 

Quarta pars sedium parlamentariarum iam in antecessum militibus reservata erat. Consilium militare 
summam potestatem in Burma iam duodequinquaginta annos tenet. In comitiis anno millesimo 
nongentesimo nonagesimo factis oppositio victoriam reportavit sed milites non permiserunt, ut eventus 
comitiorum in effectum perduceretur. 

Praesidens Medvedev legem reiecit 

Praesidens Russiae Dmitri Medvedev recusavit, quominus legi subscriberet, qua reclamationes 
oppositionis restringerentur. Antea ilia lex in utraque camera parlamenti magna cum maioritate 
suffragiorum probata erat. Praesidens, qui ad leges a parlamento latas ius vetandi habet, censebat 
reclamationes esse iura civium constitutionalia. 

Diurnarii Russiae in periculo 

Post Unionem Sovieticam dissolutam complures redactores in Russia male mulcati aut occisi sunt. 
Septimana praeterita Oleg Kashin, redactor actorum Kommersant, apud domum suam tam crudeliter 
caedebatur, ut vix vivus evaderet. Nunc parlamentum novam legem praeparat, qua impetus contra 
redactores facti gravius quam ante puniantur. Ex nova lege tale crimen carcere duodecim annorum aut, 
si violentia est gravis, etiam perpetuo carcere puniri possit. Praesidens Medvedev confessus est 
redactores Russiae in periculo esse et affirmavit aggressores redactoris Kashin punitum iri. 

Domus Gladiatorum Pompeiis corruit 

Aedificium Pompeianum, quae Domus Gladiatorum appellatur, nuper corruit. Ilia domus iacet apud 
viam principalem Pompeiorum, qui eruptione montis Vesuvii anno undeoctogesimo p.Chr.n. obruti sunt. 
Tectum domus post damna, quae bombardatione secundi belli mundani ceperat, refectum erat ideoque 
verisimile habetur, quod parietes antiqui pondus eius portare non potuerunt. 

Statua Iesus in mundo altissima 

In oppido Swiebodzin Poloniae occidentalis posita est statua Iesus, quae in orbe terrarum altissima 
dicitur. Antea altissimus erat Iesus in urbe Rivo Ianuario statutus, cuius altitudo est triginta metrorum. 
Statua Swiebodzinensis altitudinem habet triginta sex metrorum et pondus quadringentarum 
quadraginta tonnarum. 

Securis veterrima in Australia reperta 

Archaeologi in Australia septentrionali partem securis lapideae reppererunt, quae triginta quinque 
milium quingentorum annorum esse putatur. Adhuc credebatur securim esse instrumentum originis 
Europaeae. Sed veterrima exemplaria Europaea facta sunt post proximam aetatem glacialem ante 
viginti vel maxime triginta milia annorum. 
(Tuomo Pekkanen) 

De comitiis Americanorum 

JULKAISTU 05.11.2010 KLO 15.59 

In Civitatibus Americae Unitis comitia parlamentaria habita sunt, quae praesidenti Barack Obama et 



factioni democraticae magnam cladem attulerunt. In senatu quidem democratae principatum 
servaverunt, sed in camera delegatorum potestas politica ad republicanos transiit, quippe qui ibidem 
sexaginta novas sedes sibi conciliarent. 
(Reijo Pitkaranta) 

De pacto defensivo inito 

Inter Britanniam et Francogalliam pactum defensivum factum est, quod historicum describitur. 
Tractatus eo spectat, ut hae nationes copias communes constituant et sedem armis nuclearibus 
investigandis in Francogallia condant. Huius instituti erit cavere, ne securitas armamentorum 
atomicorum in periculum vocetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Conventus circumiectalis 

Ministri circumiectales plus ducentarum terrarum in Iaponia conventum egerunt, ut novas rationes ad 
raras animantium species tutandas invenirent. Inter participes de programmate usque ad annum 
bismillesimum vicesimum (2020) valituro convenit, quo biodiversitas naturae servaretur et usus opum 
naturae aequaliter inter omnes gentes divideretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Expositio mundana finita 

Expositio mundana, quae Sanghaevi per annum dimidium aperta erat, mense Octobri exeunte clausa est. 
Dubium non est, quin haec monstratio in eventus multitudine hominum omnium temporum 
frequentissimos referenda sit, cum earn septuaginta duae fere miliones hospitum obierint. Una ex eis 
erat Mari Kivinieni, princeps ministra Finniae, quae ultimo expositionis die ilium locum visitavit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Iter Victoriae et Danielis 

Kalendis Novembribus (1.11.) Victoria, principissa hereditaria Suetiae, et princeps Daniel Helsinkium 

venerunt, ubi a praesidente Finniae Tarja Halonen et coniuge eius benevolentissime excepti sunt. Favor 

popularis eorum tantus erat, ut die Martis octo fere milia hominum in Forum mercatorium convenirent 

paris regalis videndi causa. Victoria brevi oratione habita multitudinem e maeniano curiae urbis 

salutavit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sclopetator serialis Suetiae 

Malmoeae, in urbe Suetiae meridianae, amplius centum custodes publici occisorem ignotum quaerunt, 
qui homines peregrinorum similes ex insidiis interficere videtur. lam unum virum sclopeto occidit et 
complures vulneravit. Diurnarii monent haec facinora insignem similitudinem eorum homicidiorum 
prae se ferre, quae Vir lasericus sic dictus annis nonagesimis in Suetia commiserit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nova lingua in India reperta 

Investigatores Americani linguam novam nomine Koro in India 

invenerunt. Haec lingua, qua circiter octingenti homines loquuntur, antea nonnisi dialectus esse 
iudicabatur. Koro ab aliis Unguis Tibeto-Burmanis et phonetica et copia verborum maxime differt, sed 
locutores differentias pro nihilo habent et putant linguam suam simillimam sermoni vicinorum suorum 

esse. 
(Antti Ijas) 

Corruptio in Finnia minima 

JULKAISTU 29.10.2010 KLO 10.28 

In comparatione, quam ordo Transparency International de corruptione instituit, Finnia inter centum 
duodeoctoginta (178) nationes una ex terris minime corruptis iudicata est. Ante Finniam, quae una cum 
Suetia quarto loco posita est, sunt Dania, Nova Zelandia, Singapura. Maxime corruptae iudicatae sunt 
Somalia, Burma, Afganistania. 

Maxima navis in Finnia facta 

Navis traiectoria, in toto mundo maxima, nomine « Allure of the Seas » ( Illecebra marium), hodie 



navalia urbis Turku reliquit. Est longitudine trecenta sexaginta unum (361) metra, latitudine sexaginta 
sex metra. Vectores sex milia trecentos sexaginta (6360) capere potest. Navis gemina eiusdem prope 
magnitudinis in eisdem navalibus anno ante perfecta est. Utraque navis facta est mandatu Societatis 
Royal Caribbean Cruises Ltd. Potius ad navigationes voluptarias destinatae sunt quam ad commeatum, 
nam sunt velut magnifica palatia aut deversoria fluitantia, artificiis, hortis viridariisque ornatae et omni 
luxu et omnibus commoditatibus instructae. 

Lex pensionaria a parlamento Francorum accepta 

Lex pensionaria, quam regimen Francorum tulit, ab utraque camera parlamenti accepta est. Pensiones 
ita renovabuntur, ut aetas incipientis pensionis a sexaginta annis ad sexaginta duos annos promoveatur. 
Cum foederationes syndicales de lege ad iudicium constitutionale appellaturae sint, fieri poterit, ut ilia 
non ante quam proximo mense valere incipiat. 

Tariq Aziz capitis damnatus 

Tariq Aziz, pristinus minister Iraquiae, die Martis (26.10.) capitis damnatus est, quod populum 
shiitarum persecutus erat. Supremum iudicium Iraquiae decrevit, ut laqueo suspenderetur. De ilia poena 
intra spatium triginta dierum appellare poterit. Tariq Aziz, vir septuaginta quattuor annorum, erat 
proximus adiutor dictatoris Saddam Hussein, Fuerat minister a rebus exteris et primi ministri vicarius et 
habebatur velut facies internationalis regiminis Saddami. Quod complures mercatores interficiendos 
curaverat et Curdos ex domiciliis expulerat, iam antea carcere damnatus erat. Ipse Saddam laqueo 
suspensus est mense Decembri anno bis millesimo tertio. 

Cholera in Haitia et Nigeria grassatur 

In Haitia cholera epidemica grassatur. Plus duo milia sescenti Haitiani in morbum iam inciderunt et 
plus ducenti ex eis mortui sunt. Etiam in Nigeria idem morbus male crebrescit, nam casuum cholerae 
sunt hoc anno plus duodequadraginta milia. Cholera per aquam inquinatam et cibum vagatur et sine 
curatione mortem aegrotanti affert. 

Dies festus Nationum Unitarum 

Consociatio Nationum Unitarum tractatu internationali die vicesimo quarto mensis Octobris anno 
millesimo nongentesimo quadragesimo quinto (24.10.1945) condita est. Itaque die Dominico proximo 
sexaginta quinque anni ab ilia consociatione condita acti erant, cuius propositum est pacem et 
securitatem in orbe terrarum promo vere. 
(Tuomo Pekkanen) 

Res francogalliae turbatae 

JULKAISTU 22.10.2010 KLO 12.07 

In Francogallia reclamationes violentissimae cum operistitiis amplis ortae sunt, quae vitae civium 

cotidianae multimodis officiunt. In diversis terrae partibus turbatores aedificia incenderunt et 

custodibus publicis manus intulerunt. Saevit vulgus in administatores, qui novam legem pensionariam 

populo ingratam perlaturi sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Programma Iraniae nucleare 

Cathrine Ashton, ministra Unionis Europaeae a rebus exteris, hanianis novas consultationes de 
programmate eorum nucleari proposuit. Manouchehr Mottaki, minister Iranianus, hoc consilium 
'bonum nuntium' descripsit et dixit fieri posse, ut ilia colloquia triduana aut mense Octobri aut 
Novembri agerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De re publica Portugallia 

Hoc mense ineunte centum anni acti erant, cum Portugallia regibus exactis res publica libera facta est. 
Die enim quinto mensis Octobris anno millesimo nongentesimo decimo (5.10.1910) rex Emmanuel II 
Londinium exsulatum ire coactus est, quo facto Portugallia ex regno in civitatem popularem mutata est. 
Iubilaeum saeculare in Portugallia variis sollemnitatibus celebrabatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cuniculus ferriviarius longus 



Ultima pars cuniculi ferriviarii, quo Helvetia cum Italia coniungeretur, in visceribus montis Sancti 
Gotthardi, ad finem est adducta. Ita ortus est meatus subterraneus quinquaginta septem chiliometrorum, 
quo longior nullus alius transitus subter montes ductus invenitur. Primum tramen maximae velocitatis 
in novo cuniculo subalpino anno bismillesimo septimo decimo (2017) commeare incipiet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid NASA in Finnia faciat 

Administratio Aeronautica et Spatialis (NASA) Americana in Finniam rerum peritos misit, qui hie 
pluviam tenuissimam investigarent. Imprimis scire volunt, quonam modo nubes conformentur et quibus 
rationibus imbres in hemisphaera septentrionali oriantur. Locus operandi principalis illis est aeriportus 
Turkuensis, ubi iam per unum mensem observationes meteorologicas faciunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Missale quoddam mediaevale 

Bibliotheca nationalis Britanniae (British Library) missale, quod originem ab saeculo duodecimo trahit, 
Italiae reddit. Missale bello mundano secundo ex ecclesia cathedrali Beneventana raptum anno 
millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947) in possessionem Musei Britannici (British 
Museum) post auctionem venit. Nova lex de rebus culturalibus reddendis efficit, ut missale veris 
possessoribus reddi possit. 
(Outi Kaltio) 

Vicus pristinus Norvegiae 

In Norvegia meridiana vicus ex aetate lapidea oriundus repertus est. Iacebat in profunditate duorum 
metrorum et tam bene conservatus erat, ut non deessent, qui censerent illam aream archaeologicam 
parvos Pompeios appellandos esse. Rerum periti arbitrantur hunc vicum abhinc quinque milia 
quingentos annos subita tempestate orta aggeribus arenosis obrutum esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Fossores Chilienses servati 

JULKAISTU 18.10.2010 KLO 09.52 
15.10.2010 

Die Mercurii (13.10.) mane triginta tres fossores Chilienses, qui per duodeseptuaginta dies in caverna 
subterranea inclusi fuerant, in sublime extolli coepti sunt. In profunditatem septingentorum fere 
metrorum, ubi illi versabantur, capsula auxiliaria nomine Phoenix demissa est, in cuius caveam 
angustissimam impositi singuli viri alternis vicibus velut ab inferis ad vivos extrahebantur. 
Omnium primus servatus est Florencio Avalos, suppraefectus opificum unum et triginta annos natus. 
Luis Urzua autem, vir quinquaginta quattuor annorum, qui gregi fossorum praeerat, ultimus ex tenebris 
in lucem venit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quo modo illi recepti sint 

Ad metallifodinam San Jose, ubi calamitas acciderat, non solum propinqui fossorum, sed etiam alii 
homines ex omnibus orbis terrarum partibus magna multitudine congregati erant animis suspensis 
spectaturi, quo modo opus servandi succederet. Praeter praesidentem Chiliae illuc venerat princeps 
civitatis Boliviae, cum unus ex operariis concivis eius esset. Viri e capsula egressi in complexu suorum 
haerentes cum magno applausu et lacrimis in genas manantibus excepti sunt. Qui e periculo mortis 
servati erant, et Deo et patriae suae pro salute sibi reddita gratias agebant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Clades oecologica Hungariae 

In Hungaria magna clades oecologica facta est, cum e fabrica aluminii eiectamenta venenosa in vicum 
proxime situm nomine Kolontar effluxit. Saltern novem homines ea calamitate vitam amiserunt, et 
totus pagus Kolontar limo alcalico obrutus est. Diluvium purgamentorum effecit, ut ilia communitas ab 
incolis vacuefacienda esset. 
(Reijo Pitkaranta) 

Liu novus Nobelista pads 

Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Liu Xiaobo, dissidens Sinensis quinquaginta quattuor 



annos natus. Anno proximo ille vir, postquam a moderatoribus Sinarum diu postulavit, ut civibus 
patriae suae maior libertas concederetur, rerum novarum accusatus vinculis undecim annorum 
damnatus est. 

(Reijo Pitkaranta) 
Quid in Corea acciderit 

Dictator proximus Coreae Septentrionalis videtur fore Kim Jong-un, filius directoris hodierni Kim 
Jong-il. Quae successio eo veri similior existimatur esse, quod hie iuvenis viginti quinque fere annos 
natus non ita pridem dux generalis nominatus est. Septimana vergente etiam una cum patre magnam 
pompam militarem publice salutabat. 
(Reijo Pitkaranta) 

De operibus Sacelli Xystini 

Multitudo periegetarum operibus tectoriis Sacelli Xystini magno periculo est, ut refert Antonia Paolucci, 
praefecta museorum Civitatis Vaticanae. Ad viginti milia hominum cotidie hoc sacellum visitantium 
hue nimis sordium atque umoris secum inferre. Inde sequi, ut picturae a Michelangelo factae 
detrimentum capiant. 
(Tom Bergman) 



Germania XX annos unita 

JULKAISTU 08.10.2010 KLO 09.41 

Die Dominico (3.10.) erat anniversarium vicesimum diei, quo Germania Occidentalis (Res publica 

Foederata Germaniae) et Germania Orientalis (Res publica Democratica Germaniae) unitae sunt. 

Sollemnia principalia cancellaria foederali Angela Merkel duce in urbe Brema celebrata sunt. 

Unificatio initium cepit, cum Murus Berolinensis mense Novembri anno millesimo nongentesimo 

undenonagesimo (1989) dirutus est. Prima comitia libera in Germania Orientali mense Martio anni 

sequentis (1990) habita sunt. 

Duobus post mensibus unio monetaria inter utramque Germaniae partem iuncta est et die tertio mensis 

Octobris lex Germaniae fundamentalis etiam in civitatibus Germaniae orientalibus denuo constitutis 

valere coepit. 

Nigeria independentiam celebravit 

Nigeria Kalendis Octobribus annum independentiae quinquagesimum celebravit. Paulo ante quam 
sollemnia Abujae, in urbe Nigeriae principe, coeperunt, duae bombae in autocinetis positae ibi 
disploserunt. De illis bombis grex nomine Mend cursu electronico praemonuerat. 
Hie grex, qui in faucibus fluminis Nigris versatur, flagitat, ut opes Nigeriae petroleariae iustius 
dividantur. Sed postea Goodluck Jonathan, praesidens Nigeriae, nuntiavit in culpa esse parvum gregem 
terroristarum, qui extra fines Nigeriae agerent. Nigeria est populosissima in Africa civitas, ubi centum 
sexaginta miliones hominum habitant. Civitas foederalis sui iuris facta est anno millesimo 
nongentesimo sexagesimo. 

Comitia Brasiliae praesidentialia 

Prima suffragia comitiorum praesidentialium in Brasilia die Dominico (3.10.) acta sunt. Dilma Rouseff, 
candidata factionis operariorum, quae in demoscopiis ante comitia factis longe maxima apud cives 
gratia valebat, quadraginta sex centesimas suffragiorum accepit, Jose Serra, democrata socialis, triginta 
tres centesimas adeptus est. 

Ad urnas quaterni ex quinis Brasilianis accesserunt. Cum nemo ex candidatis plus quam dimidium 
suffragiorum nanctus sit, altera suffragia pridie Kalendas Novembres fient. Dilma Roussef, cui Luiz 
Inacio Lula da Silva, praesidens hodiernus, quam maxime favet, si victrix discesserit, erit prima 
praesidens femina Brasiliae. 

Nova lex tabacaria 

Nova lex tabacaria, durissima totius mundi, in Finnia a Kalendis Octobribus valet. Ad id praecipue 
spectat, ne liberi et adulescentes fumificare incipiant. Propositum est usum tabaci finire. Minutatim 
vendentibus merces tabacarias exhibere et duodeviginti annis minoribus vendere non licet. 
Adulescentibus etiam illarum mercium importatio et possessio vetatur. Interdictio fumificationis 



amplificatur ad loca, in quibus fumus saluti praesentium nocere potest, ut ad caveas spectaculorum, 
quae sub divo fiunt, spatia communia condominiorum aliaque similia. 

Lex tam dura ferri potuit, quia Finnia tantum venditores tabaci sed nullam industriam tabacariam habet. 
(Tuomo Pekkanen) 

Consultationes de pace 

JULKAISTU 01.10.2010 KLO 10.09 

Benjamin Netanjahu, princeps minister Israelis, interdictum de no vis domibus in coloniis ludaeis 
aedificandis sustulit. Mahmud Abbas, praesidens Palaestiniensium, ob earn rem iratus se a 
consultationibus de pace recessurum esse minatus est. Septimana proxima apparebit, utrum consilium 
suum perfecturus sit necne. 

Chavez cladem accepit 

Septimana vergente in Venetiola comitia parlamentaria facta sunt. Sententiis computatis apparuit eos, 
qui regimini adversantur, amplius tertiam partem sedium parlamentarium sibi conciliavisse. Ita 
socialistae una cum praesidente Hugo Chavez cladem acceperunt, cum speravissent se duas saltern 
votorum partes consecuturos esse. Si id iis contigisset, fieri potuit, ut terram ad suum arbitrium 
administrarent. 

Luzhkov munus deposuit 

Juri Luzhkov, praefectus urbis Moscuae, iussu praesidentis Russiae Dmitri Medvedev munus deponere 
coactus est. Causa dimissionis, de qua etiam princeps minister Vladimir Putin consensit, fides amissa 
fuisse nuntiatur. Luzhkov non ita pridem praesidentem Medvedev reprehendit censens Russiam manu 
fortiore regendam esse. 

De minis terroristarum 

E fontibus exploratoriis cognitum est terroristis propositum fuisse, ut impetum in complures urbes 
Europaeas uno tempore facerent. lis in animo fuisse tam Londinium quam nonnullas metropoles 
Germaniae et Francogalliae aggredi. Suspicio harum insidiarum in bellatores ordinis Al-Qaida incidit, 
quorum castra in finibus Pakistaniae posita sunt. 

De vi nucleari Suetiae 

Constat in Suetia decern electrificinas nucleares esse, quarum quattuor in praesenti clausae sunt et 
quinta quoque mox claudetur propter quasdam difficultates technicas. Periculum est, ne proxima hieme 
idem fiat quod anno superiore, quo complura ergasteria nuclearia vitiis technicis laborantia omnino non 
fungebantur. Quae si ita erunt, Suetos energiam electricam e terris peregrinis emere necesse erit. 

Navis antiqua reperta 

In ora Italiae navis oneraria antiqua inventa est, quae circiter anno a.Chr. n. centesimo tricesimo in mari 
Italiae circumfuso submersa erat. Onus eius constabat cum e re vitrea Syriaca turn e medicamentis 
Graecis, quae antea nonnisi e scriptis medicorum antiquorum nota erant. In remediis etiam helianthus 
repertus est, quamquam opinio vetus erat eum non ante quam saeculo quinto decimo in Europam 



Venatio alcium iniit 

Die Saturni (25.9.) in Finnia venatio alcium initium cepit. In regionibus autem terrae septentrionalibus 
haec animalia iam Kalendis Septembribus probandi causa caedi coepta sunt. Existimantur amplius 
centum milia venatorum hoc autumno ad alces sternendas profectura esse, et praedam eorum 
septuaginta fere milium alcium fore creditur. 
(Reijo Pitkaranta) 



Comitia parlamentaria Suetiae 

JULKAISTU 24.09.2010 KLO 10.43 

comitiis Suetiae parlamentariis coalitio partium dextrarum centum septuaginta tres (173) delegatos 

parlamentarios obtinuit. Oppositio rubro-prasina, in qua sunt democratae sociales, prasini, factio 

sinistra, centum quinquaginta sex delegatos (156) accepit. 

Nova factio, cui nomen est Democratae Suetiae, viginti delegatos assecuta est. Cum in parlamento 



Suetiae numerus delegatorum sit trecenti undequinquaginta (349), neque coalitio dextra, ex qua 
hodiernum regimen constat, neque oppositio rubro-sinistra maioritatem in novo parlamento habet. 
Ad novum regimen constituendum difficultas in eo est, quod ceterae partes recusant, quominus cum 
Democratis Suetiae cooperentur. Hi enim, cum immigrationem vehementer coercere velint, 
xenophobiae accusantur. 

Volunt etiam registrum paedophilorum divulgare et criminibus sexualibus maiores quam nunc poenas 
imponere. Est in programmate factionis etiam pensiones augere atque securitatem et vitae condiciones 
senum meliores reddere. 

De condicione zingarorum in Unione Europaea 

Postquam Bulgaria et Romania ad Unionem Europaeam adiunctae sunt, zingari in his terris habitantes 
in terras occidentales catervatim migrare coeperunt. Casulis fortuitis in suburbiis positis victum 
mendicantes quaerunt. Etiam in maioribus urbibus Finniae zingari mendici cum liberis infantibusque 
haud raro videntur. In Francia numerus zingarorum in casulis illegalibus habitantium tantopere crevit, 
ut moderatores iam plus mille zingaros in Romaniam et Bulgariam remitterent. Quod cum apud 
Unionem Europaeam reprobatum esset, Francois Fillon, minister primarius Franciae, flagitavit, ut Unio 
Europaea consilia communia caperet, quibus problema zingarorum mendicantium solveretur. 

Letalitas puerorum deminuta 

Ordo Unicef refert letalitatem puerorum, qui nondum quinque annos compleverint, post annum 
millesimum nongentesimum nonagesimum (1990) tertia parte deminutam esse. Mortes puerorum 
praematurae in terras usque rariores coacervantur. Maxima est letalitas in Africa infra Saharam, ubi 
singuli ex quinis puerulis ante diem natalem quintum moriuntur. 

Disputatio de adipibus renovata 

Adipes animalium forsitan non sunt tam insalubres quam vulgo creditur. Testimonia scientifica de nexu 
inter adipem et morbos cardiovasculares non sunt firmissima, nam etiam usu oleorum vegetalium 
morbi cardiaci augescunt. Res est ambigua. Regula generalis a scientificis Finnis data est, quod olea 
vegetalia salubriora sunt quam adipes animalium. 

Octobralia Monaci celebrantur 

Festum populare cervisiae, vulgo Oktoberfest, quod anno millesimo octingentesimo decimo in prato 
Monacensi primum celebrabatur, iubilaeum ducentesimum agit. Ad dies festos, quorum numerus hoc 
anno iubilaeo est septendecim, plus septem miliones hospitum exspectantur. Maxima quantitas 
cervisiae, in Octobralibus venditae, est sex virgula novem (6,9) miliones litrarum. 
(Tuomo Pekkanen) 

Elop novus director Nokiae 

JULKAISTU 17.09.2010 KLO 09.39 
17.9.10 

Novus director generalis societatis telecommunicativae NOKIA designatus est Stephen Elop, vir 
Canadensis quadraginta sex annos natus. Hoc munus inibit die vicesimo primo huius mensis (21.9.). 
Olli-Pekka Kallasvuo, pristinus director natione Finnus, qui eidem societati quinque annos praefuerat, 
officio decedere coactus est, cum ei non contigisset, ut administratoribus opere suo satisfaceret. 

Irja Askola episcopus ordinata 

Finnia primam episcopum feminam accepit, cum Irja Askola, magistra theologiae quinquaginta septem 
annos nata, episcopus dioecesis Helsinkiensis ordinata est. Caerimonia die Dominico, pridie Idus 
Septembres (12.9.), in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi facta est eamque procuravit Kari Makinen, 
archiepiscopus ecclesiae evangelico-Lutheranae Finniae. Ei ordinationem exsequenti assistebant multi 
episcopi peregrini. 

Defectio legati Iraniani 

Hossein Alizadeh, qui in sede diplomatica Iraniae in Finnia ministrabat, legatione deposita sibi asylum 
politicum a Finnis petivit. Inter colloquium diurnariis datum syngraphum suum Iranianum coram 
omnibus abiecit et negavit se iam in patriam reverti posse. Ait se iis adiunctum esse, qui praesidenti 
Iraniae omnia iura humana neglegenti vehementer resisterent. 



Expeditio Finnica contra piratas 

Anno futuro ineunte ex Finnia navis minis everrendis nomine Pohjanmaa in Somaliam proficiscetur. 
Navigio centum viginti milites imponentur, quorum erit aquas Cornus Africae adversus aggressiones 
piratarum tueri itaque impedire, ne transportationes cibariae in Somaliam missae in periculum 
vocentur. 

Democratia in Turcia augetur 

Suffragio generali in Turcia instituto apparuit maiorem suffragatorum partem suavisse, ut lex 
fundamentalis a regimine militari duodeviginti annis ante perlata ex multis partibus mutaretur. Princeps 
minister Erdogan voluntate populi gavisus nuntiavit eventum comitiorum documento esse Turciam iam 
propius legislationem Unionis Europaeae accessisse. 

Turris Eiffeliana vacuefacta 

Die Martis (14.9.) turris Eiffeliana et area ei circumiecta a duobus fere milibus hominum vacuefactae 
sunt, cum quidam vir ignotus telephonice nuntiavisset ibi bombam collocatam esse. Rerum periti tamen 
eo loco nihil suspiciosi invenerunt, quam ob rem illud aedificium plus trecenta metra altum die 
Mercurii mane denuo patefactum est. 

Sherlock Holmes renovatus 

Corpus radiophonicum Britannicum, vulgo BBC nuncupatum, hac aestate seriem televisificam nomine 
Sherlock praesentavit, ubi Sherlock Holmes, detector ille celeberrimus, scelera in hodierno Londinio 
commissa investigat. Programma apud spectatores tanta gratia valebat, ut fieri non posset, quin eadem 
societas scriptores ad novas fabulas Sherlockianas componendas hortaretur. 



Islamismum radicalem maximum periculum 

JULKAISTU 10.09.2010 KLO 09.23 
10.9.2010 

Tony Blair, pristinus primus minister Britanniae, dicit islamismum radicalem maximum huius temporis 
periculum esse. In colloquio percontativo societatis radiophonicae BBC monuit terroristis omnia 
facinora nomine islamismi licita esse, in his usum armorum chemicorum, biologicorum nucleariumque, 
quae adhibere non dubitarent. 

Feminae innuptae, hereditas bellorum Iraquicorum 

In Iraquia iuvenes feminae magnas difficultates maritum inveniendi habent, nam his tribus decenniis 

tria bella in Iraquia gesta sunt, in quibus complura centena milia virorum ceciderunt. Itemque complura 

centena milia iuvenum, ut militiam et violentiam evitarent, peregre effugerunt. 

Ita numerus feminarum innuptarum in relatione ad virorum numerum crevit. In Iraquia feminae 

adulescentes aut serissime viginti annos natae nubere solent. Triginta annos natae iam condiciones 

habent difficiles, cum domi vel apud familiares habitare et sine mercede laborare cogantur. 

Rebus sic stantibus ordines feminarum rationes excogitant, quibus sors feminarum levetur. Sunt, quae 

velint, ut viris ad alteram uxorem aut feminam plus triginta annorum ducendam subsidium statale 

solvatur. Omnes autem has rationes non accipiunt, nam censent subsidio statali feminas in merces 

redactum iri. Optima ad feminas adiuvandas auxilia fore securitatem meliorem, augmentum 

oeconomiae, numerum opere destitutorum deminutum. 

Universum sine Deo ortum 

Stephen Hawking, notissimus in mundo physicus, censet Universum sine Deo vel numine ortum esse. 
In libro ante viginti duos annos divulgato, cui titulus est "A Brief History of Time" (Brevis historia 
temporis), Hawking originem divinam possibilem adhuc putabat. In recentissimo autem opere (The 
Grand Design), quod una cum Leonardo Mlodinow fecit, illam hypothesim repudiat. 
Affirmat novissima studia legum physices demonstrare Universum et potuisse et debuisse ex vacuo 
oriri. Quae cum ita sint, ad displosionem initialem efficiendam impetum divinum non fuisse 
necessarium. Testimonium maximi momenti ad hoc phaenomenon probandum esse exsistentiam 
gravitatis. 

Aves in meridiem emigrant 

Circiter ducentae miliones avium in Finnia nidificare aestimantur. Ex his maior pars autumno in 



meridiem emigrant, nam tantum decima quaeque per totum annum in Finnia habitat. Propter aestatem 
calidam nidificatio avicularum solito melius successit et aves migratoriae hoc anno plures sunt quam 
assolet. Dimidia fere pars Finniam iam reliquit. 

Migratio autem maxime spectabilis his septimanis fit. Multae species avium in magnas catervas 
congregantur et in pratis agrisque vescuntur, ut vires ad longum iter habeant. Meta migrationis variat. 
Multae aves aquatiles in Europa manent, sed species, quae primo vere ultimae advenerunt, ut 
hirundines, cuculi, lusciniae, usque ad Africam autumno emigrant. 
(Tuomo Pekkanen) 

Fossores sub terra inclusi 

JULKAISTU 06.09.2010 KLO 09.51 

3.9.2010 

Triginta tres fossores Chilienses iam plus tres septimanas in fodina metallorum, ubi laborant, calamitate 

facta inclusi sunt. Dicuntur adhuc bonae valetudinis esse, sed condiciones vitae eorum miserrimae sunt: 

coguntur enim in specu angusto in profunditate paene septingentorum metrorum sito versari, ubi 

temperatura continenter in triginta quinque gradibus Celsianis manet. 

Adiri possunt per tres tubulos, quibus eis cibus, potus, medicamenta, aliae res necessariae demittuntur. 

Unica ratio eos servandi est cuniculum satis amplum terebrare, qui eis iter ad summam terrain praebeat. 

Opus iam susceptum tanti laboris erit, ut non ante quam duobus aut tribus mensibus ad finem 

adducatur. 

Expeditio Iraquica finita 

Die Martis, qui dies ultimus mensis Augusti erat, expeditio bellica, quam Americani contra Iraquiam 
anno bismillesimo tertio (2003) susceperant, ad finem venit. Ad honorem eius rei Joe Biden, 
vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum, in Iraquiam iter fecit, ut caerimoniae belli compositi 
interesset. Quinquaginta milia militum Americanorum in Iraquia democratiae tutandae causa remanent. 

Germania XX annos unita 

Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cumpacto de duabus Germaniis uniendis 
Berolino orientali subscriptum est. Iam uno mense ante quam id factum est, sive mense Iulio anno 
millesimo nongentesimo nonagesimo (1990), inter duces politicos convenerat, ut Res publica Foederata 
Germaniae et Res publica Democratica Germanica in unam civitatem Germaniam coalescerent. 

Narcolepsia et febris suina 

Magistratus Ordinis Europaei a medicamentis (EMEA) investigaturi sunt, num vaccinum nomine 
Pandemrix, quod adversus febrim suinam adhibetur, narcolepsiam effecerit. Id ideo facere constituerunt, 
quod in Finnia saltern septendecim casus eiusmodi somnolentiae inventi sunt, neque suspicio abest, 
quin etiam in Suetia aliquot homines post eandem vaccinationem narcolepsia impliciti sint. 

Tutela tigrium et leopardorum 

Russi et Sinenses genera animalium rara et moribunda consiliis communibus protegere decreverunt. 
Quam ob rem regionem tutelariam conditurae sunt, quae ad fines utriusque nationis pertineat. Haec 
ratio imprimis tigribus et leopardis Amuriensibus servandis proderit. 

Prisca urbs in Aegypto reperta 

Archaeologi auspiciis Universitatis Yale operati in desertis Aegypti urbem abhinc tria milia quingentos 
annos inhabitatam reppererunt. Locus ille ad oasim quandam situs est, quae ducenta fere chiliometra ab 
urbe Cairo ad meridiem distat. Inventum ex inopinato factum est, cum grex archaelogicus prisca itinera 
mercatorum investigaret. 
(Reijo Pitkaranta) 

Politicos irridere in Brasilia vetitum 

JULKAISTU 27.08.2010 KLO 15.46 
27.8.2010 

In Brasilia comoedi propter legem stomachantur, quae candidatos politicos irridere vetat. Anno enim 
proxime praeterito lex comitialis ita mutata est, ut talis materia auditiva et visualis vetaretur, qua 
candidati aut factiones politicae aliquo modo humiliarentur aut risui haberentur. 
Lex mense Iulio valere coepit. Reus irrisionis multam etiam centum milium regalium sive prope 



quadraginta quinque milium euronum subire poterit. Si quis iterum contra legem peccaverit, multam 

duplicem solvet. 

Die Dominico (22.8.) in litore Copacabana urbis Rio de Janeiro complures centeni homines contra 

legem comitialem reclamitabant. In tabella cuiusdam reclamitatoris scriptum erat: "Si non vis esse 

politicus, qui irridetur, esto politicus honestus." 

Mense Octobri in Brasilia fient comitia, quibus novus praesidens rei publicae, novi senatores et 

delegati parlamentarii nee non gubernatores sive praefecti provinciarum creabuntur. 

Hornotinas opes naturae iam consumptas 

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) aestimavit hornotinas opes naturae iam die vicesimo primo 
mensis Augusti consumptas esse. Consumptio ab anno proximo crevit, nam turn opes, quas natura uno 
anno fert, uno mense diutius, scilicet a Kalendis Ianuariis usque ad diem vicesimum mensis Septembris 
suffecerunt. 

Mexicopolis saccos ex plastica vetat 

Mexicopoli nuper nova de circumiectis lex lata est, quae vetat, ne sacci ex plastica a mercatoribus 
gratis emptoribus distribuantur. Propositum est impedire, ne urbs plastica non dissolubili obruatur. 
Magistratus aestimant Mexicopolitanos singulis diebus vicenas miliones saccorum adhibere. Lege 
perlata mercatores tantum saccos in natura dissolubiles clientibus vendere possunt. 

Novae planetae extrasolares 

Astronomi Europaei quinque novas planetas extrasolares invenerunt, quae circum stellam soli similem 
feruntur. Distant a Terra plus centum annos luce mensos. Numquam tot planetae tam procul conspectae 
sunt. Praeter illas quinque extrasolares planetas, iam conspectas, astronomi credunt duas alias planetas 
circum idem sidus vagari. Unam ex his esse magnitudine parem Saturno, alteram autem sesqui 
maiorem quam Terra. Planetae extrasolares his quindecim annis prope quingentae inventae sunt. Maior 
pars sunt ingentes, etiam vicies quinquies Terra maiores. Planetae extrasolares recens inventae, ut 
astronomi credunt, denuo probant Universum esse plenum planetarum, forsitan etiam Terrae similium. 

Vulpes in urbibus crebrescunt 

Vulpes in urbibus Finniae iam ante viginti annos crebrescere coeperunt. Neque civibus ingratae sunt, 
forsitan quia homines ab infantia de vulpibus lepidis et callidissimis in fabulis legerunt. Cum vulpes 
non tantum nocte sed etiam interdiu vagantur, facile conspiciuntur. Vehicula evitare didicerunt et cibum 
in urbe facile inveniunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Inundationes in Pakistania 

JULKAISTU 20.08.2010 KLO 12.44 
20.8.2010 

Amplae regiones Pakistaniae tantis inundationibus affliguntur, ut circiter mille sescenti cives vitam 
amiserint et viginti fere milionibus auxilio celeri opus sit. Numerus hominum opis externae egentium 
fortasse maior est quam in ulla alia clade nostra aetate facta. 

Hue accedit periculum, ne calamitas epidemiis varii generis in ilia regione ortis aggravetur. Multi enim, 
quos aquam impuram bibere necesse est, imprimis morbo cholerae implicari periclitantur. 

Relationes Taivaniae et Sinarum 

Parlamentum Taivaniae tractatum commercialem cum Sinis mense Iunio factum approbavit. Speratur 
fore, ut hoc documento historico signato relationes utriusque partis iam dudum inimicae paulatim 
meliores fiant. Taivania e dominatione Sinarum continentalium anno millesimo nongentesimo 
undequinquagesimo (1949) discessit, sed Sinenses illam insulam adhuc pro suo territorio habent. 

Castra zingarorum in Francogallia 

Magistratus Francogalliae brevi tempore iam plus quadraginta castra zingarorum claudi iusserunt et 
septingentos fere incolas eorum in Romaniam et Bulgariam expellere coeperunt. Quae actio ad bellum 
pertinet, quod praesidens Nicolas Sarkozy immigrationi illegali indixit. Adversarii autem praesidentem 
de praeiudiciis in gentes minores excitandis accusant. 

Periculum bacterii nosocomialis 



Bacterium nosocomiale, quod fortasse omnibus medicamentis adhuc cognitis resistere valet, rei 
sanitariae in toto orbe terrarum imminet. Casus infectionis eo effecti iam in Britannia, Belgio, Suetia 
reperti sunt. Rerum periti censent difficillimum et maximi pretii esse illo bacterio liberari, si in 
nosocomium penetraverit. 

Finnia terra omnium optima 

Acta septimanalia Americana magnae auctoritatis nomine Newsweek centum civitates inter se 
comparaverunt ad cognoscendum, ubinam gentium optimae vitae condiciones essent. Comparatio e 
quinque partibus constabat: primum quidem investigabatur, quomodo in quaque terra educatio et cura 
valetudinis institutae essent. Deinde quaerebatur, quam magni qualitas vitae, navitas oeconomica, ratio 
rerum politicarum ubique aestimarentur. Qua examinatione facta apparuit Finniam esse civitatem 
omnium optimam. Secundo loco posita est Helvetia, tertio autem Suetia. 

Eero Saarinen ante C annos natus 

Hodie sive die vicesimo mensis Augusti (20.8.) centum anni acti sunt, cum Eero Saarinen, architectus 
celeberrimus, in Finnia natus est. Postea in Civitates Americae Unitas migravit, ubi multa aedificia 
publica magna arte delineavit. Ex novissimis investigationibus patet eum inter secundum bellum 
mundanum rei exploratoriae Americanorum inservivisse. Ei enim persuasum erat, nisi copiae 
foederatae nazistas bello vicissent, democratiam et libertatem loquendi pessum ituras esse. 
(Reijo Pitkaranta) 



ABEST PLICA SONIFERA 13 Aug in situ est nexus ad deponendim sed revera plica est 
redeuplicationis illius quae ad 20 Aug pertinet 

Certamen saunationis fatale 

JULKAISTU 16.08.2010 KLO 09.33 
13.8.2010 

Apud Finnos mos est in balneo vaporeo, quae sauna appellatur, frequentissime balneare. Vapor ita 

efficitur, ut super fornacem lapideam aqua iaciatur. Temperatura in sauna bene calefacta facile centum 

gradus Celsianos superat. 

Neque rarum est, quod balneantes inter se certant, quis eorum diutissime in sauna calidissima sedere 

valeat. Certamina saunationis mundana in oppido Heinola Finniae meridionalis iam duodecies facta 

sunt. 

Recentissimum ex eis, septimana vergente (5.-7.8.) institutum, finem tristissimum habuit. Participes 

certaminis, numero centum undeviginti, ex sedecim nationibus oriundi erant. Maximi greges peregrini 

ex Estonia et Belorussia venerant. 

Certamen ita factum est, ut aemuli in sauna centum decern graduum tam diu sederent quam possent, 

dum semilitra aquae bis singulis minutis super fornacem funditur. Post saunationes eliminatorias in 

certamen virorum finale admissi erant sex participes, ex quibus quattuor sua quisque vice post tres vel 

quattuor minutas exierunt. 

Duo autem balneare paene sex minutas perseverabant, donee observatores ex fenestra notaverunt unum 

ex eis in pedes surgere non posse. Turn moderatores certaminis ambos ex sauna extraxerunt et sanitarii 

eos ilico recreare coeperunt. Vladimir Ladyzenskij Russus, nihilo minus mortuus est, Timo Kaukonen 

Finnus, in nosocomium Helsinkiense portatus est. 

De causa mortis Vladimiri adhuc inquiritur. Lasse Lehtonen, medicus princeps et praesidens Societatis 

Balnearis Finniae (Suomen Saunaseura) dicit hominem facile saunam etiam centum quadraginta 

graduum aliquamdiu sustinere; Societatem Balnearem unam ex suis saunis usque ad illam 

temperaturam calefacere solere neque quemquam ex balneantibus ibi damnum cepisse. 

Ingens moles glaciei ex Groenlandia defracta 

Ex glaciario Petermann Groenlandiae septentrionalis moles glaciei ducentorum sexaginta 
chiliometrorum quadratorum dissoluta est. Ex imaginibus per satellitem factis apparet illud glaciarium 
quartam fere partem superficiei ita amisisse. Nunc ilia moles in fretum Nares fluitat, quod mille fere 
chiliometra a polo arctico in meridiem iacens Groenlandiam a Canada separat. 

Hominem et spongiaria eadem gena habere 

Investigatores Australiani, cum de genis spongiarium in oceano viventium investigabant, rem 



inopinatam reppererunt. Animadverterunt enim ex genis hominis et spongiarium paene septuaginta 
centesimas (70%) eadem esse. Spongiaria sunt vetustissima animalia maritima, ad quae pertinet inter 
alia spongia lavatoria, quae in Man Mediterraneo est vulgaris. Investigatores maximi momenti esse 
censent, quod inter gena hominis et spongiarium communia sunt multa, quae cum cancro aliisque 
morbis coniungi solent. Itaque studium eorum etiam medicinae prodesse poterit. Eventus 
investigationis, quae quinque annos duravit, in periodico scientifico, cui nomen « Nature » nuperrime 
divulgatus est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Aestas calidissima in Finnia 
JULKAISTU 06.08.2010 KLO 08.56 

Haec aestas, quae adhuc continuatur, in Finnia aestuosissima fuit ac quidem ita, ut dies undetricesimus 
mensis Iulii (29.7.) apud nos omnium temporum calidissimus inveniretur. Turn enim ex Instituto 
meteorologico nuntiatum est temperaturam prope urbem Joensuu ad plus triginta septem (37,2°) gradus 
Celsianos ascendisse. Pristinus primatus amplius uno gradu inferior erat. 

Calamitates tempestatis 

Fieri non potuit, quin aestas calida multas calamitates secum ferret. Septimana proxime praeterita et his 
quoque diebus amplae regiones Finniae tonitribus vehementibus et saevis tempestatibus vexatae sunt. 
Quo factum est, ut multa milia domuum non solum electricitate privarentur sed etiam itinere et nexu 
telephonico intercluderentur. Arbores ventis caesae etiam commeatui ferriviario pessime offecerunt. 

Ahmadinejad vitam servavit 

Praesidens Iraniae Mahmud Ahmadinejad ex impetu in se facto incolumis evasit. Conamen occidendi 
in Irania occidentali accidit, ubi ille in comitatu autocinetorum iter faciebat. Ex improviso vir quidam 
ante vehiculum eius pyrobolum manualem coniecit, qui tamen praesidenti non nocuit. Perpetrator 
sceleris statim deprehensus est. 

De incendiis Russiae 

Moscua, urbs princeps Russiae, densa nebula fumosa obvoluta est, nam copia particularum nocivarum 
in aere volitantium decies tanto maior est quam fieri solet. In causa sunt incendia silvestria et terrestria, 
quae in variis Russiae partibus iam diu grassantur. Existimantur in Russia octingenta fere loca esse, 
quae in praesenti flammis delentur. 

De tauromachiis Cataloniae 

Parlamentum Cataloniae decrevit, ne in his Hispaniae finibus iam tauromachiae instituerentur. Neque 
deerant, qui novae legi vehementissime repugnarent censentes ilia spectacula ut ad cultum civilem 
nationalem pertinentia servanda esse. Vicit tamen sententia eorum, qui tauromachias nonnisi pro 
vexatione animalium habebant. 

Colosseum reficiendum est 

In Italia maecenates quaeruntur, qui pecuniam suppeditent ad Amphitheatrum Flavium sive Colosseum 
plane reficiendum. Propositum est, ut opera restituendi iam proximo autumno susciperetur, ne hoc 
aedificium celeberrimum omnino ruinam traheret. Refectio Colossei viginti quinque milionibus 
euronum constatura esse aestimatur, quam ob rem moderatoribus Italiae ad benefactores privatos 
convertendum est. 

Certamina Barcinonensia 

Kalendis Augustis (1.8.) certamina Europaea athleticae campestris, quae sex diebus Barcinone 
celebrabantur, ad finem venerunt. Omnium optimos athletas se praebuerunt Russi, qui decern 
nomismata aurea sibi conciliaverunt. Successus Finnorum ad unum nomisma aeneum redactus est: id 
obtinuit Tero Pitkamaki, qui in telo iaciendo tertius evasit. 

In Kirgisia tumultus violenti 
JULKAISTU 18.06.2010 KLO 18.37 

In Kirgisia his diebus tumultus violenti inter Kirgisos et Usbekos ibi habitantes orti sunt, in quibus iam 
complures centeni homines vitam amiserunt. Centum milia Usbekorum propter violentiam in 
Usbekistaniam effugerunt. Ducenta septuaginta quinque milia hominum domos suas reliquisse 



aestimantur. 

Usbekistania auxilium petivit, ut copiam fugitivorum ex vicina Kirgisia fluentium adiuvaret. Violentia, 
ut testes oculati narraverunt, in urbe Osh orta est, ubi greges armati quinque impetus simul fecerunt. 
Tumultus ita consulto moti postea in conflictus ethnicos inter Kirgisos et Usbekos degeneraverunt. 

Papa veniam petivit 

Summus pontifex Benedictus XVI in platea Petriana missam celebravit, in qua monuit peccata 
sacerdotum eo ipso anno, qui iubileus esset, in lucem venisse. "Petimus instanter", inquit, "a Deo et ab 
hominibus convolutis veniam pro abusibus erga minores, commissis a religiosis." Papa affirmavit se 
omnia, quae fieri possent, facturum esse, ne talis abusus umquam postea succederet. 

Sepulcretum gladiatorum in Britannia inventum 

Archaeologi Britanni credunt se sepulcretum gladiatorum optime omnium conservatum invenisse. Viri 
in Britannia septentrionali apud Eboracum (hodie York) sepulti minime ante mille sescentos annos, 
maxime ante duo milia annorum mortui sunt. Cadavera eorum vulnera eius generis habent, quae in 
spectaculis gladiatorum fiebant. Maior pars sunt viri robusti corpore maiores quam coaetanei. Plerique 
iugulati sunt, sicut fiebat gladiatori, qui in pugna inferior factus erat. Unus ex sceletis etiam signa 
dentium alicuius bestiae habet. Id ab archaeologis certissime ostendit mortuos fuisse gladiatores, nam 
illi etiam contra bestias feras pugnare solebant. 

Mutationem climatis causas habere naturales 

In urbem Rovaniemi Finniae septentrionalis conventus internationalis convocatus est, in quem 
investigatores silvarum ex variis orbis terrarum partibus convenerunt. De mutatione climatis illi viri 
docti unanimiter censebant causas eius esse naturales. Inter hos centum annos calefactionem mutationi 
naturali deberi, quia aetas frigida recentissima exeunte saeculo undevicesimo finita esset. 
Temperaturam climatis admodum regulariter iam octingenta milia annorum ita variatam esse, ut aetates 
frigidae et calidae intervallo centum milium annorum altera alteram sequerentur. Parvam aetatem 
glacialem a quinto decimo saeculo usque ad initium undevicesimi saeculi duravisse. Hanc ob rem 
temperaturam mundi his centum annis uno gradu calidiorem factam esse. 

Vuvuzelae inter ludos concinunt 

Ludi pedifollii mundani, qui his septimanis fiunt, per totum orbem terrarum a compluribus centenis 

milionibus hominum per televisionem spectantur. Novitas quaedam est tuba nomine vuvuzela, qua 

spectatores in caveis stadiorum iugiter stridule concinunt. Stridor vuvuzelarum, quem quidam 

vituperant, a moderatoribus non vetatur, nam ludi sunt Africani. 

Ad finem venimus. Auscultatoribus iucundissimas ferias aestivas exoptamus et valedicimus. Nuntii 

Latini mense Augusto continuabuntur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Inundationes Poloniae et Hungariae 
10.06.2010, klo 21.56 

Flumina Poloniae et Hungariae gravibus pluviis et imbribus tantopere aucta sunt, ut multa milia 

hominum propter inundationes domos suas relinquere cogerentur. 

Vistula, quod maximum est flumen Poloniae, ripas suas superavit et urbi Varsaviae imminet. 

Budapestini, in capite Hungariae, diluvium iam multa aedificia inundavit. 

In flumine Danuvio magistratus navigationem vetuerunt. Solum mense Maio in Hungaria plus pluit 

quam plerumque to to anno. 

Etiam in Slovakia aquae diluviales altius surrexerunt quam umquam ante, sed ibi inundatio iam 

descendere coepit. 

Viae autem publicae multis in partibus clausae sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Insulae Oceani Pacifici non interibunt 
10.06.2010, klo 21.55 

Metus, ne humiles insulae Oceani Pacifici aequore mergantur, forsitan est vanus, nam ex nova 
investigatione multae ex illis paene sexaginta annos similes manserunt, etiam creverunt. 
Venti enim et fluctus coralla soluta et sedimenta ad litora insularum portantes efficiunt, ut illae 
firmentur. 



Ex viginti septem insulis tantum quattuor minores factae sunt, ceterae similes fere manserunt aut 

creverunt. 

Superficies maris sexaginta annis tantum centum viginti milimetra surrexit. 

Quae cum ita sint, insulae Oceani Pacifici saltern centum annos securae erunt. 

Incertum autem est, an habitabiles mansurae sint. 

(Tuomo Pekkanen) 

In Finnia femina episcopus electa 
10.06.2010, klo 21.55 

Episcopus urbis Helsinki designata est Irja Askola, quae futura est prima episcopus femina Finnorum. 

Munus episcopale inibit Kalendis Septembribus, cum Eero Huovinen, episcopus hodiernus, emeritus 

fiet. 

In Finnia feminae ab anno millesimo nongentesimo duodenonagesimo sacerdotes inaugurantur. 

Askola est secretaria dioecesis et adiutrix specialis episcopi Esboensis. 

(Tuomo Pekkanen) 

Culices hac aestate pullulant 
10.06.2010, klo 21.54 

Hac aestae in terris septentrionalibus culices magnopere pullulant. 

Magna culicum multitudo causam habet in hieme solito nivosiore et tempestate calida aestatis ineuntis. 

Stagna insectis idonea ex nivibus solutis et pluviis abundantibus orta sunt. 

Etiam ovula culicum aestatis proximae numerum culicum auxerunt. Species culicum in Finnia sunt 

circiter quadraginta, ex quibus decern sanguinem hominis non respuunt. 

Culices sanguisugae sunt feminae, nam mares melle vescuntur et post copulationem moriuntur. 

Contra culices recens remedium est chartula, taenia electromagnetica ornata, quae collo suspensa 

impedit, ne ilia insecta hominem agnoscant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Certationes mundanae pedifollii incipiunt 
10.06.2010, klo 21.53 

Certationes mundanae pedifollii, ordine undevicesimae, in Re publica Africae Australis hodie incipiunt. 

Intersunt greges triginta duarum nationum, qui in octo sectiones sorte divisi sunt. 

Certamen finale die undecimo mensis Iulii Iohannisburgi fiet. Numquam antea mundanae pedifollii 

certationes in Africa factae sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 



Israeliani impetum maritimum fecerunt 
03.06.2010, klo 18.00 

Saltern decern homines mortui et multo plures vulnerati sunt ictu militari, quem classiarii Israeliani ex 
helicopteris et naviculis cummeis erumpentes in sex naves internationales in Mari Mediterraneo 
fecerunt. 

Maior pars occisorum cives Turciae esse dicitur. Illis navibus, quae variis rebus auxiliariis onustae a 
Turcia profectae erant, septingenti fere homines pro causa Palaestiniensium agentes vehebantur. 
Propositum eis erat obsidio maritimo neglecto ad Gazam appellere et auxilium humanitarium incolis 
ibidem habitantibus suppeditare. 
(Reijo Pitkaranta) 

Ictus Israelis animos commovit 
03.06.2010, klo 18.00 

Impetus Israelianorum ubique gentium animos hominum valde commovit. 
Princeps minister Turciae ea, quae Israeliani commiserant, terrorismum statalem descripsit. 
Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, et Catherine Ashton, ministra Unionis 
Europaeae a rebus exteris, postulaverunt, ut in stragem perpetratam diligentissime inquireretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Kohler magistratu se abdicavit 
03.06.2010, klo 17.59 



Horst Kohler, praesidens foederalis Germaniae sexaginta septem annos natus, ex inopinato munus 

deponere constituit. 

In causa est sententia, quam in colloquio diurnariis dato de exercitu patriae suae dixit. 

Ait enim fieri posse, ut Germaniae, cuius prosperitas imprimis in commercio externo posita esset, 

interventu militari opus esset ad emolumenta sua tutanda. 

(Reijo Pitkaranta) 

Aes alienum Haitiae remissum 
03.06.2010, klo 17.58 

Argentaria mundana Haitiam aere alieno, quod undetriginta milionum euronum fuerat, omnino 

liberavit. 

Consilium eo spectat, ut ilia civitas e terrae motu mense Ianuario facto facilius se recipiat. 

Remissio debitorum fieri potuit, postquam tredecim nationes, in iis Finnia, illam pecuniam pro Haitia 

collegerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nuntius de domo regia Suetiae 

03.06.2010, klo 17.57 

Die Dominico (30.5.) in ecclesia Arcis regiae Stockholmiensis officium divinum habebatur, ubi publice 

pronuntiatum est Victoriam, principissam Suetiae hereditariam, sponso suo Danieli Westling nupturam 

esse. 

Constat nuptias eorum die undevicesimo huius mensis (19.6.) celebratum iri. 

lis peractis Daniel princeps celsissimus appellabitur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova dinosaurorum species 

03.06.2010, klo 17.57 

Grex palaeontologorum Americanorum in Mexico novam speciem dinosaurorum invenit. 

Cornua enim eius longiora sunt quam ullius alius speciei antea repertae. 

Belua septem fere metra longa et duo metra alta fuisse existimatur. 

Investigatores in fossilia duorum dinosaurorum, quorum unus iuvenis, alter adultus vitam amiserat, in 

regione Mexici septentrionali incurrerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Consecratio agrorum in Tavastia 
03.06.2010, klo 17.56 

Olim Finnis moris erat sationes vernales sollemni precatione consecrare. 
Haec consuetudo a maioribus tradita in ecclesiis Hollola et Heinola recreata est, cum pastores 
praepositi una cum agricolis et vicanis sacra divina huius generis in agris procuraverunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen paeninsulae Coreae 
28.05.2010, klo 10.29 

Relationes inter utramque Coream intercedentes in pessimum mutatae sunt, postquam moderatores 

Coreae Meridianae autumaverunt navem longam suam a Coreanis Septentrionalibus torpedine 

submersam esse. 

Illo ictu quadraginta sex classiarios mortem obisse. 

Accusatione audita Coreani Septentrionales nuntiaverunt se omnes necessitudines cum finitimis suis 

meridianis interrupturos esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Arma chemica in Mari Baltico 
28.05.2010, klo 10.29 

In imo Mari Baltico ingens copia armorum chemicorum iacet, ut dicit Ordo Russo-Estonicus 

circumiectis tuendis. 

Ilia arma a bello altera mundano originem trahere et aquis nationalibus pristinae Unionis Sovieticae 

subiacere. 



Idem ordo contendit societatem Nord Stream licentiam gasiductus agendi a Terris Septentrionalibus 
ideo petivisse, ut controversias politicas cum civitatibus Balticis evitaret. 
(Outi Kaltio) 

Eruptio vulcani Eyjafjoll remisit 
28.05.2010, klo 10.28 

Eruptio vulcani Eyjafjoll, quae commeatui aerio Europaeo magnum detrimentum intulit, interim remisit, 

ut ait geophysicus Magnus Gudmundsson. 

Negavit montem e cratere suo aut massam lavicam aut cinerem vulcanicum iam evomere. 

Difficile tamen esse aestimare, utrum vulcanus omnino siluisset an brevi tempore denuo erupturus 

esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Furtum magnum Parisiis factum 
28.05.2010, klo 10.28 

Moderatores Parisiorum magistratus hortati sunt, ut custodiam museorum efficaciorem redderent. 

Id ideo fecerunt, quod vir quidam personatus quinque picturas pretiosissimas ex Museo artis modernae 

Parisiensi furatus est. 

Inter tabulas surreptas, quae amplius centum milionibus euronum aestimantur, erant opera ab Henri 

Matisse et Pablo Picasso confecta. 

(Reijo Pitkaranta) 

Laser 50 annos nuper complevit 
28.05.2010, klo 10.27 

Laser, quo energia electrica in radium lucis acutissimum mutatur, hoc mense quinquaginta annos 

complevit. 

Inventor eius erat Theodore Maiman, doctor machinarius Americanus, qui postridie Idus Maias anno 

millesimo nongentesimo sexagesimo (16.5.1960) in laboratorio suo Californiano radium lasericum 

creavit. 

Quot et quam multiplices sint usus huius instrumenti, longum est enarrare. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Jordan Romero fecerit 
28.05.2010, klo 10.26 

Jordan Romero, puer Americanus tredecim annos natus, summo Monte Everestio potitus est itaque 

primus omnium id aetatis tantam rem gessit. 

In altitudinem octo milium octingentorum duodequinquaginta (8 848) metrorum una cum fratre, 

noverca, tribus monstratoribus ascendit itinere a parte montis Sinensi incepto. 

(Reijo Pitkaranta) 

In natura ambulare saluti est 
28.05.2010, klo 10.26 

Sanitati mentis provehendae sufficit, ut quinque minutas in natura ambules. 

Utilitas, quae e motu corporis huius generis capitur, eo maior est, si in conspectu eorum, qui sub divo 

moventur, lacus, fluvius aut aliae aquae sunt. 

Hie erat eventus investigationis, quam rerum periti Britanni de occupationibus subdialibus hominum 

otium agentium fecerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies memorialis bello caducorum 
20.05.2010, klo 17.16 

Die Dominico (16.5.) memoria militum bellis caducorum in Finnia colebatur. 

Hie dies memorialis ab anno millesimo nongentesimo quadragesimo (1940) quotannis est tertius dies 

Dominicus mensis Mai. 

Turn vexilla exponuntur, sepulcra heroum floribus coronisque decorantur, orationes habentur, quibus 

res gestae commemorantur et veterani laudantur. 

Duobus bellis, quae Finni contra Unionem Sovieticam gesserunt (1939-40, 1941-44), intererant circiter 

septingenta milia virorum et ducenta milia feminarum, ex quibus prope septuaginta milia mortem 



obierunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

De calamitate Sinus Mexicani 
20.05.2010, klo 17.15 

Effluxio petrolei in Sinu Mexicano iam tres septimanas durat. 

Die Dominico (16.5.) societas BP (British Petroleum) nuntiavit sibi contigisse, ut loco, unde petroleum 

efflueret, novum tubum figeret, quo maior pars petrolei in receptacula sugeretur. 

Copia autem petrolei in profundo mari observata indicat effluxionem, quam displosio insulae 

terebratoriae effecerat, multo maiorem esse quam putabatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Salvatio mirabilis 
20.05.2010, klo 17.15 

Calamitate aerea, quae in Libya septimana proxima accidit, omnes viatores vitam amisisse credebantur, 

cum aeroplanum, Iohannisburgo profectum, prope aeriportum Tripolitanum ita praecipitaret, ut 

frustatim frangeretur. 

Succursores autem inopinanter unum superstitem invenerunt. 

Is est Ruben van Assow, puer Nederlandiensis novem annorum. 

Ceteri viatores, numero nonaginta, ex quibus unus et sexaginta erant Nederlandienses, cum pilotis et 

ministris aeroplani mortem obierunt. 

Ruben solus, capite leviter laeso et pede fracto, vivus evasit. Medici censent eum non esse in periculo 

mortis et bene convalescere. 

(Tuomo Pekkanen) 

Adulescens sola mundum circumnavigavit 
20.05.2010, klo 17.14 

Jessica Watson, adulescens Australiana sedecim annorum, ad finem circumnavigationis mundi pervenit. 
Jessica est iunior quam quisquam, qui solus circa mundum navigavit. 

Navis eius velifera nomine Ella?s Pink Lady ad portum Sydneiensem die Sabbati (15.5.) appulit. 
Iter viginti trium milium passuum maritimorum ducentis decern diebus sine intermissione fecerat. 
(Tuomo Pekkanen) 

Britanni de tempestate colloquuntur 
20.05.2010, klo 17.14 

Britanni libentius et frequentius quam ceteri populi de tempestate colloquuntur. 

Ex investigatione nuper facta Britannus medius sex menses vitae suae de tempestate loquitur. 

Cetera argumenta, ut res athleticae, labores, matrimonium, procul sequuntur. 

Paene sexaginta centesimae Britannorum censent optimum modum colloquii incipiendi esse sermones 

de tempestate serere. 

(Tuomo Pekkanen) 

Animalia silvestria ne perturbentur ! 
20.05.2010, klo 17.13 

Hoc tempore natura rerum renovatur, cum aves nidificant, alces, cervi, lepores aliaque animalia novam 

prolem edunt. 

Illi, qui in silvis pratisque vagantur, commonentur, ne animalia perturbent. Iam lex vetat, ne canes hoc 

anni tempore liberi circumcurrant. 

Etiam homines hinuleum recens natum aut lepusculum obire possunt, sed animalia loco relinquere 

debent, quia mater plerumque prope adest et ad parvulum nutriendum brevi revertitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Aerarium Unionis Europaeae 
14.05.2010, klo 09.25 

Inter ministros Unionis Europaeae convenit, ut in Europa aerarium quingentorum miliardorum 
euronum conderetur, cuius esset mercatum nummarium stabilire. 

Hue accedit opitulatio Fundi monetarii internationalis (IMF), quam ob rem tota summa illius aerarii 
septingenta quinquaginta miliarda euronum efficit. Ita prohibere conantur, ne discrimen oeconomicum 



Graeciae in alias terras Unionis Europaeae diffundatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Comitia parlamentaria Britanniae 
14.05.2010, klo 09.24 

In Britannia comitia parlamentaria facta sunt, quorum victoriam conservativi tulerunt. 

Quae cum ita essent, administratio Britanniae ita mutata est, ut David Cameron, praeses factionis 

conservativae, novus minister princeps evaderet. Gordon Brown autem, dux laboristarum, clade 

accepta et principatum ministerialem et praesidatum partium suarum deposuit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Dmitri Medvedev dixerit 
14.05.2010, klo 09.23 

Praesidens Russiae Dmitri Medvedev Unionem Sovieticam et pristinum ducem eius Josif Stalin 

acerrime reprehendit. 

Colloquio actis diurnis Izvestija Nonis Maiis (7.5.) dato ait iura humana et libertatem civium aetate 

Unionis Sovieticae violata esse. Idem dixit scelera, quae Stalin altera bello mundano in populum suum 

commisisset, tam horribilia esse, ut iis numquam ignosci posset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Palmae oleariae Amazoniae 
14.05.2010, klo 09.23 

Regimen Brasiliae in regionibus Amazoniae, quae silvicidiis pessime vastatae sunt, novas arbores 

conserere studet. 

Propositum est ibi palmas olearias implantare, quarum oleum in biodieselianum eliquaretur. Speratur 

fore, ut ex palmetis magna utilitas oeconomica aliquando capiatur. Valet hoc consilium imprimis ad 

territorium Brasiliae septentrionalis nomine Para, ubi interitus silvarum maximus fuit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Gigantopolis in Sinis nascitur 
14.05.2010, klo 09.21 

Anno bis millesimo quinquagesimo (2050) in Sinis urbs gigantea plus quam centum milionum 
incolarum exstabit, ut prospicitur in relatione a Nationibus Unitis composita. 

Regionem circa urbes Hongkong, Shenzhen, Guangzhou in unam gigantopolim crescere, cum spatia 
intermedia habitatoribus impleantur. Etiam in aliis mundi regionibus urbes amplissimae nascentur. 
(Outi Kaltio) 

Transplantatio pancreatis 
14.05.2010, klo 09.20 

In Instituto chirurgico Helsinkiensi transplantatio pancreatis praestita est, quod in Finnia numquam ante 

evenit. 

Inter hanc operationem aegrotus diabeticus, qui curabatur, etiam novum renem ab eodem donatore 

accepit. Utrumque organum statim sine ullo vitio fungi coepit, unde secutum est, ut ille neque insulino 

neque cura dialyseos iam egeret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies matrum celebrabatur 
14.05.2010, klo 09.19 

Die Dominico (9.5.) dies omnium matrum more solito celebrabatur. 

In Finnia triginta una matres honore particulari affectae sunt, cum praesidens rei publicae Tarja 

Halonen iis de opera educandi optime meritis insigne Ordinis equestris Finlandiae a Rosa alba 

concessit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Oeconomia Graeciae vacillat 
06.05.2010, klo 18.12 

Debita Graeciae publica iam anno proximo (2009) maiora erant quam productio nationalis sive valor 
mercium et servitiorum computatus. 



Hoc anno Graecia haud procul abest, quin decoquat, si Argentaria Europae Centralis et Fundus 

Monetarius Internationalis illi non succurrunt. 

Aestimatur creditum minime centum decern miliardorum euronum Graecis necessarium esse. 

Pars Finniae erit mille quingentorum milionum euronum. 

Condiciones, quibus summa necessaria Graecis creditur, sunt admodum severae. 

Sumptus publici illis sunt contrahendi et reditus augendi, ex quo sequitur, ut vectigalia sint addenda et 

stipendia publica deminuenda. 

Cives Graeci contra talem parsimoniam vehementissime reclamitant. Ex demoscopiis in Graecia factis 

dimidia fere pars populi manifestare et reclamare parata est. 

Neque tamen alia via salutis ex crisi oeconomica Graecis patere videtur. 

Si Graecia decoxerit, quod multi timent, periculum erit, ne crisis in alias terras Europaeas, ut in 

Portugalliam, Hispaniam Italiamque vagetur et oeconomia in tota Europa confundatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Shanghai Expo 2010 
06.05.2010, klo 18.06 

Kalendis Maiis in urbe Shanghai expositio universalis inaugurata est. 

Thema expositionis est "Melior urbs, melior vita", quod generis humani communem spem melioris 

vitae in circumiectis urbanis repraesentat. 

Inter sex menses plus septuaginta miliones hominum ad illam visendam exspectantur, ex quibus 

plurimi erunt Sinenses. 

Finnia in expositione suam aulam habet, quam iam ante inaugurationem septuaginta milia hominum 

visitaverunt. 

Singulis diebus vicena hospitum milia in illam venturos esse aestimatur. 

Adsunt complures societates Finnorum industriales et culturales. 

Speciale programma Finnicum die vicesimo septimo huius mensis visitatoribus praebebitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies libertatis verbi 
06.05.2010, klo 18.03 

Anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio Nationes Unitae decreverunt, ut dies tertius mensis 

Mai dies internationalis rei diurnariae esset. 

Illo die celebrando non tantum libertas rei diurnariae manifestatur sed etiam liberum arbitrium loquendi 

et scribendi, quod ius hominum est fundamentale. 

In Finnia libertas verbi, sicut et alia iura humana, in lege fundamental! scripta est. 

Aliter res se habet in illis terris, in quibus complures deni diurnarii aut redactores annuatim vitam 

amittunt. 

Pessimae sunt condiciones in Africa, America Meridionali, Proxima Oriente, Irania, Bielorussia, Corea 

Septentrionali, in quibus instrumenta communicatoria opiniones gubernantium repetunt, de oppositione 

autem tacetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mendici in Finniam influunt 
06.05.2010, klo 18.03 

Postquam Romania et Bulgaria in Unionem Europaeam acceptae sunt, mendici zingari ex his terris in 

Finniam influere coeperunt. 

Hoc anno numerus mendicorum praesertim in urbibus tantopere crevit, ut magistratus pertinaciam et 

arrogantiam eorum pertaesi de mendicatione vetanda deliberaverint. 

Ministerium rerum interiorum novam de hac re legem praeparat. 

(Tuomo Pekkanen) 



Graecia auxilium petivit 
29.04.2010, klo 18.06 

Georgius Papandreou, princeps minister Graeciae, civitati suae ex grandi aere alieno laboranti 
subsidium ab Unione Europaea et Fundo monetario internationali petivit. 

Oratione televisifice habita ait illud adiumentum pecuniarium nationi suae maxime necessarium esse. 
Constat mercatum nummarium totius Unionis Europaeae propter discrimen oeconomicum Graeciae 



labefieri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Concordia Norvegiae et Russiae 
29.04.2010, klo 18.05 

Norvegi et Russi quaestionem, ubi confinium maritimum inter utramque civitatem in Mari Barentsico 

esset, post consultationes quadraginta annorum tandem solverunt. 

Decretum est illam regionem submarinam in duas partes ita dividendam esse, ut una natio tantundem 

fundi quaestuosi maris acciperet quantum altera. 

Consensus huius rei inventus est, dum praesidens Russiae Dmitri Medvedev in Norvegiam iter officiale 

facit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De calamitate oecologica 
29.04.2010, klo 18.05 

In Sinu Mexicano insula terebratoria Britannica submersa est, quod maximam calamitatem 

oecologicam effecit. 

In causa est petroleum ex imo mari usque profluens, cuius fontem cohortes auxiliares quoquo modo 

obturare conantur. 

Nisi iis contigerit illi effluxioni finem facere, periculum erit, ne orae Americae Septentrionalis per 

magnum spatium pessime inquinentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Madelaine sponsalia resolvit 
29.04.2010, klo 18.04 

Principissa Suetiae Madelaine sponsalia sua mense Augusto facta resolvit, ut ex domo regia Suetiae die 

Saturni (24.4.) nuntiatum est. 

Id consilium captum esse, postquam Madelaine et sponsus eius Jonas Bergstrom rem diligentissime 

considerassent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Vitae tempus auctum 
29.04.2010, klo 18.03 

Vitae tempus civium Finnorum decenniis proxime praeteritis decern annis longius factum est. 
Praeterea rarius quam ante fit, ut causa moriendi sit aliquis morbus popularis. 
Concedendum tamen est prosperitatem imprimis inter homines ditiores distribui solere. 
Haec omnia ex relatione patent, quam ministerium rei socialis et sanitatis nuper divulgavit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tomi Tuuha victor evasit 
29.04.2010, klo 18.02 

Septimana vergente in urbe Birmingham certamina Europaea artis gymnicae facta sunt. 

Hi ludi Finnis maximo gaudio erant, cum Tomi Tuuha, iuvenis Helsinkiensis viginti annos natus, 

pulcherrimam victoriam saltus gymnici adeptus est. 

Secundas tulit Matthias Fahrig Germanus, tertio loco positus est Flavius Koczi, gymnasta ex Romania 

oriundus. 

(Reijo Pitkaranta) 

Vulcanus in Islandia saevit 
23.04.2010, klo 10.29 

Vulcanus Islandiae nomine Eyjafjoll die Mercurii (14.4.) erupit et vapores cinere mixtos in altitudinem 

plus decern chiliometrorum iacere coepit. 

Infra glaciem, qua summus mons operitur, rima in longitudinem duorum chiliometrorum aperta est, 

unde magma sive lapis liquefactus erumpens cum glacie supra iacente colliditur. 

Ex collisione magmatis et glaciei oritur cinis minutissimis particulis vitreis mixtus, qui commeatui 

aerio est periculosissimus. 

Particulae enim cineris in reactorio aeroplani haerentes efficere possunt, ut motrum obstruatur et fungi 

desistat. 



Fuerunt antea casus, in quibus aeroplana in nubes vulcanicas incurrentia in magnum periculum 

inciderunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nubes cineris commeatum aerium perturbat 
23.04.2010, klo 10.28 

Dum nubes cineris vulcanici in orientem versus ventis fertur, commeatus aerius in Europa pessime 

perturbatus est. 

Non tantum in Europa occidentali et septentrionali sed etiam in terris ab Islandia longinquioribus 

aeriportus ad multos dies clausi sunt. 

Inter dies Iovis et Martis (15-20.4.) plus nonaginta quinque milia volatuum in Europa revocata sunt. 

Mense Martio (20.3.) prope eundem Vulcanum in glaciario Eyjafjallajokull eruptio moderatior facta est, 

qua tantum vita Islandiensium prope habitantium affecta est. 

Nunc autem viatores maximis difficultatibus laborant, cum neque nova itinera suscipere possunt neque 

ex peregrinis terris via aeria in patriam reverti. 

Quam diu eruptio duratura sit, vulcanologi aestimare adhuc non valent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mors praesidentis Poloniae 
16.04.2010, klo 13.41 

Praesidens Poloniae Lech Kaczynski calamitate aeria die Saturni (10.4.) facta mortem obiit. 

Aeroplanum eius, cum duo chiliometra ab aeriportu urbis Smolenscae in Russia occidentali abesset, 

arboribus impactum et minutatim fractum in terram decidit. 

Omnes nonaginta sex insessores vitam amiserunt. 

Verisimile est, nisi caelum nebulosum et caliginosum fuisset, illam calamitatem futuram non fuisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Polonia in luctu iacet 
16.04.2010, klo 13.41 

Mors praesidentis totam nationem Polonorum ingenti maerore affecit. 

Multa dena milia civium capite demisso iuxta viam stabant, dum autocinetum corpus principis civitatis 

portans ex aeriportu Varsoviensi ad palatium praesidentiale iter facit. 

Area Pilsudski, quae in media urbe iacet, brevi in campum floribus et candelis refertissimum mutata est, 

cum Poloni magna multitudine omnibus, qui ilia calamitate perierant, ultimum vale dicere vellent. 

In hanc septimanam Poloniae luctus nationalis indictus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid conventus principum dixerit 
16.04.2010, klo 13.40 

Principes quadraginta septem civitatum in urbem Washington congregati promiserunt se id acturos esse, 

ut securitas materiae nuclearis melius quam ante praestaretur. 

Sibi propositum esse cooperatione internationali aucta impedire, ne mercatura illicita exerceretur. 

Se tamen meminisse cuivis nationi ius esse vi nucleari ad usus non militares adhibendi. 

(Reijo Pitkaranta) 

De minis terroristarum 
16.04.2010, klo 13.39 

Grex terroristicus Algeriensis minatus est se certamina pedifollica mundana, quae in Africa Australi 

aestate proxima instituentur, ictu bombico persecuturum esse. 

Qui minas iactabant, dixerunt se talem materiam explosivam possidere, quae nullis inspectionibus 

securitatis detegi posset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Finni e Tzadia reducuntur 
16.04.2010, klo 13.39 

Octoginta fere milites Finni paci tuendae, qui in Tzadia, terra in media Africa sita, munus obierunt, 
domum reducuntur. 



Quod consilium a summis magistratibus ideo factum esse dicitur, quod etiam copiae Irlandiae, quibus 
Finni in partibus Tzadiae orientalibus cooperantur, ex eadem regione abiturae sunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Memoria occupationis 
16.04.2010, klo 13.39 

Hoc mense septuaginta anni acti sunt, cum Norvegia et Dania in potestatem nazistarum venerunt. 

Memoria anniversaria occupationis quinquennalis in ambabus terris die Veneris proxime praeterito 

recolebatur. 

Dimidia pars tamen Danorum omnino ignorat, quid ille dies memorialis significet, ut ex demoscopia 

nuper facta apparet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid PepsiCo constituent 
16.04.2010, klo 13.38 

Opus mercatorium PepsiCo, quod potiones citreas parat, decrevit, ne potiones saccharo dulcoratae iam 

in scholis venirent. 

Pekka Puska, praeses Ordinis cardiologici mundi (WHF) hoc consultum magni momenti ad sanitatem 

scholarium erigendam aestimat. 

Constat enim adhuc plures liberos obesitate laborare. 

(Karoliina Ignatius) 

Scandala ecclesiam catholicam urgent 
08.04.2010, klo 17.18 

His temporibus Civitas Vaticana delationibus urgetur, quibus sacerdotes catholici in compluribus 

nationibus de paedophilia accusantur. 

Novi casus cotidie fere in lucem proferuntur. Praesulibus catholicis, etiam summo pontifici Benedicto 

XVI, crimini datum est, quod delationibus neglectis crimina occultavissent et paedophilos protexissent. 

Res gravata est, cum pater Rainerius Cantalamessa, praedicator pontificius, in Basilica Sancti Petri 

accusationes papae et ecclesiae catholicae cum antisemitismo comparavisset. 

Etsi Fredericus Lombardi, nuntius Vaticanus, ilia verba in bonam partem explicabat, ordines 

Hebraeorum et familiares victimarum paedophiliae sermonem patris Cantalamessa durissimis verbis 

damnaverunt. 

In oratione paschali, quam urbi et orbi in platea Petriana Civitatis Vaticanae habuit, summus pontifex 

mentionem scandali paedophiliae, quo ecclesia catholica implicata est, omnino non fecit. 

At pacem in Proximum Orientem optabat atque persecutiones minoritatum Christianarum et 

delinquentiam ex abusu drogarum ortam damnavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Plerique Finni in Natonem nolunt 
08.04.2010, klo 17.17 

Ex demoscopia recens facta quinquaginta sex centesimae (56%) Finnorum resistunt, ne patria ad 

Natonem adiungatur. 

Viginti sex centesimae (26%) sodalitatem sustinent. Numerus adversantium post proximum annum 

tribus centesimis crevit. 

Causa imprimis ea est, quod cives timent, ne patria in conflictus trahatur, qui ad Finniam nullo modo 

spectant. 

Undesexaginta centesimae (59%) ex respondentibus censebant bonas inter Finnos et Russos relationes 

periclitatum iri, si Finnia ad Natonem adiuncta esset. 

Ille numerus post annum bis millesimum sextum octo centesimis crevit. 

Neque tamen Russia Finniae imminere creditur, nam septuaginta sex centesimae (76%) civium censent 

minas Russiae parvas aut nullas esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cuniculi urbani pullulant 
08.04.2010, klo 17.16 

In regione Helsinkiensi vivunt plus decern milia cuniculorum, qui viridariis hortisque urbis damna 
notabilia afferunt. 



Populatio orta est ante triginta annos, cum cuniculi, quos homines in deliciis habebant, in libertatem 

dimissi essent. 

Damna arboribus herbisque urbis facta centenis milibus euronum aestimantur. 

Cuniculi enim cortices arborum et fruticum dentibus rodunt, quod efficit, ut ilia paulatim moriantur. 

Ut damna coercerent, magistratus urbis homines conduxerunt, qui populationem cuniculorum 

urbanorum decipulis armisque venatoriis adhibitis deminuerent. 

Inter autumnum hiememque circiter tria milia cuniculorum ita necati sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Diluvia in Brasilia 
08.04.2010, klo 17.16 

Imbres saevissimi atque diluvia ex illis orta in urbe Rio de Janeiro et in civitate eiusdem nominis 

maximum chaos effecit. 

Labinae ex collibus urbi circumiacentibus casulas pauperum deiecerunt, commeatus publicus est 

collapsurus, omnes viae principales clausae sunt. 

Victimae calamitatis plus centum numerantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Lex de cura valetudinis in USA perlata 
26.03.2010, klo 16.32 

Camera delegatorum congressus Americani renovationem curae valetudinis probavit. 

Lex accepta est votis ducentis undeviginti contra ducenta duodecim (219-212). 

Renovatione, quae insignis est victoria praesidentis Barack Obama, fiet, ut nonaginta quinque 

centesimae Americanorum cautionem valetudinariam habeant. 

In illis triginta duae miliones hominum sunt, quibus ilia cautio nondum fuit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hillary Clinton Israelem vituperavit 
26.03.2010, klo 16.32 

Hillary Clinton, ministra a rebus exteris Americanorum, censet consultationes pacis in Proximo oriente 

propter opera Israelis in regionibus orientalibus Hierosolymorum periclitatum iri. 

Postquam Israeliani nuntiaverunt se mille sescentas novas habitationes in terra Palestinensium 

aedificaturos esse, Clinton eos vituperavit, quod ita potestatem Americanorum pacem conciliandi 

infirmarent. 

USA et Israel de coloniis deducendis male dissentiunt. Benjamin Netanjahu, primus minister Israelis, 

qui Washingtoniam visit, politicam suam defendit, cum dixit Hierosolyma non esse coloniam sed 

caput Israelis ideoque Iraelianis ius esse domos etiam in urbis regionibus orientalibus aedificandi. 

Israeliani Hierosolyma orientalia bello anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo (1967) gesto 

expugnaverunt et censent se ita urbem univisse. 

Palaestinenses autem volunt, ut Hierosolyma orientalia sit futurum caput civitatis Palaestinensium. 

(Tuomo Pekkanen) 

Tempestates pulveris Sinas vexant 
26.03.2010, klo 16.31 

Tempestates, quibus pulveres flavi ex desertis in Sinas septentrionales feruntur, his annis fortiores et 

frequentiores factae sunt quam ante et iam Iaponiam et Coream attingunt. 

Pulvis oritur ex partibus Sinarum occidentalibus, quae desertificatione patiuntur. 

Silvis morientibus tempestates pulverulentae fiunt fortiores, quas regimen Sinarum novis silvis serendis 

coercere conatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Grandines in Australia 
26.03.2010, klo 16.30 

Tempestas autem sui generis in urbe Perth Australiae die Lunae (22.3.) chaos effecit. 

Grandines magnitudine ovi gallinacei urbem verberaverunt, arbores tempestate caesae domibus damna 

attulerunt et vias obstruxerunt. 

Praeterea imbres diluvia et labinas terrae effecerunt. Velocitas venti erat passim centum viginti 

chiliometrorum horalium. 



(Tuomo Pekkanen) 

Vulcanus in Islandia erumpit 
26.03.2010, klo 16.30 

Vulcanus in glaciario Eyjafjallaj Skull Islandiae nocte Sabbati (20.3.) erumpens circiter quadringentos 

homines domos suas relinquere coegit. 

Magistrates vias in ilia regione propter periculum clauserunt. Neque adhuc constat, quantum temporis 

eruptio duratura sit. 

Proxima eruptio eiusdem Vulcani, anno millesimo octingentesimo vicesimo primo (1821) facta, duos 

per annos continuata est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cerasi iam Tokium ornant 
26.03.2010, klo 16.29 

Institutum meteorologicum Iaponiae die Lunae nuntiavit tempus cerasorum florentium officialiter 

incepisse. 

Apud Iapones tempus, quo cerasi florescunt, est maximus eventus primi veris. 

In nuntiis meteorologicis cotidie refertur, quo modo floritio, mense Ianuario in Okinawa incipiens 

septimanatim in septentrionem progrediatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Memoria belli hiberni 
19.03.2010, klo 10.16 

Die Saturni (13.3.) septuaginta anni acti erant, cum pax inter Finnos et Russos post bellum hibernum 

per centum quinque dies acerrime gestum facta est. 

Memoria huius diei in Finnia variis eventibus recolebatur. Inter eos eminuit sollemnitas in Palatio 

praesidentiali celebrata: eo enim invitatu praesidentis Tarja Halonen multitudo veteranorum Finnorum 

congregata erat una cum iis militibus voluntariis Suetis et Esthoniensibus, qui illo tempore pro Finnia 

liberanda in acie pugnaverant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novus archiepiscopus Finniae 
19.03.2010, klo 10.15 

Archiepiscopus ecclesiae evangelico-Lutheranae Finniae electus est Kari Makinen, episcopus dioecesis 

Aboensis quinquaginta quinque annos natus. 

Certamen de hac dignitate accipienda tam aequum erat, ut ille competitorem suum professorem Miikka 

Ruokanen tantum undecim suffragiis superaret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hereditas genica Finnorum 
19.03.2010, klo 10.15 

Genologi de hereditate genica Finnorum novam scientiam patefecerunt. 

Ex investigatione eorum apparet populum nostrum sui generis esse, qui ratione genorum habita tam a 

nationibus in media Europa habitantibus quam a vicinis suis orientalibus multum differat. Respectu 

genorum Finnos propius Hollandienses quam Hungaros accedere. 

(Reijo Pitkaranta) 

De itineribus Finnorum 
19.03.2010, klo 10.14 

Finni itineribus peregrinis denuo delectantur, proinde ac si regressio oeconomica iam omnino 

praeterierit. 

Aestate proxima libentissime in Graeciam, praesertim in insulam Rhodum, proficiscentur. Etiam terrae 

extra Unionem Europaeam positae, ut Aegyptus, Tunesia, Turcia favorem suum apud viatores Finnos 

magnopere auxerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De flumine Gange purgando 
19.03.2010, klo 10.13 



Ganges, flumen Indiae nobilissimum, venenis industrialibus male infectus est. 

In causa sunt imprimis fabricae coriorum, quae eiectamentis suis Gangem pessime inquinaverunt. 

Quam ob rem illae sedes industriales ad flumen purgandum iam claudi coeptae sunt. Quo consilio 

tutatores naturae quidem gaudent, sed multi homines opus amiserunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Manuscriptum Einsteinianum 
19.03.2010, klo 10.13 

Manuscriptum celeberrimum, quo Albertus Einstein theoriam relativitatis primum divulgavit, in Israele 

ante oculos omnium positum est. 

Hoc documentum, quae etiam Magna Charta physices appellatur, ex quadraginta sex paginis chartaceis 

constat et inde ab anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto (1925) in Academia Scientiarum 

Hierosolymorum asservatur.e 

(Reijo Pitkaranta) 

Aves iam redire coeperunt 
19.03.2010, klo 10.12 

Primae aves migratoriae e terris australibus in Finniam reverti coeperunt, quod unum e signis veris 

appropinquantis putaveris. 

In volucribus, de quarum reditu ornithophili narraverunt, sunt columba, sturnus, cycnus canorus. Quae 

quamvis ita sint, multum adhuc abest, quominus hiems a nobis recesserit. Plurima enim loca non solum 

ruri, sed etiam in magnis urbibus nive completa sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ahtisaari de Proximo oriente sollicitus 
12.03.2010, klo 20.02 

Martti Ahtisaari, pristinus praesidens rei publicae Finniae, qui anno proximo praemium pacis 

Nobelianum accepit, oratione Washingtoniae habita Europaeos et Americanos hortatus est, ut ad crisim 

Orientis Proximi solvendam efficacius operarentur, et suasit, ut partes, quas Tony Blair ad pacem inter 

Israelianos et Palaestinenses conciliandam ageret, firmarentur. 

Ahtisaari censet discrimine Proximi Orientis, nisi duabus civitatibus separatim constitutis soluta sit, 

periculum conflictus nuclearis in ilia regione sustentari. 

"Quamdiu dearmatio non succedit", inquit, "verum periculum est, ne etiam arma atomica ad hos 

conflictus solvendos accedant." 

(Tuomo Pekkanen) 

Violentia in Nigeria saevit 
12.03.2010, klo 20.01 

Inter Christianos et musulmanos Nigeriae septentrionalis conflictus violentissimi orti sunt. 

Testes oculati rettulerunt se magnos cadaverum acervos et domos Christianorum a musulmanis 

crematas in regione urbis Jos vidisse. 

Maiorem partem victimarum fuisse feminas, pueros infantesque, quos musulmani tribus Fulani cultris 

necavissent. 

Narratum est eos, qui fugere conarentur, decipulis et retibus venatoriis ab aggressoribus deprehensos 

esse. 

Redactores, qui ibi sunt, et ordines a iuribus humanis aestimant circiter quingentos homines trucidatos 

esse. 

Goodluck Jonathan, praesidens Nigeriae ad interim, tutatores securitatis in regiones turbidas misit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Gorbatshov regimen Russiae accusavit 
12.03.2010, klo 20.00 

Mihail Gorbatshov, moderator pristinae Unionis Sovieticae, hodiernos Russiae moderatores accusavit, 

quod ex eo processu regressi essent, qui de perestroika, a se incohato, initium habuisset. 

Factionem Russiae Unitae Vladimiri Putin esse velut communisticam factionem Unionis Sovieticae, 

ea tantum differentia, quod peior esset. 

Gorbatshov monuit, ut nostalgia Sovietica omnis generis caveretur, et eos vituperavit, qui tempora 

Brezneviana, etiam Staliniana, desiderarent. 



Perestroika sive renovatio disciplinae politicae et oeconomicae Unionis Sovieticae duce Gorbatshov 

ante viginti quinque annos suscepta est. 

Inde originem habuit processus, qui denique effecit, ut Unio Sovietica dissolvererur. 

(Tuomo Pekkanen) 

De tauromachiis in Hispania disputatur 
12.03.2010, klo 19.59 

Parlamentum Cataloniae de tauromachiis vetandis disputationem suscepit. 

In Catalonia enim, contra ac in ceteris Hispaniae partibus, tauromachiae his annis gratia populari minus 

valere coeperunt. 

Hispali, Matriti, Pamplonae annuatim dies festi tauromachiarum fiunt, quibus ingens turba hominum 

interesse solet. 

In insulis autem Canariis tauromachiae vetitae sunt. 

Administratio regionalis Matritensis vult, ut tauromachia ab UNESCO pars hereditatis culturalis 

Hispaniae declaretur. 

Esperanza Aguirre, quae illi administrationi praeest, monuit tauromachiam semper partem cultus 

Hispanici fuisse atque inflavisse artifices et scriptores, inter quos essent Goya, Picasso, Garcia Lorca, 

Hemingway, Orson Welles. 

(Tuomo Pekkanen) 

Tahir al-Qadri terrorismum damnat 
05.03.2010, klo 13.35 

Tahir al Qadri, sheichus religionis islamicae peritissimus, qui magnam auctoritatem habet, fatwam sive 

sententiam religiosam Londinii divulgavit, qua terrorismum damnat : Terroristas islamitas suicidas 

iudicat infideles, qui ad inferos sint incasuri. 

Fatwa a sheicho divulgata est opus sescentarum paginarum, quam auctor ipse amplissimam de 

terrorismo opinionem appellat. 

Est Anglice scripta et in interred divulgata, quo pondus eius augetur. Al-Qadri imprimis iuvenes 

musulmanos appellare vult, ne sectatores radicalis islamismi fiant. 

Erat inter primos religiosos islamitas, qui ictus undecimo die mensis Septembris anno bis millesimo 

primo contra USA factos condemnaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Chilia motu terrae concussa 
05.03.2010, klo 13.34 

Terrae motus die Sabbati (27.2.) Chiliam concussit. Primum motum, quo violentior his triginta annis in 

ilia terra non exstitit, complures denae concussiones minores secutae sunt. 

Epicentrum erat prope oram Chiliensem in profunditate quinquaginta quinque chiliometrorum. 

Distabat ab urbe Conceptione (vulgo Conception) paene centum chiliometra, ab Iacobopoli (vulgo 

Santiago) circiter trecenta. 

Damna in variis Chiliae regionibus sunt magna. 

Magistratus nuntiant quingenta milia domorum detrimenta cepisse, vias et lineas electricas ruptas, 

distributionem aquae impeditam esse, homines paene octingentos perisse. 

Praeterea minime centum homines disparuerunt. Paene dimidia pars ex victimis in urbe Conceptione 

inventae sunt. 

Illam enim urbem tsunami, unda tumescens concussione sublata, pessime afflictavit. 

Inter confusionem calamitatis fures et latrones tabernas mercatorum et emporia diripere coeperunt, ad 

quos coercendos regimen Chiliae quattuordecim milia militum misit. 

Etiam cives, quorum domus ex calamitate incolumes manserant, greges vigiles ad bona sua tutanda 

condiderunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Xynthia Europam flagellavit 
05.03.2010, klo 13.34 

Saeva tempestas hiemalis, Xynthia appellata, die Lunae oram Europae occidentalem flagellavit. 

Ferus ventus et pluviae Hispaniam, Franciam, Belgium, Nederlandiam Germaniamque gravissime 

temptaverunt. 

Pessime afflicta est Francia, ubi superficies aquae passim octo metris ascendens multos inopinanter 



oppressit. 

Plus quinquaginta homines in calamitate interisse constat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Olympia hiemalia finita 
05.03.2010, klo 13.33 

Olympia hiemalia Vancuverii celebrata septimana vergente ad finem pervenerunt. 

Genera athletica erant in his ludis octoginta sex. Plurima nomismata aurea, scilicet 

quattuordecim, obtinuit Canada, Germania decern, USA et Norvegia novem, Russia tantum tria, 

Finnia nullum. 

Russis, qui in ludis hiemalibus excellere solent, Olympia Vancuveriensia omnium pessima erant. 

Quam ob rem stomachatus Dmitri Medvedev, praesidens Russiae, flagitavit, ut membra commissionis 

Olympicae Russorum discederent. 

Quod nisi sua sponte fecissent, dimitterentur. 

Exercitationem athletarum esse in Russia penitus mutandam. 

Athletas ipsos in medio esse debere, non confoederationes generum athleticorum, quae hoc tempore ex 

cattis obesis constare viderentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Calamitas insulae Materiae 
26.02.2010, klo 13.17 

Insula Materia in Oceano Atlantico posita die Saturni tantis imbribus et procellis afflicta est, ut amplius 

quadraginta homines inundationibus et labinis terrae interirent. 

Hue accedit, quod centum viginti cives laesi et ducenti quinquaginta tecto privati sunt. 

Haec calamitas naturae imprimis in urbem Funchaliam incidit, ubi vi tempestatis arbores evelli, 

autocineta subverti, ipsa aedificia loco amoveri videres. 

(Reijo Pitkaranta) 

Obama et Dalai-lama convenerunt 
26.02.2010, klo 13.17 

Barack Obama, praesidens Americanorum, ducem spiritualem Tibeti Dalai-lama in Aedibus Albis 

convenit. 

Quam salutationem moderatores Sinarum aegerrime tulerunt dicentes earn relationibus inter Sinenses et 

Americanos intercedentibus valde nocere. 

Idem monuerunt Civitates Americae Unitas antea affirmavisse Tibetum partem Sinarum esse. 

Conventum cum Dalai-lama habitum documento esse praesidentem Obama in sententia sua non 

mansisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Russi missilia Iranianis vendituri 
26.02.2010, klo 13.16 

Russi ex pacto antea facto Iranianis trecenta quinquaginta missilia antiaeria vendituri sunt, ut ait Sergei 

Riabkov, minister adiunctus a rebus exteris. 

Negavit illam rem ullo modo cum programmate nucleari Iraniae coniunctam esse. 

Israeliani et Americani Russos saepenumero hortati sunt, ut illo negotio desisterent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova rixa de Insulis Falclandicis 
26.02.2010, klo 13.16 

Societas quaedam Britannica ante Insulas Falclandicas petroleum terebrare coepit. 

Mirum non est huiusmodi inceptum Argentinis, quippe qui hanc regionem maritimam sibi vindicarent, 

stomachum fecisse. 

Constat Britannos cum Argentinis anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo (1982) de 

imperio harum insularum bello certavisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

De operistitiis commeatus aerii 
26.02.2010, klo 13.15 



Commeatus aerius Europae variis controversiis operae perturbatur. 

Primum quidem aeronautae societatis Germanicae Lufthansa operistitium in quadriduum indixerunt, 

quamquam hoc consilio paulo post abstiterunt. 

In Francogallia autem praepositi a commeatu aerio die Martis cessationem operis quinque dierum 

incohaverunt. 

lam etiam quidam operarii societatis British Airways intermissionem ministrationis minitati sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De statu biodiversitatis Finniae 
26.02.2010, klo 13.15 

Finnis non contigit impedire, quominus biodiversitas naturae deminueretur. 

Nam multae species plantarum, quae in paludibus et in circumiectis ruralibus antea abundabant, 

rarissimae factae sunt. 

Quaedam autem genera animalium, quae iam emori credebatur, auxilio hominum augeri coeperunt, ut 

aquila marina et Dendrocopus leucotus. 

(Reijo Pitkaranta) 

Summum frigus homines defatigat 
26.02.2010, klo 13.14 

Summum frigus homines lassos reddit. Secundum rerum peritos qualitas somni frigore diuturno 

imminuitur et homo facilius quam calido tempore defatigatur. 

Itaque oportet summo frigore paulum plus dormire, quoniam corpori aliter quoque magis laborandum 

est: pressio sanguinis et pulsus concitantur, et cellulae plus energiae consumunt. 

(Outi Kaltio) 

Bellum in Afganistania 
19.02.2010, klo 10.42 

Copiae consociationis NATO una cum exercitu regiminis in Afganistania impetum magnum in 

Talibanos susceperunt. 

Confoederati, quamquam in hac re militari etiam fortuna adversa usi sunt, saltern talem victoriam iam 

tulerunt, ut ducem Talibanorum ceteris notabiliorem nomine Baradar deprehenderent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Custodia oeconomiae 
19.02.2010, klo 10.41 

Commissio Unionis Europaeae novas rationes praeparat, quarum ope progressus oeconomicus 

civitatum Unionis accuratius custodiatur. 

Commissarii enim metuunt, ne ceteris quoque terris Europae idem accidat quod Graeciae, quae multo 

aere alieno oppressa est. Custodia rei nummariae cavebitur, ut oeconomia totius regionis Unionis 

Europaeae in aequilibrio maneat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De gasiductu aedificando 
19.02.2010, klo 10.41 

Societas Nord Stream etiam a Finnis licentiam accepit gasiductum subter mare Balticum agendi. 
Quae cum ita sint, nihil iam impedit, quin ille tubus submarinus amplius mille ducenta chiliometra 
longus e Russia in Germaniam ducatur. Propositum est, ut hoc opus magni laboris mense Aprili 
incipiatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De motu elephantorum 
: Nuntii Latini 

19.02.2010, klo 10.40 

Quaestio, qui fieri posset, ut elephanti tam perniciter progrederentur, ab investigatoribus soluta esse 

videtur. 

Animadverterunt enim illos eodem tempore et currere et ambulare, cum prioribus pedibus cursu irent, 

posterioribus autem gradus ambulandi facerent. Hunc motum duplicem causam esse, cur celerrimi 



elephanti velocitatem horalem etiam duodeviginti chiliometrorum assequerentur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Roma nivibus completa 
19.02.2010, klo 10.39 

Quanta fuerit hoc anno hiemis saevitia, vel inde apparet, quod proximo die Veneris Romae quoque et in 

insulis Maris mediterranei nives ceciderunt. 

Quo factum est, ut Colosseum et Forum Romanum omnino clauderentur. Nivibus etiam impediebatur, 

quominus aeriportus Ciampino prope Romam situs in usu esset. In Sardinia autem tempestas nivalis 

scholaribus diem feriarum dedit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ambidexteritas et ADHD 
19.02.2010, klo 10.38 

Ambidexteritas efficit, ut liberi propensiores ad perturbationem activitatis et attentionis (ADHD) sint. 
Ex investigatione in Finnia facta patet apud liberos et iuvenes, qui ambabus manibus aeque utuntur, 
multo crebrius hyperactivitatem inveniri quam apud homines dextrales. Qui ex ilia perturbatione 
laborant, in schola minores facultates discendi habent. Symptomata a functionibus motoriis loborum 
cerebri oriuntur. 
(Outi Kaltio). 

Verbum maxime romanticum 
19.02.2010, klo 10.38 

Sub diem Valentini (14.2.) trecenti viginti linguistae sententiam rogati sunt, quod verbum inter omnes 

gentes maxime romanticum esse sentirent. 

Victoriam reportavit amour, vox amoris Francogallica. Secundum locum obtinuit amore, forma Italiana 

eiusdem vocabuli. Ceteroquin verba Italiana in hoc certamine tantum successum habuerunt, ut lingua 

Italianorum omnium venustissima eligeretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova commissio UE comprobata 
12.02.2010, klo 10.58 

Die Martis (9.2.) Parlamentum Europaeum novam commissionem Unionis Europaeae comprobavit. 
In ilia sunt, praeter praesidem Manuelem Barroso, viginti sex commissarii, scilicet singuli ex singulis 
civitatibus membris Unionis. 

Ex his novem sunt feminae. Commissarius a rebus oeconomicis est Olli Rehn Finlandensis. 
(Tuomo Pekkanen) 

Conventus de Mari Baltico tuendo 
12.02.2010, klo 10.58 

Conventus internationalis de Mari Baltico tuendo (Baltic Sea Action Summit, BSAS) die Mercurii 

(10.2.) Helsinkii celebratus est. 

Intererant moderatores civitatum et regiminum regionis Balticae, societates industriales et 

commerciales, investigatores ordinesque. 

Participes iam in antecessum promittere debebant, quid ad propositum efficiendum facturi essent, et de 

eo in conventu fidem dare. 

Inter hospites notabiliores erant praesidens Russiae Vladimir Putin et Carolus XVI Gustavus rex 

Suetiae. 

Mare Balticum inquinatissimum inter maria orbis terrarum dicitur. 

Profunditas eius media est tantum quinquaginta quattuor metrorum, et cum Mari Germanico freto 

Danico angustissimo iungitur, quo fit, ut aqua eius lente mutetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ianukovitsh praesidens Ucrainae 
12.02.2010, klo 10.57 

Victor Ianukovitsh in comitiis Ucrainae praesidentialibus victoriam adeptus est. 

Dicit se obsistere, ne Ucraina ad consociationem Natonis accedat, operam autem dare, ut cum Unione 

Europaea rationes habeat propinquiores. 



Iulia Timoshenko, quae inferior discessit, eventum non probat, sed observatores internationales censent 
comitia sine fraude acta esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Debita Haitiae dimissa 
12.02.2010, klo 10.56 

Principales terrae industriales promiserunt se Haitiae debita dimissuras esse. 

De dimissione debitorum Jim Flaherty, minister aerarii publici Canadensium, inter conventum a grege 

septem terrarum (G7) in Canada habitum nuntiavit. 

Gordon Brown, primus minister Britanniae, propositum laudavit admonens Haitiam ruinis obrutam 

etiam debitis obruendam non esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Olympia hiemalia inaugurantur 
12.02.2010, klo 10.56 

Olympia hiemalia proximis duabus septimanis Vancuverii, in urbe Canadae, celebrabuntur. 

Post Montem Regalem (1976) et Calgariam (1988) Vancuverium est iam tertia urbs Canadensium, quae 

ludos instituit. 

Inauguratio sollemnis fit hodie. Primum certamen est ludus exclusorius desulturae scridatoriae. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ululae frigore pereunt 
12.02.2010, klo 10.55 

Maior pars ulularum, quarum decern species in Finnia nidificant, hac hieme perire creditur. 

Deminutio talparum, quibus vescuntur, et frigora insolita ululas pessime temptaverunt. Anno proximo, 

cum silvae populationibus talparum abundabant, nidificatio bene successit et pulli nascebantur 

numerosi. 

Nunc autem talpis in Finnia meridionali propemodum emortuis condiciones in gravissimas mutatae 

sunt. 

Ululae, quae in silvis latere solent, in angustias adductae prope domicilia hominum advolant velut 

auxilium quaere ntes. 

In vivarium avium, quod est in urbe Heinola, brevi tempore viginti ululae viribus defectae et famelicae 

portatae sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Americani arma vendituri 
05.02.2010, klo 14.16 

Regimen Civitatum Americae Unitarum Taivaniae arma et aliud belli instrumentum venditurum est. 

Quod consilium moderatores Sinenses, quippe qui Taivaniam pro sua provincia haberent, aegerrime 

tulerunt dicentes talem mercaturam necessitudinibus Americanorum et Sinensium magno detrimento 

fore. 

Censent enim securitatem suam nationalem, si illud negotium ad effectum perfectum sit, in periculum 

vocatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Forum ab oeconomia mundi 
05.02.2010, klo 14.16 

Forum ab oeconomia mundi, quod dicitur, septimana vergente Davone, in oppido Helvetiae, 

conventum habuit. 

Rerum periti arbitrabantur recessione nummaria effectum esse, ut potentia oeconomica e terris 

occidentalibus in orientem transiret: Asiam iam in rebus oeconomicis partes principales agere. 

Futuro autem tempore eas civitates, quae opibus oeconomicis aut naturalibus valerent, ut Quataria et 

Africa Australis, ad gradum fortunae ceteris superiorem ascensuras esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Toyota detrimentum fecit 
05.02.2010, klo 14.15 

Toyota, societas Iaponiensis autocinetis fabricandis, his septimanis magnam iacturam negotiorum fecit. 



In causa est vitium technicum in pedali accelerationis vehiculorum eius repertum. 

Qua re cognita multas miliones autocinetorum huius notae ad reficiendum revocari necesse erat. 

Neque directores Toyotae abstinere potuerunt, quominus se peccasse faterentur et a clientibus suis 

veniam erroris peterent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Lacuna nigra remotissima 
05.02.2010, klo 14.15 

Astronomi in observatorio meridionali Europae laborantes in spatio cosmico lacunam nigram 

invenerunt, quae a nobis remotior est quam ulla alia antea nota. 

Magnitudine inter lacunas eiusdem generis secundum locum obtinet et massa sua quindecim partibus 

maior est quam Sol. 

Constat lacunam nigram turn oriri, cum Stella propter suam gravitationem collabitur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dani vita sua contentissimi 
05.02.2010, klo 14.14 

Commissio Unionis Europaeae percontationem faciendam curavit ad sciscitandum, quam felices cives 

cuiusque terrae Europae se esse putarent. 

Ex hoc eurobarometro apparuit homines condicione vitae suae contentissimos in Dania, deinde in 

Suetia Nederlandiaque inveniri, cum Finni in hac comparatione quarto loco positi essent. 

Qui autem in Bulgaria Hungaria, Graecia, Dacoromania vivunt, sorte sua minime contenti esse 

videntur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Helsinkium, urbs nivium 
05.02.2010, klo 14.14 

Hac hieme in urbe Helsinki tantopere ninxit, ut omnes viae et plateae acervis nivium complerentur. 

Quae rerum condicio imprimis operae auxiliariae officit, cum vehicula variis calamitatibus succurrentia 

prae obstaculis nivosis vix eo, quo intendunt, pervenire possint. 

Neque everricula publica ad vias purgandas sufficiunt, quam ob rem curatores urbis incolas 

Helsinkienses hortati sunt, ut ultro palam arriperent et in nivibus egerendis auxilium ferrent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ali Chemicus laqueo suspensus 

29.01.2010, klo 17.07 

Ali Chemicus sive Ali Hassan al-Majid in Iraquia die Lunae (25.1.) laqueo suspensus est. 

Ante unam septimanam capitis damnatus erat propter impetum chemicum in vicum Halabja factum, in 

quo quinque milia Curdorum perierunt. 

lam antea propter stragem shiitarum ter capitis damnatus erat. 

Cognomen Chemici ex eo habuit, quod armis chemicis, ut gaso ypritide, ad Curdos exstirpandos 

importune utebatur. 

Erat consobrinus dictatoris Saddam Hussein et ex eodem vico Tikrit oriundus. 

Praefectus erat illis regionibus, quas Curdi tenebant, ideoque illi saepe mandatum est, ut seditiones 

Curdorum reprimeret. 

(Tuomo Pekkanen) 

De calamitate Haitiana 
29.01.2010, klo 17.06 

Unio Europaea rettulit in motu terrae, sicut ex Haitia officialiter nuntiatum esset, circiter ducenta milia 

hominum interisse, ex quibus centum viginti milia repertos esse. 

Numerum vulneratorum esse centum nonaginta trium milium. 

In regione Portus Principis circiter sescenta novem milia hominum domos suas amisisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pekinum birotarios revocat 
29.01.2010, klo 17.05 

Magistratus Pekinenses incolas urbis hortantur, ut birotis vehantur. 



Ante viginti annos quaterni ex quinis Pekinensibus birotis utebantur, nunc autem plures quam ante 

autoraeda vehuntur. 

Tantum singuli ex quinis birotis uti pergunt. 

Propositum est, ut anno bis millesimo quinto decimo quarta pars Pekinensium birota quam autoraeda 

vehi malit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Tigres in Asia interituri 
29.01.2010, klo 17.05 

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) monet periculum esse, ne tigres Asie orientalis-meridionalis 

omnino intereant. 

Duodecim annis numerum tigrium in ilia parte ex mille ducentis ad trecentos quinquaginta descendisse. 

Relatio ordinis divulgata est eodem tempore, quo conventus de tigribus tuendis triduanus ministrorum 

tredecim terrarum in Thailandia iniit. 

Maximum periculum, tigribus Asiae orientalis-meridionalis imminens est, quod medicina traditionalis 

Sinarum multis corporis partibus tigrium utitur ideoque petitio earum usque augetur. 

In toto orbe terrarum circiter tria milia ducenti tigres restant, cum annis nonagesimis circiter viginti 

milia numerarentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Victimae persecutionum commemorabantur 
29.01.2010, klo 17.04 

Die Mercurii (27.1.) a liberatione campi concentrationis Auschwitz sexaginta quinque anni acti erant. 

In illo campo circiter quindecies centena milia hominum, maximam partem Iudaeorum, a nazistis 

crudelissime interfecti sunt. 

Anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) parlamentum Europaeum decrevit, ut dies 

liberationis campi Auschwitz dies memorialis Europaeus esset. 

Ita Auschwitz factum est symbolum rerum, quae neque oblivione obrui neque repeti debent. 

Propositum est, ut die memoriali in scholis et aliis studiorum institutis celebrando iuventus de 

persecutionis tam prioribus quam hodiernis doceatur simulque admoneatur, ut pro dignitate humana et 

tolerantia operetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Ban Ki-moon dixerit 
22.01.2010, klo 10.31 

Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, terrae motum in Haitia factum discrimen 

humanitarium his decenniis omnium gravissimum descripsit. 

Die Dominico (17.1.), ubi primum in regionem vastatam venit, pollicitus est se id acturum esse, ut 

opera auxiliaria in illis locis pessime deletis maturaretur. 

Idem censuit cladem Haitianam cum tsunamo comparari posse, quod anno bismillesimo quarto (2004) 

in Indonesia accidisset. 

(Reijo Pitkaranta) 

De opera in Haitia auxiliaria 
22.01.2010, klo 10.31 

Ordo a Cruce Rubra Finniae Haitiae auxilium diversi generis suppeditavit. 

Misit enim in aream terrae motu afflictam multas res necessarias ut stragula et tentoria familiaria. 

In subsidiis erant etiam conclave sectionibus chirurgicis exsequendis et lecti ad usum aegrotantium 

destinati, qui postea in valetudinario campestri e Germania importato collocati sunt. 

Saltern quindecim operarii auxiliarii e Finnia in Haitiam profecti sunt, ut incolis inopia omnium rerum 

laborantibus subvenirent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova lex in Iraquia lata 

22.01.2010, klo 10.30 

Regimen Iraquiae legem tulit, quae medicis ius daret arma portandi, ut a variis periculis sibi 

imminentibus se defenderent. 

Rogatio eo quoque spectat, ne medici catervatim ex Iraquia effugiant, ut his annis factum est. 



Una fugae causa est mos in Iraquia antiquitus traditus, ex quo propinqui aegri mortui a medico, quo 
curante ille periit, remunerationem mortis postulare possunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

De quaestione Freti Gaditani 
22.01.2010, klo 10.30 

Controversiae inter Britanniam et Hispaniam de aquis Freti Gaditani auctae sunt. 

Mense Decembri accidit, ut quattuor milites cohortis nationalis Hispaniae a biocolytis Britanniae 

deprehenderentur accusati, quod illicite in litus Gibraltariae venissent. 

Haec regio anno millesimo septingentesimo tertio decimo (1713) ab Hispanis in potestatem 

Britannorum transiit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Benedictus XVI in synagoga 
22.01.2010, klo 10.29 

Pontifex Maximus Benedictus XVI synagogam Romanam visit ibique admodum comiter receptus est. 
Ait papa Christianis et Iudaeis, quamquam de certis rebus dissentirent, tamen multum commune esse. 
Benedictus, cum visitationem iniret, ad monumentum Iudaeorum constitit, ut memoriam eorum 
Israelitarum recoleret, qui in persecutionibus nazistarum in Italia vitam amiserant. 
(Reijo Pitkaranta) 

"Eldorado" in Brasilia detecta 
22.01.2010, klo 10.29 

In silvis pluvialibus, quae circa Amazonium in Brasilia sunt, urbs antiqua alicuius civitatis ignotae 

detecta est. 

In imaginibus satellitum tumuli viis latis inter se coniuncti conspiciebantur, qui antea silvis operti erant. 

Haec urbs mediaevalis, ubi sexaginta milia incolarum habitavisse putantur, originem multarum 

fabularum de urbe aurea vel "Eldorado" veram esse monstrare potest. 

(Karoliina Ignatius) 

Motus terrae in Haitia 
15.01.2010, klo 16.28 

Portus Principis (Port-au-Prince), caput civitatis Haitiae, die Mercurii saevissimo terrae motu 

devastatum est. 

Complura dena milia hominum interisse narrantur. 

Portus Principis cum circumiectis in ruinas redactus est concussione, qua fortior his ducentis annis ibi 

non exstitit. 

Ex novem milionibus Haitianis tertia pars celeri auxilio egere nuntiatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Murus inter Israelem et Aegyptum ducetur 
15.01.2010, klo 16.27 

Regimen Israelis consilium muri in limite Aegypti aedificandi probavit. 

Propositum est, ut ait primus minister Benjamin Netanjahu, impedire, ne immigratores clandestini et 

terroristae in Israelem veniant. 

Neque murus per totum limitem ducetur, cuius longitudo est ducentorum sexaginta sex chiliometrorum, 

sed tantum ad ilia itinera obstruenda, quibus immigratores utuntur. 

Frequentissimi Israelem petunt per regiones sub urbe Eilat iacentes et confinium Gazae. 

Proximis annis ex Aegypto in Israelem complura milia immigratorum illegalium venerunt. 

Maior pars sunt Africani. Netanjahu aestimat iam nunc in Israele, terra septem milionum incolarum, 

circiter trecenta milia peregrinorum illegaliter versari. 

Corea Septentrionalis foedus pads poscit 
15.01.2010, klo 16.27 

Corea Septentrionalis Americanis proposuit, ut consultationes susciperentur, quibus armistitio belli 
Coreani foedus pacis substitueretur. 

Bellum Coreanum anno millesimo nongentesimo quinquagesimo ortum armistitio post tres annos facto 
finitum est sed foedus pacis officiale nondum exstitit. 



USA nuntiavit consultationes fieri non posse, antequam Coreani Septentrionales programma nucleare 

deposuissent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mona Lisa cholesterolo affecta? 
15.01.2010, klo 16.26 

Vito Franco, investigator Universitatis Panormitanae, in tabulis multorum pictorum signa morborum 

invenit, quibus homines in eis delineati gravarentur. 

De Mona Lisa vir ille doctus censet surrisum eius aenigmaticum forsitan significare, quod femina a 

Leonardo da Vinci depicta gradum cholesteroli habuerit altissimum. 

In angulo oculi eius sinistri apparere subcutaneam accumulationem cholesteroli, quod xanthelasma 

dicitur, et in una manu visibilem esse tumorem adipatum. 

In tabulis, quas Dick Ket, pictor Nederlandensis, de se ipso pinxit, Franco signa morbi cardiaci ingeniti 

observavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hiems asperrima grassatur 
15.01.2010, klo 16.25 

Tempestas nivosa, nomine Daisy, septimana vergente in Media Europa saeviebat. 

Die Dominico condiciones in Germania septentrionali et in insulis Balticis erant pessimae. 

Commeatus terra marique laborabat atque volatus in multis aeriportibus revocati sunt. 

Autoraedae in molibus nivium inhaerescebant et lineae ferriviariae passim interruptae sunt. 

In Bosnia et Croatia pluviae et nives solutae diluvia effecerunt. 

In Albaniam septentrionalem, ubi inundatio duobus milibus quingentis domibus imminebat, greges 

adiutorum a multis terris missi sunt. 

In Italia totus mons Vesuvius erat die Dominico nivibus candidus. 

Etiam in aliis continentibus frigora insolita fuerunt. 

(Tuomo Pekkanen ) 

Strages cruenta Esboae facta 
08.01.2010, klo 13.05 

Pridie Kalendas Ianuarias (31.12.) Esboae, in urbe prope Helsinkium sita, strages cruenta facta est, qua 

sex homines vitam amiserunt. 

Perpetrator caedium erat Albanus quidam Kosoviensis quadraginta tres annos natus, qui viginti fere 

annos in Finnia vixerat. 

Primum quidem pristinam suam concubinam domi eius crudelissime trucidavit, deinde in vicinam 

sedem mercatoriam profectus est, ubi pistolio usus quattuor collegas feminae paulo ante interfectae 

occidit. 

Quo facto domum suam reversus mortem sibi ipse conscivit. In causa homicidiorum zelotypia et 

cupiditas ulcisdendi fuisse putantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Salutatio Coreae Septentrionalis 
08.01.2010, klo 13.04 

Primores Coreae Septentrionalis salutationem novi anni admodum inopinatam edixerunt. 

Nuntiaverunt enim se inimicitiis, quas cum Civitatibus Americae Unitis haberent, finem facere et cum 

Corea Meridiana pacem perpetuam conciliare velle. 

Idem proposuerunt, ut tota paeninsula Corea regio armis nuclearibus vacua redderetur. 

Talia vota eo mirabiliora habentur, quod Coreani Septentrionales mense Aprili recusaverunt, quominus 

consultationes ad programmma nucleare pertinentes continuarent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid in Iemenio accident 
08.01.2010, klo 13.03 

Americani et Britanni, cum ictum terroristicum metuerent, aedes legationis suae in Iemenio ad aliquot 
dies claudere decreverunt. 

Moderatores enim Civitatum Americae Unitarum suspicantur Iemenium unum ex illis locis esse, ubi 
terroristae ordinis al-Qaida latebras suas habeant. 



Paulo post nuntius emanavit bellatores eiusdem consociationis cum copiis regiminis Iemenii conflixisse 
et inter illos tumultus duos homines mortuos esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Aedificium omnium altissimum 
08.01.2010, klo 13.03 

Pridie Nonas Ianuarias (4.1.) in civitate Dubaia aedificium in orbe terrarum omnium excelsissimum 

inauguratum est. 

Culmen enim eius ad altitudinem octingentorum duodetriginta metrorum surgit. 

Constat haec domus turrita e centum sexaginta tabulatis, et in ea insunt plus mille habitationes, 

complura graphea, deversoriumque, quod vestium delineator Georgius Armani decoravit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Restauratio Codicis Restae 
08.01.2010, klo 13.03 

Collectio picturarum linearium post restaurationem septem annorum in Bibliothecam Ambrosianam 

Mediolanensem restituta est. 

Hoc codice, qui originem trahit a saeculo septimo decimo, etiam imagines a Leonardo Da Vinci et 

Raphaele delineatae continentur. 

Hie codex est ex eis triginta libris, in quos Sebastianus Resta, monachus Italus, tria milia quingentas 

fere picturas lineares collegit. 

(Antti Ijiis) 

Carlsen optimus scacchista 
08.01.2010, klo 13.02 

Lusor scacorum omnium optimus in praesenti habetur Magnus Carlsen, adulescens Norvegus 

undeviginti annos natus. 

Quam praeclara sit eius indoles ad hanc artem, vel inde apparet, quod nemo ante eum tam iuvenis hunc 

principatum obtinuit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Protestationes in Irania sanguineae 
07.01.2010, klo 17.01 

Postquam Mahmud Ahmadinejad mense Iunio ab exercitu et ducibus religiosis adiutus praesidens 

Iraniae creatus est, tumultus politici, in multis Iraniae partibus orti, continuantur et in dies 

exacerbescunt. 

Die Dominico (27.12.) quindecim homines perisse narrantur, cum custodes securitatis protestantes 

armis ignivomis aggressi essent. 

In his erat Ali Musavi, cuius avunculus Mirhosein Musavi est dux oppositionis. 

Die Lunae homines, qui ad eum convenire conabantur, gaso lacrimogeno adhibito dispergebantur et 

circiter trecenti homines, inter quos decern notissimi duces oppositionis, incarcerati sunt. 

Oppositio politica praesidentem eiusque fautores fraudis electoralis noxios habet. 

Ayatolla Ahmad Khatami nationes peregrinas accusat, quod res Iraniae evertere conentur. 

"Hae sunt", inquit Khatami", insidiae contra rem publicam Islamicam Iraniae. Tribunalia debent illos 

punire, qui in recessu protestationum diei Dominici versantur." 

USA et UE actiones magistratuum Iraniae damnaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ictus terroristicus elusus 
07.01.2010, klo 17.00 

Die Nativitatis (25.12.) vir Nigerianus, nomine Umar Faruk Abdumutallab, aeroplanum, quod ab 

aeriportu Amstelodamensi in Detroit volabat et iam erat descensurum, displodere conabatur. 

Jasper Schuringa, iuvenis Nederlandensis, cum flammas surgentes vidisset, non dubitabat terroristam 

aggredi eumque coercere, donee vinculis constringeretur. 

Umar ex urbe Lagosa Nigeriae Amstelodamum volaverat ibique alterum aeroplanum ascenderat, quo 

iter in Detroit versus pergebat. 

Hie custodes securitatis tam in aeriportu Lagosensi quam Amstelodamensi fefellerat, cum novum genus 

materiae displosivae, quod in inspectionibus aeriportuum est invisibile, in feminalibus suis 



abscondidisset. 

Grex regionalis ordinis terroristici, qui al-Qaida dicitur, in paginis suis interretiariis affirmavit se ictum, 

quo illud aeroplanum interiret, molitum esse. 

Se dedisse viro Nigeriano instrumentum expeditum, quod propter vitium technicum displosum non 

esset. 

Motivum fuisse ictum aerium, quod Americani in Iemenio fecissent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mare glaciale solito calidius 
07.01.2010, klo 16.59 

Observatoria meteorologica Oceani Arctici hoc anno mediam temperaturam tribus gradibus altiorem, si 

cum statisticis longinquis compares, mensuraverunt. 

Mensibus Novembri et Decembri temperatura a quinque usque ad novem gradibus altior erat quam in 

medio his triginta annis. 

In causa est aqua maris solito calidior et glacies in superficie eius deminuta. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies festi nivibus candidi 
07.01.2010, klo 16.59 

At dies festi Nativitatis Domini in tota Finnia solito nivosiores fuerunt. 

Institutum meteorologicum rettulit in partibus meridionalibus in vigilia Nativitatis plus nivium fuisse 

quam multis annis, scilicet inter quindecim et triginta centimetra. 

In quibusdam locis Finniae septentrionalis frigora diebus festis triginta gradus superabant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pactum Americano-Polonicum 
18.12.2009, klo 10.37 

Moderatores Poloniae et Civitatum Americae Unitarum post diuturnas consultationes pacto 
subscripserunt, ex quo in finibus Poloniae centum magistratus militares Americani collocarentur. 
Tali consilio inito Americani licentiam habent systema missilibus avertendis in Polonia constituendi. 
Ex quo efficitur, ut Polonia artius quam ante cooperatione militari cum Civitatibus Americae Unitis 
coniungatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Monumentum Bukarestiense 
18.12.2009, klo 10.36 

Bucarestiis, in urbe principe Dacoromaniae, monumentum revelatum est, quo memoria Iudaeorum et 

zingarorum altera bello mundano occisorum recoleretur. 

Ait praesidens Traian Basescu iam tempus esse Dacoromanos atrocitates pristini temporis reminisci et 

confiteri, quantum genocidium in patria sua cum nazistis confoederata factum esset. 

Constat numerum hominum in Dacoromania illo tempore interfectorum paene quadringentorum 

milium fuisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Inventum archaeologicum 
18.12.2009, klo 10.36 

Archaeologi Itali in Sahara vestigia invenerunt exercitus Persici, 

qui abhinc duo milia quingentos fere annos disparuit. 

Exercitus missus erat ad oasim Siwam vastandam, sed quinquaginta milia militum in itinere omnino 

evanuerunt. 

Herodotus, historicus Graecus, narrat tempestatem vehementem milites eripuisse et eos alta harena 

obruisse. 

Nunc partes telorum aeneorum, ornamenta ossaque humana effossionibus archaeologicis detecta sunt. 

(Outi Kaltio) 

Periculum mutationis climaticae 
18.12.2009, klo 10.35 

Die Dominico (13.12.) hora post meridiem tertia campanae ecclesiarum in multis Finniae partibus 



sonabant, ut cives de periculis mutationis climaticae monerentur. 

Mos enim est a maioribus traditus campanas pulsare, cum quod periculum communi saluti imminet. 

Neque hie sonitus apud nos solos audiebatur, sed in toto fere orbe terrarum. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sollemnitas Sanctae Luciae 
18.12.2009, klo 10.35 

Idibus Decembribus (13.12.) in urbe Helsinki festum Sanctae Luciae celebrabatur. 

Traditur virgo Christiana huius nominis illo ipso die anno trecentesimo quarto Syracusis martyrium 

subisse. 

Caerimonia sub vesperum in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi initium cepit, cum Ellen Husberg, Sancta 

Lucia hoc anno electa, corona candelarum redimita est. 

Postea curru bigarum per mediam urbem vehebatur lucem tenebris brumalibus afferens. 

(Reijo Pitkaranta) 

Mores Finnorum natalicii 
18.12.2009, klo 10.34 

Mores natalicii in Finnia his duobus decenniis vix ullo modo mutati sunt, ut patet ex percontatione 

Gallupiana apud nos nuper divulgata. 

Nee quicquam differt, cuius aetatis aut condicionis quisque sit. 

Nativitas Domini Finnis omnium feriarum annuarum longe acceptissima esse videtur, et hoc festum 

unusquisque nostrum libentissime domi suae una cum familia celebrat. 

Illis diebus, praesertim vigilia diei natalis Christi, quartus quisque civis in ecclesiam it, ut verbum de 

puero in Bethlehem nato audiat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies independentiae Finnorum 
11.12.2009, klo 17.30 

Nonagesimus secundus dies independentiae Finnorum postridie Nonas Decembres (6.12.) celebratus 

est. 

Per totam Finniam officia divina et concentus instituebantur atque sepulcra heroum in bellis caducorum 

sertis ornabantur. 

In cathedrali Helsinkiensi praesertim veterani Belli hiemalis (1939-1940) recolebantur. 

Pompa militum ostensionalis in oppido Riihimaki facta est. 

Receptio sollemnis in palatio praesidentis rei publicae diem clausit. 

In palatium circiter mille octingenti hospites invitati erant, imprimis ministri, delegati parlamentarii et 

diplomatici, artifices, athletae. 

Die festo Tarja Halonen, praesidens rei publicae Finniae, plus quattuor milia quingentos cives bene 

meritos insignibus decoravit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Incendium cauponae nocturnae 
11.12.2009, klo 17.29 

In urbe Russiae Perm, quae plus mille chiliometra a Moscua in orientem distat, sero die Veneris (4.12.) 

caupona nocturna ignem ex materia pyrotechnica concepit. 

Incendio repente orto centum sedecim homines fumo aut pedibus effugientium conculcati perierunt, 

plus centum triginta laesi sunt, complures deni ex his gravissime. 

Maior pars victimarum erant possessores illius cauponae aut amici familiaresque eorum, qui ad 

anniversarium tabernae celebrandum convenerant. 

Praesidens Dmitri Medvedev luctum nationalem in memoriam incendio defunctorum ad diem Lunae 

(7.12.) indixit. 

Magistratus moderatores cauponae accusant, quod decreta de incendiis praecavendis neglexerint. 

(Tuomo Pekkanen) 

Coreani Septentrionales protestari ausi sunt 
11.12.2009, klo 17.28 

Coreani Septentrionales contra inopinatam renovationem pecuniae protestati sunt, quod apud populum 
sub durissima dictatura viventem perrarum est. 



Nuntii in Corea Meridiana divulgati narrant homines in via urbis Hamhung veteres chartas nummarias 

cremavisse et libellulos distribuisse, in quibus Kim Jong II reprehenderetur. 

Regimen Coreae Septentrionalis de renovatione nuntiavit, ex qua veteres nummi in novos ita 

mutarentur, ut pro centum veteribus unus novus daretur. 

Praeterea tantum certam summam mutari posse, ceteram pecuniam in argentariis statalibus 

deponendam esse. 

Cives protestantur, quia credunt pecuniam depositam numquam a regimine restitutum iri. 

(Tuomo Pekkanen) 

Colloquia de climate Hafniensia 
11.12.2009, klo 17.28 

Magnus de climate conventus Nationum Unitarum die Lunae (7.12.) Hafhiae incepit. 

Adsunt quindecim milia repraesentatorum, qui ex centum nonaginta duabus nationibus venerunt. 

Spatio duarum fere septimanarum (7-18.12.) illi tractatum globalem componere conantur, ex quo 

emissiones dioxydi carbonici ita deminuantur, ut calefactio climatis coerceatur. 

De emissionibus deminuendis nationes ditiores ante duodecim annos (1997) concordiam in urbe Kioto 

invenerunt, sed tractatus Kiotensis anno bis millesimo duodecimo valere desinet. 

Conventus Hafniensis ad id spectat, ut Kiotensi tractatui novus substituatur. 

Deliberatur praeterea, quibus modis nationes effectibus mutationis climaticae se accommodare possint. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Barack Obama dixerit 
04.12.2009, klo 14.04 

Praesidens Barack Obama triginta milia militum novorum in Afganistaniam missurus est, ut oratione 

die Mercurii habita publice nuntiavit. 

Praeterea a sociis Europaeis petivit, ut auxiliis quinque aut etiam decern milium virum comparatis 

copiis Americanorum succurrerent. 

Idem dixit rerum condicionem in Afganistania quidem debilitatam esse, sed nullam esse causam, cur de 

ea desperaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Rehn commissarius electus 
04.12.2009, klo 14.04 

Commissarius Unionis Europaeae a rebus oeconomicis designatus est Olli Rehn, vir Finnus 

quadraginta septem annos natus. 

Consultum turn demum ratum erit, cum parlamentum Europaeum id comprobaverit. 

Munus, quo Rehn functurus est, a rerum peritis plurimi habetur, nam novo commissario imprimis id 

curandum erit, ut res Europaeae post discrimen oeconomicum denuo florere incipiant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Signa communistica vetita 
04.12.2009, klo 14.03 

Praesidens Poloniae Lech Kaczynski legi subscripsit, quae civibus usu omnium imaginum et signorum 

ad communismum pertinentium interdicit. 

Censuit quidam senator novae legi favens communismum eodem modo tractandum esse ac nazismum, 

quod utraque doctrina aeque multis hominibus perniciei fuisset. 

Polonos, qui e potestate nazistarum liberati sub dicionem communistarum venissent, bene scire, quales 

uni et alteri essent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Venetiae aquis obrutae 
04.12.2009, klo 14.03 

Dimidia fere pars mediae urbis Venetiarum inundationibus obruta est, quo factum est, ut etiam Area 

Sancti Marci diluvio cooperiretur. 

Nuntiaverunt observatores accessus et recessus maris summam aquam centum triginta uno centimetris 

ascendisse. 

Constat Venetias urbem subliciam sive in sublicis positam esse, quam ob rem vici plateaeque huius 

emporii assidue fluctibus maris exposita sunt. 



(Reijo Pitkaranta) 

Annona in Finnia optima 
04.12.2009, klo 14.02 

Proventus frumenti in Finnia hoc autumno aeque uber fuit ac duobus annis proxime praeteritis. 

Hoc maxime ad triticum et hordeum valet, quorum segetes laetissimae erant, cum annona secalis et 

avenae minor remanserit quam sperabatur. 

Secale apud nos solum frumenti genus est, quod peregre importari oportet, cum cultura eius domestica 

ad panem proferendum non sufficiat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De timore medici dentarii 
04.12.2009, klo 14.02 

Tertius quisque Finnus medicum dentarium aliquo modo timet. 

Multi eorum tanta formidine imbuti sunt, ut ne cogitare quidem possent se in sella dentistae assidere. 

Credideris huius generis homines, ne ad medicum dentium ire cogantur, diligentissimos in ore suo 

purgando esse, sed reapse hi ipsi curam dentium domesticam neglegere solent. 

Hoc patet ex dissertatione academica, quae non ita pridem in Universitate Ouluensi divulgata est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria belli hiemalis 
27.11.2009, klo 11.46 

His diebus septuaginta anni acti sunt ex die, quo copiae Unionis Sovieticae bello non indicto in 

Finniam invaserunt. 

Simul aeroplana Sovietica complures urbes Finnorum bombis percusserunt. 

Bellum hiemale, pridie Kalendas Decembres anno millesimo nongentesimo undequadragesimo ita 

ortum, centum quinque dies duravit. 

In illo bello paene viginti septem milia militum Finnorum ceciderunt, circiter quadraginta quattuor 

milia vulnerati sunt, prope mille cives animam bombardationibus amiserunt. 

Clades autem copiarum Sovieticarum multiplices fuerunt. 

Armistitium die duodecimo mensis Martii factum est et arma postridie eius diei conticuerunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Summi magistratus Europaei designati 
27.11.2009, klo 11.45 

Commissio Europaea de summis magistratibus in quinquennium creandis constituit. 

Primus praesidens Unionis Europaeae designatus est Herman Van Rompuy, minister primarius 

Belgarum. 

Catherine Ashton, baronissa Britannica, designata est, quae rebus exteris Unionis praeesset. 

Uterque Kalendis Decembribus, cum tractatus Olisiponensis valere incipiet, munus inibit. 

Novi magistratus in politica internationali extra patriam suam hue usque admodum ignoti fuerunt. 

Van Rompuy in Universitate Catholica Lovaniensi et philosophiae et oeconomiae applicatae studuit. 

Baronissa Ashton examen sociologiae in Universitate Londiniensi solvit, fuit membrum parlamenti 

Britannici et postea commissaria Europaea mercaturae. 

(Tuomo Pekkanen) 

Fodinae Sinarum periculosissimae 
27.11.2009, klo 11.45 

In fodinis Sinarum plures calamitates accidunt quam in ulla alia terra. Periculosissimae sunt carbonis 

fodinae, in quibus securitas saepissime neglegitur. 

Anno proximo (2008) plus tria milia ducenti fossores interierunt et primis sex huius anni mensibus 

numerus in fodinis mortuorum est iam mille ducenti. 

Die Sabbati (21.11.) in fodina carbonis apud urbemHegang Sinarum septentrionalium sita, in qua turn 

quingenti duodetriginta homines laborabant, facta est explosio, in qua centum sex fossores perierunt. 

Ilia calamitas fuit maxima post mensem Septembrem anni bis millesimi septimi, quo centum octoginta 

unus fossores vitam amiserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 



Montes glaciei Novae Zelandiae appropinquant 
27.11.2009, klo 11.44 

Magistrates Novae Zelandiae nautas in propinquo aequore navigantes de montibus glaciei 

praemonuerunt. 

Saltern centum glaciei montes, quorum maximi diametrum plus ducentorum metrorum habent, in 

septentrionem versus fluitant. 

Illi montes putantur esse fragmenta ingentis molis glacialis ex Antarctide solutae, cuius superficies 

originalis erat triginta chiliometrorum quadratorum. 

(Tuomo Pekkanen) 

Senes lentiores maturius moriuntur 
27.11.2009, klo 11.43 

Investigatores Franci ambulationem hominum seniorum per quinquennium observaverunt. 

Cum tria milia ducenti homines in tres greges ex celeritate ambulationis divisi essent, compertum est 

lentissime ambulantes ter verisimilius morbis cardiovascularibus mori quam celeriores. 

Relatio ambulationis lentae ad singulas mortis causas antea investigata non est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Barack Obama dixerit 
20.11.2009, klo 16.23 

Praesidens Barack Obama oratione in Iaponia habita affirmavit Americanos cum nationibus Asiae 

cooperari velle. 

Negavit Civitates Americae Unitas eo tendere, ut Sinae debilitarentur. 

"Res publica Sinensis", inquit, "opibus et copiis florens communitati internationali usui esse poterit". 

Obama, cum sciret se in eo reprehensum esse, quod iura humana in Sinis violata silentio praeterisset, 

promisit in colloquiis cum Sinensibus habendis etiam res controversas tractatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Febris suina in Finniam venit 
20.11.2009, klo 16.22 

Febris suina iam per totam Finniam vagari coepit, quamquam vis eius fortasse se leviorem praebuit 

quam antea metuebatur. 

Numerus contagionum tamen multorum denorum milium esse aestimatur, et, ut in exspectatione erat, 

fieri non potuit, quin aliquot aegri hoc morbo implicati vitam amitterent. 

Magistratus asseveraverunt remedium pandemiae unicuique civi mox praesto fore, quam ob rem sibi 

propositum esset, ut omnes Finni contra pestilentiam suinam vaccinarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Turris Eiffeliana CXX annorum 
20.11.2009, klo 16.21 

Turris Eiffeliana Parisiensis trecenta viginti quattuor metra alta abhinc centum viginti annos erecta est. 

Ad honorem iubilaei hoc monumentum celeberrimum luminibus multicoloribus ornatum micat, cum 

lampades eius singulis vesperis quater accensae sunt. 

Incolae Parisienses sicut viatores urbem obeuntes usque ad finem huius anni occasionem habebunt illud 

spectaculum admirandi. 

(Reijo Pitkaranta) 

Vespasianus ante MM annos natus 
20.11.2009, klo 15.05 

Dies Septimus decimus huius mensis (17.11.) dies natalis bismillesimus imperatoris Vespasiani erat. 

Narrat enim Suetonius eum ante diem quintum decimum Kalendas Decembres in Sabinis ultra Reate 

natum esse, quinquennio ante quam Augustus excederet. 

Tacitus, rerum scriptor Romanus, scripsit Vespasianum solum imperatorem Romanum fuisse, qui rerum 

potitus se melius gessisset quam ante potestatem acceptam. 

(Reijo Pitkaranta) 

Cultura Finnica Matriti ostenditur 
20.11.2009, klo 15.05 



Matriti, in urbe principe Hispaniae, mense Novembri complures expositiones instituuntur, quibus 

imprimis architectura et ars designandi Finnica moderna exhibentur. 

Neque umquam ante cultura Finnica in Hispania tanto apparatu ostentata est. 

In conspectu sunt exempla architecturae ligneae praecipuae artis, aedificia et utensilia ab architecto 

Alvar Aalto delineata, varia opera artis designandi industrialis. 

(Reijo Pitkaranta) 

De fossilibus semisimiae 
20.11.2009, klo 15.04 

In Aegypto fossilia cuiusdam semisimiae inventa sunt, in quibus proprietates humanae inesse 

videbantur. 

Relictis diligenter inspectis iam credebatur illud animal cognatum esse eius primatis, quae "Ida" 

vocatur. 

Nunc autem - ambobus fossilibus cum aliis primatibus collatis - clarum factum est neutras species ad 

originem hominum pertinuisse. 

(Jokke Hasa) 

Anniversarium a muro Berolinensi deiecto vicesimum 
13.11.2009, klo 18.17 

Dies anniversarius vicesimus a muro Berolinensi deiecto die Lunae (9.11.) duce cancellaria Angela 

Merkel Berolini celebratus est. 

Aderant Mihail Gorbatshov, ultimus praesidens Unionis Sovieticae, Lech Walesa, pristinus praesidens 

Poloniae, qui consociationi Solidaritati praefuerat, Miklos Nemeth, pristinus praesidens Hungariae, qui 

primus fines patriae in occidentem aperuerat. 

Sollemnitas principalis apud Portam Brandenburgensem fiebat, quod velut symbolum liberationis 

Berolini orientalis factum est. 

Circa proximam plateam murus symbolicus ex mille magnis tesseris domini ludi ductus erat. 

Tesserae erant duo metra et dimidium altae et murus ille longus sesquichiliometrum. 

Prima ex illis tesseris a Lech Walesa inter sollemnitatem ita deiecta est, ut postea omnes tesserae 

singillatim caderent. 

Tesseris cadentibus illustrabatur, quo modo regimina communistica autumno anni millesimi 

nongentesimi undenonagesimi (1989) aliud post aliud corruerent. 

Vespere facto spectaculum pyrotechnicum et concentus festivus sollemnitates clauserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Gorbatshov : Bellum mundanum imminebat 
13.11.2009, klo 18.16 

Mihail Gorbatshov censet tertium bellum mundanum oriturum fuisse, si reclamationes, quae fierent 

antequam murus Berolinensis deiceretur, vi et armis suppressae essent. 

"Si Unio Sovietica voluisset," inquit, "murus non cecidisset neque Germania orientalis et occidentalis 

unitae essent. At quid turn factum esset ? Catastropha aut plane tertium bellum mundanum. Equidem 

sanguinem effundere nolebam." 

Ita Gorbatsov in actis Britannicis Daily Telegraph. 

Unio Sovietica illo tempore quingenta milia militum in Germania orientali habebat, quibus 

reclamationes facile reprimi potuissent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mafiosi in Italia deprehensi 
13.11.2009, klo 18.15 

Roberto Maroni, minister a rebus interioribus Italiae, tria milia sescentos mafiosos his duodeviginti 

mensibus deprehensos esse rettulit, in illis quindecim, qui ad triginta latrones Italiae maxime quaesitos 

pertinerent. 

Die Sabbati (5.11.) a vigilibus deprehensus est Luigi Esposito, dux tribus Camorristicae, qui sex annos 

latitaverat. 

Inventus est in villa Neapolitana lautissima collis Pausilupi (vulgo Posilippo), ubi falso nomine usus 

vivebat. 

Ob commercium drogarum et consuetudines mafiosas carcere novem annorum damnatus erat. 

Una septimana ante deprehensus erat Pasquale Rosso cum duobus fratribus, qui duces principales 



Camorrae Neapolitanae habentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Kalashnikov nonagenarius 
13.11.2009, klo 18.14 

Mihail Kalashnikov, qui sclopetum nomine suo appellatum construxit, die Martis nonaginta annos 

complevit. 

Die natali a praesidente Dmitri Medvedev in Kremlinum invitatus erat. 

Vivit modeste in urbe Izhveski civitatis Udmurtiae neque ullum fere lucrum ex illo sclopeto accipit, 

cuius exemplaria per orbem terrarum vendita plus centum miliones numerantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Karzai iterum electus 
06.11.2009, klo 14.07 

Hamid Karzai, praesidens Afganistaniae hodiernus, munere suo fungi pergit. 

Neque enim opus erat alterum suffragium praesidentiale hac septimana instituere, cum solus competitor 

eius Abdullah Abdullah de certamine recessisset. 

Quae cum ita essent, Karzai, quippe qui primo suffragio mense Augusto facto maiorem sententiarum 

partem sibi paravisset. victor electionis renuntiatus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

De pacto Olisiponensi 
06.11.2009, klo 14.07 

Praesidens Tzekiae Vaslav Klaus pacto Olisiponensi Unionem Europaeam renovanti tandem 

subscripsit. 

Hoc factum est, postquam iudicium constitutionale Tzekiae censuit illud pactum legi fundamental! 

patriae non repugnare. 

Dixit Klaus se sententiam tribunalis revereri, quamquam ipse ab ea dissentiret. "Pacto", inquit, 

"Olisiponensi valente Tzekia non iam civitas sui iuris est." 

Ex approbatione sequitur, ut nihil iam impediat, quin Unioni Europaeae praesidens et minister a rebus 

exteris creentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria muri Berolinensis 
06.11.2009, klo 14.06 

His diebus viginti anni acti sunt, cum murus Berolinensis apertus et Germania iterum unita est. 

Laus eius rei imprimis tribus principibus civitatum ascribitur, qui sunt Mihail Gorbatsov, praesidens 

Unionis Sovieticae, George Bush maior, praesidens Civitatum Americae Unitarum, Helmut Kohl, 

cancellarius foederalis Germaniae occidentalis. 

Illi tresviri Germaniae redintegrandae ante diem quartum Kalendas Novembres (29.10.) Berolinum 

invitati erant ad memoriam illius momenti historici recolendam, et a multitudine maximo plausu recepti 

sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Asterix L annos complevit 
06.11.2009, klo 14.06 

Asterix, series pictographica in toto orbe terrarum nota, mense Octobri exeunte quinquaginta annos 

complevit. 

Quod iubilaeum in Francogallia variis expositionibus, concentibus aliisque eventibus institutis, quin 

etiam propria tessera epistulari edita, publice celebrabatur. 

Ad honorem anniversarii semisaecularis etiam novus libellus pictus et divulgatus est, qui inscribitur: 

'Dies natalis Asterigis et Obeligis - Liber aureus'. 

(Reijo Pitkaranta) 

De arte poetica in Britannia 
06.11.2009, klo 14.09 

Ars poetica in Britannia denuo floret. 

Claire Pollard, poetria iuvenis Angla, dicit modum poematum publicandorum technica informatica 



renovatum esse, quod poetae facillime per interrete alius cum alio communicare et versus inter se 

mittere possent. 

Neque poetae Britanni auditoribus carent: recitantur enim carmina etiam in viis, foris tabernisque 

publicis. 

(Antti Ijas) 

Canes pastorales aucti 
06.11.2009, klo 14.04 

Auxilium, quod canes pastorales in praediis Finniae pecuariis praestant, in annos pluris aestimatur. 

Numerus enim eorum in fundis nostris utcumque rarescentibus uno decennio duplex factus est. 

Adhibentur maxime ad greges vaccarum et ovium custodiendos. 

Usitatissima fere iussa, quibus canes in negotio suo gerendo oboediunt, sunt haec: 'sinistra!', 'dextra!', 

'humi!', 'abstine!', 'respice!'. 

(Reijo Pitkaranta) 

Finnia in mundo prosperrima 
29.10.2009, klo 18.43 

In indice prosperitatis international! die Lunae (26.10.) divulgato Finnia inter centum quattuor terras 

primo loco posita est. 

Institutum Londiniense, cui nomen est Legatum, in ilia comparatione non tantum oeconomiam 

nationum respexit sed etiam qualitatem vitae. 

Consideratae sunt novem rationes, quibus prosperitas efficeretur. 

Quae sunt fundamenta oeconomica, industria et innovationes, institutiones democraticae, res 

scholastica, valetudo, securitas, administratio, libertas civium, capitale sociale. 

Finnia erat unica terra, quae in omnibus his rationibus inter decern primas posita est. 

In re scholastica Finnia erat tertia, secunda in securitate et administratione. 

Moderator Instituti William Inboden Finnos laudavit, quod tam oeconomia quam felicitate civium 

excellerent. 

Felicitatem non fieri ex pecunia sed ex labore, probitate, eruditione atque imprimis ex eo, quod 

possibilitas ad condiciones vitae meliorandas praesto esset. 

"Hae sunt res", inquit, "quibus prosperitas creatur". 

Post Finniam prosperrimae iudicatae sunt Helvetia, Suetia, Dania et Norvegia, quae quidem 

productione nationali ante omnes posita est. 

Inter triginta primas in indice nominatas sunt tantum terrae industriales ditiores. 

USA (IX) est ante Britanniam (XII), Germaniam (XIV) et Franciam (XVII). 

Agmen terrarum claudunt Zimbabwe, Jemen, Sudan. 

(Tuomo Pekkanen) 

Coreani Septentrionales fame laborant 
29.10.2009, klo 18.42 

Ex Coreanis Septentrionalibus, qui viginti quattuor miliones numerantur, paene novem miliones fame 

laborant. 

Auxilium cibarium internationale pluribus quam duabus milionibus non sufficit. 

Corea Septentrionalis est quidem opibus naturae ditior quam Meridiana Corea, sed illae opes potius ad 

experimenta nuclearia et missilia quam ad populum nutriendum consumuntur. 

Vitit Muntarbhorn, qui de iuribus humanis Coreae Septentrionalis in sessione generali Nationum 

Unitarum rettulit, dixit populum ibi continuo metuere atque poenis collectivis, cruciatui et suppliciis 

arbitrariis subici. 

Cives nee non magistratus incitari et urgeri, ut alter alterum proderent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mafia venena in mare mersit 
29.10.2009, klo 18.41 

Magistratus Italiae mense Septembri apud oram Italiae Meridianae navem materia radioactiva oneratam 

invenerunt, quam mafia, factio nefariosa, in mare merserat. 

Pristini mafiosi narraverunt Ndrangetam, quae mafia est Calabriae, omnino triginta duas naves, quae 

eiectamentis radioactivis oneratae essent, in Mare Mediterraneum mersisse. 

Negotium materiae radioactivae ita abscondendae a mafiosis per viginti annos gestum esse. 



Ex illis navibus nulla antea reperta erat. Incolae oppidi Amanteae, quod est in Calabria, die Sabbati 
(24.10.) irati contra magistratus reclamitantes flagitabant, ut sordes radioactivae ex regionibus 
inquinatis sine mora purgarentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Comitia fraudulenta 
23.10.2009, klo 12.36 

Commissio a Nationibus Unitis posita, cuius erat de fraudibus electoralibus Afganistaniae inquirere, 

decrevit, ut suffragium in ducentis decern circumscriptionibus irritum declararetur. 

Complura centena milia votorum praesidenti Hamid Karzai datorum propter fraudes reiecta sunt, quo 

factum est, ut ille victoriam non reportaret. 

Praesidens Karzai, qui antea obstiterat, ne nova comitia fierent, fraudibus electoralibus a commissione 

patefactis iam confessus est altera suffragia legitima fore. 

Quae cum ita sint, Afgani die mensis Novembris septimo ad praesidentem eligendum iterum ad urnas 

accedent. 

In alteris comitiis candidati erunt Abdullah Abdullah, pristinus minister a rebus exteris, et praesidens 

Karzai, ex quibus alteruter novus praesidens designabitur. 

Difficultates rei bene gerendae afferunt hiems iam propinqua, qua commeatus impeditur, atque metus 

violentiae crescentis et novarum fraudium electoralium. 

(Tuomo Pekkanen) 

Feminae contra Berlusconi reclamitant 
23.10.2009, klo 12.36 

Circiter centum milia feminarum Italicarum promulgationi subscripserunt, qua sermones Silvii 

Berlusconi contumeliosos vehementissime damnant. 

Ille enim in colloquio televisifico ministrae Rosy Bindi dixerat illam quidem praestare pulchritudine 

sed non intelligentia. 

Bindi, quae in Italia magni aestimatur, respondit se esse feminam, quae quovis modo tractari non 

posset. 

(Tuomo Pekkanen) 

Diaeta mediterranea demissionem arcet 
23.10.2009, klo 12.35 

In tractatu recens divulgato investigatores Hispani concluserunt homines in regionibus meridianis 

viventes demissione animi rarius affici quam septentrionales. 

Causam esse diaetam salubriorem, in terris circa Mare mediterraneum iacentibus translaticiam. 

Exempli gratia oleum olivarum continere acida crassa, quae animi demissionem averterent. 

Praeterea in holeribus, fructibus, piscibus, nucibus cerealibusque multa vitamina et multos flavonoides 

inesse, quibus animus salubriter afficeretur. 

In ilia investigatione diaeta decern milium Hispanorum bene valentium per quadriennium 

observabatur. 

Illo temporis spatio tantum quadringenti octoginta ex eis in demissionem animi inciderunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Luce decrescente Finni languescunt 
23.10.2009, klo 12.34 

Autumno procedente et luce decrescente Finni languecunt. 

Multi capsulas pilularum arripiunt, ut languorem ex anni tempore tenebroso ortum vitaminis expellant. 

Ex multis investigationibus domesticis apparet Finnos ex cibo parum vitamini D accipere. 

Praesertim media hieme inopia vitamini D apud Finnos observata est. Optimus fons illius vitamini est 

sol, cuius lux ultraviolacea vitaminum D in corpore humano generat. 

In septentrione autem lux solis tantum aestate satis suppeditat. 

Ideo vitaminum D hieme utiliter sumitur, sed si cibus est varius neque lac et pisces in diaeta desunt, 

vitaminum additicium non est necessarium. 

(Tuomo Pekkanen) 

Incendium funestum 
16.10.2009, klo 11.51 



Quattuor pueri et una puella mortui sunt incendio saevissimo in oppido Finniae Valle Gratiae sive 

Naantali orto. 

Grex quindecim adulescentium in domum quandam privatam ad finem septimanae agendum 

convenerat, cum aedificium subito ad modum explosionis flammas cepit et brevi tempore totum 

combustum est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Obama Nobelista pads 
16.10.2009, klo 11.50 

Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Barack Obama, praesidens Civitatum Americae 

Unitarum. 

Thorbjorn Jagland, praeses Collegii Nobeliani Norvegici, ait ilium effecisse, ut spes in orbem terrarum 

rediret. Hue accedere, quod Obama politicae internationali novum spiritum dedisset et multum ad 

cooperationem inter gentes promovendam contulisset. Neque merita eius in armis nuclearibus 

compescendis obliviscenda esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pax Turciae et Armeniae 
16.10.2009, klo 11.49 

Ministri Turciae et Armeniae pacti sunt, ut inter utramque civitatem post inimicitias unum fere 

saeculum gestas tandem concordia constitueretur. 

Pax auctoribus Helvetiis facta est, quam ob rem tabulis illius pacti in urbe Turico die Saturni (10.10.) 

subscriptum est. In causa litigandi erat strages anno millesimo nongentesimo quinto decimo (1915) in 

Turcia facta, qua multa centena milia Armeniorum occisa sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Arma in Nigeria posita 
16.10.2009, klo 11.46 

In Nigeria circiter quindecim milia hominum rebellium, postquam veniam a regimine oblatam 

approbaverunt, arma posuerunt. 

lam speratur fore, ut impetus in fablicas petrolearias per multos annos facti ad finem veniant. Nunc 

autem magistratus solliciti sunt de quaestione, quibusnam rationibus tanta rebellium multitudo ad 

societatem publicam rursus applicari possit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Rixa de tabulis lapideis 
16.10.2009, klo 11.45 

Curatores Collegii antiquitatis Aegypti a Francogallis flagitaverunt, ut quinque tabulas lapideas ex 

Museo artis Louvre Aegyptiis redderent. 

Nisi id fecissent, ipsis iam nullam consuetudinem cum illis fore. Haud ita multo post ministerio 

Francogalliae culturali optimum factu visum est voluntati Aegyptiorum morem gerere. 

(Reijo Pitkaranta) 

De diaeta mediterranea 
16.10.2009, klo 11.44 

Cibus mediterraneus bonum remedium ad depressionem mentis prohibendam se praebuit, ut patet ex 

investigatione in Hispania instituta. 

Itaque veri simile est eos, quorum victus imprimis ex olere, fructu, nuce, pisce constat, morbum 

depressionis evitare. Iam antea cognitum erat diaetam huius generis periculum diabetae et cancri 

deminuere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Res viatoria in Finnia 
16.10.2009, klo 11.43 

Hieme proxime praeterita pauciores viatores in Finniam venerunt quam ante. 
Numerus Britannorum et Germanorum viginti fere centesimis decrevit, Suetorum Estoniensiumque 
decern centesimis. Russi autem eadem frequentia Finniam obierunt atque hieme superiore. 
(Reijo Pitkaranta) 



Irlandia pactum Olisiponense probavit 
09.10.2009, klo 09.21 

Irlandienses die Sabbati (3.10.) de pacto Olisiponensi, quo structurae Unionis Europaeae renovarentur, 

suffragium populare habuerunt. 

Anno bis millesimo octavo Irlandia pactum repudiavit, quo factum est, ut processus renovationis 

omnino cessaret. Nunc autem, crisi oeconomica oppressi, plurimi Irlandienses pactum Olisiponense 

aliquatenus modificatum comprobaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Berlusconi ad iudices 
09.10.2009, klo 09.20 

Silvius Berlusconi, primus minister Italiae, corruptionis et fraudis fiscalis in patria accusatus est, sed 
lex ad hoc lata impedit, ne summi magistratus Italiae in ius vocentur. 

Die Martis (6.10.) tribunal constitutionale illam legem contrariam constitutioni esse decrevit. Lege 
abrogata fieri poterit, ut Berlusconi munus deponere cogatur. Die Sabbati (3.10.) circiter trecenta milia 
civium contra primum ministrum Romae reclamitabant flagitantes, ut libertas instrumentis informaticis 
redderetur. Berlusconi enim cum suis acta diurna aliaque informatica instrumenta vehementissime 
aggressus est, quia de scandalis sexualibus aliisque, quibus ille implicitus est, civibus aperte rettulerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Norvegia progressione eminet 
09.10.2009, klo 09.19 

UNDP est programma progressionis humanae Nationum Unitarum, cui propositum est 
administrationem democraticam promovere et facultates populorum egentiorum confirmare, ut ad 
postulationes condicionesque globales respondeant. 

In novissimo indice ab UNDP divulgato civitates mundi in ordine secundum gradum humanae 
progressionis positae sunt. Primum locum tenet Norvegia, Finnia est duodecima, ultimae sunt Niger, 
Afganistania, Sierra Leone, Res publica Mediae Africae. In indice considerantur longitudo vitae, 
scientia litterarum et res scholastica, productio pro singulis civibus nationalis. Index compositus est 
ante crisim oeconomicam, qua ordo nationum mutari potuit. 
(Tuomo Pekkanen) 

Dani electrificinis alatis confidunt 
09.10.2009, klo 09.18 

In ora Daniae occidentali maximum in orbe terrarum molinarium electrificinarum alatarum operari 
coepit. 

In regione triginta quinque chiliometrorum quadratorum sunt plus nonaginta turbines, quibus tantum 
electricitatis generatur, ut ducentis milibus familiarum sufficiat. Molinarium huius generis est in Dania 
iam ordine nonum. Dani, crisi petrolearia incitati, ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo 
electrificinas vento actas aedificant et iam viginti centesimae (20%) electricitatis eorum vi ventorum 
gignuntur. Consilium habent, ut ante annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) dimidia pars 
consumptionis electricitatis alatis electrificinis generetur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Olympia anni 2016 in Brasilia 
09.10.2009, klo 09.18 

Commissio Olympica Internationalis Hafniae convenit, ut constitueret, ubi Olympia aestiva anni bis 

millesimi sexti decimi futura essent. 

Ludos petiverant Chicago, Rio de Janeiro, Tokio, Madrid. Victoriam reportavit Rio de Janeiro, Flumen 

Ianuarii, cuius petitionem maxime commendavit, quod ludi Olympici numquam antea in America 

Meridionali celebrati sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia in Germania habita 
02.10.2009, klo 09.57 

Die Dominico (29.9.) in Germania comitia parlamentaria habita sunt. 

Sententiis computatis apparuit democratas Christianos factionem longe maximam evasisse, quippe 



quae tertiam fere suffragiorum partem sibi conciliasset. Quae cum ita sint, Angela Merkel, cancellaria 
foederalis hodierna, munere suo etiam quadriennio proxime futuro fungi perget. Merkel victoria 
exsultans suos hortata est, ut in communi laetitia lascive gauderent. Socialistis autem ille dies tristis 
erat propter cladem gravissimam acceptam. 
(Reijo Pitkaranta) 

Programma Iraniae nucleare 
02.10.2009, klo 09.56 

Iraniani Ordinem internationalem ab energia atomica (IAEA) edocuerunt se alteram quoque officinam 

uranio eliquando aedificaturos et iam in apparatu eius occupatos esse. 

Moderatores Civitatum Americae Unitarum, Britanniae, Francogalliae, Germaniae illud consilium nulla 

mora interposita condemnaverunt, cum timerent, ne novum reactorium armis nuclearibus conficiendis 

inserviret. Censuit praesidens Barack Obama ea pacta, quae omnibus civitatibus servanda essent, ab 

Iranianis violari. 

(Reijo Pitkaranta) 

Viridarium Australiense 
02.10.2009, klo 09.55 

In Australia septentrionali viridarium nationale constituetur, quod inter maxima in orbe terrarum 

numeratur, cum in amplitudinem plus viginti milia chiliometrorum quadratorum pateat. 

Ilia area naturae tota aboriginibus curanda dabitur, ut eis occasio concedatur quaestus sui more 

translaticio exercendi. His incolis enim mos est venando, piscando, bacas aliasque fruges naturae 

colligendo sibi victum comparare. 

(Reijo Pitkaranta) 

De programmate computatorio 
02.10.2009, klo 09.55 

Investigatores Israeliani programma computatorium excogitaverunt, cuius ope Vetera scripta historica 

nondum comprehensa explanari possunt. 

Tali ratione utitur, ut easdem formas in textu identidem occurrentes ab aliis litterarum notis distinguat, 

sicut in impressionibus digitalibus agnoscendis fere fieri solet. Iam in votis est novam machinam 

quaesitoriam confici, quae hoc operandi modo nitatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Expositio artis Pauli Picasso 
02.10.2009, klo 09.54 

In Museo artis Athenaeo Helsinkiensi expositio operum Pauli Picasso, artificis Hispani clarissimi, 

inaugurata est. 

Proposita sunt opera eius potissima et apud populum acceptissima, quae ille octoginta annis, scilicet 

inde a fine saeculi undevicesimi usque ad annos septuagesimos saeculi praeteriti, creavit. Asservantur 

hae picturae in Museo Parisiensi a Picasso appellato, unde ad expositionem Helsinkiensem mutuae sunt 

datae. 

(Reijo Pitkaranta) 

Conventus climaticus 
25.09.2009, klo 10.34 

Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, confidit pactum de atmosphaera tuenda hoc 

anno exeunte Hafniae effectum iri. 

Is enim, cum in conventu climatico Neo-Eboraci instituto perorationem haberet, censuit voluntatem 

politicam illius pacti faciendi auctam esse. 

Maximi momenti esse, quod Sinenses et Iaponienses se id acturos promisissent, ut emissiones 

deminuerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De armis nuclearibus 
25.09.2009, klo 10.33 

Praesidens Barack Obama ministerio defensionis Pentagono mandavit, ut Civitatibus Americae Unitis 
novam de armis nuclearibus doctrinam praepararet. 



Obama, si actis diurnis Britannicis nomine Guardian fidem habemus, armamentarium atomicum 
Americanorum ad minimum reduci vult. 
(Reijo Pitkaranta) 

De condicione Curdorum 
25.09.2009, klo 10.33 

Moderatores Turciae rationes excogitare coeperunt, quibus condiciones Curdorum in sua terra 

viventium meliores facerent. 

Una e causis, cur talem rem sibi ponderandam susceperint, videtur esse, quod Turci societatem Unionis 

Europaeae appetunt. 

Ad earn enim eae civitates, quae populos in ipsorum finibus minores male tractant, vix admittuntur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova quaedam lex Britanniae 
25.09.2009, klo 10.32 

Mense Septembri ineunte in Britannia nova lex valere coepit, ex qua hominibus ebriis et 

tumultuantibus aditus in tabernas publicas et in oenopolia includitur. 

Alan Campbell, minister a rebus domesticis, dixit novas regulas eo spectare, ne perturbatores ineptiis et 

stultitiis civibus bonis molestiam afferrent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Festum cinematographicum 
25.09.2009, klo 10.32 

Leo aureus, primum praemium festi cinematographici Venetiarum, datus est pelliculae nomine Lebanon, 

quam Israelita Samuel Maoz et scripsit et moderatus est. 

Narrat de bello Libani anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo gesto. 

Festum, quod hoc autumno ordine sexagesimum sextum fuit, omnium ludorum artis cinematographicae 

internationalium vetustissimum nominatur. 

(Helena Holm) 

Venatio avicularum verna 
25.09.2009, klo 10.31 

Tribunal Unionis Europaeae incolis Melitae venatione avicularum verna interdixit. 

Birdlife, ordo internationalis avibus tutandis, illo decreto contentus est, nam eius magni refert providere, 

ne migratio avium verna usquam in Europa perturbetur. 

Constat Melitam in ea Maris Mediterranei parte sitam esse, per quam aves migratoriae quotannis 

transvolare solent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Villa Vespasiani reperta 
25.09.2009, klo 10.31 

Prope Romam ruinae villae antiquae repertae sunt, ubi imperator Vespasianus mortuus esse existimatur. 

Neque hoc inventum archaeologicum aptiore temporis momento fieri potuit, nam hoc ipso anno duo 

milia annorum a Vespasiano nato acta sunt. 

Suetonius, scriptor Romanus, narrat eum in Sabinis ultra Reate natum esse in vico, cui nomen est 

Phalacrinae. 

Haud procul ab hoc loco parietinae villae nuperrime in lucem venerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De XII conventu international!, quem Academia Latinitati Fovendae Ratisbonam convocavit 
17.09.2009, klo 16.45 

Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis hodie ex Bavaria transmittuntur, in cuius urbe 

Ratisbona, vulgo Regensburg, duodecimus Conventus internationalis Academiae Latinitati Fovendae 

his diebus celebratur. 

Conventum, cui nomen est "Ad fines imperii Romani. Anno bis millesimo cladis Varianae", una cum 

ilia Academia convocavit Institutum Philologiae Classicae Ratisbonense. 

Academia, ante plus quadraginta annos condita, promovet omnia incepta, quae ad cognitionem linguae, 

litterarum, cultus civilis Latini spectant. Sedem habet in urbe Roma, quo sodales ad sessiones annuales 



mense Aprili conveniunt. 

Conventus internationales fmnt quarto quoque anno in terra, cui Academia auctoritatem conventus 

instituendi concedit. 

Argumentum principale, de quo in conventu Ratisbonensi agitur, est anniversarium bis millesimum 

pugnae Teutoburgiensis, qua Germani tres legiones Romanorum devicerunt. Dux Germanorum erat 

Arminius, Romanis autem praeerat Publius Quinctilius Varus. 

Clades Teutoburgiensis propagation! sive expansioni imperii Romani in Media Europa finem imposuit. 

Eadem effecit, ut flumen Rhenus finis inter Galliam et Germaniam maneret. Professores Jan Wilhelm 

Beck et Nicolaus Sallmann, moderatores conventus, commonent propositum non esse res bellicas 

commemorare. 

"Celebramus", aiunt, "neque cladem Varianam neque victoriam Arminii, sed pacem humanam sermone 

Latino inter omnes nationes divulgatam et divulgandam." 

[Verba quae audiuntur neque tamen in textu apud situm interretialem includuntur: 

Adest in conventu Professor Andreas Fritsch Berolinensis, auscultator Nuntiorum Latinorum 

fidelissimus: 

"Hie conventus Academiae duodecimus Latinitati fovendae homines complurium nationum congregat: 
viros mulieresque iuniores et seniores qui Latinitatem vivam colunt - id est usum activum linguae 
Latinae. Certe sunt qui dicant linguam Latinam esse mortuam, sed haec sententia tantum partim recta 
partim falsa est . Si ea lingua mortua appellatur quae nullius populi, nullius gentis, nullius hominis 
lingua nativa est, lingua Latina recte dicitur mortua quia iam plus quindecim saecula non iam est ullius 
gentis lingua nativa sed lingua Latina ex illo tempore maxime et latissime propagata est, etiam in 
Germania, cum nullius populi sermo patrius esset. Ex eo tempore innumerabiles libri Latini sunt 
scripti, multo plures quam aetate Romanorum antiquorum. Germani et alii populi discebant Latine 
loqui et scribere. Ita lingua Latina suo modo vivere perrexit. Hodierna institutio Latina non tantum 
litteras antiquas docet sed litteras recentiorum saeculorum. Conventus noster hance traditionem 
perennem demonstrat et omnibus participibus occasionem praebet hac lingua utendi. Ut musica antiqua 
tantum vivit si nonulli musici earn exercent ita ut audiri possit, ita etiam lingua Latina tantum vivit si 
homines diversarum nationum earn adhibent ut inter se communicent. Magistri autem hanc linguam 
adhibere discant ut discipuli eorum sentiant linguam Latinam esse linguam vere naturalem et 
humanam. " 

Hie habuimus quae vobis de duodecimo conventu ALF referremus. Hospes noster specialis fuit 
Professor Berolinensis Andreas Fritsch. Grates hospiti nostro et auscultatoribus agimus. Valete quam 
optime..] 

[Verba quae in pagina interretiali scripti sunt neque tamen in plica sonifera audiuntu: 

"Anno nono p.Chr. n. pugna ferocissima Romanorum et populorum adiacentium secavit vicinos, qui 

postea felici cooperatione Europaei facti sunt." 

Omnes orationes et acroases, ut Academiae mos est, Latine habentur. Inter oratores et orationes 

excellunt e.g. Michael de Albrecht: "Bellum Varianum quid ad nos et cur Latine?" 

Valahfridus Stroh: "De poetis Ratisbonensibus Latinis." Teodoricus Sacre: "De Arminio in carminibus 

Latinis saeculorum undevicesimi et vicesimi." Andreas Fritsch, "Quomodo Arminius in libris 

scholasticis demonstretur." Gaius Licoppe et Francisca Deraedt, "Arminii victoria ? clades cultus 

civilis." Sunt in programmate praeterea multa alia. 

Pro rostris fit disputatio extemporalis de cultu Romano et barbaro. Instituuntur etiam scholae, in quibus 

usus vivus linguae Latinae exercetur, atque recitationes versuum continuae. 

Legionarii tam Romani quam milites Germani in campum prodeunt duce Marco Junkelmann. Pugnant 

et gladiatores. 

Ad recreationem pertinent etiam navigationes in flumine Danuvio nave Romana ad vetus exemplum 

aedificata atque lustrationes urbis Ratisbonae. 

Praeterea suscipiuntur itinera archaeologica ad loca Bavariae monumentis Romanis illustria. 

Adsunt in conventu latinistae quindecim fere nationum non tantum ex Europa sed etiam ex America 

Septentrionali et Meridionali.] 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Merkel et Brown dixerint 



11.09.2009, klo 17.05 

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, et Gordon Brown, princeps minister Britanniae, 

conventum de rebus Afganistaniae iam hoc anno instituendum esse censent. 

Illud consilium Berolini cum diurnariis communicaverunt. 

Propositum eis est moderatores Afganistaniae monere, ut ipsi de rebus suis paulatim respondere 

inciperent. 

Merkel nuntiavit Americanos quoque paratos esse ad tale colloquium participandum. 

(Reijo Pitkaranta) 

Coloniae Israelis ampliantur 
11.09.2009, klo 17.05 

Ehud Barak, minister defensionis Israelis, permisit, ut in regione occupata Litoris occidentalis circiter 

quadringentae quinquaginta novae habitationes aedificarentur. 

Hae licentiae coloniarum propagandarum sunt primae, quas novum regimen Israelis concessit. 

Neque fieri potuit, quin hoc consultum amicitiae inter Americanos et Israelianos intercedenti 

detrimentum inferret. 

Nam praesidens Barack Obama ab Israelianis antea postulaverat, ut a coloniis amplificandis 

abstinerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Reclamationes contra Chavez 
11.09.2009, klo 17.04 

Multa milia hominum in diversis terris Americae Latinae et etiam in Europa praesidenti Venetiolae 

Hugo Chavez reclamaverunt. 

Maxima multitudo civium ei adversantium in vias Bogotae, urbis principis Columbiae, convenerunt, 

ubi quinque milia relamitantium aderant. 

Chavez ipse, qui eodem tempore in Syria peregrinabatur, his tumultibus non solum non territus est, sed 

activistas etiam irridebat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De recessione oeconomica 
11.09.2009, klo 17.04 

Jean-Claude Trichet, director Argentariae centralis Europae, putat in oeconomia mundana iam signa 

conspici, quibus monstretur recessionem oeconomicam paulatim remittere. 

Ait enim varias statisticas nuperrime factas exspectato meliores esse. 

Metuit tamen, ne via ad saniorem oeconomiam salebrosa sit, quam ob rem attento animo esse oporteat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Inventum medicum Americanorum 
11.09.2009, klo 17.03 

Investigatores Americani quaestionem, unde perturbatio activitatis et attentionis (ADHD) oreretur, 

solvisse dicuntur. 

Argumentis enim probare potuerunt imprimis eos morbo illo implicari, quorum in cerebro dopaminum, 

materia quaedam mediatrix, aliter se gerit atque apud homines sanos. 

(Reijo Pitkaranta 

Teemu Sippo episcopus creatus 
11.09.2009, klo 17.03 

Novus episcopus ecclesiae catholicae Finniae ordinatus est pater Teemu Sippo. 

Ita factum est, ut vir natione Finnus primum post quingentos fere annos hanc dignitatem obtineret. 

Caerimonia celebrata est die Saturni Nonis Septembribus (5.9.) in Ecclesia cathedrali Aboensi. 

In Finnia sunt circiter decern milia civium, qui fidem Romano-catholicam confitentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Prisca observatoria solaria 
11.09.2009, klo 17.02 

In Finnia occidentali monumenta saxorum in Scandinavia omnium amplissima inveniuntur, quae ex 
aetate lapidea originem trahunt. 



Investigatores Finni archaeoastronomiae periti ostenderunt illas constructiones esse prisca observatoria 
solaria, quorum ostia diebus astronomicis ad solem orientem et occidentem directa essent. 
(Karoliina Ignatius) 



II bellum mundanum ante LXX annos ortum 
04.09.2009, klo 16.05 

Kalendis Septembribus septuaginta anni ab initio belli mundani secundi acti erant. 

Eo enim die multo mane copiae Germaniae nazisticae in urbem Poloniae Gdansk, turn Danzig 

appellatam, invaserunt. 

Die mensis Augusti vicesimo tertio Unio Sovietica et Germania tractatum fecerant, qui ex primis turn 

utriusque potentiae ministris tractatus Molotov ? Ribbentrop dicitur. 

Illo tractatu Germania et Unio Sovietica de terris Europae orientalibus inter se dividendis constituerunt 

et promiserunt, ne altera alteram aggrederetur. 

Vladimir Putin, primus minister Russiae, scripto die Lunae in Polonia divulgato ilium tractatum 

vehementer damnavit, sed monuit etiam nationes occidentales gravem belli culpam habere. 

Cum enim Francia et Britannia anno ante Monachi Adolpho Hitler indulgendo permisissent, ut 

Germani partes Tzecoslovakiae occuparent, nullam spem fascismo viribus unitis obsistendi remansisse. 

Ad diem anniversarium commemorandum moderatores Europaei in urbem Gdansk convenerunt, in his 

Angela Merkel, cancellaria Germaniae foederalis, et Matti Vanhanen, primus minister Finnorum. 

(Tuomo Pekkanen) 

Novum regimen Iaponiae 
04.09.2009, klo 16.04 

Comitiis, die Dominico (30.8.) in Iaponia factis, factio democratica liberalis, quae plus quinquaginta 

annos summam potestatem tenuerat, magnam cladem accepit. 

Quo facto Taro Aso, praeses factionis et primus minister, utrumque munus deposuit. 

Novum regimen colligere coepit Yukio Hatoyama, dux factionis democraticae. 

Camera inferior parlamenti Iaponici ex quadringentis octoginta delegatis constat, ex quibus factio 

democratica, undecim annis ante condita, octo et trecentos habebit. 

Yukio Hatoyama dixit se politicam Iaponiae externam ita mutare velle, ut maius pondus in Asia 

orientali quam in USAponeretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pars statuae equestris inventa 
04.09.2009, klo 16.03 

Archaeologi caput equi, ex aere et auro factum, Francofurti publice proposuerunt. 

Creditur illud caput, quod mense Augusto in regione Lahnau-Waldgirmes civitatis Hessen inventum est, 

esse pars statuae equestris imperatoris Augusti. 

In ilia regione erat olim statio Romanorum, quae anno tertio aut quarto ante Christum natum condita 

esse putatur. 

Postquam Germani anno nono in silva Teutoburgiensi legiones Romanorum devicerunt, statio Romana 

deleta est et statua imperatoris frustatim fracta. 

Frenum equi eo est insigne, quod imaginibus Martis et Victoriae decoratum est. 

In Waldgirmes excavationes archaeologicae ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio fiunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Oscula non danda 
04.09.2009, klo 16.02 

Ecclesia orthodoxa urbis Tampere hortatur, ut ad febrem suinam coercendam osculis modus imponatur. 

Orthodoxi osculando caritatem et reverentiam ostendunt. 

Ecclesia suadet, ut loco osculationis reverentia exempli gratia caput leviter inclinando sacerdoti 

praebeatur. 

Etiam imaginum sacrarum et crucifixi osculationem esse evitandam. 

(Tuomo Pekkanen) 

Incendia Athenis imminebant 
28.08.2009, klo 11.16 



Incendia silvarum, die Veneris (21.8.) apud oppidum Marathona orta, biduo post, cum ignis ventis 

agitatus per loca sicca celeriter vagaretur, iam suburbiis Athenarum imminebant. 

Multa hominum milia domibus relictis fugae se dederunt. 

Paucis diebus plus viginti milia hectarearum cum pinetis, olivetis, fruticetis agrisque cultis penitus 

deleta sunt. 

Tantum erat periculum, ut Graecia ab Unione Europaea auxilium ad ignes compescendos peteret. 

Italia, Francia, Cypros aliaeque terrae Europae meridionalis aeroplana et helicoptera in Graeciam 

miserunt, quibus adiuvantibus flammae paulatim sedabantur. 

Incendia propter siccitatem etiam in insulis Scyro, Euboea, Zacyntho orta erant. 

Cives Graeci, detrimentis captis irati, magistratus segnitiae accusaverunt, quod nihil ex incendiis 

anterioribus didicissent neque consilia ad novas calamitates avertendas cepissent. 

Incendia silvarum in Graecia quotannis fiunt neque abest suspicio, quin pars eorum consulto efficiantur, 

ut terrae ad aedificandum aptae aut nova pascua acquirantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Apri in Suetia pullulant 
28.08.2009, klo 11.15 

Apri sive porci silvatici, qui ante triginta tres annos ex vivario Suetico evaserunt, ita aucti sunt, ut hodie 

circiter centum milia in Suetia numerentur. 

Cum nullos hostes in natura habeant, aestimatum est numerum eorum post quinque annos 

quingentorum milium fore. 

Venatores quidem singulis annis septingenos apros occiderunt, sed propagatio animalium coerceri non 

potuit. 

In commeatu publico apri periculum usque crescens faciunt, nam hoc anno iam circiter mille 

calamitates viarias effecerunt. 

Praeterea lites ortae sunt inter agricolas, quorum agri ab apris vastantur, et dominos latifundiorum, qui 

propter studium venationis porcis illis silvaticis favent et pabula ministrant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Lucrum in alea centum duodequadraginta milionum 
28.08.2009, klo 11.15 

In Italia lucrum omnium temporum maximum in alea publica, vulgo lotto, factum est. 

In sortitione septimanae praeteritae una tantum schedula inventa est, in qua omnes numeri recte 

coniectati erant. 

Lucrum, quod schedulae auctori obtingit, est paene centum duodequinquaginta milionum euronum. 

Causa summae tam ingentis est, quod pecunia inde a mense Ianuario in singulas septimanas creverat, 

quia nemo omnes sortitionis futurae numeros recte divinare potuerat. 

Schedula, in qua numeri victores scripti erant, inventa est in oppido Bagnone Tuscanae septentrionalis. 

Quis autem auctor eius fuerit, nondum certe scitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nuntii Latini viginti annorum 
28.08.2009, klo 11.09 

Nuntii Latini ex Finnia iam viginti annos transmissi sunt. 

Hoc temporis spatio transmissio Latina gregem auscultatorum in omnibus partibus orbis terrarum sibi 

conciliavit. 

In honorem anniversarii vicesimi Radiophonia Finnica Generalis pridie Kalendas Septembres 

programma speciale transmittet, in quo redactores nuntiorum ad quaestiones auscultatorum 

respondebunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Arctic Sea tandem inventa 
24.08.2009, klo 10.53 

Navis oneraria nomine Arctic Sea, quae per tres septimanas in aquis ignotis navigaverat, die Lunae 

(17.8.) in Oceano Atlantico apud Insulas Capitis Viridis inventa est. 

Eodem tempore quindecim nautae Russi, qui in manus octo piratarum pervenerant, ex obsidione 

abductorum incolumes liberati sunt. 

Hoc factum est opera militari a classiariis Russis perfecta, cui exsequendae etiam magistratus Finniae, 



Suetiae, Melitae consiliis intererant. 

Arctic Sea materia lignea onerata ex portu urbis Iacobstadii Finniae mense Iulio profecta ad Algeriam 

versus iter faciebat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Telonarii Mexici a munere amoti 
24.08.2009, klo 10.53 

Moderatores Mexici omnes septingentos officiales in re teloniali occupatos a magistratu amoverunt. 

Hoc ideo fecerunt, ut corruptionem in illo munere altius inhaerentem radicitus exstirparent. 

Constat ingentem drogarum armorumque copiam per fines Mexici assidue transire. 

In locum hominum ex officio expulsorum succedent circiter mille quadringenti novi telonarii, qui ad 

iustitiae opera eruditi sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Dmitri Medvedev dixerit 
24.08.2009, klo 10.52 

Praesidens Russiae Dimitri Medvedev de ebriositate civium suorum sollicitus est. 

Querebatur enim, quod omnes actiones publicae, quibus magistratus Russi abusum alcoholi coercere 

conati essent, effectu carerent. 

Copia spiritus fortis, quam singuli Russi quotannis bibunt, duodeviginti fere litrorum esse aestimatur. 

Ilia alcoholi vis altera tanto maior est quam quae optabilis habetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tabula geographica Vinland 
24.08.2009, klo 10.51 

Tabula geographica Vinland nominata, qua pars continentis Americae describitur, genuina esse videtur. 

Investigatores enim Dani, postquam earn diligentissime examinaverunt, ibidem nullum adulterationis 

signum invenerunt. 

Constat illud documentum abhinc quinquaginta annos repertum iam medio saeculo quinto decimo 

confectum esse, id est quinquaginta fere annis ante navigationem a Christophoro Columbo in 

Americam susceptam. 

(Reijo Pitkaranta) 

Eventus "Athenis Finlandiae" 
24.08.2009, klo 10.51 

Septimana proxime futura in urbe Jyvaskyla eventus culturalis habebitur, cui titulus "Athenis 

Finlandiae". 

Sollemnitas ad hereditatem antiquitatis et linguas classicas pertinet. 

Moderatores volunt, ut ad hos dies festos celebrandos homines omnis aetatis et condicionis magna 

multitudine conveniant, praesertim cum programma arte, scientia, oblectamentis mixtum idoneam 

varietatem praebeat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Usain Bolt 9,58 cucurrit 
24.08.2009, klo 10.50 

Berolini, in urbe principe Germaniae, his diebus certamina athleticae campestris mundana aguntur. 

In cursu centum metrorum victor manifestissimus evasit Usain Bolt, Olympionices Iamaicanus, qui 

illud spatium incredibili fere pernicitate sive novem secundis et duodesexaginta centesimis (9,58) 

confecit. 

Neque mirum est praestationem eius novum principatum mundanum excellentissimum esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Calamitates naturae in Asia 
14.08.2009, klo 09.27 

Die Martis mane regiones Asiae duobus terrae motibus afflictae sunt. Quorum fortior insulas Oceani 
Indici vexavit, alter in Iaponia accidit, ubi commeatus ferriviarius et tramina maximae velocitatis 
sistenda erant. 
Etiam duo reactoria electrificinae nuclearis Hamaoka clausa sunt, donee securitas eorum inspiceretur. 



In Taivania autem procellae typhonicae et imbres urceatim cadentes labinas terrae limosae effecerunt, 
quibus quattuor vici obruti sunt. Ex horum incolis septingenti vitam servaverunt, sed quadringenti 
homines nondum inveniri potuerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Quid Amnesty International dixerit 
14.08.2009, klo 09.27 

Amnesty International, ordo internationalis a iuribus humanis, magistratus Russiae et Tzetzeniae 

accusat, quod consequenter praetermittant, ne in homicidia eorum, qui pro iuribus humanis provehendis 

egerunt, inquiratur. 

Die Martis in Tzetzenia corpora duorum hominum occisorum inventa sunt, quos apud 

ordinem ?Servate generationes? vocatum operatos esse constat. Amnesty International caedes 

huiusmodi et in Russia et Tzetzenia crebro commissas vehementer condemnat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De camelis Australiae mactandis 
14.08.2009, klo 09.26 

Moderatores Australiae in animo habent multa centena milia camelorum mactare, ut prohibeatur, ne 

systema oecologicum huius continentis in periculum vocetur. 

Administratores venatoribus iam magnam pecuniam ad ilia animalia occidenda concesserunt. Populatio 

camelorum in Australia his decern annis tantopere crevit, ut numerus eorum in praesenti decies centena 

milia esse aestimaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De Ara Pacis Augustae foedatum 
14.08.2009, klo 09.26 

Aedificium, quo Ara pacis Augustae Romae tegitur, pigmento foedatum est. 

Auctores sceleris ignoti rubrum et viridem, colores vexilli Italiae proprios, in parietem eius candidum 

iniecerunt et sellam pertusam iuxta eum reliquerunt. Gianni Alemanno, praefectus urbis Romae, qui 

ipse anno praeterito novum museum ex sua sede demoveri volebat, facinus condemnavit. 

(Helena Holm) 

Certamen cantus Mirjam Helin 
14.08.2009, klo 09.25 

Certamen cantus internationale a Mirjam Helin appellatum, quod quinto quoque anno in urbe Helsinki 

instituitur, die Mercurii vesperi diiudicatum est. 

In serie virorum victoriam reportavit Kihwan Sim Coreanus, e feminis autem Julia Lezhneva, iuvenis 

Russa undeviginti annos nata, primo loco posita est.. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova avium species in Finnia visa 
14.08.2009, klo 09.24 

In Finnia quotannis singulae aut binae novae avium species animadvertuntur. 

Hac aestate prope insulas urbis Christinaestadii volucris, cui nomen scientificum Charadrius mongolus, 

primum reperta est. Quae avis in Europa rarissima est, sed persaepe in Asia media et orientali 

conspicitur, ubi loca nidificandi eius principalia sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Exportatio Finniae deminuta 
07.08.2009, klo 10.55 

Crisis oeconomica commercium Finniae peregrinum primis huius anni mensibus graviter depressit. 
Mense Maio tam exportatio quam importatio mercium una et quadraginta centesimis (41%) minores 
erant quam anno ante. Maxime affecta est Russia, in quam exportatio Finnorum paene sexaginta 
centesimis decrevit. Importatio ex Russia in dimidium prioris reducta est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Astronauta praesidentem appellavit 
07.08.2009, klo 10.54 



Medio mense Iulio Timothy L. Kopra, primus astronauta ex stirpe Finnica oriundus, una cum sex aliis 

in stationem spatialem ISS navicula Endeavour portatus est. 

Avus et avia eius ante centum annos ex Finnia in USA emigraverunt. Die Lunae (3.8.) astronauta Kopra 

ex spatio praesidentem Finniae Tarja Halonen telephonice appellavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rasmussen Natoni praesidet 
07.08.2009, klo 10.54 

Anders Fogh Rasmussen novus secretarius generalis Natonis factus est. Rasmussen, vir quinquaginta 
quinque annos natus, antea octo annos minister Daniae primarius fuit. 

In novo munere discrimine Afganistaniae maxime sollicitari putatur, nam Dani septingentos milites ibi 
habent. Rasmussen membra Natonis hortatus est, ut plus copiarum in Afganistaniam mitterent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Rex Hispaniae Etam condemnat 
07.08.2009, klo 10.52 

Juan Carlos, rex Hispanorum, flagitat, ut pugna contra Etam renovetur. Rex cum coniuge ferias aestivas 
quotannis in Baleari maiore (hodie Mallorca) agit, ubi nuper duo ictus terroristici facti sunt. 
Palatium regis aestivum est prope Palmam, urbem insulae principalem, in cuius propinquitate die Iovis 
(30.7.) bomba explosa est, qua duo custodes publici mortui sunt. Pridie eius diei Burgis (hodie Burgos), 
in urbe Hispaniae continentalis, sexaginta quattuor homines explosione bombae autocineticae vulnerati 
sunt. Regimen Hispanorum de his malefactis Etam accusat. Ordo ille Vasconum separatistarum die 
Veneris (31.7.) anniversarium quinquagesimum habuit. In variis Hispaniae partibus homines contra 
terrorismum Etae vehementer reclamitaverunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Vas rituale Hierosolymis repertum 
07.08.2009, klo 10.52 

Grex investigatorum Britannicorum rem raram Hierosolymis invenit, scilicet vas fictile eiusdem 
generis, quod tempore Iesu Christi ad manus ante cibum lavandas adhibebatur. 
Similia quidem vasa apud Hierosolyma Vetera antea reperta sunt complura, sed hoc est eo speciale, 
quod habet inscriptionem. Litterae sunt sive Hebraicae antiquae sive Aramaicae. Investigator Shimon 
Gibson dixit scriptionem esse facile legibilem sed quid textus significaret, nondum bene constare. Vas 
venit in lucem inter excavationes, quas archaeologi Universitatis Carolinae Septentrionalis prope 
veteres thermas rituales Hierosolymis fecerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

XIIALFConventus 
07.08.2009, klo 10.51 

Opportunum nobis videtur auditores nostras de XII Conventu international! Academiae Latinitati 
Fovendae commonere, quo annus post pugnam Teutoburgiensem bis millesimus celebrabitur. 
Academia Latinitati Fovendae et Institutum Philologiae Classicae Ratisbonense ilium conventum 
convocaverunt, qui a die quinto decimo usque ad diem undevicesimum mensis Septembris 
(15-19.9.2009) Ratisbonae (Regensburg) habebitur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Abductio feminae ditissimae 
18.06.2009, klo 14.36 

His diebus animos Finnorum commovit scelus in historia nostra unicum. 

Die enim vicesimo septimo mensis Maii (27.5.) accidit, ut Minna Nurminen, femina viginti sex 

annorum ex familia industriali ditissima orta, domo sua Helsinkiensi vi abduceretur. 

Per duas septimanas in obsidatu retinebatur, donee ingenti pretio redemptionis soluto ex captivitate 

liberata in quadam silva prope urbem Turku incolumis inventa est. 

Neque fieri potuit, quin ipse abductor paucis horis post a biocolytis comprehenderetur. 

Perpetrator facinoris videtur esse quidam iuris consultus Turkuensis quadraginta quattuor annorum, qui 

in Universitate Turkuensi opus facit. 

(Reijo Pitkaranta) 



Ahmadinejad iterum electus 
18.06.2009, klo 14.35 

Praesidens Iraniae iterum electus est Mahmud Ahmadinejad, quippe qui comitiis abhinc unam 
septimanam habitis ab adversario suo Mir Hossein Musavi victoriam manifestam reportavisset. 
Eventu suffragii nuntiato in viis Teherani tumultus violenti orti sunt, cum multa milia hominum exitu 
electionis parum contentorum cum custodibus publicis et fautoribus praesidentis conflixerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Condicio minoritatum in Suetia 
18.06.2009, klo 14.34 

Comitiis Suetiae decretum est eos fines ampliandos esse, in quibus Finni in Suetia habitantes ius sui 

sermonis patrii utendi exsequerentur. 

In urbibus ad talem regionem pertinentibus sunt Stockholmia, Upsalia, Telgae Australes. 

Id quoque condicionem Sueco-Finnorum meliorem reddit, quod anno proximo in tota Suetia lex valere 

incipiet, qua minoritatibus sua iura praestabuntur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Theatrum Shakespearianum 
18.06.2009, klo 14.33 

Londinii effossiones archaeologicae aguntur in situ theatri, ubi Shakespeare partes egisse et familiam 

eius theatricam fabulas scaenicas produxisse creditur. 

Fundamentum illius theatri abhinc quadringentos annos destructi aestate proxima inventum est, et 

lapides fundamentales tam numerosi sunt, ut et magnitudo et forma aedificii concludi possit. Scaena 

autem sub aedibus recentibus obruta esse putatur. 

(Antti Ijiis) 

Lacus Saima in miraculis naturae 
18.06.2009, klo 14.32 

In Interred suffragium de miraculis naturae mundi institutum est. 

In serie lacuum, fluminum, cataractarum lacus Saima, qui in Finnia invenitur, sexto loco positus est. 

Quanti talis eventus aestimadus sit, vel inde apparet, quod Saima pro maiore miraculo haberi videtur 

quam verbi causa flumen Ganges aut Loch Ness, lacus ille monstro praeclarissimus. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nuntii Latini ad ferias abeunt 
18.06.2009, klo 14.30 

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non 

ante quam die septimo mensis Augusti (7.8.) fiet. 

Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et vobis omnibus aestatem optimam 

exoptemus. Valete! 

(Reijo Pitkaranta) 



Partes dextrae in Europa fortiores 
12.06.2009, klo 12.15 

In comitiis Europaeis partes dextrae et centrales fortiores quam sinistrae factae sunt. 

Etiam virides numerum delegatorum suorum auxerunt. Frequentia suffragantium ad quadraginta 

centesimas (40%) descendit, cum ante quinque annos quadraginta quinque et dimidium (45,5%) fuisset. 

Apud Finnos ex civibus suffragium habentibus quadraginta centesimae (40,2%) ad urnas accesserunt. 

Ex Finnia creatae sunt octo feminae et quinque viri, cum antea viri numero praevaluissent. 

Et conservativi et centrales trinos delegatos acceperunt, democratae sociales et virides binos, Finni 

originales, democratae Christiani, factio popularis Finno-Suetica singulos. 

Maximum suffragiorum numerum (130.432) occupavit Timo Soini, praeses factionis Finnorum 

originalium. 

Socialistae in Europa tantam cladem tulerunt, ut multi quaesiverint, an democratia socialis apud 

Europaeos iam mortua sit. 

(Tuomo Pekkanen) 



Anniversarium LXV invasionis Normandiae 
12.06.2009, klo 12.14 

Postridie Nonas Iunias (6.6.) ab invasione Normandiae sexaginta quinque anni acti erant. 

Illo enim die copiae confoederatorum occidentalium in oram Normandiae maximis copiis invaserunt, 

quo facto secundum bellum mundanum ad interitum Germaniae nazisticae appropinquare coepit. 

Dies anniversarius in ipso litore invasionis commemorabatur. 

Aderat Barack Obama, praesidens Americanus, qui etiam coemeterium militare in litore Omaha Beach 

situm visit, ubi multa milia militum Americanorum in Normandia mortuorum requiescunt. 

Francia, in quam Obama ex Germania volaverat, ultima erat statio itineris, quod ille in Proximum 

orientem et in Europam fecit. 

In Germania praesidens Obama Dresdam visit, quam urbem confoederati bello mundano iam ad finem 

vergente bombardationibus aereis penitus deleverunt, ibique cancellariam foederalem Angelam Merkel 

convenit. 

Una cum cancellaria Merkel etiam campum concentrationis Buchenwald obiit. Erat cum illis Eli Wiesel, 

scriptor nobelista, qui ex illo campo inter paucissimos vivus evaserat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Vaccae mutationem climatis accelerant 
12.06.2009, klo 12.13 

Metabolismus vaccarum in climatis mutatione insignem partem habet. 

Una vacca singulis annis etiam centena chiliogrammata methani emittit, quod clima fortiter calefacit. 

Itaque educatores armentorum Americani rationes excogitaverunt, quibus emissiones deminuerentur. 

Exempli gratia seminibus lini in alimentum vaccarum additis emissiones methani duodeviginti 

centesimis deminuuntur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cancer cutis augetur 
12.06.2009, klo 12.13 

Cancer cutaneus apud Finnos celeriter augetur. 

Praecipue casus melanomatis ab anno bis millesimo secundo frequentiores facti sunt. 

Adulescentes et iuvenes saepius quam ante hoc morbo afficiuntur. 

Cancer cutis plerumque oritur ex radiatione solis ultraviolacea. 

Praesertim homines pallidi, qui intus laborant, propter apricationem incautam hoc cancro implicantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Europaea 
05.06.2009, klo 10.25 

Comitia, quibus delegati in parlamentum Europaeum eliguntur, his diebus (4. - 7.6.) in omnibus 

membris Unionis Europaeae fiunt. 

Ex viginti septem nationibus delegati in quinquennium ab anno bis millesimo nono usque ad annum bis 

millesimum quartum decimum designantur. Omnino delegati erunt septingenti triginta sex, ex quibus 

Finni tredecim. 

(Tuomo Pekkanen) 

Putin Finniam visit 
05.06.2009, klo 10.24 

Vladimir Putin, primus minister Russiae, die Mercurii Finniam visit. 

In colloquiis cum Finniae ministro primario Matti Vanhanen habitis de quaestionibus ad energiam et 
commeatum pertinentibus et de cooperatione inter Russiam et Finniam oeconomica actum est. 
Inter res tractatas erat imprimis ductus gasi in Mari Baltico faciendus. Putin monuit de rixis, quae de 
gaso per Ucrainam transportando essent, cum Ucrainenses gasum Russis rite solvere non potuissent. 
Ideo ductum gasalem ex Russia per mare in Europam faciendum maximi habuit et nullam causam 
videbat, cur per regionem maritimam Finniae, ut Finni vellent, fieri non posset. Censebat periculum 
esse, ne transportatio gasi per Ucrainam rursus interrumperetur, cum Ucrainenses aestate gasum ad 
usum hiemalem in receptaculis reponere inciperent neque pretium in antecessum solverent. Antequam 
in patriam revertit, Putin etiam praesidentem Tarja Halonen convenit. 
(Tuomo Pekkanen) 



Aeroplanum epibaticum disparuit 
05.06.2009, klo 10.23 

Die Lunae multo mane aeroplanum epibaticum Societatis Air France, quod a Flumine Ianuarii (Rio de 
Janeiro) Parisios volabat, supra Oceanum Atlanticum disparuit. 

Postqum aeroplanum tres horas et dimidium iter fecit, conexio cum illo dirupta est. Paulo ante pilotae 
nuntiaverant se in fortissimam turbulentiam incidisse. Deinde complures deni nuntii ex aeroplano 
automatice missi erant, qui indicabant multa systemata aeroplani technica collapsa esse. Quam ob rem 
iam verisimile habebatur illud fulmine percussum in oceanum diruisse. Erant in aeroplano ducenti 
duodetriginta homines, ex triginta duabus nationibus oriundi, qui omnes calamitate interierunt. 
Possibilitas abductionis a magistratibus exclusa est. Ruina facta est in regione aequatoris, ubi venti 
alisaei septentrionalis et meridionalis hemisphaerii inter se ita colliduntur, ut fortes turbines surgentes 
exoriantur. Die Mercurii nuntiatum est fragmenta aeroplani in oceano, loco sescenta quinquaginta 
chiliometra a Brasilia distante, reperta esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Vir genocidii accusatur 
05.06.2009, klo 10.23 

Vir Ruandensis, qui anno bis millesimo tertio asylum petens in Finniam venit, crimine genocidii 

accusatur. 

Illi crimini datur, quod anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto in Ruanda particeps excidii 

octingentorum milium hominum fuerit. Iudicium in virum, qui iam duos annos incarceratus 

accusationem exspectat, in urbe Borgoa hoc anno constituetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

De experimento nucleari 
29.05.2009, klo 11.13 

Die Lunae (25.5.) mane Coreani septentrionales se experimentum nucleare subterraneum cum successu 

fecisse nuntiaverunt. 

Magistratus eorum dixerunt illud consilium partem esse incepti, quo formido nuclearis Coreae 

Septentrionalis corroboraretur ac salus et pax nationis confirmarentur. 

Neque sola bomba atomica displosa contenti erant, sed etiam complura missilia brevis distantiae 

probandi causa in Mare Iaponicum iaculati sunt. 

Ex fontibus exploratoriis Civitatum Americae Unitarum patet Coreanos communistas etiam vetere 

electrificina nucleari denuo uti coepisse. 

Neque abest suspicio, quin illic materia armis atomicis conficiendis paretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Ban Ki-moon dixerit 
29.05.2009, klo 11.12 

Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, experimentum atomicum Coreae 

Septentrionalis vehementissime condemnavit. 

Sententiam suam aperuit in Finnia, quo hac septimana iter triduanum fecit. 

Moderatores Coreanos ad colloquium cum Corea Meridiana hortatus est iisque suasit, ut ad 

consultationes, quas antea cum sex civitatibus de suo programmate nucleari habuissent, nulla mora 

interposita redirent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sollcmnitas Germaniae 
29.05.2009, klo 11.12 

Die Saturni (23.5.) sexaginta anni acti erant, cum Res publica Foederata Germaniae condita est. 

Dies anniversarius magno festo populari Berolini ad portam Brandenburgensem instituto celebrabatur 

civibus ex omni Germania eo magna multitudine confluentibus. 

Eodem die accidit, ut Horst Kohler praesidens foederalis iterum eligeretur, cum iam primo suffragio 

maiorem sententiarum partem sibi paravisset. 

(Reijo Pitkaranta) 

De mortibus voluntariis 
29.05.2009, klo 11.11 



Mortes voluntariae virorum Groenlandiensium imprimis mensibus aestivis, cum sol dies noctesque in 

caelo lucet, committi videntur. 

Quae cum ita sint, rerum periti putant luciditate continua effici, ut aequilibrium serotonini in cerebro 

hominum perturbetur, quod saluti eorum noceat. 

Si quis etiam insomnia laboret, eo maiori periculo sui interficiendi expositus esse existimatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De lingua Livonica 
29.05.2009, klo 11.11 

Victor Berthold, ultimus locutor nativus linguae Livonicae, mortuus 

est, cum vivus sermoni suo patrio promovendo diligenter operam 

dedisset. 

In Lettonia multi sunt iuvenes se Livones putantes, qui hanc linguam didicerunt et ea cotidie utuntur. 

Lingua Livonica propinqua est linguae Finnicae et Estonicae, nam ad familiam linguisticam 

Balto-Finnicam pertinet. 

(Antti Ijas) 

Dies festus studentium 
29.05.2009, klo 11.10 

Cras sive die tricesimo mensis Maii (30.5.) semestre vernale scholarum in Finnia finietur. 

Tunc erit tempus, cum amplius viginti novem milia novorum studentium birretum candidum capiti 

imponent ad signum examinis maturitatis feliciter praestiti. 

In numero eorum sunt septendecim adulescentes, quibus praemium libri dabitur pro specimine Latino 

laudabiliter aut eximia cum laude absoluto. 

(Reijo Pitkaranta) 

Obama et Netanyahu convenerunt 
22.05.2009, klo 15.10 

Benjamin Netanyahu, primus minister Israelis, itinere in Civitates Americae Unitas suscepto 

praesidentem Barack Obama in Aedibus Albis convenit. 

Inter colloquium discordes videbantur esse de quaestione, quo modo res in Oriente Proximo pacarentur. 

Obama ait se civitati Palaestinensium creandae favere, cum Netanyahu nonnisi de proprio regimine 

eorum loqueretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Bellum civile Srilancae compositum 
22.05.2009, klo 15.09 

Die Dominico (17.5.) rebelles Tamili, qui in partibus Srilancae septentrionalibus suam civitatem 
condere conati erant, se cladem accepisse concesserunt. 

Ita factum est, ut bellum civile atrocissimum, quo ilia terra per viginti sex annos arsit, tandem finem 
caperet. Praesidens Srilancae victoriam de rebellibus reportatam toti mundo insignem descripsit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nova praesidens Lituaniae creata 
22.05.2009, klo 15.08 

Nova praesidens Lituaniae creata est Dalia Grybauskaite, commissaria Unionis Europaeae a rebus 

oeconomicis quinquaginta tres annos nata. 

In munere suo potestatem admodum magnam habet, quippe quae e lege fundamental! non solum rebus 

exteris una cum regimine praesit, sed etiam iure parlamenti dimittendi utatur et recusare possit, 

quominus leges rogatas accipiat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Scandalum politicum in Britannia 
22.05.2009, klo 15.08 

Praeses camerae inferioris parlamenti Britanniae Michel Martin nuntiavit se munus deponere, ut 
unitatem parlamenti servaret. 

Officio desistere coactus est, postquam fidem complurium legatorum parlamentarium amisit. Causa 
eius rei est scandalum propter compensationem sumptuum ortum. 



(Reijo Pitkaranta) 

Dies festus maritimus Unionis 
22.05.2009, klo 15.07 

Die Mercurii (20.5.) dies festus maritimus Unionis Europaeae celebrabatur. 
Mos talis sollemnitatis agendae anno praeterito usu receptus est, cum parlamentum Europaeum 
rogationem de communi politica maritima comprobasset. Die festo celebrando cives monentur, ut 
meminerint, quantam vim maria et opes naturae ad prosperitatem et progressum Unionis habeant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Alexander Magnus maximus Graecus 
22.05.2009, klo 15.06 

Alexander Magnus civis Graecus omnium temporum maximus electus est suffragio per canalem 

televisificum nomine Skai facto. 

Constat eum saeculo ante Christum natum quarto regem Macedoniae fuisse et bellis in partibus orbis 

terrarum orientalibus gestis regnum ingenti magnitudine creavisse, cuius fines a flumine Nilo per 

regiones Persarum usque ad fluvium Indum pertinebant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Templum antiquissimum inventum 
22.05.2009, klo 15.06 

Templum antiquissimum optime conservatum in Turcia meridionali ab investigatoribus universitatis 

Toronti inventum est. 

Originem ab aetate regis Salomonis trahere existimatur. Detectae sunt exempli gratia necrologiae 

lapideae litteris hieroglyphicis scriptae. Templum in oppido nomine Tayinat situm est, de cuius exitio 

forsitan etiam in Bibliis sacris narratur. 

(Karoliina Ignatius) 

Papa Orientem Proximum ad pacem hortatur 
15.05.2009, klo 14.21 

Summus pontifex Benedictus XVI Israelem per quinque dies visit. 

Ubi in urbem Tel Aviv venit, Israelianos et Palaestinenses pro pace appellavit. 

Moderatores Orientis Proximi hortatus est, ut omnes vias rationesque examinarent, ut Palaestinenses et 

Israeliani suas civitates haberent, in quibus viverent. 

(Tuomo Pekkanen) 

"Berlusconi pudor Europae" 
15.05.2009, klo 14.21 

Erkki Tuomioja, delegatus parlamentarius et pristinus minister a rebus exteris Finnorum, Silvium 

Berlusconi, primum ministrum Italiae, verbis durissimis vituperavit: Eum esse pudori non tantum 

Italiae sed toti Europae et ita se gerere, ut in alia terra humanitate exculta munere primi ministri fungi 

vix posset. 

Tuomioja est hodie praeses Magnae Commissionis parlamenti Finnici, quae res ad Unionem 

Europaeam spectantes curat. 

Berlusconi, sermonibus suis insulsissimis notus, nuper dixerat se portatum esse in ecclesiam ligneam 

Finniae, quae, si in Italia fuisset, iam destructa esset. 

At constat eum in ecclesia lignea Finniae numquam fuisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Febris suina in Finniam venit 
15.05.2009, klo 14.19 

Duo casus febris suinae in Finnia confirmati sunt. 

Morbo affecti sunt duo homines adulti, femina et vir, qui eodem volatu postridie Nonas Maias ex 

Mexico in patriam reverterunt. 

Aegroti, in regione Helsinkiensi habitantes, domi curantur. 

Dubii et fundo carentes casus suinae febris apud Finnos complures exstiterunt. 

(Tuomo Pekkanen) 



Collisiones cum cervis frequentes 
15.05.2009, klo 14.19 

Anno proximo in Finnia mille quingentae nonaginta tres (1593) collisiones inter alces et automobilia 

acciderunt. 

Cum cervis aut capreolis tria milia quadringentae quadraginta tres (3443) collisiones fuerunt. 

Praeterea in regionibus Finniae septentrionalibus autovehicula quattuor milibus septem (4007) tarandris 

impacta sunt. 

Propter venationem et saepimenta collisiones inter vehicula et alces his decern annis dimidio rariores 

factae sunt. 

Eodem autem tempore cervi duplo frequentiores calamitates viarias effecerunt. 

Maior pars harum calamitatum in Finnia occidentali-meridionali fiunt. Collisionibus proximo anno 

factis centum sexaginta (160) homines vulnerati, quattuor mortui sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Praemium Humboldt professori Solin datum 
15.05.2009, klo 14.18 

Praemium, dictum ab Alexandro von Humboldt, datum est professori emerito Heikki Solin, qui 

philologiam classicam in Universitate Helsinkiensi profitebatur. 

Fundatio Humboldt rationem affert, quod Solin inscriptionibus Latinis investigandis maxime insignis 

inter nationes habetur et in studiis onomasticis Graeco -Latinis auctoritate excellit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russi magistri hoccei glacialis 
15.05.2009, klo 14.17 

Ludi mundani hoccei glacialis die Dominico (10.4.) Bernae ad finem venerunt. 

In certamine finali conflixerunt greges Russorum et Canadensium. 

Russi, iam anno proxime praeterito superiores Canadensibus facti, tropaeum ludorum etiam hac vice 

retibus duobus ad unum (2-1) reportaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Febris suina grassari coepit [09-05-08 audiofile] 
04.05.2009, klo 10.46 

In Mexico et in America Septentrionali novum morbi genus grassari coepit, quam febrim suinam 

appellaveris. 

Virus hanc epidemiam dispergens ex iisdem microbiis constare videtur, quae antea in hominibus, 

suibus, avibus inventa sunt. 

Magistratus nuntiaverunt amplius centum quinquaginta homines in Mexico ex ilia febri mortuos esse et 

multo plures in earn incidisse. 

Propter naturam huius aegrotationis contagiosam metuendum est, ne ea in pandemiam per totum orbem 

manantem crescat. 

Hoc periculum eo verisimilius habetur, quod infectiones iam in omnibus continentibus repertae sunt 

earumque numerus in dies augetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Albania societatem petivit 
04.05.2009, klo 10.46 

Albani societatem Unionis Europaeae petiverunt, cum princeps minister Sali Berisha libellum de ea re 

moderatoribus Unionis tradidit. 

Inde sequitur, ut comitia parlamentaria mense Iunio in Albania futura ab observatoribus Unionis 

Europaeae diligenter custodiantur. 

Id quoque accurate examinabitur, quantopere Albania corruptione, criminalitate, iuribus humanis 

violatis dedecorata sit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Res periegetica Graeca 
04.05.2009, klo 10.45 

Multitudo viatorum in Graeciam proficiscentium deminuta est. 

Haec regressio non solum discrimini oeconomico tribuitur, sed etiam frequentibus motibus violentis, 



qui anno vergente Athenis orti sunt. 

Quantum res periegetica ad reditus Graecorum conferat, vel inde conicitur, quod quotannis quindecim 

fere miliones peregrinorum ibidem ferias agere solent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Activitas Solis deminuta 
04.05.2009, klo 10.45 

Activitas Solis magnetica, quae decenniis proximis maior quam plus mille annis fuit, iam ad finem 

venisse videtur. 

Unum eius rei testimonium est, quod vis campi magnetici Solis ad dimidium redacta est. 

Investigatores censent has mutationes nonnihil momenti ad clima Telluris habere ac quidem ita, ut 

temporibus futuris temperatura frigidior fieri possit. 

(Karoliina Ignatius) 

Dies nationalis veteranorum 
04.05.2009, klo 10.44 

Die Lunae (27.4.) in Finnia dies nationalis veteranorum publice celebrabatur. Caerimonia principalis, 

cui etiam princeps minister Matti Vanhanen aderat, in urbe Iisalmi habita est. 

Signum diei sollemnis huius anni electa erat sententia "Tempus nuntium fert", qua ostenditur 

hereditatem veteranorum semper recolendam et notitiam virtutis eorum posteris quoque tradendam 

esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

De adventu veris in Finniam 
04.05.2009, klo 10.44 

Sationes vernae in Finnia meridionali iam fieri coeptae sunt, quamquam ver hoc anno agricolis aliquot 

diebus solito serius advenit. 

In media autem Finnia adhuc exspectandum est, donee arva satis bene siccescant ad semen 

recipiendum. 

In partibus septentrionalibus, ubi agri nivibus obruti iacent, tempus sementis faciendae longe abest. 

(Reijo Pitkaranta) 

Medvedev Finniam visit 
24.04.2009, klo 14.18 

Dmitri Medvedev, praesidens Russiae, Finniam biduo officialiter visit. 

Die Lunae (20.4.) paulo post meridiem aeroplanum eius in aerodromon Helsinkiensem appulit, unde 

ad palatium praesidentis vectus a praesidente Tarja Halonen sollemniter salutatus est. 

Post colloquia officialia praesidentium Medvedev parlamentum Finnicum visit et in Universitate 

Helsinkiensi orationem habuit. 

Russi sperant fore, ut Finni ductui gasali societatis Nord Stream faveant, erga quem Sueti et 

Estonienses cautius et cum circumspectione se gerunt. 

"Finnis ductus ille gasalis", ait praesidens Halonen, "est imprimis quaestio oecologica. Si oecologice et 

tute fieri potuerit, illi incepto favebimus." 

Medvedev pollicitus est omnes quaestiones ad circumiecta pertinentes in ductu aedificando observatum 

iri. 

Alioquin energia inter visitationem praesidentis Medvedev locum centralem habuit. 

Finnia enim a Russia accipit omne gasum terrestre, septuaginta centesimas petrolei, tertiam partem 

carbonis fossilis, decimam partem electricitatis. 

Ad commeatum inter Finniam et Russiam promovendum tractatus de visis concedendis disceptabatur. 

Cum colloquia inter Russiam et Unionem Europaem lente processerint, Russi iam cum Francia, Italia 

Germaniaque tractatus de visis bilateralibus fecerunt. 

Praetererea inter praesidentes Medvedev et Halonen de discrimine oeconomico aliisque de rebus 

internationalibus agebatur. 

Oratione in Universitate Helsinkiensi habita Medvedev novum Europaeum tractatum securitatis 

commendabat. 

Censebat Natonem et Unionem Europaeam non sufficere, quia omnes nationes in illis non essent. 

Ad novum tractatum efficiendum suasit, ut omnes nationes omnesqe ordines Europaeos ad summum 

conventum convocarentur. 



Altero die praesidens Medvedev sepulcretum Helsinkiense visit atque coronam ad sepulcrum 

marescalci Mannerheim et ad monumentum militum bello caducorum posuit. 

Dein iter hospitum Borgoam continuatum est, ubi primum parlamentum Finniae autonomae ante 

ducentos annos convocatum recolebatur. 

Post meridiem Medvedev, hospes Finnis gratissimus, in patriam revertit. 

(Tuomo Pekkanen) 

ALF in Villa Lante sedem habet 
24.04.2009, klo 14.16 

Academia Latinitati Fovendae (ALF) in Villa Lante, Instituto Romano Finlandiae, die Veneris (17.4.) 
sessionem anniversariam habuit. 

Professor Nicolaus Sallmann de duodecimo Academiae conventu internationali Ratisbonae celebrando 
(ALF XII 15. - 19.9.2009) rettulit et professor Andreas Fritsch orationem habuit, cuius argumentum 
erat "Comenii Latium redivivum' utrum fuerit consilium serium an phantasma inane". 
Academia, cuius sedes est Romae, hospes Instituti Romani Finlandiae iam saepius fuit, sed cum 
professor Heikki Solin, vicepraeses Instituti administrationis, officialiter nuntiavisset Academiam in 
Villa Lante sedem perpetuam habituram esse, propositum eius a sodalibus magno plausu acceptum est. 
(Tuomo Pekkanen) 

De tumultibus Thailandiae 
15.04.2009, klo 16.43 

In Thailandia Thaksin Shinawatra, pristinus primus minister, et reclamatores eum sustinentes nova 

comitia flagitant et primum ministrum Abhisit Vejjajivam deponere volunt. 

Exercitum, iudicia magistratusque accusant, quod democratiam despiciant. 

Thaksin, qui in exsilio vivit, iram populi contra regimen hodiernum iam tres annos incitat. 

Culmen discriminis politici fuit, quod tempore paschatis tumultuantibus contigit, ut conventum 

principum terrarum Asiaticarum Pattayae impedirent, cum in ministerium rerum domesticarum 

penetraverunt et ministrum Vejjajivam fug ere coegerunt. 

Participes conventus, qui iam Pattayam venerant, de tecto deversoriorum in tutum helicopteris deportati 

sunt. 

Die Lunae (13.4.) tumultus Thailandiae violentiores facti sunt, cum milites in vias Bangkokii missi 

reclamationes armis coercere coeperunt. 

In pugnis inter exercitum et oppositionem ortis duo homines mortui, plus centum vulnerati sunt. 

Erant in viis Bangkokiensibus circiter quinque milia reclamatorum et sex militum milia. 

Die Martis (14.4.) duces oppositionis ab exercitu circumdati nuntiaverunt se manifestationes ad interim 

Bangkokii interrupturos esse. 

Ut fautores ipsorum tuti essent, promiserunt se a palatio regiminis, quod tres per septimanas obsederant, 

abituros esse. 

Peregrini in Thailandia versantes ex tumultibus nulla damna ceperunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Papa pro pace et iustitia appellavit 
15.04.2009, klo 16.42 

Complura dena milia hominum in plateam Petrianam civitatis Vaticanae die Dominico paschali 

convenerunt, ut missam a summo pontifice Benedicto XVI celebratam audirent. 

Papa erga victimas terrae motus Aprutiensis solidarietatem petivit, de violentia in Africa et in Proxima 

Oriente monuit atque ad mundum pro pace et iustitia appellavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nullam pacem sine ordine Hamas 
15.04.2009, klo 16.42 

Praesidens Martti Ahtisaari, praemio pacis Nobeliano praemiatus, censet conflictum inter Israelem et 

Palaestinenses sine ordine Hamas solvi non posse. 

"Processus pacis Proximi Orientis", ait Ahtisaari, "cum novo regimine Americanorum promovetur. 

Discrimen oeconomicum efficit, ut possibilitates cooperationis politicae ad pacem faciendam meliores 

sint quam ante." 

(Tuomo Pekkanen) 



Inscriptiones Alhambrae investigantur 
15.04.2009, klo 16.41 

Investigatores Hispani interpretation! inscriptionum Arabicarum Castelli Alhambrae operam dare 

coeperunt. 

Numerantur circiter decern milia et constant ex singulis verbis, carminibus aut sententiis Alcorani. 

Propositum investigatorum est omnes inscriptiones ante annum bis millesimum undecimum in interrete 

inferre. 

Hoc tempore tertia fere pars Hispanice versa in disco compacto parata est. 

Multae inscriptiones sunt attritae et vix legibiles. Verba usitatissima sunt "felicitas" et "benedictio", 

saepius occurrit sententia "Nulla est victoria nisi Deus". 

Alhambra, quae inde a nono saeculo nota est, margarita culturae Islamicae Hispaniae habetur et inter 

hereditates mundi culturales numeratur. 

(Tuomo Pekkanen) 

[sonum emissionis 13 Aprilis deponere non poterat] 
Motus terrae Italiam concussit 
13.04.2009, klo 21.40 

Postridie Nonas Apriles (6.4.), quarta noctis vigilia, regio Aprutiensis Mediae Italiae motu 

terrae violenter concussa est. 

Epicentrum motus, cuius vis erat circiter sex gradus in scala Richteriana, ab urbe Aquila decern fere 

chiliometra distabat. 

Tot aedificia damna ceperunt aut corruerunt, ut viginti septem milia hominum domos relinquere 

cogerentur. 

Mortui ducenti undeoctoginta esse dicuntur, vulnerati plus mille. Sors multorum est adhuc incerta. 

Concussio etiam in Campania et Latio sentiebatur, etsi nihil gravius in eis provinciis accidisse 

nuntiatur. 

Romae quidem Thermae Caracallae sive Antoninianae leviora damna ceperunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Albania et Cratia membra Natonis 
13.04.2009, klo 21.39 

Confoederatio ex pacto Atlantico septentrionali duo nova membra accepit. 

Kalendis Aprilibus, quo die anniversarium sexagesimum Natonis celebrabatur, Albania et Croatia 

membra eius officialiter facta sunt. 

Caerimoniae in summo conventu confoederationis in urbibus Argentorati (Strasbourg) Franciae atque 

Aureliae Aquensi (Baden-Baden) et Kehl Germaniae fiebant. 

Albani et Croatae in Afganistania copias habent, ubi maxima operatio militaris Natonis his temporibus 

fit. 

Illis in confoederationem acceptis etiam Georgii et Ukraini sperant fore, ut Nato, quod de ipsis in 

confoederationem accipiendis olim spoponderit, aliquando efficiat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Corea Septentrionalis missile probavit 
13.04.2009, klo 21.38 

Coreani septentrionales satellitem in orbitam mittere conati sunt, sed missile eorum, postquam mille 

trecenta chiliometra volavit, in Oceanum Pacificum decidit. 

Experti Americani et Russi censent satellitem ex rocheta non esse solutum, quia ilia potentiam 

necessariam non haberet. 

Nihilo minus Coreanis septentrionalibus contigit, ut missile longius quam umquam ante mitterent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Obama de armis nuclearibus 
13.04.2009, klo 21.38 

Oratione die Dominico (5.4.) Pragae habita Barack Obama, praesidens Americanorum, censebat 
maximum periculum orbi terrarum ex armis nuclearibus imminere, quae terroristae alicunde caperent. 
Etsi bellum minus probabile esset, periculum ictus nuclearis maius esse quam ante. 
Technologiam nuclearem furto aut commercio illegali facile in manus terroristarum incidere posse. 
Civitates Americae Unitas, tenaces propositi, ad mundum armis nuclearibus vacuum contendere. 



Americanos et sua arma significanter minuere velle et cum Russis consulere, ut idem facerent. 
Praesidens Obama vult etiam, ut probationes nucleares vetentur et illi puniantur, qui tale interdictum 
neglexerint. 
(Tuomo Pekkanen) 

Sueti matrimonium homosexualium accipiunt 
13.04.2009, klo 21.37 

Parlamentum Suetiae legem sanxit, ex qua sexus in matrimonio iungendo nullius est ponderis. 

Lex ducentis sexaginta uno suffragiis contra viginti duo (261-22) confirmata est. 

Coniuges eiusdem sexus iam ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo consuetudinem 

suam in tabulas referre apud Suetos possunt. 

Aequum ius matrimonii a Kalendis Mais valebit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Obama in Europam venit 
03.04.2009, klo 09.46 

Praesidens Barack Obama hac septimana iter in Europam suscepit, ut cum aliis moderatoribus mundi 
de rebus maximi momenti colloqueretur. 

Obama apud Europaeos multum gratia valet, quam ob rem exspectatio eius videndi magna erat. 
Primum quidem Londinium volavit, ubi die Iovis conventus oeconomicus internationalis habebatur. 
Deinde in Germaniam transiit, ut anniversarium sexagesimum consociationis militaris NATO celebraret. 
Die Dominico autem Pragae summus conventus Unionis Europaeae et Civitatum Americae Unitarum 
instituetur, in quo cum de securitate energiae turn de mutatione climatica agetur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Lumina electrica exstincta 
03.04.2009, klo 09.45 

Die Saturni (28.3.) vesperi lumina electrica monumentorum et aedificiorum publicorum in 
duodenonaginta civitatibus et circiter in quattuor milibus urbium ad unam horam exstincta sunt. 
Tenebris igitur obvolutae sunt verbi gratia pyramides Aegypti, basilica Sancti Petri, turris Eiffeliana. 
Hac actione ostendebatur, quanti interesset energiae parcere consuetudines consumendi mutando. 
(Reijo Pitkaranta) 

Speculatio computatoria reperta 
03.04.2009, klo 09.44 

Investigatores Canadenses amplissimum speculatorum circulum in Interred operatum patefecerunt, 

cuius participes in programmata computatoria multorum regiminum et societatum in centum tribus 

civitatibus irruperunt. 

Effracturae informaticae imprimis e Sinis commissae esse videntur, sed, utrum illi usurpatores hortatu 

moderatorum Sinarum egerint necne, parum constat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De comitiis Borgoensibus 
03.04.2009, klo 09.43 

Die Saturni (28.3.) Borgoae, in urbe Finniae, memoria bisaecularis comitiorum Borgoensium 

celebrabatur. 

Illo enim die anno millesimo octingentesimo nono (1809) Finnia, cum ad imperium Russiae 

adiungeretur, statum autonomicum adepta in numerum nationum recepta est. Eodem tempore 

Alexander I, imperator Russiae, edixit, ut civibus Finnis sua religio, suae leges fundamentals, alia iura 

civilia concederentur. Ordines autem Finniae Borgoam congregati Alexandra ius iurandum fidelitatis 

dederunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Cibus domesticus tutior 
03.04.2009, klo 09.42 

Maior pars Finnorum cibum domesticum externo tutiorem putat. 

Imprimis feminae et iuvenes triginta quinque annis minores maximam fiduciam habent in lacte, carne, 

ovis gallinae in Finnia productis. Haec fides ne ea quidem re labefactata esse videtur, quod in aliquot 



suilibus et gallinariis nostris hoc vere multi casus salmonellae inveniebantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Viljo Kekola 108 annorum 
03.04.2009, klo 09.41 

Omnium civium Finnorum maximus natu est Viljo Kekola, qui Kalendis Aprilibus centum octo annos 

complevit. 

Habitat cum coniuge domi suae prope urbem Seinajoki et cotidie acta diurna legit avidus sciendi, quid 

in diversis orbis terrarum partibus agatur. Dicit se usque ad annum aetatis suae centesimum in opere 

faciendo occupatum fuisse, donee in otium veniret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Obama Iranianos allocutus 
27.03.2009, klo 17.19 

Praesidens Americanorum Barack Obama taenia magnetoscopica divulgata populum Iranianum 

allocutus proposuit, ut in relationibus inter Iraniam et Civitates Americae Unitas intercedentibus novum 

initium tandem sumeretur. 

Dixit Americanos velle, ut Irania suum locum in communitate nationum occuparet. 

"Vos" inquit, "eo iure utimini, sed novus status neque terrore neque armis obtinebitur, sed rebus 

pacificis gerendis, ut ostendatur, quam magna civitas Irania vere sit." 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid papa in Africa dixerit 
27.03.2009, klo 17.19 

Papa Benedictus XVI iter unius septimanae in Africam fecit. 

Die Dominico (22.3.) Luandae, in urbe principe Angolae, missam sollemnem subdialem procuravit, ad 

quam celebrandam saltern decies centena milia hominum convenerant. 

Contione habita Pontifex Maximus de nubibus mali super Africam congregatis locutus est, quibus 

effectum esset, ut multa bella, largitiones, tumultus tribuarii ibi orerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pompa contra mafiosos 
27.03.2009, klo 17.18 

Die Saturni (21.3.) Neapoli ingens pompa instructa est, qua circiter centum quinquaginta milia 

hominum coniurationi mafiae reclamitabant. 

Dum haec geruntur, nomina amplius nongentorum civium, qui a mafiosis occisi erant, publice 

pronuntiabantur. 

In numero reclamitantium erat etiam Roberto Saviano, qui praecipuo suo periculo librum de mafia 

Neapolitana nomine Camorra non ita pridem divulgavit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hafnia urbs viridissima futura 
27.03.2009, klo 17.18 

Moderatores Hafniae, capitis Daniae, urbem suam omnium viridissimam reddere volunt idque se ante 

annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) consecuturos esse sperant. 

Consilium eorum ex quinquaginta inceptis constat, quorum unum est omnem electricitatem ex energia 

pneumatica gignere. 

Hue accedit, quod emissiones carbonei dioxydati iam sexennio proxime futuro vicenis centesimis (20%) 

deminuentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Shakespeare anno 1610 depictus 
27.03.2009, klo 17.17 

Investigatores Britanni credunt se picturam William Shakespeare figurantem primam eo vivente 
depictam repperisse, quae ab anno millesimo sescentesimo decimo (1610) originem trahere putatur. 
Effigies igitur ad id fere tempus pertinet, quo Shakespeare librum carminum edidit et tragoediam de 
ardenti amore Antonii et Cleopatrae composuit. 
(Antti Ijiis) 



Feminae custodes commeatus 
27.03.2009, klo 17.17 

Limae, in urbe principe Peruviae, circiter quingenti custodes commeatus publici operantur. 

Condicio eorum autem mox ita mutabitur, ut omnes viri illo munere fungentes ad alia officia 

transferantur et in locum eorum feminae succedant. 

Repertum enim est vigiles viatorias feminas in Peruvia multo difficilius pecunia corrumpi posse quam 

viros. 

(Reijo Pitkaranta) 

Medvedev arma nuclearia renovaturus 
20.03.2009, klo 16.59 

Demetrius (Dmitri) Medvedev, praesidens Russiae, arma exercitus renovaturus est. 

Iudicat terrorismum internationalem et amplificationem Natonis postulare, ut copiae Russorum 

efficaciores fiant. 

Maximi esse arma nuclearia strategica renovare. 

Medvedev ab armis veteribus reparandis ad nova acquire nda transire vult, nam censet in bello Georgico 

apparuisse, quantum in exercitu Russorum desideraretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Secretum argentarium in Helvetia laxatur 
20.03.2009, klo 16.59 

Helvetiis tandem persuasum est, ut strictas secreti argentarii regulas laxarent. 

Posthac domus argentariae Helvetiorum, si qui clientes de fraude fiscali suspecti habebuntur, aliis 

nationibus de illis referent. 

Omnino autem secretum argentarium non deponetur, nam rationes, nisi in singulis casibus et aliis 

nationibus particulatim rogantibus, non reddentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Gratificationes ignominiosae 
20.03.2009, klo 16.58 

AIG (American International Group), societas cautionum, propter crisim oeconomicam ingentibus 

difficultatibus laborat et sine subventionibus centum septuaginta trium miliardorum dollarorum, quas 

ab Argentaria centrali Americanorum impetravit, iam decoxisset. 

Pecuniis publicis ita acceptis AIG consilium cepit, ut gratificationes centum sexaginta milium 

dollarorum moderatoribus suis tribueret. 

Hoc consilium iram civium apud Americanos excitavit. Lawrence Summer, consiliarius oecomicus 

Domus Albae, illas gratificationes ignominiosas appellavit. 

"Inter proximum sesquiannum", inquit, "multa atrocia acciderunt, sed quod AIG fecit, turpissimum est 

omnium." 

Urgente ministerio aerarii AIG gratificationes et stipendia moderatorum minuere intendit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Consumptio recessione decrescit 
20.03.2009, klo 16.57 

Duodeviginti centesimae (18%) ex Finnis ad interrogationem recentem responderunt se propter 

recessionem his duobus mensibus consumptionem restrinxisse. 

Mense Ianuario centesimae correspondentes erant tredecim (13%). 

Maxima deminutio in pecuniis ad cibum et potum et commeatum consumptis facta est. 

Maior autem pars (72%) rettulit se usum pecuniae non mutavisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Recessionem hoc anno transituram? 
20.03.2009, klo 16.56 

Ben Bernanke, moderator principalis Argentariae centralis Americanorum, putat recessionem 
oeconomicam forsitan iam hoc anno in USAremissuram esse. 

Si consilia ad domos argentarias salvandas capta ex proposito successerint, fieri posse, ut oeconomia 
mox crescere incipiat. 



Paul Krugman, oeconomicus Nobelista, censet ea, quae in Europa ad crisim solvendam facta sint, 

multo languidiora esse quam quod Americani hucusque fecerint. 

Europam et Argentariam eius centralem in crisi oeconomica domanda hucusque parum processisse 

ideoque terras Europaeas in recessionem multorum annorum illapsuras esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hodie est aequinoctium vernum 
20.03.2009, klo 16.56 

Hodie (20.3.) est vernum aequinoctium. 

Posthac in hemisphaerio septentrionali dies fiunt longiores quam noctes, donee tempore aestivi solstitii 

(21.6.) dies est longissimus. 

In partibus Scandinaviae extremis turn est dies continuus sive, ut dicitur, nox sine nocte. 

Post autumnale aequinoctium (23.9.) usque ad hiemale solstitium (21.12.) dies rursus fiunt noctibus 

breviores. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Barack Obama dixerit 
13.03.2009, klo 16.17 

Praesidens Barack Obama ad disciplinam bellicam Americanorum in Afganistania mutandam paratus 

est. 

A diurnariis interrogatus ait Civitates Americae Unitas consilia cum factionibus Talibanorum 

moderatioribus communicare velle. 

Idem dixit ordinem terroristicum al-Qaida ea tantum ratione opprimi posse, ut duces tribuari 

Afganistaniae una cum primoribus Talibanorum temperatioribus ad commune colloquium 

convocarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Clinton et Lavrov convenerunt 
13.03.2009, klo 16.17 

Russia et Civitates Americae Unitae consultationes de armis nuclearibus circumscribendis suscepturae 

sunt. 

Ita decretum est inter cenam Genavae apparatam, cui aderant Hillary Clinton et Sergei Lavrov, ministri 

rerum exterarum utriusque nationis. 

Clinton censet multo tempore et mutua fide ad novas rationes inter utramque partem corroborandas 

opus esse. 

Lavrov autem credit fieri posse, ut de argumentis discordiarum conveniat. 

(Reijo Pitkaranta 

Ictus in Irlandia Septentrionali 
13.03.2009, klo 16.16 

Die Saturni (7.3.) aggressores ignoti impetum in stationem militarem Britannicam in Irlandia 

Septentrionali collocatam fecerunt, quo duo milites occisi et quattuor homines sauciati sunt. 

Sunt, qui timeant, ne res in ilia regione iam per decern annos admodum pacatae denuo in discrimen 

vocentur. 

Gordon Brown et Brian Cowen, ministri principes Britanniae et Irlandiae, ilium ictum condemnaverunt 

et iuraverunt eum paci non imminere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sueti regno suo adhuc favent 
13.03.2009, klo 16.15 

Tres fere partes populi Suetici sive septuagenae quaternae centesimae (74%) monarchiam, qualem 

hodie habent, servare volunt, ut ex demoscopia de ea re facta patet. 

Abhinc quattuor annos numerus eorum, qui sub regno vivere volebant, quaternis centesimis maior erat. 

Favor civitatis regiae praesertim apud viros triginta annis maiores decrevisse videtur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De primo equorum usu 
13.03.2009, klo 16.15 



Amicitia hominis et equi mille annis vetustior est quam antea credebatur. 

Si investigationi Britannicae nuper editae fidem habemus, incolae Cazastaniae hoc animal iam abhinc 

quinque milia quingentos annos domuerunt. 

Ex inventis archaeologicis apparet priscos Cazastanianos equis multis modis usos esse, quippe qui eos 

non solum ad onera portanda et trahenda adhiberent, sed etiam ex iis lac mulgerent et carne eorum 

vescerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De populatione lyncum 
13.03.2009, klo 16.14 

Numerus lyncum in Finnia iam crescere coepit, et multi eorum etiam urbibus et oppidis appropinquare 

ausi sunt. 

Una e causis tantae propagationis videtur esse, quod cuniculi feri, quos lynces libenter captant, in 

regionibus Finniae meridionalis valde aucti sunt. 

Hue accedit, quod silvae nostrae alia quoque praeda ad victum lyncum idonea abundant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Moderatores UE Bruxellas convenerunt 
05.03.2009, klo 17.30 

Kalendis Martiis moderatores Europaei Bruxellas convenerunt, ut ostenderent Unionem Europaeam in 

hodierna crisi argentaria consentire et novas rationes ad res restituendas excogitare. 

Hie conventus inofficialis protectionismum intra Unionem damnavit, sed crisi gravescente unaquaeque 

natio maxime de sua oeconomia curam agere videbatur. 

Ferenc Gyurcasany, primus minister Hungariae, petivit, ut centum nonaginta miliarda euronum terris 

Europae orientalis concederentur. 

Idem monuit periculum esse, ne Unio Europaea novo aulaeo ferreo divideretur. 

Moderatores autem Unionis censebant magnas inter terras orientales esse differentias neque auxilium 

omnibus, sed singulis, cum opus esset, datum iri. 

(Tuomo Pekkanen) 

USA copias ex Iraquia reducet 
05.03.2009, klo 17.30 

Praesidens Barack Obama nuntiavit Americanos ante Kalendas Septembres anni proximi operationibus 

militaribus in Iraquia finem facturos esse. 

Postea quinquaginta milia militum unum annum ibi mansuros esse. Nouri al-Maliki, primus minister 

Iraquiae, dixit copias Iraquianorum iam ostendisse se ad securitatem patriae tuendam paratas esse. 

Ex statisticis nuper divulgatis in bello Iraquico iam quattuor milia ducenti quinquaginta quattuor milites 

(4254) Americani mortui sunt. 

Milites Britannici centum undeoctoginta (179) ceciderunt, omnium aliarum nationum milites, qui in 

confoederatione militabant, centum undequadraginta (139). 

Victimarum civilium numerus a nonaginta milibus ad centum milia esse aestimatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

De longaevitate Iaponum 
05.03.2009, klo 17.29 

Iapones diutius vivunt quam ceteri populi, nam ex centum viginti septem milionibus incolarum triginta 

sex milia quingenti centum annos superaverunt. 

Longaevitas apud Iapones multas causas habere putatur, ut cibum salutarem et optimam valetudinis 

curam. 

Anno proximo (2008) paene viginti milia Iaponum centum annos compleverunt. 

Mos est Iaponibus, ut civitas homini centenario dono det pocillum argenteum. 

Quod factum est primum anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, quo numerus centenariorum 

erat centum quinquaginta tres. 

Hodie, numero centenariorum valde aucto et crisi oeconomica urgente, pocillum minus quam ante illis 

donatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Vestigia hominis erecti reperta 



05.03.2009, klo 17.28 

In Kenia vestigia hominis reperta sunt, quae ante sesquimilionem annorum nata esse existimantur. 

Ilia veterrima ex omnibus hucusque notis vestigiis habentur, quae homo erectus fecerit. 

Signa pedum sunt duorum hominum adultorum et unius pueri. 

Ex his conici potest pedes illorum hominum similem structuram habuisse quam hominum hodiernorum, 

qui erecti ambulant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Asteroides Terrain praetervolavit 

05.03.2009, klo 17.27 

Die Lunae asteroides, diametro inter viginti et quadraginta septem metra, inter Terram et lunam 

periculose volavit. 

Distantia eius minima a Terra erat tantum septuaginta duorum milium chiliometrorum. 

Velocitas asteroidis, qui non ante quam die Sabbati (28.2.) observatus est, erat vicena chiliometra 

singulis secundis. 

(Tuomo Pekkanen) 

Sanctiones contra Cubam laxabuntur 
27.02.2009, klo 11.42 

Relatio Americana, commissioni rerum exterarum senatus Americani data, commendat, ut sanctiones 

contra Cubam positae laxentur: Circumscriptiones commeandi, pecunias transferendi, fruges et cibaria 

vendendi tollantur atque cooperatio inter Americanos et Cubanos suscipiatur, ut commercio drogarum 

obsistatur. 

Haud procul abest, quin omnes sanctiones commerciales auferantur. Hillary Clinton, ministra rerum 

exterarum, iam antea promisit se Americanorum in Cubam politicam revisuram esse. 

Limitationes autem commeatus praesidens Barack Obama pollicitus est laxatum iri. 

Cuba et USA post annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum (1962), quo sanctiones 

commerciales Cubae indictae sunt, relationes diplomaticas non habent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Australia victimas incendiorum lugebat 
27.02.2009, klo 11.41 

In Australia die Dominico (22.2.) memoria hominum, qui in incendiis silvarum vitam amiserant, 

colebatur. 

Caerimonia principalis fuit Melburni, in urbe principe civitatis Victoriae, cui ignes maximas clades 

attulerant. 

Kevin Rudd, primus minister Australiae, affirmavit regionem vastatam reaedificatum iri. 

Mille octingentae domus igne deletae sunt, plus ducenti homines interierunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Arma in Orientem Proximum ne veneant 
27.02.2009, klo 11.40 

Amnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, flagitat, ut Consilium securitatis Nationum 
Unitarum vetet, ne arma Israeli atque ordini Hamas aliisque ordinibus Palaestinensium veneant. 
Amnestia utramque partem accusat, quod inter impetum Israelis mense Ianuario in zonam Gazae 
factum crimina belli commiserit. 
(Tuomo Pekkanen) 

Dimidia pars ciborum interit 
27.02.2009, klo 11.40 

Orbis terrarum tantum cibi producit, ut paene decern hominum miliardis sufficiat, sed plus quam 

dimidia pars corrumpitur aut aliis de causis non comeditur. 

Quod apparet ex relatione, quam UNEP, programma circumiectale Nationum Unitarum (United 

Nations Environment Programme) divulgavit. 

In hac relatione rationes tractantur, quibus condiciones mundi alimentariae meliores reddantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Milionarius tuguriopolitanus excellit 



27.02.2009, klo 11.39 

Praemia Oscar Angelopoli distributa sunt. 

Optima pellicula iudicata est "Milionarius tuguriopolitanus" (Slumdog Millionaire), in regionibus 

egenis urbis Bombaiae facta, cui octo praemia data sunt. 

Pro persona feminea principali palmam cepit Kate Winslet, pro principali parte virorum Sean Penn. 

Inter personas secundarias praemiati sunt Heath Ledger et Penelope Cruz. 

(Tuomo Pekkanen) 

Principissa Victoria desponsa 
27.02.2009, klo 11.38 

Principissa Victoria, heres regni Suetiae, Danieli Westling, amico diutino desponsa est. 

Nuptiae anno proximo Stockholmiae celebrabuntur. 

Nuntius de sponsalibus apud cives et politicos et in instrumentis communicativis magna cum laetitia 

acceptus est. 

Sponsus, ex plebe oriundus, matrimonio iuncto titulum habebit principis et ducis Vestrogothiae. 

Regnum Suetiae inter vetustissima in mundo numeratur, nam iam Tacitus narrat apud Suiones sive 

Suetos unum imperitavisse. 

Monarcha autem ex lege fundamental! potestatem politicam non habet sed munera eius sunt 

caerimonialia. 

Paucissimis exceptis, reges et reginae Suetorum coniuges ex nobilibus aut domibus regiis peregrinis 

sumpserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Plebiscitum Venetiolae 
20.02.2009, klo 16.23 

Praesidens Venetiolae Hugo Chavez plebiscito facto legem perferendam curavit, quae vetat numerum 

periodorum praesidatus in ilia civitate sua ullo modo circumscribi. 

Ex hoc sequitur, ut praesidens hodiernus Chavez, quotiescumque suffragiis superior discesserit, 

Venetiolam in sua potestate ac dicione tenere possit. 

Etiam gubernatores, praefecti urbium, legati parlamentares, alii magistratus in Venetiola iterum atque 

iterum ad munus suum eligi poterunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Calamitas navalis submarina 
20.02.2009, klo 16.23 

Mense Februario ineunte duae naves submarinae nucleares, una Britannica, altera Francogallica, in 

altitudine Oceani Atlantici inter se collisae sunt. 

Calamitas quidem utrique navigio aliqua detrimenta attulit, sed securitas nuclearis in periculum non est 

adducta. 

Nee quisquam unus ex ducenis quadragenis militibus, qui in his navibus stipendia merebant, ilia 

collisione sauciatus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ministra Arabiae Saudianae 
20.02.2009, klo 16.23 

Abdullah, rex Arabiae Saudianae, feminam in collegium administratorum regni sui cooptavit, cum 

mulieri nomine Nour al-Fayez ministerium feminis erudiendis gerendum commisit. 

Nulla femina in Arabia Saudiana umquam tam amplam dignitatem obtinuit. 

Nominatio signum habetur alias quoque res in illo regno islamismum priscae severitatis confitente 

paulatim renovatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Catacumbae virtualiter obeuntur 
20.02.2009, klo 16.22 

In Academia scientiarum Vindobonensi apparatus lasericus excogitatus est, cuius ope catacumbae 
Romanae virtualiter obiri possunt. 

Agitur de tabula tridimensionali, qua qui utuntur in labyrinthis catacumbarum circumvagari et picturas 
parietarias sepulcrorum antiquorum intueri videntur. 



Prima ambulatio virtualis in catacumba Domitillae quindecim chiliometra longa fit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Vis discriminis oeconomici 
20.02.2009, klo 16.22 

Discrimen oeconomicum effecit, ut consumptio electricitatis in Finnia multum deminueretur et 

commeatus vehicularius vehementer decresceret. 

Eodem tempore emissiones carbonei dioxydati imminutae sunt, cum carbo, caespes, gasum terrestre 

minus quam ante ad energiam gignendam adhiberentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De statu circumiectorum in Finnia 
20.02.2009, klo 16.21 

Condicio circumiectorum in Finnia multis locis melior est quam abhinc decern annos. 
Hoc imprimis ad aquas lacuum valet, cum status oecologicus fluminum et litorum paulo peior sit. 
In periculo autem versantur nonnulli biotopi, praesertim prata, pascua, loca graminea, quibus 
rarescentibus decima quaeque animalium et herbarum species omnino evanescere periclitatur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De aurora boreali in Lapponia 
20.02.2009, klo 16.21 

Aurora borealis in caelo Lapponico mirum quam raro hac hieme fulsit. 

Causa, cur illi ignes caelestes polo arctico defuerint, videntur esse maculae solares, quae in praesenti 

paucissimae reperiuntur. 

Geophysici in observatorio Sodankylaensi versati commemorant copiam earum aeque exiguam anno 

millesimo nongentesimo tertio decimo (1913) fuisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Incendia silvestria Australiae 
13.02.2009, klo 15.50 

Regiones Australiae meridianae tantis incendiis silvestribus vastatae sunt, ut multa oppida omnino 

delerentur. 

Haec clades, qua nihil atrocius huic continenti aetate pacis obtigit, saltern ducentis hominibus perniciei 

fuit. 

Dubium est, an calamitas eo atrocitatis progressura non fuerit, nisi incendia dolo malo conflata essent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Comitia parlamentaria Israelis 
13.02.2009, klo 15.49 

Die Martis (10.2.) in Israele comitia parlamentaria habita sunt, quibus fautores factionis mediae nomine 

Kadima cum asseclis partium dextrarum Likud de principatu certabant. 

Suffragium tam pari Marte iit, ut sententiis computatis praesides utriusque partis se victores 

profiterentur. 

Quae cum ita sint, adhuc difficile est dictu, ex utra factione princeps minister Israelis futurus sit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De colloquiis Moscuensibus 
13.02.2009, klo 15.49 

Legati Unionis Europaeae magnae auctoritatis Moscuam iter fecerunt ibique presidentem Demetrium 
Medvedev et principem ministrum Vladimir Putin convenerunt. 

Inter colloquia consenserunt videndum esse, ne inter utramque partem iam tale discrimen oreretur, 
qualis fuisset mense Ianuario discordia de gaso e Russia in terras occidentales suppeditando. 
Praeterea de novo foedere a sodalitate ineundo et de rebus ad mercaturam pertinentibus disputabant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tyrannosaurus rex serpentium 
: Nuntii Latini 



13.02.2009, klo 15.48 

Grex investigatorius internationalis in America Meridionali fossile serpentis omnium temporum 

maximi invenit. 

Ipsi viri docti magnitudine animalis tantopere stupefacti sunt, ut eum Tyrannosaurum regem serpentium 

nominarent. 

Ex costa et columna vertebrali concluditur illud reptile saltern tredecim metra longum fuisse et pondus 

mille centum quadraginta chiliogrammatum habuisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies nationalis Lapponum 
: Nuntii Latini 

13.02.2009, klo 15.48 

Postridie Nonas Februarias (6.2.) dies nationalis Lapponum celebrabatur. 

Qui mos sollemnis originem ducit e conventu Lapponum communi, qui primus anno millesimo 

nongentesimo septimo decimo (1917) in Norvegorum urbe Trondheim actus est. 

Commemorare iuvat Lappones unicum populum aborigineum intra fines Unionis Europaeae esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Status Maris Baltici melior 
13.02.2009, klo 15.47 

Sinus Finnicus in praesenti admodum bene valet, si condicionem oxygenii respicis. 

Quod apparuit in expeditione, quam Aranda, navigium Finniae maribus cognoscendis, in Mari Baltico 

nuperrime fecit. 

Insuper repertum est animalia marina mollusca, Ctenophora appellata, quae ibidem vivunt, piscibus 

non tam periculosa esse quam antea credebatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Usus remediorum mentis auctus 
13.02.2009, klo 15.47 

Numerus puerorum et adulescentium medicamentis antidepressivis utentium in Finnia his decern annis 

triplex factus est. 

Hue accedit, quod hominibus illius aetatis etiam alia remedia antipsychotica praescribuntur. 

Quod ad feminas iuniores attinet, decima quaeque aliquam medicinam contra depressionem mentis 

sumere solebat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novum regimen Islandiae 
06.02.2009, klo 09.40 

In Islandia novum regimen constitutum est, quod ex democratis socialibus et sinistro-prasinis constat. 
Johanna Sigurdardottir, ministra primaria, celeria consilia proposuit, quibus patria ex crisi oeconomica 
salvaretur. Epistula, tribus moderatoribus argentariae Islandiae centralis missa, petivit, ut quam primum 
fieri posset, munus deponerent. Actiones regiminis, ut ait Sigurdardottir, in novis valoribus socialibus 
fundabuntur et programma eius oeconomicum ex illo pacto componetur, quod cum Fundo Monetario 
Internationali (IMF) factum est. Pristinum Islandiae regimen discedere coactum est, cum cives propter 
oeconomiam Islandiae in ruinas redactam in viis urbis Reykjavik reclamitare non desisterent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Kyrillus XVI patriarcha omnis Russiae 
06.02.2009, klo 09.39 

Kyrillus (Kirill), sextus decimus patriarcha Moscuae et omnis Russiae Kalendis Februariis 
inthronizatus est. 

caerimoniis sollemnibus in ecclesia Christi Salvatoris Moscuensi factis intererant circiter quattuor milia 
hospitum, qui Graece conclamabant : « Axios, axios, axios », significantes Kyrillum dignum esse, qui 
patriarcha fieret. Aderant praesidens Dimitri Medvedev et primus minister Vladimir Putin. « Speramus 
fore », ait praesidens Medvedev inter caerimonias, «ut hoc eventu novum fundamentum dialogi 
plenioris inter ecclesiam Russiae orthodoxam et civitatem creetur. » Kyrillus fuit antea metropolita 
Smolenscae et Kaliningradi. Cum praedecessor eius Alexius II mense Decembri mortuus esset, die 



vicesimo septimo mensis Ianuarii creatus est, qui centum sexaginta quinque milionibus orthodoxorum 
tam in Russia quam extra fines eius praeesset. Constat Kyrillum erga oecumeniam et ecclesiam 
catholicam praedecessore Alexio moderatiorem esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Obama copias ex Iraquia in patriam revocabit 
06.02.2009, klo 09.38 

Praesidens Barack Obama dixit se maiorem partem copiarum ex Iraquia intra unum annum in patriam 

revocaturum esse. 

Inter ambitionem praesidentialem pollicitus erat omnes copias intra sedecim menses revocatum iri. 

Laudabat comitia Iraquianorum provincialia, sine violentia facta, quae ostenderent illos ad securitatem 

ipsorum tutandam iam paratiores esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Difficultates oeconomicae in Asia gravescunt 
06.02.2009, klo 09.38 

Crisis oeconomica globalis etiam nationes Asiae in magnas difficultates induxit. In Sinis, Iaponia 
aliisque terris Asiae oeconomia magnam partem in exportatione mercium nititur. 
Postquam USA et Europa in recessionem delatae sunt, petitio et importatio mercium Asiaticarum apud 
tam Americanos quam Europaeos corruit. Magistratus Sinenses nuntiaverunt viginti miliones 
operariorum propter quaestus inopiam ex urbibus in rura revertisse. Adhuc uno mense ante numerus 
opere destitutorum sex miliones esse aestimabatur. Panasonic Iaponiensium rettulit se viginti septem 
officinis clausis quindecim milia operariorum ante Kalendas Apriles dimissuram esse. Similia 
societates Iaponicae NEC, Hitachi, Sony nuntiaverunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Guantanamo mox claudetur 
30.01.2009, klo 17.36 

Praesidens Barack Obama, ubi primum munus iniit, campum carceralem Guantanamo intra annum 

claudendum esse decrevit. 

Ita promisso satisfecit, quod praesidatum ambiens fautoribus suis dederat. 

Is, dum novae legi subscribit, ait Civitates Americae Unitas contra vim et terrorismum fortiter 

repugnare pergere, sed id non per nefas facere, sed ut bonis moribus Americanis conveniret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Vladimir Putin dixerit 
30.01.2009, klo 17.36 

Vladimir Putin, princeps minister Russiae, colloquio diurnariis dato ponderabat, qui tandem fieret, ut 

patria sua apud Europaeos tam infamis esset. 

Censebat causam illius rei esse metum, quem nomen Russicum Europaeis inde a vetustissima memoria 

iniecisset. 

Neque deesse, qui illam russophobiam usque conflarent, cum necessitudines inter Russiam et Unionem 

Europaeam meliores fieri nollent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Caeliscalpium excelsissimum 
30.01.2009, klo 14.21 

In urbe Constantinopoli, quae hodie Istanbul appellatur, caeliscalpium omnium in Europa 

excelsissimum aedificatur. 

Speratur fore, ut haec turris plus ducenta sexaginta metra alta iam hoc anno exeunte perficiatur. 

Quae insula ex sexaginta quattuor contignationibus et centum septuaginta habitationibus luxuriosis 

constabit. 

In summo aedificio erit solarium cum prospectu ad urbem magnificentissimo. 

(Reijo Pitkaranta) 

Litterae Latinae in Bulgaria 
30.01.2009, klo 14.21 

Magistratibus Bulgariae placuit, ut textus signorum viarum in terra sua etiam litteris Latinis 



exprimerentur. 

Renovatio viatoribus peregrinis prodest, qui quotannis magna multitudine Bulgariam veniunt, sed 

litteras cyrillicas ignorantes magnas difficultates ad loca invenienda habent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Potio coffeae saluti prodest 
30.01.2009, klo 14.20 

Homines iuniores, si cotidie nonnulla pocilla coffeae ebibunt, in senectute tutiores adversus dementiam 

et morbum Alzheimer erunt quam ii, qui aut paululum coffeae sumunt aut tam ieiuni sunt, ut ne quttam 

quidem eius gustent. 

Quod patet ex investigatione, quam medici Finni in Universitate Kuopioensi una cum collegis ex 

Instituto Carolino Stockholmiensi fecerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De mirabilibus Finniae 
30.01.2009, klo 14.20 

Locus, qui ad rem viariam domesticam Finniae anno praeterito plurimum referebat, electus est hortus 

statuarum in paroechia Parikkala situs. 

Multa dena milia hominum quotannis eo confluunt, ut ingentem multitudinem figurarum humanarum 

gratis admirentur, quas de sua pecunia confecit Veijo Ronkkonen, artifex de plebe. 

(Reijo Pitkaranta) 

Certamina Helsinkiensia 
30.01.2009, klo 14.19 

In urbe Helsinki certamina Europaea patinationis artificiosae facta sunt. 

In serie feminarum nomisma aureum consecuta est Laura Lepisto, artifex patinatrix Finlandensis. 

Praestationes enim eius duobus punctis meliores iudicabantur quam Carolinae Kostner, feminae 

Italianae, quae loco secundo posita est. 

Tertium praemum meruit Susanna Poykio Finlandensis. 

(Reijo Pitkaranta) 

Bush civibus valedixit 
22.01.2009, klo 18.32 

George W. Bush, munus praesidentis relicturus, die Iovis septimanae proximae (15.1.) orationem 

valedictoriam habuit. 

Recolens praesidentatum, qui octo annos duraverat, censebat decretis consiliisque suis, difficilibus 

quidem et saepe controversis, factum esse, ut novi ictus terroristici in USA septem annis fieri non 

potuerint. 

Successori suo Bush fortunam prosperrimam exoptavit sed monuit impetus terroristarum adhuc 

Americanis imminere; hostes esse patientes neque de novis ictibus moliendis destitisse. 

Bush, qui a multis pessimus praesidens iudicatur, successorem suum "spem et gloriam" totius nationis 

appellavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Barack Obama praesidens inauguratus 
22.01.2009, klo 18.31 

Barack Obama, munus praesidentis initurus, cum proximis Philadelphiae tramen ascendit, quo 

Washingtoniam invectus est. 

Tramen in multis stationibus restitit, ut Obama civibus loqueretur, saepe etiam lentius vehebatur, ut 

cives familiam praesidentis viderent. 

Sollemnia inaugurationis iam die Dominico (18.1.) Washingtoniae incohata sunt. 

In magnum concentum sub divo ante memoriale praesidentis Abraham Lincoln institutum celeberrimi 

cantores et cantrices prodierunt, in his Jon Bon Jovi, Bruce Springsteen, U2, Garth Brooks, Shakira, 

Beyonce. 

Compluribus centenis milibus hominum, qui ibi congregati erant, Obama, adhuc praesidens designatus, 

orationem habuit. 

Monuit nationem esse in bello, oeconomiam in discrimine, neque facile esse illis periculis occurrere; 

diutius quam unum mensem aut unum annum, verisimiliter multos annos perseverandum esse, 



antequam illae minae averterentur. 

Inauguratio die Martis facta est. Washingtoniam, ubi circiter sescenta hominum milia habitant, 

complures miliones hospitum convenerant. 

Praestito iure iurando Obama in colle Capitolio orationem dixit, qua animos civium confirmavit: 

tempus esse mutationis, celeribus consiliis opus esse, ut fundamentum incrementi 

oeconomici crearetur; Americanos latius quam ante cum ceteris nationibus cooperaturos atque etiam 

cum terris musulmanorum novam viam progrediendi petituros esse. 

Caerimoniis in colle Capitolio finitis praesidens iuratus cum coniuge et filiabus ad Aedes Albas, 

agmine autoraedarum comitante vectus est. 

Ex propatulo novae domus Obama cum suis pompam sollemnem praetereuntem spectabat. 

Diem festum clauserunt saltationes sollemnes, in compluribus locis institutae, in quibus omnibus 

praesidens cum coniuge se ostendit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Copiae Israelianae Gazam reliquerunt 
22.01.2009, klo 18.30 

Ignistitium die Dominico (18.1.) in Gaza ab utraque parte separatim indictum est. 

Quo facto copiae Israelianae Gazam gradatim relinquere coeperunt. 

Ordo Hamas contumaciter iuravit se nova arma paraturum esse, Israeliani autem minitabantur, si 

Hamas arma in Gazam importavisset, se novum bellum esse suscepturos. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Louis Michel dixerit 
16.01.2009, klo 14.47 

Louis Michel, commissarius Unionis Europaeae ab auxilio humanitario, actiones Israelis in regione 

Gaza militares vehementer reprehendit. 

Ait enim illas operationes legibus internationalibus repugnare et omnes rerum modos excedere. 

Idem tamen Palaestinensibus crimini dedit, quod bellatores ordinis Hamas Israelianos continenter ad 

pugnam lacessivissent rochetis in eos emissis. 

(Reijo Pitkaranta) 

Akihito XX annos imperavit 
16.01.2009, klo 14.47 

Anno vergente imperator Iaponiae Akihito, qui mense Decembri exeunte septuaginta quinque annos 

compleverat, vicesimum potestatis suae anniversarium celebrabat. 

Sollemnia tamen sub umbra variarum curarum acta esse dicuntur. 

Akihito enim non solum diversi generis morbis ut hypertonia arteriali et haemorrhagia intestinali 

laborat, sed etiam de successione imperii sollicitus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Societas Alitalia privata 
16.01.2009, klo 14.46 

Alitalia, societas aeronautica Italiae, postquam duos et sexaginta annos publica fuit, nuperrime in 

possessionem privatam transiit. 

Idibus Ianuariis (13.1.) aeroplana societatis renovatae primos volatus, unum a Panhormo ad Romam, 

alterum a Mediolano ad Paulopolim, susceperunt. 

Quae cum ita sint, dixeris commeatum aerium civilem Italiae in novam aetatem intravisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Europa frigoribus alget 
16.01.2009, klo 14.46 

Post mensem Novembrem Europa frigoribus solito gravioribus horruit, quo factum est, ut complures 

homines etiam vitam amitterent. 

Rerum periti ex Ordine a meteorologia mundi (WMO) censent hiemem tam gelidam ortam esse e statu 

caeli, quem nuncupatione Hispanica La Nina appellant. 

Utique monent res meteorologicas difficiliores esse quam quae uno tantum modo certa fide explicari 

possint. 

(Reijo Pitkaranta) 



Duae urbes Europae culturales 
16.01.2009, klo 14.45 

Urbes principes Europae culturales hoc anno exstiterunt Lentia (vulgo Linz), quae in Austria Superiore 

sita est, et Vilna, caput Lituaniae. 

Inde ab anno bis millesimo septimo (2007) hie honor quotannis binis urbibus attribui solet, quarum una 

in terris Unionis Europaeae veteribus invenitur, altera autem earum civitatum urbs est, quae nuperrime 

ad illam societatem accesserunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Statua Davidis in periculo 
16.01.2009, klo 14.45 

Investigatores metuunt, ne statua Davidis ab artifice Michelangelo Florentiae facta periclitetur. 

Imprimis commeatui publico creberrimo et numero spectatorum frequentissimo tribuendum esse, quod 

illud opus praecipuae artis detrimentum capiat. 

Hoc monumentum abhinc quattuor annos refectum est ad memoriam eius quinquesaecularem 

recolendam. 

(Tom Bergman) 

Makela-Nummela athleta optima 
16.01.2009, klo 14.44 

Optima in Finnia athleta anni bis millesimi octavi (2008) iudicata est Satu Makela-Nummela. 
Quae electio nemini inopinata erat, cum omnes meminissent earn Olympiis Pekinensibus nomisma 
aureum e certamine magides percutiendi cepisse. 
(Reijo Pitkaranta 

De praesidente Bush iudicia 
09.01.2009, klo 10.02 

Regimen praesidentis George W. Bush iam ad finem vergit, nam decern diebus transactis Barack 

Obama, praesidens Americanorum designatus, iure iurando dato munus inibit. 

Politica externa et militaris, quam Bush his octo annis exercuit, famam Americanorum apud alios 

populos pessime corrupisse censetur. 

Cum Bush in initio praesidentatus, post ictus terroristicos undecimo die mensis Septembris anno bis 

millesimo primo factos, maxima apud cives gratia valuerit, hodie minus quam tertia pars 

Americanorum politicam eius sustinet. 

Immo vero permulti sunt, qui arbitrentur eum potestate abusum esse vel scelera commisisse. 

Bellum in Afganistania susceptum non est confectum neque Osama bin Laden deprehensus. 

Iraquia autem falsis testimoniis de armis internecivis parandis accusabatur neque bellum fictis causis 

ibi commissum adhuc ad finem venit, etsi Saddam Hussein ex potestate pulsus et laqueo suspensus est. 

Crimini praesidenti imputantur etiam mutatio climatis despecta, iura civilia infracta, dispensatio 

oeconomica irresponsalis. 

Maior pars Americanorum, qui politicae externae peritiores habentur, censet orbem terrarum 

Civitatibus Americae Unitis periculosiorem factum esse. 

Quinta tantum pars eorum putat Americanos in bello contra terrorismum commisso superiores esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Bellum in Oriente Proximo 
07.01.2009, klo 12.33 

Die Saturni (27.12.) indutiae inter Israelianos et Palaestinenses ruptae sunt, cum exercitus aerius 

Israelis ictus missilium in territorium Palaestinense facere coepit. 

Testes oculati narraverunt regionem Gazae illis aggressionibus longe lateque vastatam esse. 

Iam antea moderatores Israelis ordini Hamas malum minitati erant, nisi bellatores islamistae terram 

suam rochetis emissis lacessere destitissent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Decretum Nationum Unitarum 
07.01.2009, klo 12.32 

Consilium securitatis Nationum Unitarum, postquam nuntium de novo bello accepit, Libyibus 



auctoribus conventum necessitatis egit. 

Paulo post decretum commune comprobatum est, quo ab Israelianis postulabatur, ut ictibus aeriis finem 

facerent. 

Item ordinibus Palaestinensibus imperatum est, ne rochetis coniectis Israelianos in arma instigarent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tempestates nivales in America 
07.01.2009, klo 12.32 

Civitates Americae Unitae his diebus saevissimis tempestatibus hibernis affliguntur. 

Nives delapsae iam tribus civibus perniciei fuerunt, sed e procellis nivalibus etiam calamitates viariae 

secutae sunt, quibus saltern quadraginta homines vitam amiserunt. 

In regionibus montanis tantopere ninxit, ut quaedam loca acervis nivium tria metra altarum obruerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De scopulis coralliorum 
07.01.2009, klo 12.31 

Scopuli coralliorum Asiae, qui tsunamo abhinc quattuor annos facto pessime deleti erant, mirum quam 

velociter revixerunt. 

Primo quidem periti arbitrabantur eos non nisi post decennium peractum ex calamitate refectum iri. 

Apparet autem vim recreativam naturae exspectato efficaciorem fuisse. Altera causa condicionis 

melioris videtur esse, quod piscatus illegalis in illis aquis deminutus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Fabrica lampadum antiqua 
07.01.2009, klo 12.31 

Mutinae, in urbe Italiae septentrionalis, quae hodie Modena appellatur, sedes antiqua lucernis 

fabricandis reperta est. 

Ibi enim vetus ruderetum in lucem venit, ubi multa centena lampadum videre erant, quae una cum aliis 

operum figlinorum fragmentis passim iacebant. 

Archaeologis iam persuasum est illam urbem sub imperio Romano locum medium artis ceramicae 

fuisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Multa communia evanuerunt 
07.01.2009, klo 12.30 

Novo anno ineunte compositio communium in Finnia valde mutata est. 

Kalendis enim Ianuariis complures paroechiae cum finitimis municipiis coniunctae sunt ad maiores 

sedes communales constituendas. 

Qua renovatione facta omnino sexaginta septem veteres paroechiae evanuerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De emigratione avium 
07.01.2009, klo 12.30 

Multitudo avium in Finnia hiemantium multo maior est quam fieri consuevit. 

Numerus enim eorum generum, quae in partes australes emigrare supersederunt, centum fere esse 

existimatur, cum antea nonnisi ad septuaginta fuerit. 

Aves rapaces eo libentius hiemem in Finnia agunt, quod in nostris agris magna copia murium illis esui 

est. 

(Reijo Pitkaranta) 

De programmate climatico 
19.12.2008, klo 16.51 

Inter moderatores Unionis Europaeae de rationibus convenit, quibus usi contra mutationem climaticam 

agerent. 

In conventu, quem ductu praesidentis Francogalliae Nicholae Sarcozy Bruxellis habuerunt, 

coniunctissimo animo consenserunt, ut omnes civitates sociae ante annum bismillesimum vicesimum 

(2020) saltern his legibus obligarentur: emissiones thermocepicae vicenis centesimis (20%) minores 

essent quam anno millesimo nongentesimo nonagesimo (1990), copia energiae ex fontibus se 



renovantibus haustae ad vicenas centesimas (20%) augeretur, unaquaeque natio energia vicenis 
centesimis (20%) efficacius quam ante uteretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Finniam esse terrain felicem 
26.12.2008, klo 22.56 

In relatione (Regiones 2020), quam Commissio Unionis Europaeae de periculis Europae imminentibus 

scripsit, Finnia ut terra felicissima describitur. 

Mutatione climatis fit, ut agri Europae meridionalis arescant, sed Finnorum fruges melius quam ante 

maturescant. 

Propter globalizationem inopia quaestus in partibus orientalibus et meridionalibus, etiam in Germania, 

crescit, sed Finnia ilia minus afficitur. 

Imprimis educatio Finnorum scholastica et productio a Commissione laudantur. 

Etiam quod ad energiam pertinet, Finni inter felicissimos Unionis Europaeae numerantur, nam Finnia, 

Suetia, Francia, quae magnam partem energiae electrificinis nuclearibus producunt, de combustibilibus 

fossilibus minus dependent. 

Est autem unum ex magnis periculis, quod Finnis imminet, scilicet inveteratio populationis. 

Nativitas decrescit, et cum homines diutius vivant quam ante, portio senum crescit. 

Sed hoc quoque problemate Europaei meridionales magis quam septentrionales afficiuntur. 

Haec igitur magistratus Bruxellenses putant, Finni ipsi fortasse aliam de suis rebus opinionem tenent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nova de Romanis in Germania testimonia 
26.12.2008, klo 22.55 

In Germania inventus est campus, in quo Romani contra Germanos olim pugnaverant. 

Ille campus insignis est, quod procul a Rheno flumine iacet inter Hannoveram et Castella (Kassel), in 

montibus silvosis, quae olim Hercynia Silva (hodie Harz) appellabatur. 

Res ibi repertae secundo p.Chr. n. saeculo exeunte aut tertio ineunte factae esse videntur. 

In lucem venerunt inter alia cuspides iaculorum et sagittarum, secures, partes armorum et vehiculorum, 

pali vel sudes tentoriorum nee non nummi. 

Terminus, post quem proelium ibi factum est, constituitur nummo imperatoris Commodi, qui ab anno 

centesimo octogesimo usque ad annum centesimum nonagesimum secundum (180-192) imperium 

tenebat. 

Duo quaesitores voluptarii indagatris metallorum usi ilium campum iam ante octo annos invenerunt, 

sed non ante quam anno bis millesimo sexto locum archaeologis palam fecerunt. 

Nova reperta archaeologica ostendunt Romanos etiam post cladem in Saltu Teutoburgensi anno p.Chr.n 

nono acceptam expeditiones in Germaniam fecisse. 

Itaque testimonia quaedam litteraria, quae antea falsa habebantur, novo modo accipienda sunt. 

Ad haec pertinet relatio imperatoris Maximini Thracis (235-238), qui in Germaniam Transrhenanam 

ingressus gloriabatur, nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, se omnem Germaniam 

in Romanam ditionem redacturum fuisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

XIIALFConventus 
26.12.2008, klo 22.48 

Anno proximo a pugna Teutoburgensi, cuius mentionem fecimus, duo milia annorum acta erunt. 
Ad annum bis millesimum celebrandum Academia Latinitati Fovendae et Institutum Philologiae 
Classicae Ratisbonense conventum internationalem Ratisbonam (Regensburg) convocaverunt, qui a die 
quinto decimo usque ad diem undevicesimum mensis Septembris (15-19.9.2009) habebitur. 
(Tuomo Pekkanen) 

De programmate climatico 
19.12.2008, klo 16.51 

Inter moderatores Unionis Europaeae de rationibus convenit, quibus usi contra mutationem climaticam 

agerent. 

In conventu, quem ductu praesidentis Francogalliae Nicholae Sarcozy Bruxellis habuerunt, 

coniunctissimo animo consenserunt, ut omnes civitates sociae ante annum bismillesimum vicesimum 

(2020) saltern his legibus obligarentur: emissiones thermocepicae vicenis centesimis (20%) minores 



essent quam anno millesimo nongentesimo nonagesimo (1990), copia energiae ex fontibus se 
renovantibus haustae ad vicenas centesimas (20%) augeretur, unaquaeque natio energia vicenis 
centesimis (20%) efficacius quam ante uteretur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Graecia orti 
19.12.2008, klo 16.50 

Tota Graecia iam per duas fere septimanas tumultibus violentis vexatur. 

Reclamationes postridie Nonas Decembres (6.12.) initium ceperunt, cum puer quindecim annorum 

inter quandam perturbationem Athenis ortam a custodibus publicis occisus esset. 

Ex hoc tempore vix ullus dies praeteriit, quin iuvenes Graeci pyrobolis in argentarias, cauponas, aedes 

ministeriales coniectis in magistratus saevirent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Serdjukov dixerit 
19.12.2008, klo 16.49 

Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum designatus, suasit, ut numerus armorum 

nuclearium vehementer deminueretur. 

Russi tamen, cum Americanos in arte bellica ipsis multo antecedere scirent, sibi ad formidinem 

nuclearem refugiendum esse censuerunt. 

Quam ob rem recusaverunt, quominus illud propositum approbarent. 

Haec omnia diurnarios edocuit Anatoli Serdjukov, minister defensionis Russiae. 

(Reijo Pitkaranta) 

Rhodi novus colossus fiet 
19.12.2008, klo 16.48 

In insula Rhodo consilium ad novum colossum aedificandum adumbratum est. 

Haec moles, ut in actis diurnis Britannicis nomine The Guardian refertur, auxilio rei nummariae 

internationalis construetur et ducentis milionibus euronum constabit. 

Pristinus colossus, qui in portu Rhodi olim stabat, ex aere factus et Apollini dedicatus erat. 

Altitudinem eius triginta trium metrorum fuisse constat. 

(Tom Bergman) 

Arbor natalicia Vaticana 
19.12.2008, klo 16.48 

Idibus Decembribus (13.12.) in Area Petriana Civitatis Vaticanae abies natalicia triginta tria metra alta 

collocata est. 

Haec arbor ex silvis Austriae advecta centum viginti annos habere dicitur. 

Post sollemnia natalicia in partes minutas secabitur, quo facto ex hac materia ludibria infantibus et 

scamna discipulis scholarum conficientur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De muneribus nataliciis 
19.12.2008, klo 16.47 

Festum natale iam in ipso limine stat. Hoc quoque anno homines, quamvis discrimine oeconomico 

oppressi, complura munera natalicia et sibi exoptant et aliis dant. 

In gratissimis donis Finnorum videtur esse varium instrumentum electronicum, ut telephonulum, 

apparatus navigatorius, machina photographica digitalis. 

Belgae autem socolata dentibus innoxia delectantur, cum Russis omnes res ad similitudinem vaccae 

confectae cordi sint. 

Conventus de securitate dimissus 
12.12.2008, klo 09.23 

Conventus Ordinis a securitate et cooperatione Europaea, in urbem Helsinki convocatus, Nonis 
Decembribus finitus est. 

Finni declarationem communem componere conati sunt, sed concordia de verbis declarationis inter 
delegatos inveniri non potuit. Nihilo minus Alexander Stubb, minister a rebus exteris Finnorum, 
affirmabat conventum optime laboravisse. 



(Tuomo Pekkanen) 

Cubam ad consultationes paratam esse 
12.12.2008, klo 09.22 

Fidel Castro, pristinus Cubanorum praesidens, nuntiavit Cubam ad consilia cum praesidente designato 
Barack Obama communicanda paratam esse; consultationes quovis loco ille vellet, fieri posse. 
Etiam Raul Castro, praesidens hodiernus, saepius dixit Cubanos cum Americanis consulere velle, ut 
conflictus plus quadraginta annorum finiretur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Expeditio contra piratas suscepta 
12.12.2008, klo 09.22 

Unio Europaea septimana ineunte primam in historia sua expeditionem navalem suscepit, cum sex 
naves militares et tria aeroplana ad regionem maritimam Somaliae custodiendam misit. 
naves venerunt imprimis ex Britannia, Gallia, Germania, Graecia, Nederlandia, Hispania, Suetia. 
Operationi praeest admiralis Britannus Philippus Jones. Finni officiarios et expertos ad praetorium 
expeditionis miserunt. Piratae hoc anno paene ducentas naves occupaverunt et nautas earum obsides 
tenuerunt neque praedam proprietariis nisi magno lytro soluto reddiderunt. Maxima ex navibus captis 
est Sirius Star, petrolearia Arabiae Saudianae, pro qua piratae lytron viginti quinque milium dollarorum 
flagitaverunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Cholera in Zimbabuia vagatur 
12.12.2008, klo 09.20 

Magistratus Zimbabuienses dixerunt iam circiter sescentos homines in patria sua cholera mortuos esse. 
Ordines autem auxiliarii censent numerum iam nunc multo maiorem esse. UNICEF aestimat sexaginta 
milia hominum proximis septimanis in Zimbabuia cholera affectum iri et mortuorum numerum turn 
circiter duo milia septingentos fore. 
(Tuomo Pekkanen) 

Soli Oksanen praemium « Finlandia » accepit 
: Nuntii Latini 

12.12.2008, klo 09.20 

Hornotinum praemium litterarium, cui nomen « Finlandia », pro libro « Puhdistus » ( Latine « Purgatio 
») titulato, Sofi Oksanen, femina unum et triginta annos nata, accepit. 
In illo opere Oksanen historiam Estoniae recentiorem tractat atque praesertim contumeliam 
violentiamque describit, quam feminae inter occupationem Sovieticam in Estonia patiebantur. 
Argumentum est verum, nam originem in familia ipsius auctricis habet: Mater et filia militem saucium 
Estoniensem prope domum inveniunt eumque abscondunt. Cum a vicinis proditae essent, filia ad 
inquisitiones deportata est, unde reversa numquam postea locuta est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ahtisaari celebrabatur 
12.12.2008, klo 09.19 

Martti Ahtisaari, pristinus praesidens Finniae, die Mercurii praemium pacis Nobelianum in caerimonia 

Osloae sollemniter instituta accepit. 

Oratione, quam deinde habuit, Ahtisaari affirmabat omnes controversias cooperatione internationali 

componi posse. Sequenti die in honorem nobelistae concentus sollemnis Osloae factus est, die Veneris 

rex et regina Suetiae ilium Stockholmiae receperunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Conventus Helsinkiensis 
05.12.2008, klo 16.48 

In urbe Helsinki his diebus conventus Ordinis a securitate et cooperatione Europaea celebratur, cui 
ministri ex quinquaginta sex civitatibus oriundi intersunt. 

Participantes imprimis deliberant, quid de rerum in Georgia condicione post bellum ibidem gestum 
publice sentiant. 



Rogatu Russorum hoc quoque agunt, ut consultationes de securitate Europaea constituenda in 
amplissima forma ineantur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Thailandia status 
05.12.2008, klo 16.48 

Tribunal a lege fundamental! Thailandiae sanxit, ut consilium civitati administrandae dimitteretur. 

Iudicabat enim ministrum principem Somchai Wongsawat fraudem comitialem fecisse, quam ob rem 

factioni eius et aliis partibus administratoriis finem imponi iussit. 

Socii motus popularis, qui ministris hodiernis adversantur, reclamationibus inter totum autumnum 

institutis novas electiones postulaverunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hillary Clinton ministra facta 
05.12.2008, klo 16.47 

Barack Obama, praesidens Americanorum mense Novembri designatus, senatricem Hillary Clinton 

ministram rebus exteris administrandis creavit. 

Id signum concordiae inter eos restitutae putaveris, si respicias, quanta saevitia et ambitione de 

principatu per longum tempus nuper certaverint. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid George Bush dixerit 
05.12.2008, klo 16.47 

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum iam paene emeritus, cum interrogaretur, 

qualem memoriam sui posteris traditurus esset, respondit se velle, ut homines futuri se pro liberatore 

Afganistaniae et Iraquiae haberent. 

"Utinam" inquit, "imaginem talis praesidentis posteritati relinquam, qui semper paci promovendae 

operam dederit neque umquam animam suam rationibus politicis vendiderit." 

(Reijo Pitkaranta 

Lacus Baikalius protegitur 
05.12.2008, klo 16.46 

Lacus Baikalius, qui in Sibiria orientali iacet et omnium orbis terrarum lacuum profundissimus est, a 

Russis iam protegitur. 

Fabrica cellulosae conficiendae iuxta eum aedificata hoc anno ineunte clausa est, et in praesenti 

magistratus maxime nituntur, ut rara animalium genera ibidem reviviscant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Energia Civitatis Vaticanae 
05.12.2008, klo 16.46 

Civitas Vaticana energia oecologica uti coepit, cum una ex aedibus eius principalibus laminis solaribus 

instructa est. 

Sub hoc tecto ea conclavia sunt, quibus Pontifex Maximus peregrinatores et alios hospites recipere 

solet. 

Principes eiusdem civitatis sperant fore, ut ante annum bismillesimum vicesimum (2020) quinta fere 

pars energiae ad usum Vaticanae necessariae ex fontibus se renovantibus hauriatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ecclesia cathedralis Borgoensis 
05.12.2008, klo 16.46 

Pridie Kalendas Decembres (30.11.) sive primo die Dominico Adventus Domini ecclesia cathedralis 

Borgoensis denuo ad usus divinos consecrata est. 

Ilia basilica mediaevalis diligenter reficienda erat, postquam anno bis millesimo sexto (2006) magna 

detrimenta cepit ex incendio, quod adulescentulus quidam dolo malo conflaverat. 

(Reijo Pitkaranta) 

IMF:Pessima imminent 
28.11.2008, klo 13.44 



Olivier Blanchard, qui est oeconomista principalis Fundi Monetarii Internationalis (IMF), praemonuit 

discrimen mundi oeconomicum etiam peius futurum esse neque condiciones ante annum bis 

millesimum decimum (2010) in melius mutatum iri. 

Postea adhuc unum annum necessarium fore, antequam incrementum oeconomicum restitueretur. 

Fieri non posse, ut IMF omnia problemata solveret, ex quibus praecipuum esset liquiditas. 

Inter proximas duas hebdomadas Fundum iam ducenta quinquaginta miliarda dollarorum sive ducenta 

miliarda euronum ad crisim mitigandam adhibuisse, quae pecunia quintam fere partem ex omnibus eius 

opibus faceret. 

(Tuomo Pekkanen) 

Duma praesidentatum Russiae produxit 
28.11.2008, klo 13.43 

Duma sive camera inferior parlamenti Russiae decrevit, ut praesidentatus, qui ex lege fundamental! est 

quadriennis, in sex annos produceretur. 

Rogatio, quam praesidens Demetrius Medvedev de lege mutanda tulerat, etiam consilio foederali 

camerae superioris placuit. 

Mutatione approbata etiam munus delegatorum parlamentariorum ex quattuor in quinque annos 

continuabitur. 

(Tuomo Pekkanen 

Suetia tractatum Olisiponensem approbavit 
28.11.2008, klo 13.42 

Tractatus Olisiponensis de Unione Europea renovanda in Parlamento Suetiae approbatus est. 

Hucusque viginti quinque nationes, inter illas Finni, ex viginti septem membris Unionis in suis 

parlamentis tractatum acceperunt. 

In dubio de tractatu Olisiponensi restat Tzekia. 

Irlandia autem ilium suffragio populari reiecit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ecclesia furto ablata 
28.11.2008, klo 13.42 

In vico Komarovo mediae Russiae res inaudita incidit: ecclesia orthodoxa bis saecularis furto ablata 

est. 

Loco suo adhuc mense Iulio steterat sed ineunte Octobri mense fures singulis latericiis ablatis totam 

ecclesiam paulatim subduxerant. 

Furtum occulte fieri poterat, cum locus ecclesiae esset avius neque officia divina constanter ibi fierent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rushdie et Saviano convenerunt 
28.11.2008, klo 13.41 

Scriptores Salman Rushdie et Robertus Saviano, uterque propter scripta sua capitis damnatus, ab 

Academia Suecana Stockholmiam in colloquium invitati erant, cuius argumentum erat "Verbum 

liberum et violentia illegalis". 

Saviano, origine Neapolitanus, a custodibus circumdatus vivit, postquam ante duos annos opus eius 

"Gomorra" editum est. 

Nam Camorra, societas nefaria Neapolitana, quae in hoc opere singillatim describitur, minitata est se 

ilium occisuram esse. 

Rushdie autem opere "Versus Satanici" iram extremistarum islamicorum in se adeo incitavit, ut iam 

anno millesimo nongentesimo undenonagesimo ab eis ad extremum supplicium damnaretur. 

Oratione in colloquio Stockholmiensi habita Saviano monuit de vi litterarum, quanti esset, cum malo 

obsisteretur. 

Uterque scriptor censebat libertatem scribendi hodie non nimis bonam esse: diurnarios in Mexico 

alibique occisos, magnos auctores ex mundo Arabico in exsilium ire coactos esse, censuram litterarum 

in Sinis exerceri. 

(Tuomo Pekkanen) 

Piratae naves occupaverunt 
21.11.2008, klo 10.59 



Praedones maritimi in Sinu Adenensi grassantes in dies impudentius se gerunt. 

Eo enim audaciae venerunt, ut non solum navigia oneraria minora in aquis Cornus Africae currentia 

occuparent, sed etiam amplissimam navem petroleariam Arabiae Saudianae propriam caperent 

captamque in oram Somaliae abducerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

De incendiis Californianis 
21.11.2008, klo 10.58 

California, regio Americae Septentrionalis occidentalis, tantis incendiis silvestribus vexata est, ut multa 

dena milia hominum suis bonis relictis vim flammarum effugere cogerentur. 

In territorio Angelopolitano paene mille domus et amplius octoginta chiliometra quadrata locorum 

terrestrium igne consumpta sunt. 

Neque abest suspicio, quin incendia aliqua ex parte dolo malo conflata sint. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Barack Obama dixerit 
21.11.2008, klo 10.58 

Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum nuper designatus, pollicetur se castra 

carceralia Guantanamo clausurum esse. 

Constat in hac statione militari in Cuba posita plus ducentos homines terrorismi accusatos adhuc captos 

teneri. 

Complures eorum iam sex annos indicta causa in custodia habentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Cuniculus Europaeo-Asiaticus 
21.11.2008, klo 10.57 

Cuniculus subaquaneus, quo Europa cum Asia coniungeretur, iam perfectus est. 

Fabris enim in hoc labore occupatis contigit, ut ultimam ferriviae submarinae partem in Bosporo 

Thracio feliciter submergerent. 

Recep Erdogan, princeps minister Turciae, de re bene gesta gavisus ait nihil iam impedire, quin aliquot 

annis peractis incolae urbis Londinii Pekinum ferrivia usi veherentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Musica iucunda cordi saluti 
21.11.2008, klo 10.57 

Musica iucunda etiam cordi hominis saluti est, ut investigatores Baltimorenses animadverterunt. 

"Si quis", inquiunt, "musicam praeoptatam audit, vasa eius sanguinea dilatantur, ut in ridendo fieri solet 

aut turn, cum aliquod remedium cardiovasculare sumitur. Nihil interest, de cuius generis musica agatur, 

dummodo placeat." 

(Reijo Pitkaranta) 

Textus vetustissimus hebraicus 
21.11.2008, klo 10.56 

In regione Hierosolymorum occidentali fragmentum testaceum cum inscriptione hebraica omnium 

vetustissima inventum est. 

Illud frustulum pars est vasis, quod abhinc circiter tria milia annorum confectum esse existimatur. 

Textus monumenti e quinque lineis atro colore conscriptis constat. 

Quid autem singula verba hie reperta sibi velint, rerum periti adhuc ignorant. 

(Reijo Pitkaranta) 

De somno hiberno ursorum 
21.11.2008, klo 10.55 

Ursi in Finnia iam in nidos suos se receperunt, ut ad somnum hibernum ducendum procumberent. 

Hoc quidem nonnisi ad regiones terrae nostrae septentrionales valet. 

Ex tempestatibus enim umidis et calidis sequi videtur, ut ursi, qui in silvis Finniae meridianis versantur, 

solito serius ad cubilia sua hiberna proficiscantur. 

(Reijo Pitkaranta) 



Recessio in USA gravescit 
14.11.2008, klo 13.38 

Exeunte mense Octobri recessio oeconomica in USA gravescere pergebat. 

Uno anno, ut Institutum ECRI (id est Economic Cycle Research Institute) collegerat, index incrementi 

oeconomici viginti quinque centesimis descendit, quod plus est quam umquam his sexaginta annis. 

Consumptio privata lentescit, industria recedit, servitia fiunt languidiora, numerus opere destitutorum 

augescit. 

Quia petitio mercium et servitiorum decrescit, societates mercatoriae vim operatoriam deminuunt. 

Catenae mercatoriae Americanae rettulerunt venditiones denis vel vicenis centesimis (10-20%) 

cecidisse. 

Emptoribus rarescentibus mercatus autoraedarum maxime laborat et pretia habitationum descendere 

pergunt. 

Neque crisis pecuniaria mitescere et relaxari videtur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nox crystallorum commemorabatur 
14.11.2008, klo 13.38 

Die Dominico (9.11.) fuit anniversarium septuagesimum noctis crystallorum, quae no men ex fenestris 

mercatorum Iudaeorum confractis habet. 

Ilia nocte nazistae eorumque fautores et asseclae Iudaeos in Germania habitantes aggressi plus septem 

milia tabernarum aut domorum, ducentas sexaginta septem synagogas, complura sepulcreta Iudaeorum 

deleverunt. 

Plus triginta milia Iudaeorum turn deprehensi postea in campos concentrationis deportati sunt. 

Complures deni trucidabantur. Nox crystallorum, ex quo pogrom sive insectatio Iudaeorum initium 

habuit, in synagoga Berolinensi commemorabatur praesente cancellaria foederali Angela Merkel, quae 

monuit, ut antisemitismus et discriminatio ethnica vigilanter comprimerentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Serbia generalem Mladic persequitur 
14.11.2008, klo 13.37 

Serbia nuntiavit inquisitiones quam latissime susceptas esse, ut generalis Ratko Mladic 

comprehenderetur. 

Mladic reus principalis habetur scelerum, quae Serbi inter bellum Bosniense Croatis et musulmanis 

fecerunt. 

Accusatur inter alia de genocidio, de criminibus contra humanitatem, de strage in urbe Srebrenica 

commissa. 

Hucusque illi domum identidem mutando contigit, ut vigiles falleret et carcerem evitaret. 

Tribunal autem Haagense Nationum Unitarum iam ante tres annos flagitavit, ut Mladic ad iudices 

portaretur. 

Cooperatio cum illo tribunali condicio est sine qua Serbia membrum Unionis Europaeae fieri non 

potest. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nova pyramis reperta 
14.11.2008, klo 13.36 

Archaeologi Aegyptii die Martis (11.11.) rettulerunt novam pyramidem pulvere sepultam ante duos 

menses in necropoli Sakkarae prope Memphim repertam esse. 

Est pyramis Aegypti centesima duodevicesima, altitudine quinque metrorum, sed olim decern metris 

altior fuisse creditur. 

Veri simile est pyramidem esse reginae Sesheshet. Ilia mater erat pharaonis Teti, qui ab anno bis 

millesimo trecentesimo vicesimo tertio (2323) a.Chr.n. regnavit et sextam in Aegypto dynastiam 

condidit. 

Archaeologi nondum in ipsum sepulcrum penetraverunt, sed thesauri ibi vix invenientur, quia exstant 

vestigia, quae ostendunt fures iam temporibus antiquis sibi aditum in illud fodisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Americanorum praesidentialia 
07.11.2008, klo 14.23 



Die Martis (4. 11.) Americani novum sibi praesidentem in quadriennium designaverunt. 

De munere hominis in orbe terrarum potentissimi duo candidati inter se differentes certaverunt, Barack 

Obama, democrata quadraginta septem annorum, et John McCain, republicanus annos natus 

septuaginta duos. Illius domicilium est Chicago, huius Arizona. 

Ut demoscopiae ante comitia indicaverant, victoriam haud dubiam reportavit Obama, qui primus in 

USA erit praesidens nigricolor. 

Vicepraesidens fiet Iosephus Biden, senator Delavariae. Etiam in parlamento democratae maiorem 

delegatorum partem habebunt. 

Democratas ad victoriam adiuverunt crisis oeconomica et bella republicanis gubernantibus male gesta. 

(Tuomo Pekkanen) 

Qualis sit novus prasidens 
07.11.2008, klo 14.22 

Barack Obama in Insulis Havaianis ex patre Keniano et matre Americana natus est. Pater discessit, cum 
filius duos annos natus esset. Mater mox novum maritum invenit et cum filio ad ilium in Indonesiam 
migravit. Cum ne id quidem matrimonium longum fuisset, mater et filius in Havaianas Insulas 
reverterunt. Ibi Barack a matre et avis educatus est. Studia exercuit primum Angelopoli, deinde 
Neo-Eboraci, turn in Universitate Harvardiana, unde iurista evasit. 

Primum munus Chicagiae habebat, ibique, cum in grapheo iuridico laboraret, Michaelam (Michelle) 
Robinson convenit, quam postea uxorem duxit. In politica valere coepit, cum in senatum civitatis 
Illinois creatus esset. Ibi operam dedit, ut cura valetudinis et condiciones oeconomicae pauperum 
meliorarentur. Praeter politicam, etiam institutionem academicam exercuit, cum duodecim annos de 
iuribus civilibus et de lege fundamental! Americanorum in facultate iuridica Universitatis Chicagiensis 
lectiones habuit. 

In politica civitatum foederatarum factus est clarissimus , cum anno bis millesimo quarto (2004) in 
conventu democratarum Bostoniensi orationem habuisset, qua fiduciam civium confirmabat: "Non 
exstat America liberalis', inquit, v non America conservativa, sunt tantum Civitates Americae Unitae. 
Non exstat America albicolor, non America nigricolor, non America Latinorum, non Asiaticorum, sunt 
tantum Civitates Americae Unitae.' Paucis mensibus post hanc memorabilem orationem Barack Obama 
senator Illinoisiensium in Congressum creatus Washingtoniam migravit, et vix ibi sedem collocaverat, 
cum iam nuntiavit se in praesidentatum Americanorum tendere. 
(Tuomo Pekkanen) 

Hereditas, quam a praesidente Bush habebit 
07.11.2008, klo 13.52 

Barack Obama, qui die vicesimo mensis Ianuarii munus praesidentiale suscipiet, difficillimam a 

praedecessore hereditatem habebit. 

In Iraquia et Afganistania bella geruntur, crisis ex mutuis non solutis orta oeconomiam non tantum 

Americanorum sed totius orbis perturbavit, inopiam quaestus auxit et praesertim homines pauperiores 

in angustias adduxit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Duces Russorum et Americanorum in Finnia 

24.10.2008, klo 14.06 

Summi duces militares Russorum et Americanorum die Martis (21.10.) in Finnia convenerunt. 

Michael Mullen, admiralis Americanus, et Nikolai Makarov, generalis Russus, in palatio Konigstedt 

prope Helsinkium una prandium officiale sumpserunt et inter alia de crisi Georgiae collocuti sunt. Ut 

colloquium in Finnia fieret, Russi proposuerant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russiam nulla territoria postulare 

24.10.2008, klo 14.05 

Sergei Ivanov, vicarius minister primarius Russorum, cum a societate BBC interrogaretur, affirmavit 

patriam suam nulla territoria a pristinis rebus publicis sovieticis postulare. 

Russos fines omnium terrarum agnovisse neque illis consilia esse, ut nova bella susciperent. 

Monuit Russiam, aliter ac Americani et Britanni, nullum hoc tempore bellum gerere. 

(Tuomo Pekkanen) 



Inopia quaestus augetur 
24.10.2008, klo 14.04 

Juan Somavia, moderator Ordinis internationalis a laboribus (ILO), censet crisi oeconomica 

internationali effici, ut numerus opere carentium in mundo viginti fere milionibus augeatur. 

Anno proximo exeunte numerum opere destitutorum ducentos decern miliones aut etiam maiorem fore, 

nisi status oeconomiae hodiernus quam primum in melius vertatur. 

(Tuomo Pekkanen) 



Consumptio privata coercetur 
24.10.2008, klo 14.04 

Neque tantum centra mundi argentaria sed etiam singuli homines crisi oeconomica tanguntur. 

Quod ad Finnos attinet, quartus quisque ex eis se abstinet, ne novam domum, autoraedam, apparatus 

electronicos vel instrumenta domestica hoc tempore emat. 

Pauperiores etiam res fundamentales, ut cibum et vestimenta, parcius emunt quam ante. 

(Tuomo Pekkanen) 

Sepulcrum Gladiatoris repertum 
24.10.2008, klo 14.03 

Archaeologi Romani nuper in ripa Tiberis fluminis prope viam Flaminiam sepulcrum antiquum 

reppererunt, in quo sepultus erat Marcus Nonius Macrinus, amicus et dux exercituum imperatoris 

Marci Aurelii. 

Magna pars sepulcri in flumen prolapsa erat, sed restant columnae marmoreae, picturae et inscriptio 

sepulcralis. 

Macrinus fuit exemplum Maximo Decimo Meridio, personae fictae, cuius partes Russel Crowe in 

pellicula cinematographica egit, cui "Gladiator" titulus est. 

Uterque contra Marcomanos in Germania pugnavit, sed Macrinus servus et gladiator non est factus sed 

consul suffectus et proconsul Asiae finem vitae felicem habuit. 

(Tuomo Pekkanen) 



Hora hiemalis incipit 
24.10.2008, klo 14.02 

Die Dominico multo mane, cum hora aestiva finietur, horologia retrorsum movebuntur. Turn incipiet 

hora hiemalis, una hora anterior, quae usque ad ultimum Dominicum mensis Martii in usu habebitur. 

De utilitate huius mutationis variae sunt opiniones. 

Multi censent in horologiis identidem promovendis et removendis nullam esse rationem. 

Investigatores Finni nuper ostenderunt transitionem ex hora aestiva in hiemalem et vice versa saluti 

hominum nocivum esse, cum somnus nocturnus etiam hominum bene valentium in multas post 

mutationem noctes perturbetur. 

Finni horam aestivam anno millesimo nongentesimo octogesimo primo assumpserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ahtisaari Nobelista factus 
17.10.2008, klo 11.02 

Praemio Nobeliano pacis afficitur hoc anno Martti Ahtisaari, pristinus praesidens Finniae unum et 

septuaginta annos natus. 

Collegium Nobelianum Norvegicum, dum rationes eligendi explicat, ait eum illo honore dignissimum 

esse, quoniam munere pacis et concordiae inter civitates conciliandae per triginta annos in compluribus 

continentibus functus esset. 

Unam e rebus ab Ahtisaari bene gestis esse, quod principes Indonesiae cum rebellibus provinciae Aceh 

anno bis millesimo quinto (2005) foedus pacis icissent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nobelistae quondam nostrates 
17.10.2008, klo 11.02 

Ante hunc annum in Finnia tantum tres Nobelistae fuerunt. 

Anno millesimo nongentesimo undequadragesimo (1939), cum in Europa bellum oreretur, scriptor 



Frans Emil Sillanpaa praemium litteraturae accepit. 

Pace restituta anno quadragesimo quinto (1945) Artturi Iivari Virtanen praemio chemiae ornatus est. 

Tertius Nobelista est Ragnar Granit, qui, quamquam in Suetia vivebat, tamen in Finnia natus erat. 

Anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo (1967) ei praemium Nobelianum medicinae datum 

est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova missilia a Russis probata 
17.10.2008, klo 11.01 

Septimana vergente Russi arma sua intercontinentalia probaverunt. 

Ipse praesidens Dmitri Medvedev praesens aderat, cum missile nomine Topol, cuius iactus decern 

milium chiliometrorum est, e Russia Septentrionali sublime evolavit. 

Duo reliqua missilia eiusdem generis e navibus submarinis ad caelum eiecta sunt; quarum una in Mari 

Barentsico versabatur, altera autem in Oceano Iaponiae circumfuso navigabat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Electrificina nuclearis Coreana 
17.10.2008, klo 11.00 

Moderatores Coreae Septentrionalis decreto statuturi sunt, ut electrificina sua nuclearis destituatur et 

observatoribus internationalibus liber aditus in earn detur. 

Quod se facturos esse polliciti sunt, postquam audiverunt civitatem suam, si illas condiciones 

accepissent, ab indice nationum terrorismo faventium ablatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pons in Mari Baltico futurus 
17.10.2008, klo 11.00 

Ministri Daniae et Germaniae consenserunt, ut inter utramque civitatem pons viginti chiliometra longus 

aedificaretur. 

Hoc opere in freto Fehmarniano futuro Rodby, oppidum Danorum, cum Puttgarden, emporio 

Germanico in insula Maris Baltici sito, coniungetur. 

Pons, qui latissima via autocinetica et geminis ferriviis munitus erit, ab anno bis millesimo duodecimo 

usque ad annum bis millesimum duodevicesimum (2012-2018) exstruetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tempestas mensis Septembris 
17.10.2008, klo 10.59 

Mensis September in Finnia solito siccior fuit, nam copia pluviarum plerisque locis dimidio minor 

remansit quam fieri solet. 

Hue accedit, quod tempestatem eodem tempore uno fere gradu Celsiano frigidiorem habuimus. 

Dies calidissimus eiusdem mensis urbi Esboae obtigit, ubi thermometrum usque ad undevicesimum 

gradum ascendit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De discrimine Georgico 
10.10.2008, klo 18.49 

Die Mercurii (8.10.) copiae Russorum a regione Georgiae adiacente reduci coeptae sunt. 

Turn accidit, ut machinae tractoriae castra Russorum demolirentur observatoribus internationalibus 

astantibus. 

Milites Russi ex omnibus sex stationibus, quae proxime Georgiam collocatae erant, domum redire 

parabant. 

Praesidens Russiae Dmitri Medvedev oratione in Francogallia habita moderatores Americanos 

reprehendit, sed Unionem Europaeam laudavit, quod in controversia Georgica tractanda se bona 

sodalitate praebuisset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Conventus Luxemburgensis 
10.10.2008, klo 18.49 

Ministri aerarii publici Unionis Europaeae polliciti sunt se prohibituros esse, quominus ea instituta 



pecuniaria, quae rei nummariae Europae maximi momenti essent, omnino decoquerent. 

Congregati erant in Luxemburgum ad conventum necessitatis agendum, ut rationes quam optimas 

invenirent, quarum ope universum discrimen oeconomicum solvi posset. 

Etiam Argentaria centralis Europaea rei succurrit promittens tamdiu mercatui pecuniam suppeditatum 

iri, quamdiu opus esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Afganistania 
10.10.2008, klo 18.48 

In Afganistania meridiana saltern quadraginta tres Talibani rebelles interfecti sunt proelio 

vehementissimo cum copiis administratorum commisso. 

Dicuntur impetum in milites securitatis Afganistaniae et cohortes Americanorum ex insidiis dedisse, 

quo facto defensores exercitu aerio auxilio arcessito hostibus aggredientibus obviam ierunt. 

Hoc anno iam quattuor milia septingenti homines tumultibus in Afganistania factis vitam amisisse 

existimantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

IRA tandem dissolutus est 
10.10.2008, klo 18.48 

Exercitus Irlandiae liberandae, vulgo IRA appellatus, in praesenti dimissus et dissolutus fere est neque 

iam paci in Irlandia Septentrionali factae imminet. 

Hoc apparet ex relatione, quam collegium observatorum neutrius partis nuper divulgavit. 

Constat circiter mille octingentos homines occisos esse ictibus terroristicis, quos milites illius ordinis 

saeculo praeterito exeunte commiserunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Praemium Nobelianum litteraturae 
10.10.2008, klo 18.47 

Praemium Nobelianum litteraturae, quod amplius unius milionis euronum est, accipit hoc anno 

Jean-Marie Le Clezio, scriptor Francogallus, qui in fabulis Romanensibus componendis et libris ad 

usum puerorum edendis insignis est. 

Rem nuntiavit Horace Engdahl, permanens secretarius Academiae Suetiae. 

(Reijo Pitkaranta) 

Urbs vetus in Brasilia reperta 
10.10.2008, klo 18.46 

In Brasilia et quidem in finibus fluminis Amazonii metropolis antiqua reperta est, quae urbibus 

Europaeis aetatis mediae magnitudine par erat. 

Ex relatione in commentariis periodicis ?Science? divulgata apparet numerum incolarum in illo tractu 

habitantium eo tempore, cum Europaei abhinc quingentos annos eo advenerunt, quingentorum fere 

milium fuisse. 

Postea tamen cultus ille civilis omnino deletus est. 

(Tom Bergman) 

Dies Lunae ater 
03.10.2008, klo 09.43 

Die Lunae parlamentum Americanorum legem de mercatu monetario salvando praeter opinionem 

reiecit. 

Contra legem suffragati sunt ducenti duodetriginta delegati, pro ilia ducenti quinque (228-205). 

Propositum erat, ut mutua, quae debitores solvere non possent, ex domibus argentariis liquiditate 

laborantibus in fundum specialem transferrentur. 

Maior pars delegatorum censebat fundum ingentem, in quo septingenta miliarda dollarorum 

collocarentur, civibus tributariis nimis carum fore. 

Ubi primum sententia parlamenti palam facta est, chaos mercatum monetarium Americanorum 

occupavit et omnes indices actionum bursariarum praecipites descenderunt, unde perturbatio in forum 

argentarium totius orbis invasit. 

In USA Dow Jones, index magnarum societatum industrialium, plus septingenta puncta descendit, quod 

numquam antea factum erat. 



In bursa technologica Nasdaq actiones paene decimam partem valoris amiserunt. 

Contagione timoris etiam tituli, qui ad mercatum nummarium non pertinent, praecipitaverunt. 

Praesidens George W. Bush illam legem civibus et delegatis vehementer commendaverat, sed tantum 

tertia pars republicanorum illam accepit. 

Delegati parlamentarii ad comitia mense Novembri futura spectant, in quibus etiam de electione 

ipsorum agetur, ideoque, etsi sciunt oeconomiam patriae periclitari, opinionem civium respicere 

debent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Domus emptores exspectant 
03.10.2008, klo 09.41 

Decretum parlamenti Americani etiam oeconomistas Finnos inopinatos deprehendit. 

Fiducia civium in evolutionem oeconomicam, quae iam antea vacillaverat, novum vulnus accepit. 

Mutuam pecuniam a domibus argentariis accipere difficilius est quam ante et faenora sunt maiora, quo 

fit, ut novae domus pauciores emptores habeant. 

Hoc tempore ex novis habitationibus in Finnia aedificatis quarta quaeque emptorem non invenit. 

In regione Helsinkiensi numerus novarum habitationum non venditarum est minor, circiter sedecim 

centesimarum (16%). 

Condiciones oeconomicae structorum, quamquam peiorantur, novis operibus restrictis apud Finnos 

adhuc tolerabiles manserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Exercitus Russiae renovatur 
03.10.2008, klo 09.40 

Discrimen internationale mercatus argentarii non impedit, quominus exercitus Russiae renovetur. 
Praesidens Demetrius Medvedev, cum stationem navalem paeninsulae Camtzatcae viseret, affirmavit 
novas naves submarinas Russis esse faciendas et arma modernizanda. 

Idem classiariis dixit rem publicam Russiae ad meliores habitationes militibus parandas se obligavisse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Novum lexicon 
03.10.2008, klo 09.39 

Lexicon Theodisco-Latinum terminorum iuridicorum et politicorum nostrae aetatis nuper Saraviponti 

auctore Johanne Paulo Bauer divulgatum est (www.verlag-alma-mater.de). 

Hoc opus paene sescentarum paginarum omnibus Latine studentibus maximum est adiumentum, nam 

praeter terminos politicos et iuridicos docet etiam, quo modo permultae res ad studia 

humaniora pertinentes Latine exprimantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Strages maxima in Kauhajoki 
26.09.2008, klo 11.41 

Die Martis (23.9.) ante meridiem in sede scholari oppidi Kauhajoki, quod in Ostrobothnia Finniae 

Meridiana situm est, strages maxima edita est. 

Grex studentium in parte subterranea scholae suae professionalis in examine faciendo occupatus erat, 

cum vir quidam capite persona tecto in classem ex improviso irruit ibique horribili modo furere coepit. 

Lagoena incendiaria in medios discipulos coniecta et compluribus glandibus e pistolio emissis effecit, 

ut decern homines statim vitam amitterent. 

Quo facto sclopetator, postquam se ipsum gravissime vulneravit, moribundus in nosocomium 

deportatus est, ubi eodem die sub vesperum animam efflavit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Parricida consilia sua divulgavit 
26.09.2008, klo 11.41 

Caedes ilia crudelissima in Kauhajoki facta eo magis animos Finnorum commovet, quod scelus 
eiusdem generis abhinc decern menses apud nos in Jokela commissum est. 

Ambo parricidae consilia sua in antecessum patefecerant, cum aliquot diebus ante facinus admissum in 
Interred imagines minaces divulgaverant itaque plane ostenderant, quantopere genus humanum 
odissent et quid brevi perpetraturi essent. 



Neque abest suspicio, quin illi homicidae occisores scholarium Americanorum admirati et modum 
operandi eorum imitati sint. 
(Reijo Pitkaranta) 

Luctus in Finnia publicus 
26.09.2008, klo 11.40 

Die Mercurii (24.9.) hortatu ministerii rerum domesticarum vexilla in tota Finnia mediis palis proposita 

sunt in memoriam iuvenum in Kauhajoki mortuorum et ad signum luctus publici. 

Eodem die princeps minister Matti Vanhanen iter in oppidum Kauhajoki suscepit et, dum discipulos 

scholae calamitosae convenit, cunctam nationem una cum eis lugere dixit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Scandalum cibarium Sinense 
26.09.2008, klo 11.40 

Parentes Sinenses magna sollicitudine affecti sunt, cum cognovissent pulverem lacteum, quo ad 

infantes nutriendos lactis materni vice utuntur, melamino venenoso infectum esse. 

Agitur de re gravissima, nam saltern quattuor neonati ilia materie chemica perierunt et amplius 

quinquaginta milia morbo implicita sunt. 

Scandalum in peius mutatum est, cum idem venenum etiam in quibusdam alimentis adultorum inesse 

apparuisset. 

Quae cum ita sint, mirum non est cives Sinenses iram in magistratus suos evomere. 

(Reijo Pitkaranta) 

De ludis Parolympicis 
: Nuntii Latini 

26.09.2008, klo 11.39 

Post ludos Olympios Pekini institutos ibidem Parolympia celebrata sunt, in quibus athletae oculis aut 

membris corporis capti inter se certaverunt. 

His sollemnibus Finni optimum successum habuerunt, quippe qui omnino sex nomismata sibi pararent. 

Olympionicae facti sunt Leo-Pekka Tahti, victor cursus brevioris sellarum subrotatarum, et Markku 

Niinimaki, qui ex certamine hastae palmam tulit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen argentarium gravescit 
19.09.2008, klo 10.49 

Anno ineunte, cum debitores auctis faenoribus et pretiis habitationum minoratis debita argentariis 

solvere non potuissent, res nummaria in USA in discrimen vocata est. 

Multae et magnae domus argentariae decoxerunt, unde sollicitudo in oeconomiam totius mundi invasit. 

Discrimen adhuc gravescit et pretia titulorum in bursis praecipitare pergunt. Maximum his diebus fuit 

chaos in Bursa Moscuensi. 

Sollicitudo hominum crescit, cum nemo adhuc sciat, quando mercatus monetarius aequilibrium 

inventurus sit. 

Dominique Strauss-Kahn, moderator Fundi Monetarii Internationalis (FMI), discrimen hodiernum 

tempestatem argentariam appellavit, cui par numquam ante fuisset. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ictus terroristici commemorati 
19.09.2008, klo 10.49 

Die Iovis (11.9.) Barack Obama et John McCain, candidati praesidentiales, una Neo-Eboraci aderant, ut 

ictus terroristicos ante septem annos factos recolerent. 

Uterque dixerat se ambitione praesidentiali ad viginti quattuor horas abstenturum esse. 

Illis ictibus, undecimo die mensis Septembris anno bis millesimo primo factis, paene tria milia 

hominum interierunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nullam esse ad bellum frigidum causam ideologicam 
19.09.2008, klo 10.48 



Vladimir Putin, primus minister Russiae, censet nullas inter Russiam et nationes occidentales esse 

controversias ideologicas, ex quibus bellum frigidum denuo oriatur ; econtra multa esse problemata, 

quae tantum unitis viribus solvi possint. 

"Nulla habemus", inquit, "proposita imperialistica, de quibus accusamur." 

(Tuomo Pekkanen) 

Jaruzelski ante iudicium 
19.09.2008, klo 10.47 

In Polonia iudicium contra generalem Wojciech Jaruzelski, pristinum moderatorem militarem, 

susceptum est. 

Accusatur, quod anno millesimo nongentesimo octogesimo primo statum belli in Polonia indixerat. 

Propositum eius erat ita impedire, ne motus democraticus, cui Lech Walesa praeerat, altius surgeret. 

Multa milia hominum capti, complures deni turn occisi sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Iaponia senescit 
19.09.2008, klo 10.46 

In Iaponia plures homines septuagenarii sunt quam umquam ante, nam plus viginti miliones 
numerantur et paene sedecim centesimas (15,8%) totius populi faciunt. 

Qui sexaginta quinque annos superaverunt, sunt triginta miliones sive quinta fere pars omnium. 
Eodem tempore natalitas est minima. Iaponia celerius senescit quam aliae terrae industriales. 
(Tuomo Pekkanen) 

Mika Waltari recolitur 
19.09.2008, klo 10.46 

Hodie est dies natalis centesimus scriptoris Mika Waltari (19.9.1908 - 29.8.1979), viri in litteris Finniae 

clarissimi, qui operibus suis historicis famam internationalem meruit. 

Notissimus ex libris eius est Sinuhe Aegyptius (1945), in quadraginta linguas versus, ex quo etiam 

pellicula cinematographica Hollywoodiana eiusdem nominis facta est. In hoc opere Aegyptum 

pharaonum exactissime describit. 

Traxit argumenta etiam de Etruscis, primis Christianis, imperio Byzantino, persecutione maleficarum, 

rebus musulmanorum et Christianorum. 

Fuit ingenio ferocissimus, nam praeter complura romancia scripsit poemata, novellas, fabulas 

criminales scaenicasque, scaenographias, existimationes librorum, textus serierum pictographicarum. 

(Tuomo Pekkanen) 

De discrimine Georgico 
12.09.2008, klo 14.26 

Inter moderatores Russiae et Unionis Europaeae convenit, ut consultationes de discrimine Georgiae 

solvendo Idibus Octobribus Genavae inciperentur. 

Colloquia eo spectabunt, ut rerum in Caucaso condicio paulatim stabiliatur. 

Sergei Larov, minister a rebus exteris Russiae, nuntiavit copias Russorum in Abhasia et Ossetia 

Meridionali 'diutissime' mansuras esse. 

Id fieri necesse esse, ne moderatores Georgiae illas regiones denuo obsidere conarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Condoleezza et Gaddafi 
12.09.2008, klo 14.24 

Condoleezza Rice, ministra a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum, ducem Libyae Muammar 

Gaddafi in urbe Tripoli convenit. 

Res digna est, quae memoretur, si respicis omnino quinquaginta quinque annos elapsos esse, cum nemo 

minister Americanus Libyam visitavit. 

"lam speramus fore", inquit Condeleezza, "ut inter utramque civitatem commercia legatorum aperiantur 

et inimicitiis veteribus tandem finis fiat." 

(Reijo Pitkaranta) 

Acceleratrum corpusculare 
12.09.2008, klo 14.24 



Die Mercurii meridie in Helvetia acceleratrum corpusculare omnium maximum feliciter in usum 

receptum est. 

Experimentum in Sede Europaea ab investigatione nucleari (CERN) susceptum initium cepit, cum 

prima particularum elementarium copia per cuniculum orbicularem viginti septem chiliometra longum 

tam celeriter circummissa est, ut velocitatem lucis fere consequeretur. 

Illud periculum physicum, ut perscrutatores naturae arbitrantur, utile erit ad structuras rerum 

elementarium explicandas. 

(Reijo Pitkaranta) 

Inventum archaeologicum 
12.09.2008, klo 14.23 

In area archaelogica in Turcia meridionali sita fragmenta statuae marmoreae imperatoris Romani Marci 

Aurelii reperta sunt. 

Inventis continentur caput unum metrum longum, manus sesquimetrica partesque pedis alterius. 

In loco inventionis olim thermae Romanae assurgebant, donee saeculo p.Chr.n. septimo terrae motu 

partim deletae sunt. 

Archaeologi iam duodecim fere annos parietinas illius constructionis investigant. 

(Reijo Pitkaranta) 

De annona hornotina 
12.09.2008, klo 14.23 

Copia frumenti hornotini in Finnia multo minor remanebit quam in votis erat. 

In causa est, quod tempestas segetibus surgentibus hoc anno parum opportuna fuit. 

Sationes enim mense Maio siccitate et frigoribus nocturnis laborabant, cum aestate extrema imbres 

assidui prohiberent, ne agri satis multam et bonam frugem proferrent. 

Sterilitas agrorum imprimis ad frumenta cerealia, ut triticum et secale, pertinet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novum remedium naturale 
12.09.2008, klo 14.22 

Curatores rei medicamentariae Finniae decreverunt, ut unguentum e resina abietis pharmacis Finnicis 

publice adnumeraretur. 

Agitur de primo remedio a natura dato, cui hie status medicinalis concessus est. 

Constat quidem Finnos, cum bene scirent, quanta esset vis medicatrix naturae, ex temporibus 

antiquissimis pice abietaria usos esse ad tumores, ambustiones, exanthemata sananda. 

(Reijo Pitkaranta) 

XX Nuntiorum Latinorum annus incipit 
05.09.2008, klo 12.56 

A Kalendis Iuniis redactio Nuntiorum Latinorum ferias trium mensium habuit. 

Hodie iam vicesimus annus incipit, quo de rebus praesentibus Latine narramus, nam prima transmissio 

radiophonica Nuntiorum Latinorum Kalendis Septembribus anno millesimo nongentesimo 

undenonagesimo (1.9.1989) facta est. 

Ab eodem anno textus nuntiorum etiam in Televisione textuali Finnorum (p. 365,1-10) divulgantur. 

In Interred Nuntii Latini per tredecim annos et legi et auscultari potuerunt. 

Ad Colloquia Latina, quae in eodem situ interretiario fiunt, omnes scripta sua Latina mandare possunt, 

dummodo nomen suum in registrum dederint. 

In his scriptis, quae iam complura dena milia numerantur, argumenta linguistica et culturalia Latine 

tractantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Olympia Pekinensia 
05.09.2008, klo 12.55 

Mense Augusto (8-24.8.) Olympia Pekinensia animos hominum res athleticas amantium ad se 

adverterunt. 

Circiter decern milia sescenti athletae ex omnibus mundi partibus oriundi inter se de nomismatis aureis, 

argenteis aeneisque certaverunt. 

Caerimoniae inaugurationis et conclusionis ludorum tanta pompa in novo stadio Pekinensi celebratae 



sunt, ut pares illis numquam fuerint. 
(Tuomo Pekkanen) 

De bello Georgico 
05.09.2008, klo 12.54 

Cum Mihail Saakashvili, praesidens Georgiae, rebelles Ossetiae meridionalis armis coercere conaretur, 

Russi copias in Georgiam miserunt. 

Unde ortum est bellum, quod, etsi brevi compositum est, relationes inter Russiam et nationes 

occidentales in tantum discrimen vocavit, ut etiam de sanctionibus Russis imponendis deliberaretur. 

Kalendis Septembribus moderatores Unionis Europaeae in sessionem extraordinariam Bruxellas 

convenerunt, ut decernerent, quid faciendum esset. 

Moderatoribus placuit, ut Unionis in Russiam relationes denuo definirentur atque accuratius et penitus 

inquireretur, quid in Georgia fieret. 

Sanctiones autem nullae propositae sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Barack Obama et John McCain candidati 
05.09.2008, klo 12.53 

Barack Obama democrata et John McCain republicanus officialiter candidati praesidentiales in USA 

nominati sunt, ex quibus alter in comitiis mense Novembri (4. 11.) futuris praesidens Americanorum 

designabitur. 

Obama vicarium sibi nominavit Iosephum Biden, senatorem Delavariae, McCain autem senatricem 

Sarah Palin, gubernatricem Alascae quadraginta quattuor annos natam. 

In conventu nationali democratarum Denverii habito senatrix Hillary Clinton fautoribus suis Obamam 

commendavit eosque hortata est, ut illi suffragarentur. 

Republicani autem, cum Obama senatricem Clinton vicepraesidentem non designaverit, sperant fore, ut 

Sarah Palin vota feminarum ad McCain alliciat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nova imago Iulii Caesaris 
05.09.2008, klo 12.52 

Imago marmorea Iulii Caesaris, in flumine Rhodano prope urbem Arelate (hodie Aries) iam autumno 

anni bis millesimi septimi reperta, mense Maio huius anni publice praesentata est. 

Ilia sola imago ex multis hodie notis vivo Caesare sculpta est. 

Sunt autem nummi illo vivente signati, ex quibus lineamenta oris et aliae illius statuae agnoscuntur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rerum in Iraquia condicio 
30.05.2008, klo 10.10 

Ilkka Uusitalo, legatus Finniae in Iraquia constitutus, ait se spe admodum plenum esse res Iraquianas 
iam in melius mutatas esse. 

"Experientia", inquit, "duorum annorum doctus dicere ausim regimen ministri principis Nuri al-Malik 
paulatim stabilius factum esse rebellionibus shiitarum Bagdati et Basrae oppressis. Comitia autem 
regionalia mense Octobri futura clarius monstrabunt, quam bene fundata res publica Iraquiana sit." 
(Reijo Pitkaranta) 

Phoenix in Martem appulit 
30.05.2008, klo 10.09 

Percontatrum spatiale Americanum Phoenix appellatum, postquam iter decern fere mensium confecit, 

in planetam Martem feliciter appulit et suis tribus pedibus nixum in solo eius constitit. 

Primum quidem ope accumulatrorum fungebatur, sed deinde laminis solaribus fonte energiae uti coepit. 

Officium speculatri est per tres menses investigare, utrum in ilia planeta rubra signa vitae reperiantur 

necne. 

(Reijo Pitkaranta) 

Mengistu capitis damnatus 
30.05.2008, klo 10.08 

Mengistu Haile Mariam, pristinus dictator Aethiopiae, a summis iudicibus eiusdem civitatis capitis 



damnatus est. 

De supplicio sibi constituto absens audivit, nam iam per multos annos patria extorris in Zimbabuia 

versatur. 

Constat Mengistum anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo (1977), cum rerum potitus 

esset, proscriptione rubra, ut dicitur, edicta adversarios suos per genocidium atrocissimum occidendos 

curavisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

De capite Europae viridi 
30.05.2008, klo 10.08 

Unio Europaea certamen de urbe principe viridi Europae posuit. 

Consilium est talem communitatem invenire, quae et viriditatem suam ostenderet et res circumiectales 

magni aestimaret. 

Namque ad victoriam reportandam non solum illud requiritur, quam pulchra loca virentia quaeque urbs 

arbitris praebeat, sed id quoque respicitur, quanta diligentia in purgamentis amovendis adhibeatur et 

quam purus commeatus publicus ubique sit. 

Wilhelmsson rector magnificus 
30.05.2008, klo 10.07 

Novus rector magnificus Universitatis Helsinkiensis designatus est Thomas Wilhelmsson, professor 

iuris civilis commerciique duodesexaginta annos natus. 

Ad electionem duobus suffragiis opus erat, quorum in altera Wilhelmsson sexaginta duabus sententiis 

acceptis adversarium suum tribus punctis vicit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De tempestate Finniae vernali 
30.05.2008, klo 10.06 

Caelum in Finnia hoc vere admodum frigidum et siccum fuit, quo factum est, ut sationes agrorum 

angustius provenirent. 

Etiam frigora nocturna medio mense Maio sementibus praesertim in Finnia meridionali factis nonnihil 

detrimenti attulerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nuntii Latini ad ferias abeunt 
30.05.2008, klo 10.05 

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad tres menses intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante 

quam Nonis Septembribus (5.9.) fiet. 

Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et vobis omnibus aestatem optimam 

exoptemus. Valete! 

(Reijo Pitkaranta) 

10 

Ahtisaari praemium pads accepit 
23.05.2008, klo 09.11 

Praemium pacis, quod UNESCO (Nationum Unitarum Educationalis, Scientificus et Culturalis Ordo) 
condidit, pristino Finnorum praesidenti Martti Ahtisaari propter longinquum pro pace mundana 
laborem concessum est. 

Praemium illud ex Felix Houphouet-Boigny, praesidente Litoris Eburnei, appellatum, dari potest 
hominibus, qui modo insigni operam paci provehendae aut conservandae dederunt. Valor praemii est 
centum viginti duorum milium (122.000) euronum. Antea idem praemium inter alios acceperunt 
Nelson Mandela, primus praesidens nigricolor Africae Australis, et Jimmy Carter, pristinus praesidens 
Americanorum. Praesidebat commissioni praemio tribuendo Henry Kissinger, olim minister a rebus 
exteris Americanorum, praemio pacis Nobeliano ornatus. 
(Tuomo Pekkanen) 

Siccitas perseverat, annona mordet 
23.05.2008, klo 09.10 

Propter siccitatem fames sex milionibus puerorum in Aethiopia imminet et iam centum viginti sex 
milia denutricatione laborant. 



Pretiis cibariorum auctis regimen quidem nititur, ut auxilium peregrinum inveniat, sed adiutores 
Aethiopicorum sunt pauciores, cum homines imprimis in calamitates Birmaniae et Sinarum animum 
attendant. In Birmania celeri auxilio opus est, nam in faucibus Iravadi fluminis magna pars agrorum, in 
quibus oryza Birmaniae praecipue colitur, tempestate et inundatione deleta est. Maxime periclitantur 
infantes denutriti, quorum triginta fere milia in regione calamitate afflicta esse aestimantur. 
Argentarium Mundanum praemonuit globalem annonae caritatem proximis temporibus mitigatum non 
iri. Moderator eius Juan Jose Daboub Singapurae censebat pretium oryzae aliorumque cibariorum 
fundamentalium multos annos carissimum esse mansurum. Mercatum autem cibarium per se ipsum 
correctum iri neque causam esse illi interveniendi. 
(Tuomo Pekkanen) 

In Africa Australi violentia crescit 
23.05.2008, klo 09.09 

In re publica Africae Australis violentia in peregrinos crescere pergit. 

Tumultus etiam in mediam urbem Iohannisburgum extensi sunt, ubi turba excitata peregrinos cultris et 

igne necavit. Maior pars victimarum sunt fugitivi Zimbabuiani. Causa violentiae est timor civium, ne 

laborem et domum amittant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russi in hocceo glaciali magistri 
23.05.2008, klo 09.09 

Ludi mundani hoccei glacialis, in Canada facti, die Dominico (18.5.) in finem venerunt. 

In certamine finali Russi victis Canadensibus aureum nomisma obtinuerunt. In certamen de tertio loco 

venerunt Sueti et Finni. Grex Finnorum a Suetis, quos adversarios tam acerrimos quam carissimos 

habet, numeris quattuor - zerum (4-0) victoriam reportavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cave alcem! 
23.05.2008, klo 09.08 

Hoc tempore alces in commeatu publico Finniae maximum periculum faciunt. 

Novis hinnuleis nascentibus superioris anni hinnulei a matribus expelluntur et novas sedes quaerentes, 

cum adhuc caute vagari non didicerint, temere et fortuito vias publicas transgrediuntur. Autoraedarii 

signis specialibus iuxta vias positis de periculo alcium monentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Motus terrae Sinas concussit 
16.05.2008, klo 16.09 

Gravissimus terrae motus die Lunae regiones Sinarum medias concussit. Tantum in provincia Sichuan 

minime quindecim milia hominum interierunt. 

Vis concussionis ex eo apparet, quod aedificia altiora etiam Pekini et Bancokii movebantur. Etiam 

Hanoii motus sentiebatur. 

Regimen Sinarum octoginta milia militum auxilio victimis misit. 

Cum regiones maxime afflictae nondum a succursoribus adiri potuerint, adhuc non constat, quanta sint 

damna et quantus numerus sit mortuorum et vulneratorum. 

Succursores quidem victimarum numerum censere conantur, quod difficillimum est, quia permulti 

homines sub officinis, scholis, domibus aliisque habitationibus sepulti sunt. 

Viis calamitate interruptis subsidia laborantibus ex aeroplanis et helicopteris deiciuntur. 

In oppido Yingxiu prope octo milia incolarum interisse creduntur. Qui numerus non inclusus est in illis 

quindecim milibus, quorum supra mentionem fecimus. 

In regione Wenxchuan oppida ita deleta sunt, ut vix singulae domus restiterint. 

In urbe Mianzhu, quae prope epicentrum sita est, minime decern milia hominum sub ruinis adhuc esse 

dicuntur. 

Itemque in alia urbe, cui nomen Mianyang, salvatores Sinenses hominum milia duodeviginti ruderibus 

tectos iacere rettulerunt. 

In regionibus terrae motu adflictis plus centum miliones hominum habitare constat. Novi de 

magnitudine calamitatis nuntii usque afferuntur. 

(Tuomo Pekkanen) 



Coalitio democratica in Serbia victrix 
16.05.2008, klo 16.08 

Comitiis parlamentariis et regionalibus in Serbia habitis coalitio democratica, quae Unionem 

Europaeam spectat, victoriam reportavit, cum undequadraginta centesimas (39%) suffragiorum accepit. 

Factio radicalis, quae extremum nationalismum et russophiliam praefert, undetriginta centesimas (29%) 

obtinuit. 

Praesidens Boris Tadic, dux coalitionis, pronuntiavit Serbos directionem Europaeam haud dubie 

optavisse. 

Slovenia, penes quam est praesidium Unionis Europaeae, Serbis gratulabatur, quod vires Europae 

faventes apud illos plus valuissent. 

Cum coalitio democratica, etsi vicit, maiorem suffragiorum partem non obtinuerit, novum regimen sola 

constituere non poterit sed auxilio minorum factionum idem sentientium egebit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Typhones in USA solito perniciosiores 
16.05.2008, klo 16.07 

Condiciones meteorologicae feris tempestatibus idoneae in USA hoc anno fuerunt. 

Cum tempus, quo tempestates maxime oriuntur, nondum praeterierit, verisimiliter numerus typhonum 

adhuc crescet. 

Turbines venti, ut investigatores censent, hodie solito fortiores sunt et celerius quam assolent oriuntur. 

lam circiter centum homines in illis vitam amiserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Solum Finniae dives auri 
16.05.2008, klo 16.06 

Si pretium auri tantum manserit, quantum est hodie, proximis annis complures aurifodinae in Finnia 

aperientur. 

Nunc aurum in una tantum regione foditur, sed autumno duae novae fodinae constituentur neque procul 

abest tempus, quo decern fere aurifodinae operabuntur. 

Copia auri, de qua notitia est, plus trecentarum tonnarum in Finnia esse aestimatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Clades naturae Myanmariae 
09.05.2008, klo 09.44 

Septimana vergente Myanmaria, quae olim Birmania vocabatur, tanta tempestate afflicta est, ut 

complura dena milia hominum interirent et multo plures tecto privarentur. 

Societates auxiliares internationales una cum diversis nationibus auxilium humanitarium et technicum 

civibus clade oppressis obtulerunt, sed difficillimum fuit subsidia in loca deleta perferre. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hu Juntao Iaponiam visitat 
09.05.2008, klo 09.44 

Praesidens Sinarum Hu Jintao die Martis iter statale quinque dierum in Iaponiam suscepit, quod signum 

habetur relationes inter utramque civitatem intercedentes meliores factas esse. 

Visitatio eo pluris aestimatur, quod iam decern anni acti sunt, cum nemo princeps Sinarum Iaponiam 

officialiter obiit. Moderatoribus propositum est, ut discordiae ad opes energiae et quaestiones 

securitatis pertinentes paulatim componerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Enterovirosis Sinas grassatur 
09.05.2008, klo 09.43 

Magistratus sanitarii Sinenses cives praemonent, ut enterovirosim caveant, quae totam civitatem 

grassari coeperit. 

Quam funesta haec aegrotatio sit, vel inde patet, quod ab mense Martio ineunte iam plus viginti 

infantes vitam amiserunt et decern fere milia hominum contagione eius infecta sunt. Qui hunc morbum 

sibi contraxerunt tam ex febri et pustulis quam ex ulceribus oris et exanthemate manuum et pedum 

laborant. Sunt, qui metuant, ne enterovira calidis mensibus aestivis latius diffundantur. 

(Reijo Pitkaranta) 



Cooperatio terrarum Asiaticarum 
09.05.2008, klo 09.42 

Inter civitates Asiae meridionalis convenit, ut cooperationem in mercatura oryzae meliorem redderent. 

Fieri non potuit, quin hoc consilium inirent, quod pretium huius alimenti terris Asiaticis pernecessarii, 

triplex fere factum erat. Aliquot terrae, ut India, Vietnamia, Indonesia, Brasilia, quaedam cibaria 

peregre exportari vetuerunt, ut inflationem monetalem compescerent et petitioni domesticae satis 

facerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tutatio avium migratoriarum 
09.05.2008, klo 09.42 

Tribunal Unionis Europaeae incolis Melitae venatione avium migratoriarum vernali interdixit. 
lam in eo erat, ut moderatores Melitenses legem de aviculis captandis perferendam curarent, cum 
decretum id prohibens venit. Iudicium imprimis ad duo avium genera, scilicet coturnicem et columbam 
turturem, pertinet. Quae volucres enim in Africa septentrionali hiemant indeque vere appetente in terras 
septentrionales nidificandi causa emigrant. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cultura Finnica praesentatur 
09.05.2008, klo 09.41 

Cultura Finnica hoc vere mirum quam longe et late in Europa praesentatur. 

Ut diversas expositiones Parisiis institutas omittamus, Berolinum abundat musica, fabula scaenica, 
saltatione, arte figurativa Finnorum. In Platea Alexandrina, loco Berolini orientalis maxime medio, 
forum Finnicum positum est, ubi etiam varii generis ludi iocosi, ut iactus caligae, eduntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Zingari ex Romania mendici 
02.05.2008, klo 12.36 

Postquam Romania ad Unionem Europaeam adiuncta est, zingari, qui ibi in condicionibus miserrimis 
vivunt, per Unionem vagari coeperunt sibi victum mendicando quaere ntes. 

In urbe Helsinki singuli mendicorum greges inde ab autumno fuerunt, sed aestate appropinquante etiam 
in oppida provincialia transierunt. Mendicatio per se non est legibus contraria et, cum commeatus inter 
terras Unionis Europaeae sit liber, cuivis civi Unionis in Finniam venire licet. Etiam in Norvegia et 
Suetia numerus mendicorum crevit. Magistratus Finni adhuc deliberant, quid de gregibus zingarorum 
circumvagantium faciendum sit. A Francis zingari ex Romania oriundi aeroplanis in patriam gratis 
remittuntur data insuper pecunia, ilia scilicet condicione, ne rursus reveniant. Assisii, in urbe Italiae, 
mendicatio prope ecclesias et aedificia publica nuper vetita est et praeterea magistratus urbis 
decreverunt, ut castra zingarorum prope urbem sita demolirentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Quo blattae ex Russia disparuerint 
02.05.2008, klo 12.36 

Hodie dici solet blattas futuras esse in terra superstites etiam si genus humanum semet ipsum bello 
nucleari delevisset. 

Nunc autem ilia animalia, quae melius radiationem nuclearem ferunt quam homines, in Russia 
rarissima facta sunt, quod investigatores naturae pessimum omen iudicant. Problema est, quod nemo 
scit, quid de blattis factum sit. Ante decern annos Moscuae et Petropoli nulla fere domus sine sua 
populatione blattarum inveniebatur. lam turn quidem copia illarum erat minor quam annis nonagesimis. 
Sed nunc de blattis nullum fere vestigium. In Russia variae causae huius phaenomeni prolatae sunt, ut 
hygiene melior et cura purgamentorum, quae tamen investigatoribus non sufficiunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

De inauguratione Olympiorum 
02.05.2008, klo 12.35 

Multi moderatores Europaei propter res Tibetanas inaugurationem Olympiorum Pekinensium 

boicotizare volunt. 

Cum inter ludos praesidium Unionis Europaeae sit penes Francos, praesidens Nicolas Sarkozy sperat 



fore, ut nationes sodales de consiliis capiendis inter se consentiant et constituant, utrum moderatores 
inauguration! ludorum adsint necne. Sarkozy enim censet melius fore, si Unio Europaea de ea re una 
voce sententiam dixerit. Matti Vanhanen, primus minister Finnorum, iam nuntiavit se inauguration! 
adfore et ludos compluribus diebus spectaturum esse. Politicam et res athleticas non esse inter se 
miscendas. Colloquia de iuribus humanis alibi esse facienda. 
(Tuomo Pekkanen) 

Petroleum in Mari Baltico quaeritur 
02.05.2008, klo 12.34 

Societas Suetica petroleum in Mari Baltico quaerere incipiet, si a ministerio oeconomiae licentiam 

acceperit. 

Campus, ubi terebrationes probativae suscipientur, centum decern chiliometra in meridiem ab insula 

Gotlandia distat. Ad novos petrolei fontes quaerendos imprimis pretium petrolei incitat, quod pro dolio 

iam centum viginti dollaris appropinquat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Gravissima calamitas viaria 
24.04.2008, klo 18.43 

Die Saturni (19.4.) vesperi in Hispania calamitas viaria gravissima facta est, qua novem homines Finni 

vitam amiserunt et multo plures sauciati sunt. 

Viatores e litore solari domum revertentes ab urbe Marbella in aeriportum Malagae transportabantur, 

cum autoraeda longa, qua quinquaginta fere periegetae vehebantur, in saepimentum viae autocineticae 

tanta vi impacta est, ut inde resiliret et paulo post tota subverteretur. 

Neque ille casus tristissimus obvenisset, nisi quidam autoraedarius ebrius petorritum Americanum 

nimia velocitate gubernans hoc laophorum praetervehi conatus esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid ministri Finni dixerint 
24.04.2008, klo 18.42 

Nuntius de calamitate Hispaniensi in Finnia summo cum maerore acceptus est. 

Princeps minister Matti Vanhanen re funestissima audita ait sibi persuasum esse omnes Finnos, quorum 

multi ipsi quoque in ilia regione saepe ferias egissent, in maximos luctus incidisse. 

Alexander Stubb, minister a rebus exteris: "Hie est", inquit, "dies ater, qui cuivis nostrum obtingere 

poterat." 

(Reijo Pitkaranta) 

Iter Americanum papae Benedicti 
24.04.2008, klo 18.41 

Papa Benedictus XVI itinere statali sex dierum in Civitates Americae Unitas suscepto praesidentem 

George Bush in Aedibus Albis convenit. 

Hoc ipso tempore Beatus pater duo sollemnia celebrabat, cum et diem natalem suum octogesimum 

primum et tertium anniversarium pontificatus sui agebat. 

Ultimo visitationis die in urbem New York deversus eum locum adiit, ubi ictus ille terroristicus anno 

bis millesimo primo (2001) factus erat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pretium cibi valde auctum 
24.04.2008, klo 18.40 

Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, monuit pretium annonae ubique gentium 

valde auctum iam pugnae, quae contra paupertatem fieret, detrimento esse. 

Idem dixit discrimine cibario international! effici, ut etiam securitas et incrementum oeconomicum in 

toto orbe terrarum in periculum vocarentur. 

Neque ignorabat in Haitia et diversis partibus Africae tumultus violentos ortos esse cibo cariore facto. 

(Reijo Pitkaranta) 

Athenienses sua urbe non contenti 
24.04.2008, klo 18.40 

Plerisque Atheniensibus in sua urbe habitare displicet, ut ex interrogatione nuper divulgata apparet. 



Dicunt condiciones vitae ibidem pessimas factas esse e causis diversis, in quibus sint affluentia 
vehiculorum, criminalitas aucta, pollutiones aeriae. 

lis autem, qui Athenis suo autocineto utuntur, difficillimum est aream ei statuendo invenire. 
(Reijo Pitkaranta) 

Arbor omnium vetustissima 
24.04.2008, klo 18.39 

In Suetia reperta est abies quattuor fere metra alta, quae omnium arborum viventium vetustissima esse 

putatur. 

Dendrologi enim Sueti earn iam aetate glaciali ultima natam esse existimant, quam ob rem radices eius 

saltern novem milia quingenta quinquaginta annos crevisse videntur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De problemate Tibetano 
17.04.2008, klo 19.15 

Praesidens Sinensium Hu Jintao de rebellione Tibetanorum, die decimo mensis Martii orta, opinionem 

suam primum declaravit: "Tibetum non est problema ethnicum", inquit, "nee religiosum nee de 

divisione patriae". 

His verbis dictis Tibetanorum rebellionem esse voluit conflictum suorum cum factione Dalai Lamae, 

ducis spiritalis Tibetanorum. 

Addidit quidem Sinenses paratos fore Dalai Lamam convenire, si ille destitisset conatu patriam 

dividendi et Olympia Pekinensia fraudulenter pervertendi. 

Dux Tibetanus autem in colloquio televisifico repetivit se secessionem Tibetanorum nolle sed tantum 

veram autonomiam desiderare. 

Negavit se velle Olympia boicotizari. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Italiae parlamentaria 
17.04.2008, klo 19.14 

In Italia comitia parlamentaria praemature habita sunt. 

Praesidens Georgius Napolitano mense Februario parlamentum dimiserat, cum inter partes politicas de 

legibus electoralibus convenire non potuisset. 

Regimen Romani Prodi, de fiducia suffragio repulsum, duabus septimanis ante ceciderat. 

Prodi consilio ministrorum tantum biennium praefuit. 

Aemuli principales in comitiis die Dominico et Lunae factis erant Silvius Berlusconi et Walter Veltroni, 

hie candidatus partium mediarum-sinistrarum democraticarum, ille partium mediarum-dextrarum. 

Victoriam reportavit coalitio Silvii Berlusconi. 

Veltroni cladem a suis acceptam agnovit et Silvio de victoria gratulatus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Operae novo regimini imminentes 
17.04.2008, klo 19.13 

Novo Italiae regimini, quod est secundum et sexagesimum post alterum bellum mundanum, ingentes 

operae societatem civilem modernizandi et competitivitatem meliorandi imminent. 

Debitum publicum est mille sescentorum viginti unius miliardorum euronum, cuius faenora millenos 

ducenos eurones pro singulis civibus annuatim faciunt. 

Productivitas laboris est minima terrarum industrialium et integra productio nationalis crescere prope 

destitit. 

Corruptio et criminalitas ordinata coerceri non potuerunt et ad haec omnia velut cumulus accessit vera 

calamitas oecologica, cum id, quod cura purgamentorum per multos annos neglecta effecerat, in lucem 

venire coepit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Berlusconi latinista 
17.04.2008, klo 19.11 

Silvius Berlusconi, cum interrogatus esset, quem hominem in historia memorabilem potissimum 
convenire vellet, gloriabatur se tam bene Latine scire, ut etiam una cum Iulio Caesare libenter 
prandium sumeret. 



Ait se in lyceo optimum fuisse discipulum Latinum ideoque saepe electum esse, ut cum cardinalibus 
aliisque hospitibus illustrioribus Latine colloqueretur. 
(Tuomo Pekkanen) 

ALF Romae sessionem annuam habet 
17.04.2008, klo 19.11 

Academia Latinitati Fovendae (ALF) in Instituto Romano Finlandiae hodie (18.4.) sessionem annuam 

agit, in qua duodecimus Academiae conventus internationalis, Ratisbonae anno proximo futurus, 

praeparatur. 

Praeterea de rationibus pecuniariis disputatur et Pater Caelestis Eichenseer, sodalis Academiae 

illustrissimus, qui mense Februario obiit, oratione commemorativa recolitur. 

Die Sabbati monumenta Campi Martii lustrabuntur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Causa mortis Dianae cognita 
10.04.2008, klo 19.23 

Iudices iurati Britanniae, cum per sex menses in causam mortis principissae Dianae inquisivissent, 

sententiam de ea re pronuntiaverunt. 

Ex decreto eorum patet calamitatem viariam, qua Diana et amicus eius Dodi al-Fayed anno nonagesimo 

septimo Parisiis vitam amiserunt, ab autoraedario ebrio et a photographis Dianam arrogantissime 

insequentibus ortam esse. 

Discrepat hoc iudicium ab opinione eorum, qui credunt aliquos de Diana interficienda coniuravisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Inopia aquarum in Hispania 
10.04.2008, klo 19.23 

Hispania diu longis siccitatibus laborat, sed praesertim regiones Cataloniae in maximam penuriam 

aquarum venerunt. 

Res iam eo deducta est, ut necesse esset hue aquam e Francogallia navibus cisternariis apportare. 

De quanto discrimine agatur, vel inde apparet, quod copiae aquarum subterranearum Hispaniae dimidia 

fere parte exhaustae esse existimantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De usu telephonulorum 
10.04.2008, klo 19.22 

Telephonulis in aeroplanis uti iam per Unionem Europaeam licet. 

Commissio enim Unionis novam legem sanxit, ex qua viatores, cum in finibus Europae volant, 

telephonum gestabile tam ad colloquendum quam ad textus telephonicos scribendos et ad epistulas 

electronicas mittendas adhibere sinuntur. 

In arbitrio tamen societatum aeriarum erit, utrum vectores hac licentia frui possint necne. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies sanitatis celebratus 
10.04.2008, klo 19.22 

Die Lunae in orbe terrarum dies sanitatis celebratus est. 

Turn maxime id disputabatur, qualem vim mutatio climatica ad valetudinem hominum habitura esset. 

Investigatoribus persuasum est fieri non posse, quin caelum calescens etiam saluti publicae detrimento 

esset. 

Metuunt enim, ne fontibus exarescentibus et inopia frumentaria augescente etiam varii generis 

pestilentiae et morbi contagiosi grassari incipiant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Thesaurus Vikingorum repertus 
10.04.2008, klo 19.21 

Archaeologi Sueti in oppido Sigtunia haud procul a Stockholmia sita thesaurum inde ab aetate 
Vicingorum repetentem invenerunt. 

De improviso enim in locum inciderunt, ubi omnino quadringenti septuaginta duo nummi argentei 
Arabicae originis reconditi erant. 



Rerum periti censent illis denariis ostendi incolas huius regionis iam saeculo p.Chr.n. sexto 
commercium cum gentibus longinquis habuisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Inspectiones in aeriportibus regionis Schengeniensis finitae 
04.04.2008, klo 20.59 

Inspectiones inter veteres et novas terras, quae tractatum Schengeniensem acceperunt, etiam in 

commeatu aerio sublatae sunt. 

In limitibus terrestribus et maritimis inspectiones internae iam mense Decembri finitae erant. 

Novae terrae Schengenienses sunt Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Hungaria, Slovakia,Tzekia, 

Slovenia, Melita. 

Limites interni regionis Schengeniensis nunc ubique sine inspectionibus transiri possunt. 

Leges autem nationales postulant, ut omnes viatores documentum identitatis in unaquaque terra sodali 

validum secum habeant. 

Finnia tractatum Schengeniensem mense Martio anni bis millesimi primi accepit. 

Ex membris Unionis Europaeae tantum Britannia et Irlandia eundem nondum comprobaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Concilium Samicum inauguratum 
04.04.2008, klo 20.59 

Lappones, qui malunt sua lingua Sami appellari, in Finnia octo milia septingenti (8700) numerantur, 

sed sexaginta centesimae ex eis extra regionem Samicam vivunt. 

Omnino numerus Samorum in terris septentrionalibus plus septuaginta quinqe milium esse aestimatur. 

Maior pars ex eis in Norvegia habitat. Concilium Samicum (Samediggi), anno millesimo nongentesimo 

nonagesimo sexto conditum, est organum Samorum Finniae autonomum et culturale. 

Habet viginti unum membra, quae in quadriennium creantur. Praeses concilii Samici actiones et operam 

eius moderatur et in rebus tam nationalibus quam internationalibus delegatus est Samorum Finniae. 

Concilium potest magistratibus proposita facere et de rebus ad Samos spectantibus sententiam 

officialiter dare. 

Etiam de pecuniis ad culturam, res sociales, sanitatem materiamque scholasticam destinatis constituit. 

Die Sabbati (29.3.) novum quadriennium (2008-2011) concilii Samici in ecclesia paroeciae Utsjoki 

officio divino Samice celebrato inauguratum est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Minister a munere amotus 
04.04.2008, klo 20.58 

Postquam nuntii telephonici, quos Ilkka Kanerva, minister a rebus exteris Finnorum, saltatrici gregis 
erotici miserat, palam facti sunt, fieri non potuit, quin ille munus ministeriale deponere cogeretur. 
Causa erat, quod minister, qui in rebus suis privatis inconsultius egerat, fidem apud collegas amiserat. 
Ministro Kanerva in munere successit Alexander Stubb. 
(Tuomo Pekkanen) 

Fumificatio Pekini non permittitur 

04.04.2008, klo 20.57 

Sinenses sunt acerrimi in mundo fumatores, nam ex statisticis officialibus quartus quisque Sinensis sive 

circiter trecenti quinquaginta hominum miliones tabaco indulgent. 

Olympiis autem appropinquantibus magistratus Pekinenses fumificationem in publico vetant. 

A Kalendis Maiis in cauponis, grapheis vehiculisque publicis fumificare non licebit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Visones fugitivi multiformitati naturae nocent 
04.04.2008, klo 20.56 

Visones nutriti, qui ex caveis effugerunt aut fraudulenter a tutatoribus animalium liberati sunt, 

diversitati naturae Finnicae magna damna faciunt. 

Pullos avium et ranas comedentes visones fugitivi effecerunt, ut harum populationes in insulis 

archipelagi corruerunt. 

Vescuntur etiam talpis, quarum deminutio multiformitatem herbarum restringit. 



(Tuomo Pekkanen) 

Ignis Olympicus accensus 
28.03.2008, klo 13.59 

Die Saturni (24.3.) Olympiae, in oppido antiquo Graeciae, ignis Olympicus ritu sollemni accensus est. 

Quo facto fax ilia longissimum iter centum triginta septem milium chiliometrorum ad urbem Pekinum 

versus suscepit. 

Caerimonia in luco Olympiae celebrata paulisper perturbata est, cum tres viri politicae Sinarum 

reclamitantes ex improviso ad oratorem Sinensem accurrerunt. 

Brevi tamen a custodibus publicis e conspectu remoti sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De Olympiis Pekinensibus 
28.03.2008, klo 13.59 

Aliquot principes civitatum, cum considerarent, quae facinora Sinenses in Tibeto commisissent, iam 
deliberare coeperunt, utrum athletas suos Olympiis Pekinensibus interesse sinerent necne. 
Nicholas Sarcozy quidem, praesidens Francogalliae, nuntiavit fieri posse, ut patria sua, nisi rerum in 
Tibeto condicio melior facta esset, ab Olympiis recederet. 
(Reijo Pitkaranta) 

Operistitium in Argentina 
28.03.2008, klo 13.58 

Agricolae et pecuarii Argentinae de tributis auctis irati operistitium inierunt, quo factum est, ut cives 

frumento ac commeatu privarentur. 

Minati sunt se tamdiu laborare intermissuros esse, donee administratores portoria reliquaque rerum 

rusticarum vectigalia deminuerent. 

Monuerunt magnos sumptus in causa esse, cur non iam operae pretium esset agros in parvis vicis 

colere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid WWF de Finnis dixerit 
28.03.2008, klo 13.58 

Ordo internationalis naturae tuendae (WWF) relationem divulgavit, qua societatibus Finniae ab 

industria silvestri id, quod in silvis tropicis egerint, vitio dat. 

Docet enim eas in Asia, America Meridionali aliisque orbis terrarum partibus magna praedia silvestria 

condidisse sed ostendere vix potuisse, num hae sedes industriales aut cum pactis de tutela naturae factis 

congruerent aut incolis indigenis prodessent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Vestigatio maris Antarctici 
28.03.2008, klo 13.57 

Grex oceanologorum, dum mare Antarcticum perscrutatur, maiores beluas marinas, quam 

exspectaverat, in profundis eius invenit. 

Investigatores enim inter alios cetos cyclopteridas ingenti magnitudine animadverterunt, item medusas, 

quarum manus in longitudinem quattuor metrorum extendebantur, ac Stellas marinas catinorum instar. 

Expeditio ilia ad amplum inceptum scientificum pertinebat, cuius est regiones polares hoc biennio 

examinare. 

(Reijo Pitkaranta) 

Domus Augustana in publico 
28.03.2008, klo 13.56 

Die nono huius mensis (9.3.) Domus Augustana, quam primus imperator Romanus in colle Palatino sibi 

aedificavit, in publicum proposita est. 

Aperta sunt quattuor conclavia, scilicet triclinium, cubiculum, oecus magnus, diaeta imperatoris 

Augusti privata. 

Hoc loco archaeologico spectatoribus copia offertur cum alias res veteres turn pulcherrima opera 

tectoria admirandi, quae in parietibus illius domus picta sunt. 

Dicuntur et arte et usu colorum picturas parietarias Pompeianas et Herculanenses aequiperare. 



(Reijo Pitkaranta) 



Tumultus in Tibeto orti 
25.03.2008, klo 11.21 

Tumultus violenti, in urbe Lhasa orti, etiam extra Tibetum in aliquas provincias Sinarum vagati sunt. 
Tibetani, quorum patria est in dicione Sinensium, contra horum potestatem et pro Dalai-lama 
reclamitaverunt, sed protestationes eorum a Sinensibus vi et armis suppressae sunt. Dalai -lama, dux 
spiritualis Tibetanorum, qui in India exsulat, postulavit, ut de rebus Tibeti recentioribus inquisitio 
internationalis fieret. 

Censebat causam esse inquirendi, an genocidium culturale in Tibeto factum esset. Esse orbis terrarum 
Sinenses etiam de Olympiis Pekinensibus bene gerendis commonere. Sinenses autem Dalai-lamam et 
regimen Tibeti fugitivum, quod Dharamshalae, in urbe Indiae septentrionalis, versatur, de tumultibus 
ante Olympia Pekinensia movendis accusaverunt. 

Sed Dalai-lama illas accusationes refutavit dicens se tantum autonomiam Tibeti, velut partis Sinarum, 
non plenam de Sinis independentiam sustinere. 
(Tuomo Pekkanen) 

Impossibile est, ut non veniant scandala 
25.03.2008, klo 11.20 

His temporibus amores moderatorum Finniae animos civium excitaverunt. Primum aliquot feminae 

lamentabantur sibi molestias sexuales in parlamento a collegis delegatis allatas esse. 

Deinde arnica primi ministri librum de amoribus ipsorum mutuis divulgavit, cui minister tantopere 

suscensuit, ut litem contra illam intenderet. Iudices autem amicam absolverunt.Tum iuvenis saltatrix 

cuiusdam gregis erotici palam fecit se ducentos nuntios telephonicos a ministro rerum exterarum 

sexagenario accepisse. Postremo, in cumulum horum scandalorum, rumores de relationibus, quas 

marescalchus Mannerheim in famulum suum Kirgisianum olim habuisset, in fabula scaenica expositi 

sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hiems globaliter frigida 
25.03.2008, klo 11.19 

Etsi caelum in Finnia aliisque terris Europae septentrionalis hac hieme mitissimum fuit, globaliter 
frigidissimum quattuordecim annis fuisse aestimatur. 

Causa est phaenomenon La Nina, quod in Oceano Pacifico effecit, ut summae aquae marinae circa 
aequatorem frigescerent. La Nina anno proximo oriri coepit et effectus eius nunc est conspicuus. 
(Tuomo Pekkanen) 

Dorotheus in Kremlinum migrabit 
23.03.2008, klo 10.50 

Cum Demetrius Medvedev munus praesidentiale susceperit, in Kremlinum etiam Dorotheus (Russice 

Dorofei), cattus eius Sibirianus quattuor annos natus migrabit. 

Deliciae praesidentis Putin est Conni, canis Labradoriensis, qui solet una cum illo summis conventibus 

interesse et in multis programmatis televisificis apparere. 

Neque Dorotheus rerum gestarum omnino imperitus est. 

Nam olim, cum Medvedev prope Michaelem Gorbatshov, moderatorem Sovieticorum, habitaret, 

Dorotheus cum catto huius rixam habuit, ex qua inferior discessit. 

Denique coniuges Medvedev decreverunt, ut Dorotheus castraretur, ne iterum in rixas perniciosas 

incideret. 

(Tuomo Pekkanen) 

De comitiis Hispaniae 
14.03.2008, klo 10.02 

Die Dominico (9.3.) in Hispania comitia parlamentaria instituta sunt, quorum victoriam factio 

socialistarum reportavit. 

Inde sequitur, ut Jose Luis Rodriquez Zapatero, princeps minister hodiernus, munere suo alterum 

quoque quadriennium fungatur. 

In parlamento Hispaniae trecentae quinquaginta sedes sunt, e quibus centum undeseptuaginta 



socialistae sibi paraverunt, cum conservativis centum quinquaginta tres obtingerent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Moderatores Cypri convenient 
14.03.2008, klo 10.01 

Moderatores utriusque partis Cypri consenserunt, ut die vicesimo primo huius mensis (21.3.) inter se 

convenirent collocuturi, quaenam sors huius insulae futura esset. 

Constat Cyprum in duas civitates divisam esse, quarum unam Graeci obtinent, altera autem Turcarum 

propria est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Arctopolis 450 annorum 
14.03.2008, klo 10.01 

Pori, urbs maritima Finniae occidentalis, quae Latine Arctopolis audit, die Saturni (8.3.) quadringentos 

quinquaginta annos complevit. 

Dies anniversarius variis sollemnitatibus celebrabatur, quibus etiam praesidens rei publicae Tarja 

Halonen interfuit. 

Pro conditore Arctopolis habetur Iohannes, dux Suetiae, quippe qui, dum urbem mediaevalem Finniae 

Ulvila obit, in litore maris vicini novum emporium constitui iusserit. 

Hoc factum est postridie Nonas Martias anno millesimo quingentesimo duodesexagesimo (8.3.1558). 

(Reijo Pitkaranta) 

Expositio 'Domus Pompeiana' 
14.03.2008, klo 10.00 

Kalendis Martiis in museo artis Helsinkiensi Amos Anderson appellato expositio nomine 'Domus 

Pompeiana' inaugurata est. 

Qua monstratione spectatoribus occasio datur domum Marci Lucretii, quae media urbe Pompeiis 

reperta est, suis oculis cognoscendi. 

Ex ornamentis illius domus nee non ex aliis rebus ante oculos positis iudicari potest, qualis fuerit vita 

Pompeiana ante eruptionem Vesuvii anno p.Chr. n. undeoctogesimo factam. 

Expositio usque ad mensem Maium exeuntem aperta erit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Russi praedia Finniae emunt 
14.03.2008, klo 09.59 

Cives Russi maiore studio quam umquam ante arationes et praedia in Finnia emunt, ut ex statisticis 

Sedis geodeticae apparet. 

Namque anno praeterito inter Finnos et Russos octingenta quinquaginta fere commercia rerum 

immobilium facta sunt, cum numerus talium negotiorum prioribus annis nonnisi ducentorum aut 

trecentorum fuisset. 

Plerique emptores maxime id agunt, ut villam in partibus Finniae orientalibus sitam sibi acquirant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hiems thermica Finniae defuit 
14.03.2008, klo 09.58 

Tempestas in regionibus Finniae maxime meridianis hac hieme tam mitis fuit, ut hiems thermica, quae 

dicitur, hue omnino non veniret. 

Sensu enim thermico hiems turn demum incipit, cum temperatura diei et noctis media minime quinque 

diebus continuis frigorosa est. 

Alandiae autem atque urbibus Hanko et Helsinki talia frigora hoc anno omnino defuerunt, ut 

meteorologi observaverunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Medvedev praesidens Russiae designatus 
06.03.2008, klo 18.46 

Demetrius Medvedev, candidatus factionis Russiae Unitae, suffragatoribus gratias egit, qui comitiis 

praesidentialibus eum praesidentem Russiae designaverant. 

Medvedev plus septuaginta centesimas (70,28%) votorum accepit, Gennadi Zjuganov, candidatus 



communistarum, prope duodeviginti (17,72%), Vladimir Zhirinovski, factionis democratarum 

liberalium, minus decern (9,34%). 

Medvedev affirmavit se politicam praesidentis Putin continuaturum esse. 

Observatores occidentales, quod in comitiis Russiae vituperarent, viderant: Electionem non fuisse 

omnino democraticam, nihilo minus eventum satis bene voluntatem populi praeferre; defectus fuisse 

eiusdem fere generis, cuius in comitiis parlamentariis mense Decembri factis. 

Id observatores praesertim animadverterant, quod candidati in instrumentis informaticis inaequaliter 

visibiles fuissent. 

Moderatores Unionis Europaeae Demetrio Medvedev de victoria gratulabantur et multi ex eis sperabant 

fore, ut illo praesidente relationes in Russiam meliores quam ante fierent. 

Causae discordiarum fuerunt inter alia missilia Americanorum, quae in Polonia collocarentur, 

independentia Kosoviae nee non de energia quaestiones. 

Praesidens Finniae Tarja Halonen telephonice praesidenti designato gratulata eum invitavit, ut Finniam 

visitaret. 

Halonen et Medvedev iam antea ter convenerunt, proxime Moscuae mense Septembri. 

Medvedev Finniam bene novit et conscius est et bonarum relationum Finno-Russicarum et 

problematum practicorum, quae in cooperatione inter utramque nationem occurrunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Clinton Obamam assequitur 
06.03.2008, klo 18.45 

Postquam Hillary Clinton in suffragiis primariis Texianis et Ohioensibus superior facta est, certamen de 

candidatu democratarum intentius fit. 

Barack Obama, qui antea in duodecim civitatibus vicerat, adhuc numero delegatorum praevalet, sed 

Clinton in certamine perseverat neque spe victoriae desistit. 

In partibus republicanorum John McCain, gubernator Arizonae, iam munus candidatorium, ad quod 

mille centum nonaginta unus (1191) delegati postulantur, pro certo occupavit. 

Nam Mike Huckabee, aemulus eius principalis, cognito eventu comitiorum in Texia et Ohio factorum, 

re desperata certamen de candidatu deposuit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Finnia competitivitate excellit 
06.03.2008, klo 18.44 

Allianz, institutum investigationis oeconomicae, quod inter maxima in Europa numeratur, in conspectu 

annuo recens divulgato censet competitivitatem Finniae inter quattuordecim Unionis Europaeae 

nationes esse optimam. 

Competitivitas, de qua agitur, ex sex partibus vel segmentis constat, scilicet ex incremento 

oeconomico, incremento productivitatis, opibus ingenii, occupatione operum et laborum, investimentis 

futuris, stabilitate oeconomiae publicae. 

In universum aestimanti ille conspectus ostendit oeconomiam in Unione Europaea validam esse et 

productivitatem in undecim nationibus eius celerius quam in USAcrescere. 

(Tuomo Pekkanen) 



Raul Castro praesidens 
28.02.2008, klo 16.46 

Novus praesidens Cubae consensu omnium electus est Raul Castro, frater minor Fidelis septuaginta 

septem annos natus. 

Nee mirum, si respicis eum iam inde ab anno bismillesimo sexto, quo Fidel enterotomiam subiit, 

munere praesidentis fungi. 

Vicarius eius designatus est Jose Ramon Machado, communista durissimi generis, qui cum fratribus 

Castro annis quinquagesimis pro causa communi commilitavit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De rebus Americae Latinae 
28.02.2008, klo 16.45 

Inter moderatores Argentinae et Brasiliae de reactorio nucleari communi aedificando convenit, ut 
caveretur, ne copiae energiae deficerent. 



Inceptum palam factum est in urbe Bonaeropoli, ubi praesidentes utriusque civitatis conventum 

habuerunt. 

Inter colloquium id quoque disputatum est, quibusnam rationibus consilia ad defensionem pertinentia 

opera coniuncta perficerentur 

(Reijo Pitkaranta) 

De praesidente De Gaulle 
28.02.2008, klo 16.44 

Die Saturni Parisiis museum vitam et res gestas praesidentis Charles de Gaulle illustrans inauguratum 

est. 

Praeterea Francogalli statua posita memoriam ducis sui magni recolere voluerunt. 

Haec monumenta iuxta sepulcrum Napoleonis collocata eo spectare dicuntur, ut praesertim iuventus 

Francogallica intellegere doceatur, qualem vitam et quales cogitationes ille vir de historia Francogalliae 

tam bene meritus habuerit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De statu vitae Finnorum 
28.02.2008, klo 16.43 

Condiciones vitae Finnorum ad quamvis fere classem socialem et oeconomicam pertinentium meliores 

factae sunt, ut etiam quaestus eorum creverunt. 

Eodem tempore autem differentiae redituum in Finnia auctae sunt, quo factum est, ut populus minutus 

etiamnunc laboraret, cum cives bene remunerati maiore prosperitate quam ante uterentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria Belli Finnici 
28.02.2008, klo 16.44 

Die vicesimo primo huius mensis (21.2.) ducenti anni acti erant, cum copiae Russorum in Finniam, 

quae tunc temporis pars Suetiae erat, infestis signis invaserunt. 

Causa belli erat, quod Gustavus, rex Suetiae, Napoleoni et imperatori Russiae adversatus recusaverat, 

quominus ad societatem militarem contra Britanniam factam accederet. 

Bellum Finnicum, ut in annalibus nostris appellatur, vario Marte gestum anno millesimo 

octingentesimo nono (1809) compositum est. 

Condiciones pacis convenerunt, ut Finnia sub potestatem Russiae redigeretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies intercalaris 29.2. 
28.02.2008, klo 12.46 

Hodie sive pridie Kalendas Martias (29.2.) diem intercalarem habemus, quam ob rem mensis 

Februarius uno die longior est. 

Ratio annos bissextiles observandi C. Iulio Caesare auctore usu recepta est, quippe qui ordinem 

annorum ad cursum solis accommodans decerneret, ut singuli anni trecentos sexaginta quinque dies 

haberent, sed quarto quoque anno post tertium et vicesimum diem mensis Februarii unus dies 

intercalaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Kosovia sui iuris facta 
22.02.2008, klo 10.16 

Die Dominico (17.2.) in Europa nova civitas orta est, cum parlamentum Kosoviae patriam suam rem 

publicam sui iuris factam et potestate Serbiae liberam declaravit. 

Quae cum ita sint, Kosovia iam sexta in numero earum civitatum est, quae a pristina Iugoslavia 

separatae se in libertatem vindicaverunt. 

Terra Kosovia tota aream undecim fere milium chiliometrorum quadratorum complectitur, et in finibus 

eius circiter duae miliones hominum habitant. 

Longe maxima pars incolarum Albani sunt, quippe qui plus nonaginta centesimas totius populi 

efficiant. 

Pristina, urbs caput Kosoviae, sexies centena milia habitatorum numerat. 

(Reijo Pitkaranta) 



Fidel Castro munus deponit 
22.02.2008, klo 10.15 

Fidel Castro, praesidens Cubae unius et octoginta annorum, qui iam per duos annos propter causas 

valetudinarias a negotiis publicis vacat, ad munus gerendum non redibit. 

De hoc consilio in paginis interretialibus actorum diurnorum officialium Cubae nuntiavit. Successor 

eius die Dominico creabitur, cum parlamentum ad proximam sessionem convenerit. 

Castro civitati suae per dimidium fere saeculum praefuit, nam summam imperii anno millesimo 

nongentesimo undesexagesimo assecutus est, cum eversione rerum in Cuba facta pristinum 

praesidentem Fulgentium Batista potestate expulit. 

(Reijo Pitkaranta) 

P.C. Eichenseer mortem obiit 
22.02.2008, klo 10.15 

Pater Caelestis Eichenseer, vir de Latinitate viva egregie meritus, pridie Nonas Februarias (4.2.) diem 

supremum obiit octoginta tres annos natus. 

Per multa decennia princeps redactor erat Vocis Latinae, commentariorum Latinorum, qui Saraviponti, 

in urbe Germaniae, quater in anno eduntur. 

Hue accedit, quod Eichenseer socius Acedemiae Latinitati Fovendae fuit et innumerabilia seminaria 

Latina moderabatur sermone Romanorum mira arte usus. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hymnus nationalis Hispaniae 
22.02.2008, klo 10.14 

Hispanis non contigit, ut hymnum suum patrium verbis ornarent. 

Nam Consilium Olympicum Hispaniense, quod hoc mandatum sibi perficiendum susceperat, conatu 

destitit, quia de delectu verborum non convenit. 

Antea quidem Hispani carmen quoddam militare pro hymno nationali habebant, sed anno millesimo 

nongentesimo septuagesimo quinto (1975) eo uti desierumt, cum verba eius aetatem dictatoris Franco 

in memoriam reducere viderentur. 

(Tom Bergman) 

Tempus dormiendi Finnorum 
22.02.2008, klo 10.12 

Finni breviores noctes agunt quam ante, et adhuc plures insomnia laborant. 

Quod apparet ex investigatione, quam Institutum a sanitate publica faciendam curavit. 

His triginta annis somnus nocturnus civium adultorum duodeviginti fere minutis brevior factus est. 

Numerus enim eorum, qui singulis noctibus octonas horas dormiunt, deminutus est, cum multitudo 

hominum septenas horas somniantium augeretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Caveant consules, ne NATO dissolvatur 
14.02.2008, klo 17.28 

In Conventu de securitate Monaci habito Robert Gates, minister a defensione Americanorum, 

Europaeos hortatus est, ut suam in Afganistania responsalitatem assumerent. 

Si Europaei partem oneris non portavissent, periculum fore, ne NATO dissolveretur. 

Gates Europaeis persuadere conatus est bellum Afganistaniae cum periculo terrorismi globalis 

coniunctum esse. 

In Afganistania responsalitas rerum gerendarum inaequaliter divisa est, nam Britanni et Americani 

partes meridionales periculis expositas tenent, Germani autem et nationes, quae membra Natonis non 

sunt, in regionibus septentrionis tranquillioribus operantur. 

Neque peregrini facile discedere possunt, nam adhuc procul abest, ut regimen Afganistaniae de 

securitate curare valeat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russiam non esse periculum 

14.02.2008, klo 17.27 

In eodem conventu Monacensi Sergei Ivanov, vicarius primi ministri Russorum, affirmabat Russiam, 

etsi plus quam ante in politica mundana valere conaretur, securitati ceterarum nationum nullum esse 



periculum. 

Russiam id agere, ne confoederationes militares orerentur neve in conflictus cum partibus adversis 

incideret. 

(Tuomo Pekkanen) 

Consilium Europaeum sollicitatum 

14.02.2008, klo 17.27 

Consilium Europaeum, unicus ordo occidentalis, qui comitia Russiae praesidentialia observat, rettulit 

se de honestate suffragiorum sollicitari. 

Comitia, in quibus omnibus candidatis eadem facultas oblata non esset, iusta haberi non posse. 

Vulgo creditur Demetrius Medvedev, cui Vladimir Putin favet, ceteris superior in comitiis fore. 

(Tuomo Pekkanen) 

Laboratorium spatiale Europaeum 
14.02.2008, klo 17.26 

Primum laboratorium spatiale Europaeum, nomine Columbus, quod navicula Atlantis ex Florida ad 

internationalem stationem spatialem (ISS) portavit, in latere eius ab astronautis fixum est. 

Laboratorium, quod pondus habet decern tonnarum, inter alia investigabit, quo modo variae materiae 

variique liquores in spatio cosmico se gerant. 

Inest in Columbo etiam instrumentum Finnicum, quod metietur, qua frequentia micrometeoroides et 

particulae scrutorum cosmicorum in spatio inveniantur. 

Propositum est, ut navicula Atlantis, in qua sunt quinque astronautae, ex statione spatiali die Sabbati 

(16.2.) solvatur et biduo post in Floridam revertatur. 

(Tuomo Pekkanen) 



Fumificatio funesta 

14.02.2008, klo 17.25 

Ordo Mundi Sanitarius (WHO) rettulit unum hominum miliardum, nisi nationes mundi ilico consilia 

contra tabacum cepissent, hoc saeculo a fumificatione tabaci periturum esse. 

Saeculo proximo centum miliones ita perisse. Augmentum igitur decemplex fore. Maxima damna a 

tabaco futura esse apud nationes egentiores. 

(Tuomo Pekkanen) 

Potator capitis damnatus 

14.02.2008, klo 17.25 

Vir Iranianus, viginti duos annos natus, capitis damnatus est, quod vinum combustum biberat. 

Ex lege sharia in Irania vigente potator quater deprehensus, qui facinus confessus est, morte multari 

potest. 

Iuris consulti dicunt supplicia de hoc scelere sumpta esse rarissima. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies Martis supernus 
08.02.2008, klo 09.14 

Die Martis primaria suffragia praesidentialia in viginti quattuor civitatibus Americanis facta sunt. 
In partibus democratarum Hillary Clinton et Barack Obama aequo Marte certabant neque adhuc pro 
certo scitur, uter eorum munus candidatorium sibi vindicet, etsi iam plus quam dimidium civium ad 
urnas accesserunt. Ex duobus milibus viginti quinque (2025) delegatis, qui ad candidaturam 
democratarum quaeruntur, Hillary Clinton octingentos quadraginta quinque (845), Barack Obama 
septingentos sexaginta quinque (765) habet. Apud republicanos John McCain optime procedere 
perrexit, sed competitores Mitt Romney et Mike Huckabee in certamine perseverant. 
(Tuomo Pekkanen) 

Tadic in Serbia victor 
08.02.2008, klo 09.13 

Boris Tadic, praesidens Serbiae hodiernus, cum suffragiis die Dominico factis de adversario suo 
Tomislavo Nikolic victoriam reportavit, in alterum praesidentatum designatus est, Nicolic, qui 
nationalismo extremo favet, se cladem accepisse confessus est. 



Tadic, ut observatores censent, politica sua iter Serborum in Unionem Europaeam maturabit. 
(Tuomo Pekkanen) 

De missilibus defensivis in Polonia collocandis 
08.02.2008, klo 09.12 

Americani et Poloni de systemate missilium defensivorum in Polonia construendo decreverunt. 
Rem palam fecit Radek Sikorski, minister a rebus exteris Polonorum, qui Washingtoniae cum 
Condoleeza Rice consultaverat. Americani defensionem aeriam Polonorun renovabunt, Poloni autem 
hac condicione missilia Americanorum in patriam accipient. 
(Tuomo Pekkanen) 

Suetia a Consilio Europaeo reprehenditur 
08.02.2008, klo 09.12 

Consilium Europaeum Suetiam iterum reprehendit, quod ibi linguae minoritatum neglegantur. 
Censet enim minoritatum linguas, ut Finnicam, in scholis Sueticis parum doceri. In relatione recens a 
Consilio divulgata Suetia ilia vitia et defectus nondum correxisse dicitur, de quibus Consilium 
Europaeum iam antea admonuerit. 
(Tuomo Pekkanen) 

Sarkozy et Bruni in matrimonium 
08.02.2008, klo 09.11 

Nicolas Sarkozy, praesidens Franciae, et Carla Bruni matrimonium iunxerunt. 

Caerimonia nuptialis in palatio Elysaeo privatim, proximis praesentibus, die Sabbati celebrata est. 

Bruni, olim erat monstratrix vestimentorum, postea facta est cantatrix musicae popularis. Sarkozy cum 

Caecilia, coniuge priore, mense Octobri divortium fecit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Carnisprivium iniit 
08.02.2008, klo 09.10 

Dies carnisprivii inceperunt. Celeberrimae sunt feriae, quae tempore carnisprivii ineunte apud Flumen 
Ianuarii (Rio de Janeiro) in Brasilia per quinque dies fiunt. 

Culmen feriarum faciunt processiones, quibus scholae sambicae in Sambodromo urbis inter se certant. 
Hoc anno circiter septingenta milia hospitum Brasiliensium aut peregriniorum sollemnitatibus 
intererant. Prope decern milia vigilum ordinem et securitatem urbis viarum custodiebant. Hilaritatem 
hominum pluviae, hoc anni tempore in Brasilia haud rarae, aliquantulum perturbaverunt. In regione 
Itaipava, prope Flumen Ianuarii sita, vespere Sabbati (2.2.) una hora tantum pluebat quantum tribus 
fere septimanis solet. 
(Tuomo Pekkanen) 

Suharto mortem obiit 
01.02.2008, klo 10.46 

Suharto, pristinus praesidens et dictator Indonesiae octoginta sex annos natus, die Dominico mortem 

obiit, postquam e comate, quo eodem die mane afflictus erat, non iam experrectus est. 

Per tres septimanas in periculo mortis fuerat, cum ex insufficientia viscerum laboraret et cerebrum eius 

duobus infarctibus laesum esset. 

Suharto, qui cum suis ministris tam de iuribus humanis violatis accusari quam propter civitatem suam 

bene constitutam laudari solet, plus triginta annos in Indonesia rerum potitus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid George Bush dixerit 
01.02.2008, klo 10.45 

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, cum die Martis mane apud congressum 

orationem in munere suo ultimam de statu nationis haberet, animos civium sollicitudinibus 

oeconomicis liberare conatus est. 

"In praesenti, 'inquit', res pecuniaria publica quidem vacillat, sed dubium non est, quin, ubi paulum 

temporis elapsum erit, novum incrementum oeconomicum visuri simus." 

Praeter negotia domestica Bush etiam mentionem belli Iraquici fecit et quaestionem de armis 

nuclearibus Iraniae attigit. 



(Reijo Pitkaranta) 

Operatio pad tuendae 
01.02.2008, klo 10.43 

Unio Europaea operationem paci tuendae in Tzadia et in Re publica Africae Mediae officialiter 

incohavit. 

Ministri enim Unionis a negotiis exteris decreverunt, ut Patrick Nash, praefectus legionis Hibernus, qui 

huic actioni praeest, initium copiarum in Africam mittendarum faceret. 

Ex Finnia in Tzadiam sexaginta fere milites profecturi sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Observatores in Russiam 
01.02.2008, klo 10.43 

Consilium electorale Russiae trecentos quinquaginta legatos internationales ad comitia sua 

praesidentialia observanda invitavit. 

Septuaginta eorum ex Ordine de securitate et cooperatione Europaea venient. 

Vladimir Tshurov, praeses illius Consilii, promisit observatoribus liberam licentiam operandi datum iri, 

dummodo ne leges Russiae violarent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hiems Sinarum saevissima 
01.02.2008, klo 10.42 

In Sinis saltern quinquaginta homines vitam amiserunt tempestatibus hiemalibus, quibus saeviores 

semisaeculo proxime praeterito nullae ibi fuerunt. 

Nivibus densis et imbribus gelidis cadentibus factum est, ut multae miliones civium electricitate 

privarentur et commeatus publicus in magnum discrimen vocaretur. 

Neque rerum condicio in melius mutari videtur, nam meteorologi praedixerunt hiemem durissimam in 

Sinis continuatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 



Novae animantim species 
01.02.2008, klo 10.42 

In silvis Finniae nuperrime mille quingentae novae animantium species inventae sunt, quarum paene 

ducentae ante hoc tempus peritis scientiae animalium et herbarum incognitae erant. 

Quibus continentur et fungi et insecta, quorum in numero muscae quaedam sunt. 

Zoologis persuasum est in natura Finniae adhuc decern milia aut etiam triginta milia organismorum 

ignotorum latere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sedes cursualis direpta 
24.01.2008, klo 17.34 

Die Martis multo mane latrones armati sedem cursualem urbis Gothoburgi diripuerunt. 

Hoc in scelere, quod de secunda vigilia noctis commissum est, nemo vulneratus est, sed operarii ibidem 

tunc temporis laborantes humi iacere coacti sunt, donee praedatores ereptione facta se foras eruperunt. 

Spoliatores sex autocinetis incensis et bombis in viis urbis dispositis fugam suam faciliorem reddere 

conabantur. 

Quantam autem pecuniae summam secum tulerint, nondum constat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Vexillum Iraquiae mutatur 
24.01.2008, klo 17.34 

Parlamentum Iraquiae sententiam pro vexillo civitatis mutando tulit. 

Placuit Stellas exinde auferri, ut impediretur, ne memoria dictatoris Saddam Hussein per illam 

figurationem in mentem nationis revocaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De superficie Maris interni 



24.01.2008, klo 17.33 

Superficies Maris Mediterranei usque altius ascendit idque tanta celeritate, ut hie rerum progressus iam 
multis peritis sollicitudinem afferat. 

Ex investigatione, quam Institutum geographicum Hispaniae faciendam curavit, apparet fieri posse, ut 
aquae eiusdem maris quinquaginta annis proxime futuris in fastigium dimidio metro superius attollant. 
Si id, quod praedictum est, evenerit, civitates maritimae sine dubio in magno periculo versabuntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

Episcopi Finni cum papa locuti 
24.01.2008, klo 17.32 

Kari Makinen, episcopus Aboensis, et Jozef Wrobel, episcopus Romano -catholicus Helsinkiensis 

papam Benedictum XVI Romae convenerunt eique nomisma ad honorem anni iubilaei Michaelis 

Agricolae conflatum tradiderunt. 

Sollemnitas instituta est post missam sollemnem, quam Finni in ecclesia Romana nomine "Santa Maria 

Sopra Minerva" die Sancti Henrici quotannis celebrare solent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Flocculus, parvus ursus marinus 
24.01.2008, klo 17.31 

Pullus ursi marini, quem curatores vivarii Norimbergensis sibi tuendum susceperunt, Flocculus 

nuncupatus est et ab omnibus in deliciis habetur. 

Quod animal nefrens in fidem hominum recipiendum erat, quod metuebatur, ne, nisi id factum esset, 

ipsa mater ei nocitura aut etiam interfectura fuerit. 

Flocculus iam eadem fere celebritate fruitur ac Canutus, alter ursus marinus parentibus orbatus, qui 

anno proxime praeterito incredibile quantam viatorum multitudinem ad vivarium Berolinense allexit. 

(Reijo Pitkaranta) 



Forum argentarium fluctuat 
17.01.2008, klo 17.58 

Cum homines degentiores, qui ad domos emendas pecuniam mutuam acceperunt, auctis faenoribus et 

pretiis habitationum minoratis debita argentariis rite solvere non potuerint, res nummaria in USA in 

gravius in dies discrimen vocatur. 

Anno proximo centum quinquaginta domus argentariae propter pecunias mutuas temere datas 

decoxisse aestimantur. 

Citigroup, maximus in USA complexus argentarius, rettulit se ultima quarta anni proximi plus 

duodeviginti miliardorum dollarorum damnum ex mutuis non solutis cepisse. 

Anno ante idem lucrum plus quinque miliardorum fecerat. Pessimi nuntii etiam ab aliis magnis 

argentariis, ut Merrill Lynch, JPMorgan, Wells Fargo, allati sunt. 

Ex America sollicitudo in forum argentarium totius orbis invasit et in plerisque bursis pretia titulorum 

male descenderunt. 

In bursa Helsinkiensi descensus huius mensis est iam decern fere centesimarum, qui maior est quam 

alibi. 

Stockholmiae condiciones sunt similes. Etiam in Norvegia et Dania pretia bursaria praecipiter 

descenderunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Facinora piratarum aucta 
17.01.2008, klo 17.54 

Ordo maritimus internationalis (1MB) rettulit facinora piratica post aliquot annos tranquilliores 

praeterito anno in orbe terrarum valde aucta esse. 

Augmentum a priore anno fuit decern centesimarum. 

Piratae in ducentas sexaginta tres naves invaserunt, duodecim naves omnino occupaverunt, sexaginta 

nautas vulneraverunt, quinque occiderunt. 

Piratica est problema gravissimum navigationis mundanae, nam plus quam nonaginta centesimae 

mercium via maritima transportantur. 

Regiones maritimae periculosissimae sunt orae Nigeriae et Somaliae, ubi nonaginta centesimae 

latrociniorum fiunt. 



In Indonesia autem, quod fuit olim receptaculum et perfugium piratarum, numerus invasionum factus 
est minor. 
(Tuomo Pekkanen) 

Beneficia vitamini D 

17.01.2008, klo 17.52 

Investigatio Americana ostendit defectu vitamini D periculum ictus cardiaci augeri. 

Ex ilia investigatione homines, qui eo defectu laborant, sexaginta centesimis(60%) maius periculum 

subeunt quam alii. 

Qui praeterea hypertoniam habent, in periculo etiam maiore sunt. Ex quo sequitur, ut vitaminum D a 

morbis cardiovascularibus tueri possit. 

Vitaminum D accipias ex oleo iecoris piscini, pisce crasso, lacticiniis. Mud vitaminum etiam effectu 

radiationis Solaris ultraviolaceae in cute nascitur. 

Sufficit ter singulis septimanis quindecim minutas apricari, ut satis vitamini accipias. 

Tempore hiemali, cum lux solis est exigua, fons praecipuus D vitamini est cibus. 

(Tuomo Pekkanen) 

Lapidationem in Irania finiendam 
17.01.2008, klo 17.51 

Amnestia Internationalis, ordo a iuribus humanis, ab Iranis flagitat, ut lapidationem ad capitis poenam 

expetendam finiant. 

Lapidationem esse poenam foedam et immanem, quae hodie quoque novem feminis et duobus viris 

immineat. 

In causa adulterii capitis poenam non omnino esse constituendam. 

(Tuomo Pekkanen) 

Electiones in Nova Hantonia primariae 
11.01.2008, klo 09.58 

Novus praesidens Americanorum mense Novembri designabitur, sed antea electiones primariae 
utriusque factionis principalis in singulis civitatibus fiunt. 

In Nova Hantonia (New Hampshire) senatrix Hillary Clinton insignem victoriam reportavit, cum 
undequadraginta centesimas (39%) ex votis democratarum cepit. Barack Obama, aemulus eius 
principalis, triginta sex centesimas sibi conciliavit. Victoria senatricis fuit inopinata, nam septimana 
proxime praeterita, cum Barack primum et John Edwards secundum locum apud democratas civitatis 
Iowae obtinuisset, multi experti illam iam pro candidata mortua et sepulta habebant. Apud republicanos 
victor evasit senator veteranus John McCain. Electiones primariae in civitatibus Michigania, Nevada, 
Carolina Meridionali proxime continuabuntur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Neapolis purgamentis obruitur 
11.01.2008, klo 09.57 

Neapoli, in urbe capite Campaniae, curatio purgamentorum in singulos annos magis magisque neglecta 

est. 

Mense Decembri res adhuc gravescere coepit, cum comportatio reliquiarum et eiectamentorum in 

suburbiis Neapolitanis omnino cessavisset. Postea altissimi acervi purgamentorum etiam in media urbe 

surrexerunt. Cives Neapolitani problemate purgamentorum excitati lapidibus contra vigiles 

coniectis cum illis vehementer conflixerunt. In viis urbis etiam purgamentorum acervos incendendo et 

vehicula subvertendo protestationes sponte susceperunt. Una ex causis neglectae reliquiarum curationis 

esse dicitur corruptio magistratuum et criminalitas ordinata. 

(Tuomo Pekkanen) 

Tertius quisque Arabs litteras nescit 
11.01.2008, klo 09.56 

Ordo ab educatione et cultura Foederationis Arabicae rettulit tertium quemque incolam terrarum 
Arabicarum legere et scribere nescire; ex feminis paene dimidiam partem ignaram litterarum esse. 
Foederatio Arabica censet illud problema esse gravissimum et terras sodales hortatur, ut ad rem 
reficiendam celeria consilia capiant. 
(Tuomo Pekkanen) 



Emissiones carbonei dioxydati mortem maturant 
11.01.2008, klo 09.56 

Investigatio in Universitate Stanfordiana recens facta ostendit emissiones carbonei dioxydati in USA 

singulis annis complures centenas mortes praematuras facere. 

Ex ilia investigatione emissiones officinarum et vehiculorum causa sunt morborum cardiovascularium, 

qui mortem maturare possunt. Globaliter bini miliones hominum annuatim propter aeris inquinationem 

moriuntur. 

(Tuomio Pekkanen) 

Salvatio mirabilis 
11.01.2008, klo 09.55 

Alcides Moreno, qui fenestras quadragesimi septimi tabulati caeliscalpii Manhattanensis lavabat, ex 
altitudine centum quinquaginta metrorum decidit, cum sustentaculum, in quo stabat, repente solutum 
esset. 

Frater, qui una cum illo ibi laborabat, ilico mortuus est, Alcides autem superstes in nosocomium 
portatus inter quattuor septimanas novem operationes orthopedicas passus est. Damna capitis eius erant 
levia et iam membra normaliter movet, respirat, loquiturque. Medici censent salvationem Alcidis esse 
magnum miraculum, nam etiam ex hominibus, qui ex tertio tabulato deciderunt, dimidia pars intereunt. 
(Tuomo Pekkanen)! 

Novus annus inauguratus 
04.01.2008, klo 10.29 

Novus annus bis millesimus octavus (2008) toto orbe caerimoniis consuetis inauguratus est. 

In urbe New York sollemnitates quidem metu terrorismi aliquantum obscurabantur, sed Bagdati dies 

festus mirum quam laetus erat. Berolinum idque ad portam Brandenburgensem circiter decies centena 

milia hominum convenerant, ut anno incipienti propinarent. In sinu urbis Londinii totidem fere Britanni 

congregati erant exspectantes, donee Big Ben, campana aedium parlamentarium, ad signum anni 

vertentis sonaret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Tarja Halonen dixerit 
04.01.2008, klo 10.28 

Praesidens Finniae Tarja Halonen oratione initio anni publice habita Finniam societatem civilem 

integram laudavit. 

Se tamen sollicitam esse, ne ilia prosperitas iam fatisceret, cum bona patriae civibus inaequaliter 

distributa essent. ?Quamvis reditus hominum?, inquit, ?aucti sint, fortunae tamen condiciones in 

civitate multum variant.? 

(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Pakistania status 
04.01.2008, klo 10.28 

Benazir Bhutto, dux partium popularium Pakistaniae, septimana proxime praeterita, ut iam inter omnes 

constat, caede clandestina occisa est. 

Ei in praesidatu factionis successit films Bilaval Zardari, adulescens undeviginti annorum, et vicarius 

eius electus est Asif Ali Zardari, pater novi praesidis et vir clara coniuge Benazir orbatus. Propositum 

erat, ut in Pakistania electiones parlamentares mense Ianuario ineunte haberentur, sed violentiae ex 

homicidio exortae prohibuerunt, ne comitia die constituta fierent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Kenia facti 
04.01.2008, klo 10.27 

Kenia in maximam rerum perturbationem delapsa est propter comitia praesidentialia ibidem nuperrime 

habita. 

Namque ubi primum Mwai Kibaki, praesidens hodiernus, se victorem suffragiorum pronuntiavit, Raila 

Obinga, dux partium adversarum, eum de fraude comitiali accusare coepit. Quo facto in civitate 

terrores et tumultus orti sunt, quibus iam trecenti fere homines interierunt. 

(Reijo Pitkaranta 



Praesidatus Unionis Europaeae 
04.01.2008, klo 10.26 

Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus semestris Unionis Europaeae a Portugallis ad Slovenos translatus 

est. 

Janez Jansha, princeps minister Sloveniae, ait civitatis praesidis hoc tempore maxime interesse, ut 

quaestio de statu politico Kosoviae modo iusto et pacifico solveretur. Slovenia, quae olim pars 

Iugoslaviae erat, se pro conciliatrice quadam inter Unionem Europaeam et Balcaniam occidentalem 

intercedente habet. 

(Reijo Pitkaranta) 

De recensu Indianorum 
04.01.2008, klo 10.24 

Ultimis mensibus anni praeteriti in Peruvia recensus populi Indiani actus est, quam ob rem magna 

investigatorum multitudo fines Amazoniae circumiit. 

Secundum pristinam percontationem ibidem mille quadringentae quinquaginta communitates 

Indianorum erant, in praesenti autem numerus earum plus quam duo milia centum efficere videtur. 

Maior pars tamen Indianorum in regionibus montanis habitat. 

(Suvi Randen) 

Tuomo Pekkanen reddidit 

Castro potestatem depositurus 
28.12.2007, klo 09.02 

Fidel Castro, dux Cubanorum, ambigue indicavit se potestatem esse depositurum. 
In epistula, quae in televisione lecta est, ait se nolle iunioribus obstare aut statu suo haerere. 
Experientiam autem suam verbis tollebat. Mense Martio, quo consilium rei publicae administrandae a 
conventu nationali creabitur, secessio Castronis forsitan confirmabitur. 

Upsaliae Finnice loqui non licuit 
28.12.2007, klo 09.01 

Cives originis Finnicae et sermone Finnico loquentes in Suetia hodie circiter quadringenta septuaginta 
milia (470 000) numerantur, quae sunt quinque fere centesimae ex omnibus incolis. 
lam medio aevo Finni Suetiam petiverant et septimo decimo saeculo decimam partem ex omnibus 
incolis Stockholmiae faciebant. Maior autem pars Sueco-Finnorum post secundum bellum mundanum 
patria relicta eo migraverunt. Anno bis millesimo regimen Suetiae decrevit, ut Finnicus officialis 
minoritatis sermo apud Suecos esset. Quia non omnes Finni in Suetia habitantes Suetice loquuntur, 
difficultates et discordiae interdum in sedibus operis ortae sunt. Hoc anno in urbe Upsalia accidit, ut 
quidam moderator graphei socialis colloquio Finnico interrupto nuntiaret in sede operis nisi Suetice 
loqui non licere. Cum postea alii quoque urbis magistratus idem affirmavissent, tanta de hac re 
iracundia apud Sueco-Finnos orta est, ut magistratus Upsalienses veniam errori et ignorantiae suae 
publice peterent. 

Secretum longaevitatis 
28.12.2007, klo 09.00 

Gregori Nestor, pastor Ucrainus, qui vir in orbe terrarum veterrimus habebatur, centum sedecim annos 
natus in urbe Stari Jaritshiv Ucrainae occidentalis nuper (15.12.) diem obiit supremum. 
De secreto longaevitatis suae quaerentibus responderat: "Si uxorem habuissem, iam multis annis ante in 
cista funerali positus essem." Praeter caelibatum, etiam modus vitae Spartiacus valetudini Nestoris 
serviebat. Non fumificabat, alcoholo parcissime utebatur, cibis salubribus vescebatur, constanter orabat 
et paenitentiam exercebat. Adhuc centenarius pecora pascebat et usque ad finem vitae sine perspicillo 
legebat. Natus erat Idibus Martiis anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo. 

Est Iosepho et Mariae locus in deversorio 
28.12.2007, klo 08.59 

In evangelio secundum Lucam de nativitate Christi in Bethlehem haec narrantur: "Factum est autem, 
cum essent ibi, impleti sunt dies, ut (Maria) pareret. Et peperit filium suum primogenitum et pannis 
eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio". 



Hodie res melius succedunt quam praeside Syriae Quirino, nam societas deversoriorum Travelodge 
nuntiavit se coniugibus, quibus nomina essent Iosephus et Maria, in deversoriis suis Britannicis, 
Irlandicis Hispanicisque cubiculum gratuitum ad unam noctem inter vigiliam Nativitatis Domini et 
Epiphaniam daturam esse. 

Reijo Pitkdranta reddidit 

De conventu climatologico 
20.12.2007, klo 16.54 

In conventu climatologico in insula Balio acto consensum est, ut colloquia de emissionibus 

deminuendis continuarentur. 

Propositum enim est pactum Kiotense de atmosphaera tuenda intra biennium renovare. 

Novus tractatus eo maioris momenti erit, quod etiam Civitates Americae Unitae et aliae nationes, quae 

pactum Kiotense quondam repudiaverant, se eum accepturas esse promiserunt. 

Nondum tamen constat, quantopere emissiones ex nova lege circumscribantur. 

Collegium trium sapientium 
20.12.2007, klo 16.54 

Moderatores Unionis Europaeae tres sapientes elegerunt, qui considerarent, quibusnam periculis 

Europa annis futuris occursura esset et quae facultates ad progrediendum ei offerrentur. 

Consilio praefectus est Felipe Gonzales, pristinus princeps minister Hispaniae. 

Cetera huius trigae membra sunt Vaira Vike-Freiberga, bis praesidens olim Lettoniae, et Jorma Ollila 

Finnus, qui usque ad annum bis millesimum sextum (2006) societati telecommunicativae Nokia 

praefuit. 

Custodia terrarum Balticarum 
20.12.2007, klo 16.53 

Septimana vergente custodia spatii aerii Baltici a Portugallis ad Norvegos transiit. 

Secutum est, ut quattuor aeroplana insectatoria ex Norvegia in stationem militarem in Lithuania sitam 

mitterentur. 

Terrae Balticae, postquam annis nonagesimis sui iuris factae sunt, fines suos aerios a Russis iterum 

atque iterum violari animadvertebant. 

Cum satis virium ad hoc malum avertendum non haberent, auxilium a Confoederatione Atlantica 

(NATO) petere optimum factu esse iudicabant. 

De poena mortis sublata 
20.12.2007, klo 16.52 

Nova Caesarea, vulgo New Jersey, quae una e civitatibus Americae Septentrionalis est, poenam mortis 
tolli iussit. 

Praevaluit haec sententia in parlamento, quod maiore ex parte in legatis democratis consistit. 
Ordines iurum humanorum decretum laudaverunt dicentes eo gradu viam praeparatam esse ad 
supplicium ubique gentium abrogandum. 

Nova serpentium species 
20.12.2007, klo 16.52 

Zoologi in Kenia novam serpentium speciem eamque quam maxime venenatam invenerunt. 
Pertinet ad genus Naiae, quam ob rem huic reptili nomen scientificum Naia Ashei datum est ex 
appellatione cuiusdam praedii Keniani, ubi nova belua primum reperta est. 
Anguis ille fusci coloris ad longitudinem duorum metrorum et semissis crescit et tam letale virus 
evomit, ut uno ictu etiam viginti homines occidere possit. 

Tom Bergman reddidit: 

De arboribus nataliciis 
20.12.2007, klo 16.51 

Hoc anno ex Dania centies centena milia arborum nataliciarum exportantur. 

Quae quamvis ita sint, productio earum in praesenti a cultoribus deminuta est propter nimiam 

oblationem annis praeteritis factam. 



Neque productio celeriter augeri potest, quod ad abietes natalicias colendas octo aut etiam decern anni 
requiruntur. 

Tuomo Pekkanen reddidit: 

Medvedev a Putino sustinetur 
14.12.2007, klo 11.20 

Praesidens Russiae Vladimir Putin nuntiavit se Demetrio (Dimitri) Medvedev, ministri primarii primo 

vicario favere, ut ille proximus praesidens crearetur. 

Eundem etiam factio Russia Unita et tres aliae partes politicae sustinent. 

Quae cum ita sint, iam certum esse videtur eum mense Martio successorem Putini creatum iri. 

Medvedev, annos natus quadraginta duos, est origine Petropolitanus. 

In Universitate Petropolitana, sicut Putin, iurisprudentiae studuit et iurista factus est. 

Anno undebismillesimo Moscuam venit, ubi ambitioni praesidentiali Putini praefuit, cuius sodalis 

fidelis habetur. 

Dicitur esse politicus liberalis, qui potius compromissa quam conflictus quaerit. 

Belgae regimine carent 
14.12.2007, klo 11.19 

Belgae iam semiannum regimine carent. 

Flandri, qui Nederlandice loquuntur, maiorem sibi autonomiam postulant. 

Vallones autem, qui sermonem habent Francogallicum et de subsidio oeconomico Flandrorum pendent, 

huic postulationi obsistunt. 

Cum de discordia inter utrosque conveniri non potuit, regimen post comitia parlamentaria mensis Iunii 

nondum constitutum est. 

Suetia scandalo quassatur 
14.12.2007, klo 11.19 

Vetus scandalum Suetiam denuo vehementer quassat. 

Duae feminae, quae ante triginta annos, cum puellae quattuordecim annorum essent, in circulo 

meretricio Stockholmiensi laboraverant, affirmaverunt multos politicos in Suetia clarissimos inter 

clientes suos turn fuisse. 

In his primi ministri Olof Palme et Torbjorn Falldin ab illis nomine nominantur. 

Circulus ille prostitutionis anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo palam factus est et 

Doris Hopp, moderatrix illius, carcere duorum annorum multata est. 

De clientibus autem prostitutarum inquisitum non est, etsi stuprum puellarum erat crimen, quod 

quattuor annorum carcere turn puniri potuit. 

Nomina clientium in documenta inquisitionis accepta non sunt, quamquam multae prostitutae de 

politicis clientibus separatim et independenter narraverant. 

Erant inter eos, praeter politicos clarissimos, etiam negotiatores et multi homines in regno Suecorum 

celeberrimi. 

Olof Palme, qui ante unum et viginti annos (1986) occisus est, a multis in Suetia sancti loco habetur. 

Cave carnem! 
14.12.2007, klo 11.18 

Eodem fere tempore, quo lascivia politicorum in lucem venit, alterum quoque scandalum animos 

Suecorum perturbavit. 

Iam multos annos suspicio erat de catena alimentaria ICA, quod carnes tempore corruptas venderet. 

Nunc autem magnetoscopia, in compluribus tabernis mercatoriis eius societatis occultata, abusum 

patefecerunt et confirmaverunt. 

In imaginibus magnetoscopicis clam factis operarii tabernae carnes corruptas ex involucris veteribus 

tollunt et in novis ponunt atque nova diei ascriptione in locum prioris addita denuo venales proferunt. 

De illo abusu, quo salus emptorum periclulo obiecta est, societas radiophonica Suetiae (SVT) narravit. 

Reijo Pitkdranta reddidit: 

Dies independentiae Finniae 
05.12.2007, klo 17.48 



Postridie Nonas Decembres populus Finniae anniversariun libertatis suae caerimoniis consuetis egit 

praeterquam quod sollemnitates fortasse maiore pompa quam antea celebrantur. 

Hoc enim anno novem decennia a Finnia suae iuris facta elapsa sunt. 

Moris est presidentis quotannis die nationali civibus de republica bene meritis insigne honoris 

attribuere. 

Die Iovis amplius quinque milia hominum huiusmodi laudem rerum a se gestarum tulerunt. 

Comitia Russiae parlamentaria 
05.12.2007, klo 17.48 

Die Dominico in Russia comitia parlamentaria habita sunt. 

Victoriam eorum manifestissimam tulit factio nomine « Russia Unita », praesidenti Vladimir Putin 

fidelissma, cum amplius sexaginta quattuor centesimas sententiarum sibi paravit. 

Etiam tribus allis partibus contigit, ut satis magnam votorum copiam adipiscerentur ad candidatos suos 

in dumam eligendos. 

Communistaei suffragiorum duodecim fere centesimas acceperunt cum democratae liberales circiter 

octo centesimis potirentur. 

Etiam factio, quae « Russia Justa » appellatur, limen parlamenti intravit octo centesimas suffragiorum 

sibi colligendo 

Observatores comitia condemnant 

05.12.2007, klo 17.47 

Observatores Consilii Europaei comitia Russorum dumalia inusta fuisse censuerunt, quibus leges de 

suffragiis perlatae ex multis partibus violatae essent. Idem senserunt rerum periti Unionis Europaeae 

ante diem comitialem suffragatores Russia a magistratibus impeditos esse quominus suo arbitrio 

loquendi et iure conveniendi liberi uterentur. 

De sede nucleari Coreana 

05.12.2007, klo 17.47 

Coreani septentrionales, promissis servatis, programma suum nucleare dissolvere coeperunt. Nonis 

enim Novembribus (5.11) prima consilia ad sedem nucleariam Yongbyonensem claudendam ductu et 

auspicibus Americanorum ad effectum perducta sunt. 

Propositum est ut reactorium eiusdem ergasterii nee non officina plutonii fabricando ante finem huius 

anni omnino extinguerentur. 

Inflatio monetalis Europaea 
05.12.2007, klo 17.46 

Inflatio monetalis Unionis Europaeae mense Novembri usque ad tres centesimas ascendit, quo altiore 

fastigio ea sex annis proxime praeteritis numquam stetit. 

Qui progressus oeconomicus Argentariae Europae centrali sollicitudinem attulit, quippe quae maxime 

niteretur, ut inflatio intra fines duarum fere centesimarum remaneret. 

Pretia imprimis ideo aucta sunt, quod petroleum et res alimentariae carius constant quam ante. 

In Indonesia silvae plantantur 
05.12.2007, klo 17.46 

Indonesiani, qui his annis plures silvas quam ulli alii ceciderunt, in terra sua undeoctoginta miliones 

arborum plantaturi sunt. 

Hac ratione usi sperant ea detrimenta, quae natura Indonesiae propter incendia silvestria funestissima 

accepit, paulatim sartum iri. 

Sed ipsi quoque silvas suas longe lateque vastaverunt, cum in loco earum magna praedia ad oleum ex 

palmis producendum condere vellent. 

Navis in montem glacialem impacta 
29.11.2007, klo 10.20 

Navis epibatica nomine Explorer, in Mari antarctico die Veneris (25.11.) ante solis ortum monti glaciali 

impacta, tanta damna cepit, ut nocte sequenti submergeretur. 

Omnes vectores et nautae, quorum numerus erat centum quinquaginta quattuor, salvati sunt, nam relicta 

nave calamitosa in scaphas auxiliarias temperi descenderant. 

Naufragi alia nave, quae illis succurrerat, in stationes antarcticas Chiliensium et Uruguaianorum 



portati sunt, unde die Dominico aeroplanis in Chiliam venerunt. 

Navis Explorer, in Finnia ante duodequadraginta annos facta, sub vexillo Liberiano navigabat. Maior 

pars vectorum erant Britanni, Americani, Canadenses. 

(Tuomo Pekkanen) 

Calamitates naturae quadruplices factae 
29.11.2007, klo 10.19 

Calamitates naturae, ut diluvia, fluctus, imbres tempestatesque, quarum causa in mutationibus climatis 

quaeritur, his viginti annis quadruplices factae sunt. 

Ordo beneficialis Britannicus nomine Oxfam rettulit ineunte nono decennio saeculi praeteriti circiter 

centenas vicenas calamitates naturae quotannis accidisse, cum nunc plus minus quingentae fierent. 

Augmentum cladium, quibus homines pauperes maxime afficerentur, in calefactione caeli et 

condicionibus climaticis inopinatis originem et ortum habere. 

Barbara Stocking, moderatrix ordinis Oxfam, censet hunc annum cum magnis et frequentibus diluviis 

non esse statistice insolitum sed consequentiam evolutionis recentioris. 

(Tuomo Pekkanen) 

Maxima inter Sinas et Galliam negotia 
29.11.2007, klo 10.18 

Praesidente Nicolao Sarkozy Sinas visente Sinenses et Franci maximas inter se pactiones commerciales 

fecerunt. 

Areva, societas Francica energiae nuclearis, duo reactoria nuclearia novae generationis et uranium illis 

ad undeviginti annos necessarium in Sinas ministrabit. 

Airbus, officina aeroplanis faciundis, centum sexaginta aeroplana epibatica Sinensibus vendet. 

Quae negotia viginti miliardis euronum constare aestimantur. De iuribus humanis parum dictum est. 

Oratione habita Sarkozy quidem obiter et admodum generaliter ait concives suos progressum in his 

iuribus a Sinensibus desiderare et addidit se sperare capitis poenam rarius quam ante damnandis 

impositum iri. 

(Tuomo Pekkanen) 

Duces oppositionis in Russia deprehensi 
29.11.2007, klo 10.17 

Cum oppositio politica nuper Petropoli et Moscuae reclamaret, complures centeni homines, in his 

duces oppositionis Garri Kasparov et Boris Nemptsov, deprehensi et in carcerem coniecti sunt. 

Quam ob rem Terry Davis, secretarius Consilii Europaei principalis, monuit Russiam se ad ius 

humanum obligavisse, quod omnibus libertatem conveniendi praestaret. 

Idem magistratus Russos hortabatur, ut civibus facultatem liberas et iustas electiones habendi 

concederent. 

Vladimir Putin, praesidens Russiae, de electionibus futuris dixisse fertur : "Alii nasos suos pituitosos in 

res Russiae ne trudant !" 

Comitia Russorum parlamentaria proximo die Dominico (2.12.) fient. 

(Tuomo Pekkanen) 

Reijo Pitkdranta reddidit: 

Tempestas in Bangladesha 
23.11.2007, klo 09.37 

Die quinto decimo huius mensis (15.11.) in Bangladesha tanta procella typhonica saeviit, ut vi eius et 

magnis inundationibus exinde ortis saltern tria milia hominum perirent et multo plures domum 

amitterent. 

Timetur autem, ne numerus mortuorum etiam maior sit, nam, quanta calamitate quaeque regio afflicta 

sit, nondum satis constat aditu ad multa loca intercluso. 

Reclamationes Bruxellenses 
23.11.2007, klo 09.36 

Belgium iam per quinque menses regimine caret. 

In causa sunt discordiae vehementissimae, quae inter politicos Francogallice et Flandrice loquentes de 

civitate administranda ortae sunt. 



Quam ob rem his diebus multa dena milia hominum in mediam urbem Bruxellas convenerunt, ut pro 
unitate patriae reclamitarent. 

Agminibus eorum cives omnium factionum interfuerunt, sed plerique reclamantium ex Vallonia, cuius 
populus Francogallice utitur, ad opinionem suam monstrandam venerant. 

Gasiductus Turco-Graecus 
23.11.2007, klo 09.36 

Die Dominico (18.11.) moderatores Turciae et Graeciae sollemnitatem gasiductus communis 

inaugurandi celebraverunt. 

Ille tubus subaquaneus trecenta chiliometra longus Bursa, ex oppido Turciae, proficiscitur et per mare 

Aegeum currens usque ad oppidum Graecum Komito extenditur. 

Quo ductu patefacto primum fit, ut civitatibus Unionis Europaeae ex regione Maris Caspii gasum 

Russis non intercedentibus suppeditetur. 

Tom Bergman reddidit: 

Tirana urbs sordidissima 
23.11.2007, klo 09.35 

Tirana est urbs in Europa omnium sordidissima, ut ex relatione ab Ordine mundi sanitario (WHO) facta 

apparet. 

Ex ea re sequitur, ut praecipue valetudo infantium in periculum vocetur. 

Nard Ndoka, minister sanitatis, existimat aetatem in Albania mediam propter pollutiones certe duobus 

annis deminui. 

Causa mali aeris dicuntur esse benzinum pessimae qualitatis et sedes industriales collapsurae. 

Reijo Pitkdranta reddidit: 

Lupercal Romuli et Remi 
23.11.2007, klo 09.34 

Lupercal sive spelunca, ubi Romulus et Remus, conditores urbis Romae, lupa a deo Marte missa nutriti 

esse traduntur, iam repertum esse videtur. 

Archaeologi enim Italiani, dum prope Domum Augustanam in colle Palatino sitam effossiones faciunt, 

specum conchis et opere musivo ornatum invenerunt. 

Idem animadverterunt summam cupolam eiusdem camerae figura aquilae albae praeditam esse. 

Biographia civium Finnorum 
23.11.2007, klo 09.34 

Biographia nationalis Finniae, quo libro vitae civium illustrium nostratium describuntur, nuperrime e 
prelo exiit. 

Hoc opus, cui componendo septingenti fere scriptores interfuerunt, ex decern voluminibus constat. 
Neque tantum magnorum virorum et feminarum res gestae his paginis continentur, sed in iis etiam vitae 
complurium civium de plebe exponuntur, si quid memorabile de eis pro certo dici potuit. 

Tuomo Pekkanen reddidit 

Septentrionales aequaliores 
21.11.2007, klo 12.25 

Forum mundi oeconomicum (WEF) censuit aequalitatem virorum et feminarum in terris Europae 

septentrionalibus maiorem esse quam alibi. 

Primo loco posita est Suetia, secundo Norvegia, tertio Finnia, quam Islandia sequitur. 

Comparatae sunt differentiae mercedum, possibilitates se erudiendi et scholam frequentandi, iura 

politica, sanitas. 

Terrae septentrionales in eo excellunt, quod mercedum differentiae in illis usque contrahuntur et 

feminae aequaliter cum viris in mercatum laboris admittuntur. 

Pessimae in rebus ad aequalitatem sexuum pertinentibus sunt condiciones in Pakistania, Tzadia, 

Iemenio, quae in hac comparatione ultimos locos tenent. 

Mercator drogarum iugulatus 



21.11.2007, klo 12.24 

In Arabia Saudiana vir Pakistanus, importationis drogarum damnatus, die Sabbati (10.11.) gladio 

iugulatus est. 

Magistrates Saudiani rettulerunt ilium deprehensum esse, cum heroinum et hasisium furtim importaret. 

Supplicium sumptum est in urbe Dammam Arabiae Saudianae orientalis. Hoc anno in Arabia Saudiana 

iam prope centum quinquaginta homines morte multati sunt. 

Quod multo magis est quam longo tempore. Nam anno proxime praeterito minus quam quadraginta, 

anno bis millesimo circiter centum supplicia apud Saudianos sumpta sunt. 

Scelera, quae poena mortis puniuntur, sunt inter alia, praeter commercium drogarum, rapina cum armis 

facta, homicidium, stuprum. 

Templum vetustissimum in Peruvia repertum 
21.11.2007, klo 12.23 

In ora septentrionali Peruviae, inter maiores ruinas vallis Lambayeque, repertum est templum quattuor 

milium annorum, quod inter antiquissimas reliquias archaeologicas Americae numeratur. 

Archaeologi arbitrantur in illo ignem olim cultum esse. 

Mirabiles ibi esse dicuntur picturae parietales, quibus vetustiores in continente Americana vix 

inveniuntur. 

Equi feri in Australia pullulant 
21.11.2007, klo 12.22 

In Australia equi efferati tantopere pullulant, ut civitas Queenslandia sive Terra reginensis ad 

circumiacentia tutanda plus decern milia illorum interficere moliatur. 

Magistratus enim Queenslandenses censent equos feros erosionem soli provocare, fontes aquae dulcis 

corrumpere, locis culturalibus aboriginum damna afferre atque cum animalibus Australiae originalibus 

de pabulis pugnare. 

Societates animalibus tutandis haec argumenta non negant sed consilium equos ex aere sclopetandi, 

sicut factum est, temporarium et nimis crudele iudicant. 

Meliores solutiones problematis iam multis annis ante quaerendas fuisse. 

Potius esse equis feris medicamenta inicere, quibus steriles fiant et ita paulatim deminuantur. 

Periculum vehiculum 
21.11.2007, klo 12.20 

Nimia velocitas vehiculi et ebrietas aurigae saepissime est causa calamitatum viariarum letalium. 

In alternis calamitatibus letalibus anno proximo in Finnia factis velocitas erat pro condicionibus nimia 

et triginta centesimae ex aurigis, qui in calamitatem inciderant, erant ebrii. 

Porro usus baltei securitatis vitam quinquaginta vectorum servare potuisset. In commeatu viario 

Finniae anno proximo trecenti triginta sex homines perierunt. 

Reijo Pitkdranta reddidit 

Strages magna Jokelaensis 
09.11.2007, klo 09.36 

Die Mercurii in sede scholari Jokelaensi, quae in paroechia Tuusula est, strages miserabilis facta est, 

cum octo homines, scilicet quinque pueri, una puella duaeque feminae adultae, vitam amiserunt. 

Occisi sunt ab adulescente duodeviginti annorum, qui, postquam in schola sua ex improviso furere 

coepit, eos glandibus pistolii percussit. 

Quo facto sclopetator eodem ferro usus se ipsum interficere conatus est et vix vivus in nosocomium 

deportatus, ubi postea animam efflavit. 

Illo tumultu etiam circiter decern cives sauciati sunt, sed vulnera eorum tam levia erant, ut illi iam 

eodem die vesperi domum reverti possent. 

Parricida consilia divulgavit 
09.11.2007, klo 09.36 

Crudelitas facinoris Jokelaensis eo immanior fuit, quod parricida consilia sua iam in antecessum 

patefecerat. 

Namque aliquot diebus ante in Interred textum et imagines divulgaverat, quibus plane ostendit, quale 

scelus in Jokela perpetraturus esset. 



Admirabatur occisores scholarium Americanorum et modum operandi eorum imitabatur. 

Quid Tarja Halonen dixerit 
09.11.2007, klo 09.35 

Praesidens Finniae Tarja Halonen ob caedem in Jokela factam se valde dolere dixit. 
"Nuntio horribili", inquit, "affecti sumus, quam ob rem maestitiam omnium eorum, qui nunc 
propinquos suos mortuos lugent, consolari volo. Eadem ego homines vulneratos miseror et de iis cogito, 
quorum animi hac tragoedia commoti sunt. " 

Rerum in Pakistania status 
09.11.2007, klo 09.34 

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, collegam suum Pervez Musharraf hortatus est, 

ut status extraordinarii, quem Pakistaniae imperavisset, nulla mora interposita finem faceret. 

Democratiam patriae primo quoque tempore in pristinum restitueret neve iam exercitui Pakistaniae 

praeesset. 

Neque tamen Bush nuntiavit, quales rationes suscepturus esset, si Musharraf recusavisset, quominus ad 

voluntatem suam se accommodaret. 

Jokke Hasa reddidit 

De origine Etruscorum 
09.11.2007, klo 09.33 

Iam scriptores antiqui originem Etruscorum in Asia Minore collocandam esse censebant. 

Nuper nova indicia reperta sunt, quae opinionem eorum confirmare videntur. 

Investigatores enim Italici, Antonio Torroni ex universitate Papiensi et Alberto Piazza ex universitate 

Taurinensi, aliquot homines in Tuscia habitantes de constitutione genorum inspexerunt. 

Turn invenerunt vestigia, quibus populus Tuscus cum gentibus Asiae Minoris coniungi potest. 

Reijo Pitkdranta reddidit 

Hiems Lapponiae serior 
09.11.2007, klo 09.33 

Hiems in Lapponiam hoc anno duabus fere septimanis serior venit quam ante fieri consueverat. 
Extremus mensis October ibidem tam mitis fuit, ut temperatura media singulis diebus septem et etiam 
octo gradibus solito altior remaneret. 
Copia autem pluviarum modum iustum et usitatum non excessisse videtur. 

Tuomo Pekkanen reddidit 

Comitia Argentinae 
01.11.2007, klo 11.09 

In Argentina Christina Fernandez de Kirchner, coniux praesidentis hodierni, nova praesidens creata est, 

cum in comitiis die Dominico (28.10.) factis circiter quadraginta quinque centesimas (45%) 

suffragiorum cepit et aemulam principalem, Elisam Carrio, plus viginti centesimis superavit. 

Christina Fernandez est prima femina praesidens Argentinae suffragiis democraticis designata. 

Summa potestas Argentinae in eadem familia manebit, cum mense Decembri a marito Nestore 

Christinae coniugi transferetur. 

Christina est iurista, iam diu senatrix et consiliatrix mariti. 

Cives sperant fore, ut ilia investitores peregrinos in Argentinam revocet et oeconomia publica, iam inter 

praesidentatum mariti ex pristinis ruinis recreata, ita confirmetur. 

Nulla de programmate Iraniae nucleari testimonia 
01.11.2007, klo 11.09 

Mohammed El Baradei, moderator Ordinis internationalis ab energia atomica (IAEA), rettulit nulla 
testimonia reperta esse, ex quibus appareret Iraniam programma ad arma nuclearia praeparanda habere. 
Idem in colloquio percontativo televisionis CNN (Cable News Nework) comminationes Americanorum 
vituperavit, quibus illi contra Iraniam uterentur. 



Reclamationes contra helium Iraquicum 
01.11.2007, klo 11.08 

Cum a consulto senatus Americani, quo secundum contra Iraquiam bellum committeretur, quinque 
annos acti essent, multa milia civium in variis partibus Civitatum Americae Unitarum convenerunt et 
flagitaverunt, ut quam primum finis belli fieret. 
Pecunias publicas in cura valetudinis, non in bello esse collocandas. 

Beatificatio in bello civili Hispaniae occisorum 
01.11.2007, klo 11.08 

Civitas Vaticana die Dominico (28.10.) maximam in historia sua beatificationem instituit, qua paene 

quingenti (498) catholici in bello civili Hispaniae occisi inter beatos relati sunt. 

In illo bello, quod ab anno millesimo nongentesimo tricesimo sexto usque ad annum millesimum 

nongentesimum undequadragesimum (1936-1939) gestum est, plus septem milia sacerdotum mortui 

sunt. 

Plerique sacerdotes catholici generali Francisco Franco favebant, qui contra regimen partium 

sinistrarum bellum civile commiserat et, postquam victoriam reportavit, dictator Hispaniae factus est. 

Maior pars sacerdotum, qui ut martyres die Dominico colebantur, ab adversariis Franconis occisi 

magna multitudine mortem obierunt. 

Infantes Sinensium invalidiores 
01.11.2007, klo 11.07 

Numerus infantium invalidorum aut mancorum apud Sinenses his quinque annis paene quadraginta 

centesimis auctus est. 

Singulis annis a birds usque ad trinos miliones infantium nascuntur, in quibus perturbatio evolutionis 

est iam visibilis, atque a denis usque ad duodenos miliones, quorum evolutio annis sequentibus 

perturb atur. 

Causa invaliditatis crescentis est rapidissimum incrementum oeconomicum, quod sine respectu 

pollutionis naturae factum est. 

In multis regionibus et aer et aqua, quam necesse est bibere, sunt inquinatissima. 

Ex infantibus Sinensium invalidis tertia pars brevi moritur, reliqui perturbationibus insanabilibus affecti 

sunt. 

Delictum in armis nuclearibus portandis 
25.10.2007, klo 11.39 

Mense Augusto in USA accidit, ut aeroplanum B52, sex cuspidibus nuclearibus oneratum, trans 

Americam septentrionalem volaret. 

Hie volatus inter delicta in armis nuclearibus tractandis gravissima habetur. Moderatores exercitus 

aerei affirmant similes errores numquam ante factos esse. 

Quattuor colonelli propter illud peccatum a munere amoti sunt. 

Gorbatshov novum motum condidit 
25.10.2007, klo 11.38 

Mihail Gorbatshov, pristinus moderator Unionis Sovieticae, in Russia Foederationem 

socio-democraticam condidit. 

Propositum est ante comitia parlamentaria mense Decembri futura pro democratia libera pugnare. 

Foederatio a Gorbashov condita non est in repertorium factionum officialiter relata neque rebus sic 

stantibus comitiis intererit. 

Gorbatshov ab anno bis millesimo primo (2001) usque ad annum bis millesimum sextum (2006) 

factioni socio-democraticae Russiae praeerat, cui non contigit, ut delegati eius in Dumam crearentur. 

In comitiis Decembribus victoriam verisimiliter reportabit factio Russia Unita, cuius candidatus 

principalis erit praesidens Vladimir Putin. 

Pingues vectores periculum 
25.10.2007, klo 11.37 

Societas aeronautica SAS (Scandinavian Airline System) censet vectores pinguiores quam ante 
periculum facere. 

Ante decern annos magistratus Europaei de securitate aeroplanorum responsales virum cum sarcinis 
manualibus pondo duodenonaginta, feminam septuaginta chiliogrammata esse aestimaverunt. 



Nunc autem medium pondus tribus chiliogrammatis maius est. 

Ideo societas SAS anno proximo viginti milia vectorum ad pondus medium probandum pensabit. 
Magistratus aeronautici periculum ex pinguitudine hominum ortum bene intellegunt, nam pondus 
aeroplani vel una tonna opinione maius ad stabilitatem, consumptionem carburantis, longitudinem 
aerodromi suam vim et effectum habet. 

Lex de servitiis sexualibus 
25.10.2007, klo 11.36 

In Finnia lex lata est, ne servitia sexualia a victimis proxenetismi aut commercii hominum emerentur. 

Emptio autem ab aliis prostitutis lege non vetatur. 

Nemo ex ilia lege, quae a mense Octobri anni bis millesimi sexti valet, adhuc damnatus est. Emptori 

enim difficile est scire, an prostituta sit victima necne. 

Neque, etsi emptor id scivisset, vigiles rem facile comprobare possunt. 

Ideo Anne Holmlund, ministra rerum interiorum Finniae, censet hodierno statu rerum clarius et melius 

esse, si emptio servitiorum sexualium omnino vetetur aut permittatur. 

Kimi Raikkonen victor 
25.10.2007, klo 11.35 

Ultimum huius anni certamen in serie autoraedarum Formula 1 Paulopoli, in urbe Brasiliae, die 
Dominico factum est. 

Kimi Raikkonen Finnus non tantum huius certaminis sed etiam totius seriei victoriam reportavit. 
Inter ergasteria autocinetica plurima puncta adepta est officina Ferrari, cuius auriga Raikkonen est. 

Reijo Pitkdranta reddidit 

Quid Gordon Brown dixerit 
19.10.2007, klo 10.07 

Gordon Brown, princeps minister Angliae, nuntiavit numerum Britannorum in Iraquiam missorum vere 
proxime futuro ad dimidiam partem redactum iri. 

Cum hoc factum erit, in Iraquia, ubi hodie quinque milia Britannorum stipendia faciunt, tantum duo 
milia quingenti milites remanebunt. 

De rebus Nationum Unitarum 
19.10.2007, klo 10.07 

Consilium securitatis Nationum Unitarum, quod in quinque nationibus permanentibus consistit, sibi 

quinque civitates socias in biennium proximum cooptavit. 

Quae sunt Burcina Faso, Libya, Vietnamia, Croatia, Ora Dives (vulgo Costa Rica). 

Sunt, qui societatem Libyae, civitatis de terrorismo sustinendo accusatae, mirentur, sed haec res votis a 

legatis terrarum Africae datis decreta est. 

Ad Croatiam et Oram Divitem in Consilium securitatis eligendam duobus suffragiis opus erat. 

Piratica hoc anno aucta est 
19.10.2007, klo 10.06 

Ex Instituto internationali rei navalis nuntiatum est piraticam in maribus orbis terrarum hoc anno 
evidenter increbruisse: Praedones maritimos praesertim in aquis nationalibus Africae versari, quam ob 
rem prudentis non esset in oris Somaliae et Nigeriae navigare. 

Regionem autem periculosissimam esse Indonesiam, ubi novem primis huius anni mensibus iam 
triginta septem latrocinia maritima facta essent. 

Partes Saharae virides fient 
19.10.2007, klo 10.05 

Aegyptiis in animo est loca deserta Saharae magnam partem in terram cultam mutare. 

Sperant enim fore, ut area ad exarandum idonea ibidem decenniis proxime futuris usque ad 

quattuordecim fere milia chiliometrorum quadratorum pateat. 

Hoc propositum eo facilius perfici posse existimatur, quod iam hodie in septentrionali parte urbis Cairi 

per medias solitudines fructus varii generis crescunt, ut melo, armeniacum, brassica cauliflora. 

In quibus viis tutissimus eas 



19.10.2007, klo 10.05 

Numerus hominum calamitatibus viariis in Europa morientium maximus est in terris Balticis, ut 
apparet ex investigatione, quam Consilium Europaeum a securitate rei vehicularis faciendam curavit. 
Tutissimus autem commeatus videtur esse in viis publicis Melitae, Hollandiae Suetiaeque. 
Laudantur etiam Luxemburgum, Francogallia, Portugallia, quippe quibus contigerit, ut multitudinem 
mortium inde ab anno bis millesimo primo (2001) quadraginta centesimis deminuerent. 

De prisca pictura parietaria 
19.10.2007, klo 10.04 

Apud urbem Aleppo, quae temporibus antiquis Beroea appellabatur, pictura parietaria omnium 
vetustissima, quod sciamus, inventa est. 

Originem enim ab aetate lapidea ducit, nam abhinc undecim milia annorum confecta esse existimatur. 
Credideris hoc opus e quodam genere artis modernae esse, quoniam tribus coloribus, scilicet rubro, 
nigro, albo, pictum est et imprimis ex figuris quadratis constat. 

Sarcozy et Putin convenerunt 
12.10.2007, klo 13.34 

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, die Martis iter in Russiam faciendum suscepit et eodem die 

vesperi Moscuae cum collega suo Vladimir Putin cenavit. 

Putin, ubi primum hospitem recepit, dixit Francogalliam in sodalibus Russiae maximi momenti 

numerari. 

Sarcozy autem de invitatione gratias agens respondit patriam suam amicam Russorum manere velle. 

"Speramus fore", inquit, "ut vestram indolem intellegamus. Constat enim quendam poetam vestrum 

scripsisse Russiam ratio ne percipi non posse." 

Musharraf iterum praesidens 
12.10.2007, klo 13.33 

Pervez Musharraf, summus dux Pakistaniae, comitiis in parlamento habitis praesidens iterum creatus 

est. 

Neque tamen prius eventus suffragii ratus erit, quam iudicium supremum Pakistaniae decreverit, utrum 

Musharraf candidatus legitimus fuerit necne. 

Hie idem vir hodie etiam summum imperium exercitus tenet, sed promisit se, si praesidatum denuo 

accepisset, illud munus statim depositurum esse. 

Tres Nobelistae medicinae 
12.10.2007, klo 13.32 

Praemium Nobelianum medicinae hoc anno tribus investigatoribus conceditur, qui in cellulis 

matricibus examinandis eminuerunt. 

Qui sunt Martin Evans Britannus ac Mario Capecchi et Oliver Smithies, viri e Civitatibus Americae 

Unitis oriundi. 

Consilium Nobelianum censuit illis doctoribus tribuendum esse, quod de embryonibus evolvendis et de 

causis senescendi magis quam ante sciremus. 

Magnum praemium architecturae 
12.10.2007, klo 13.32 

Architectus Finnus, nomine Matti Sanaksenaho, praemium internationale architecturae a Fundatione 

Barbara Cappochi appellatum meruit. 

Certamen Italianum, cuius victor honorario sexaginta milium euronum ornabitur, omnibus orbis 

terrarum architectis apertum erat. 

Aedes sacra, quam Sanaksenaho mirum in modum et eurhythmiam optime respiciens delineavit, in 

urbe Turku erigitur et Cappella artis oecumenica Sancti Henrici appellatur. 

De conventu codicologico 
12.10.2007, klo 13.31 

In urbe Helsinki idque in Bibliotheca nationali Finniae hac septimana conventus internationalis habetur, 
in quo de fragmentis membranarum mediaevalium manu scriptarum agitur. 

Chartae pergamenae Latinae, quamvis earum magna copia in Finnia reperiatur, in studiis mediaevalibus 
adhuc non satis adhibitae sunt. 



Seminarium instituendum curavit grex investigatorum Finnorum, cuius est perquirere, qualis fuerit 
cultura litteraria in Finnia aetate mediaevali. 

Pitkamaki in Europa omnium optimus 
12.10.2007, klo 13.30 

Tero Pitkamaki, acontista Finnus, qui ludis Osakensibus certissimam victoriam ex competitoribus 

reportavit, optimus in Europa athleta iudicatus est. 

Hie magnus honor, nemini Finnorum antea tributus, ei in suffragio a Societate athleticae campestris 

Europaea (EAA) facto obtigit. 

In serie autem feminarum primas tulit Blanca Vlasic, iuvenis Croata in altis saltibus omnium 

praestantissima. 

Tuomo Pekkanen reddidit: 

Putin ad Dumam tendit 
06.10.2007, klo 15.17 

Vladimir Putin, praesidens Russiae, nuntiavit se inter candidatos factionis Russiae Unitae (Yedinaya 

Rossiya) ad parlamentum sive Dumam tendere. 

Comitia parlamentaria Russiae mense Decembri fient. 

Alter praesidentatus Putini iam ad finem vergit neque tertium praesidens creari ex lege potest. 

At verisimile est eum, in Dumam creatum, ministrum primarium futurum esse. 

Transitus borealis-occidentalis glacie solutus 
06.10.2007, klo 15.16 

Propter dissolutionem glaciei, quam mutatio climatis efficit, transitus maritimus ex Oceano Atlantico in 
Pacificum Oceanum per Canadam septentrionalem, antea impenetrabilis, factus est totus navigabilis. 
Area, glacie arctica cooperta, est nunc minor quam umquam his triginta annis, quibus mensurationes 
per satellites factae sunt. 

Transitus autem borealis-orientalis per regiones Russiae arcticas et Fretum Beringanum in Oceanum 
Pacificum est adhuc passim glacie obstructus, sed ille quoque opinione celerius dissolvi poterit. 
Superficies glaciei arcticae est hodie circiter tres miliones chiliometrorum quadratorum, quod una 
milione minus est quam anno ante. 

Ursi maritimi in angustiis 
06.10.2007, klo 15.15 

Dissolutione glaciei arcticae ursi maritimi, qui praedam super campos glaciales vagantes petunt, in 

angustias coacti sunt. 

Aluntur imprimis phocis, quas in mari aperto capere non possunt. 

Ex investigatione Americana omnes ursi arctici Alascae et Russiae ante annum bismillesimum 

quinquagesimum perituri sunt. 

Iam nunc rariores facti omnino non plures quam sedecim milia numerantur. Maior pars in Groenlandia 

et in Insulis Montium Acutorum (vulgo Spitzbergen) vivit. 

Ursus maritimus est optimus natator, sed calore caeli augescente distantia inter moles glaciales 

fluctuantes facta est tam longa, ut in medio itinere saepe perierint. 

Haile Gebreselassie adhuc celerrimus 
06.10.2007, klo 15.14 

Agonistae Africani, imprimis Keniani et Aethiopes, his annis cursu longiore inter ceteros praestiterunt. 

Notissimus est Haile Gebreselassie Aethiops, qui duodeviginti culmina mundana fecit, ex his tria hoc 

anno. 

In cursu decern milium metrorum quater magister mundanus factus et bis palmam Olympicam 

consecutus est. 

Vir ille triginta quattuor annorum adhuc est fortissimus, nam in cursu Marathonio Berolinensi 

nuperrime (30.9.) novum culmen mundanum obtinuit, cum illud iter (42.195m. ) duabus horis, quattuor 

minutis, viginti sex secundis (2.04.26) cucurrit, quod undetriginta secundis melius est quam pristinum 

culmen (2.04.55) a Paulo Tergat Keniano factum. 

Octobralia celebrantur 



06.10.2007, klo 15.13 

Mense Septembri in Octobrem vergente Monaci, in urbe Bavariae, Octobralia sive Cervisialia per duas 

septimanas celebrari solent. 

In Octobralia quotannis non tantum ex Bavaria sed etiam ex aliis Germaniae regionibus et peregre 

complures hominum miliones ad cervisias Bavaricas degustandas congregantur. 

Dies festi huius anni Nonis Octobribus (7.10.) claudentur. 

Reijo Pitkdranta reddidit: 

Reclamationes in Myanmar 
28.09.2007, klo 16.27 

lam undecim dies sunt, cum monachi Buddhistae in re publica Myanmar, quo nomine Birmania hodie 

nuncupatur, regimini militari reclamitant. 

Agminibus enim longissimis per urbes taciti incedentes effecerunt, ut multa dena milia hominum eis 

aggregarentur et a moderatoribus civitatis maiorem libertatem patriae flagitarent. 

Die Mercurii rerum status in peius mutatus est, quod custodes publici non temperaverunt, quin 

multitudini reclamitanti vim adhiberent. 

Quid Nicolas Sarcozy dixerit 
28.09.2007, klo 16.26 

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, colloquio actis diurnis Americanis concesso ait se paratum 

esse ad sanctiones Iraniae imponendas, quamquam conventus Nationum Unitarum de ea re nihil 

decrevisset. 

In Iranianos severissime consulendum esse, ut illis persuaderetur, ne arma nuclearia sibi parare 

pergerent. 

Idem dixit terras Europaeas, si necesse esset, in illo negotio etiam sua sponte agere debere. 

Lex ferriviaria in UE perlata 
28.09.2007, klo 16.24 

Parlamentum Europaeum novas leges de commeatu ferriviario Unionis Europaeae sciscere decrevit. 
Postquam hae constitutiones anno bis millesimo nono exeunte (2009) valere coeperint, omnibus 
vectoribus suis iuribus fundamentalibus uti licebit. 

Sanctum est verbi causa, ut viatores, si tramen eorum plus quam una hora exspectato serius ad 
stationem constitutam pervenisset, quartam partem pecuniae pro itinere solutae reciperent. 

De flora et fauna Britanniae 
28.09.2007, klo 16.24 

Index herbarum et animalium in Britannia moribundorum iam mille centum quinquaginta genera 
continet, ut ex recenti existimatione apparet. 

In numerum animantium, quibus celerrima tutela opus est, nuper etiam ericius et passer recepti sunt. 
Una e gravissimis causis, cur natura tantum detrimentum ceperit, videtur esse, quod vita urbana usque 
latius patet. 

Memoria Sibelii celebrata 
28.09.2007, klo 16.23 

Die vicesimo mensis Septembris (20.9.) memoria musicographi Jean Sibelius in Finnia recolebatur, 

nam eo ipso die quinquaginta anni ab morte eius elapsi erant. 

Constat Sibelium celeberrimum compositorum nostrorum inter omnes gentes esse, quam ob rem res 

gestae eius etiam peregre, verbi gratia Londinii, hoc autumno variis concentibus celebrantur. 

In operibus Sibelii septem symphoniae eminent, sed composuit etiam sincinia, opera orchestralia, 

musicam clavili scriptam. 

Praecepta medica electronica 
28.09.2007, klo 16.23 

Res sanitaria in Finnia anno proxime futuro ita renovabitur, ut in praeceptis medicis conscribendis ad 

usum electronicum transeatur. 

Apothecae autem novum systema intra quattuor annos recipient. 

Propositum est etiam archivum publicum instituere, ubi omnia, quae de valetudine aegrotorum scitu 



digna essent, diligenter reponerentur. 

Tuomo Pekkanen reddidit: 

Inundationes partes Africae vexant 
21.09.2007, klo 09.32 

Africa orientalis et occidentalis inundationibus gravissimis vexantur. 

Imbres in duodecim saltern terris moles fluctibus oppositas, messes aedificiaque deleverunt. 

Plus quam milio hominum domibus relictis fugam ceperunt. 

In Ghana imbres totos vicos abstulerunt. Verendum etiam est, ne epidemiae oriantur. 

Nationes pessime afflictae celere auxilium petiverunt. 

Greenspan commentarios divulgavit 
21.09.2007, klo 09.31 

Alan Greenspan, pristinus moderator Argentariae Centralis Americanorum (Federal Central Bank), hac 

septimana ineunte commentarios divulgavit, quibus titulus est "Aetas tempestatis: Eventus in novo 

mundo / The Age of Turbulence : Adventures in a New World". 

In illis praesidentem Bush eiusque regimen verbis durissimis vituperat. 

Scribit praesidentem esse hominem prodigum, politica occaecatum, qui dilapidationem pecuniarum 

publicarum coercere noluerit. 

Ilium vectigalia allevasse sed reditus ita deminutos parcioribus sumptibus non compensasse. 

Quo factum esse, ut patria magis magisque in aes alienum incideret. 

De bello Iraquico Greenspan profitetur se dolere, quod politice incommodum sit palam id dicere, 

quod omnes iam sciant: Bellum imprimis propter petroleum ortum esse. 

Pericula mundo imminentia 
21.09.2007, klo 09.30 

Institutum Internationale a Studiis Strategicis (IISS), quod sedem Londinii habet, censet maxima 

pericula annis proximis mundo imminentia esse motus islamiticos radicales, mutationem climatis, arma 

nuclearia. 

Institutum Londiniense regimina nationum hortatur, ut contra ordinem terroristicum al-Qaida et 

calorem caeli augescentem efficacius agant. 

Praeterea de programmate nucleari Iraniae praemonet. 

Causam sollicitudinis etiam esse, quod Americanis hucusque non contigit, ut bellum terrorismo illatum 

optime gererent. 

At ceteris maiorem sollicitudinis causam esse climatis mutationem, ex qua, nisi coerceatur, calamitas 

par bello nucleari oriatur. 

Meteorites in Peruviam cecidit 
21.09.2007, klo 09.29 

Meridie Sabbati (15.9.) tantus meteorites in montes Andes Peruviae meridionalis cecidit, ut fossam 
triginta metra latam et sex metra altam faceret. 

Homines in vico propinquo habitantes, qui spectatum venerant, dolore capitis et nausea affecti sunt. 
Praeterea odorem insolitum sentiebant. Greges peritorum et opitulatorum in locum missi sunt. 

Navis traiectoria omnium maxima 
21.09.2007, klo 09.28 

Postridie Idus Septembres navis traiectoria, in toto mundo maxima, "Independence of the Seas / 

Independentia marium" , Finniam reliquit, ut in Britanniam navigaret. 

Est aedificata in navalibus urbis Turku Finniae meridionalis - occidentalis sed perficietur in portu 

Southampton. 

Est longitudine trecentorum quadraginta metrorum et vectores quattuor milia trecentos septuaginta 

quinque (4375) capere poterit. 

Conventus XII ALF 2009 
21.09.2007, klo 09.26 

Anno nono p.Chr.n. Germani duce Arminio legionibus Romanis, quibus praefuit P. Quinctilius Varus, 
in saltu Teutoburgensi magnam cladem paraverunt. 



Memoria illius pugnae ita celebrabitur, ut Academia Latinitati Fovendae ( ALF) anno 2009 Ratisbonae 

(Regensburg) XII Conventum internationalem habeat. 

Argumentum principale erit "Ad fines imperii Romani - anniversario bis millesimo cladis Varianae". 

Reijo Pitkdranta reddidit: 
Memoria cladis Americanae 
14.09.2007, klo 10.52 

Die Martis (11.9.) Americani memoriam sexennem illius ictus terroristici recolebant, quo circiter tria 

milia hominum vitam amiserunt. 

Etiam praesidens George Bush luctui publico interfuit, cum sollemnitati in Aedibus Albis institutae 

aderat. 

Regimen Russiae munus deposuit 
14.09.2007, klo 10.51 

Regimen Russiae die Mercurii munus deposuit, cum minister primarius Mihail Fradkov a praesidente 

Vladimir Putin dimissionem petivisset. 

Idem nuntiavit eventus politicos in Russia futuros in causa fuisse, cur a re publica administranda 

recedere constituisset. 

Ei succedet Victor Zubkov, praefectus collegii criminibus oeconomicis cognoscendis. 

Mensurae Britannorum servantur 
14.09.2007, klo 10.50 

Unio Europaea Britannos ad systema metricum non iam cogit. 

Hi enim tali usui tam vehementer adversati sunt, ut diceres Unionem Europaeam ob earn rem odium 

Britannorum in se vertisse. 

Quae cum ita essent, iam decretum est, ut illis suas mensuras a maioribus traditas servare liceret. 

Itaque librae, sextarii, milia passuum ceteraeque priscae mensurae in Britannia etiam posthac 

adhibebuntur. 

Tigres in India denuo repertae 
14.09.2007, klo 10.50 

In silva pluviali Indiae occidentalis grex viginti fere tigrium inventus est. 

Quae res praeter omnium opinionem accidit, quod triginta anni acti sunt, cum hoc idem pantherarum 
genus in ilia regione visum est. Iam metuebatur, ne hae ferae bestiae omnino emortuae essent, 
praesertim cum vita earum venatione illicita et silvicidio usque periclitaretur. 

Placenta Neapolitana salutaris 
14.09.2007, klo 10.49 

Placenta Neapolitana novi generis, salutaris dicta, animos Italianorum excitat. 

Haec placentula ex farina granorum integrorum facta ter tanto plus fibrarum continere dicitur quam 

placenta traditionalis. 

Quin etiam rugarum expultrix appellatur propter magnam vim antioxydantium, quae cellulas hominis a 

consenescendo retardant. 

Novum praeceptum culinarium excogitavit Eugenio Luigi Iorio, investigator alimentorum Universitatis 

Neapolitanae. 

Lula da Silva Finniam visitavit 
14.09.2007, klo 10.48 

Praesidens Brasiliae Lula da Silva hac septimana ineunte visitationem statalem in Finniam suscepit et 

praesidentem Finniae Tarja Halonen et ministrum principem Matti Vanhanen convenit. 

Die Martis iter suum in Suetiam, Daniam, Norvegiam continuavit. 

Lula, quippe qui ardens terrarum septentrionalium admirator esset, plus de statu sociali harum 

civitatum cognoscere voluit. 

De certamine Finno-Suetico 
14.09.2007, klo 10.47 

Septimana vergente greges Finnorum et Suetorum nationales inter se certaverunt, utri eorum athletica 
campestri superiores essent. 



Certamine in stadio Gothoburgensi posito viri Finni adversarios quattuor punctis vicerunt, cum in serie 

feminarum agonistae Suetae palmam ferrent. 

Etiam in certatione puerorum et puellarum nostrates cladem acceperunt. 

Tuomo Pekkanen reddidit: 
Certamen Europaeum ballationis 
07.09.2007, klo 14.32 

Septimana vergente primum certamen Europaeum ballationis Londinii institutum est. 

Intererant paria ballatorum sedecim terrarum Europaearum, ex quibus unumquodque duas ballationes 

egit. 

Palmam reportavit par Finnorum, Katja Koukkula et Jussi Vaananen, quorum actio tam musica quam 

choreographia et interpretatione a modo leviore ceterorum differebat. 

Secundum locum obtinuit par Ucrainorum, tertium Irlandensium. Ut fit in cantionis certamine 

Eurovisionis, victores a spectatoribus Europaeis per suffragium telephonicum electi sunt. 

Praesentatoribus autem suae nationis suffragium dare nemo potuit. 

Certamen a Societate Radiophonica Britannica (BBC) etiam proximo anno Londinii instituetur. 

Pitkamaki victor iaculationis 
07.09.2007, klo 14.32 

Finni, qui certamina athleticae campestris intentissimi solent spectare, inter ludos mundanos Osakenses, 

cum athletae eorum ne unum quidem nomisma nedum punctum primis diebus obtinuissent, iterum 

iterumque spe decipiebantur. 

Ultimo denique die, quo certamen iaculationis factum est, causam exsultandi diu desideratam 

invenerunt. 

Tero Pitkamaki victor evasit, cum iaculum in longitudinem plus nonaginta metrorum (90,33) vibravit. 

Acerrimos autem habebat aemulos, nam Andreas Thorkildsen Norvegus plus duodenonaginta metra 

(88,61) iecit et Breaux Greer Americanus septentrionalis plus octoginta sex (86,21). 

Iaculatio apud Finnos est genus athleticae valde populare, in quo tres magistros mundanos (Seppo Raty 

1987, Kimmo Kinnunen 1991, Aki Parviainen 1999) iam antea habuerunt. 

Quid Russi de UE censeant 
07.09.2007, klo 14.31 

Ex demoscopia, quam institutum investigatorium nomine Levada faciendam curavit, patet maiorem 

Russorum partem velle, ut firmior quam ante erga Unionem Europaeam politica exerceatur. 

Sexaginta centesimae respondentium censebant necesse esse, ut Russi dependentia Europaeorum de 

petroleo et gaso Russiae ad fructum politicum capiendum uterentur. 

Prope septuaginta centesimae sentiebant occidentales ideo Russiam in rebus ad democratiam 

spectantibus reprehendere, ut illam infamarent et sibi emolumentum pararent. 

Eodem autem tempore totidem fere respondentes credebant Russiae in occidentem relationes 

praesidente Vladimiro Putin meliores factas esse. 

Vindemiae in Italia graciles 
07.09.2007, klo 14.30 

In Italia vindemiae huius anni sunt graciles. 

Proventus vinearum, circiter tredecim centesimis minor quam anno proxime praeterito, inter minimos 

his quinquaginta annis numeratur. 

Causa est calor aestivus exceptionalis, quo factum est, ut uvae citius maturescerent. 

Praesertim vineae Italiae meridionalis tempestate iniqua vexatae sunt. 

Migratio avium autumnalis coepit 
07.09.2007, klo 14.29 

Caloribus aestivis finitis aves migratoriae ex terris septentrionalibus in meridiem versus avolare 

coeperunt. 

Complura dena milia avium iam iter susceperunt. 

Maior pars illarum sunt aviculae tempore nocturno emigrantes, ut phylloscopi, silviae, muscicapae. 

Etiam migratio alitum maiorum coepit, nam e.g. greges gruum et anatum avolantium iam ab aucupibus 

visi sunt. 



Reijo Pitkdranta reddidit: 

Nuntii Latini continuantur 
31.08.2007, klo 10.30 

Aestate in hemisphaerio septentrionali ad finem vergente emissiones Latinae post pausam trium 
mensium aestivorum modo consueto singulis septimanis continuantur. 

Incendia silvestria Graeciae 
31.08.2007, klo 10.27 

Die Saturni toti Graeciae status necessitatis edictus est propter incendia silvestria funestissima, quae 

cum insulas prope Athenas sitas turn paeninsulam Peloponnesum ingenti vi delebant et hodie quoque 

delent. 

De quanta clade agatur, vel inde patet, quod plus sexaginta homines flammis circumventi vitam 

amiserunt. 

Die Dominico iam in eo erat, ut etiam vicus Olympia et area eius archaelogica omnino igne 

absumerentur, donee siphonariis ultimo fere temporis momento contigit, ut illam perniciem averterent. 

Incendia dolo malo conflata esse videntur, quam ob rem regimen Graeciae magnum praemium illi 

promisit, cuius indicio tanti mali auctores deprehenderentur. 

GUI novus praesidens Turciae 
31.08.2007, klo 10.26 

Novus praesidens Turciae creatus est Abdullah GUI, minister a rebus exteris eiusdem civitatis. 
Ad eum eligendum parlamento Turciae tribus suffragiis opus erat. 

De hoc viro alii aliter sentiunt quibusdam metuentibus, ne is, quippe qui musulmanus sit, cursum 
Turciae politicum paulatim ad islamismum versus dirigat. 

Conventus climaticus Austriae 
31.08.2007, klo 10.26 

Die Lunae Vindobonae, in urbe capite Austriae, conventus climaticus auspiciis Nationum Unitarum agi 
coeptus est. 

Plus quam mille participes in re industriali et negotiali versantes et legationes a regiminibus diversarum 
nationum missae eo congregati sunt disputaturi, quanam ratione quaestiones cum mutatione climatis 
coniunctae solverentur. 

Certamen de polo arctico 
31.08.2007, klo 10.25 

Hac aestate de polo arctico possidendo certamen vehemens internationale ortum est. 
Ubi primum nuntiatum est Russos navigio submarino invectos aquam poli arctici subisse et in glaciario 
eius vexillum suae civitatis posuisse, Dani, Norvegi, Canadenses, Americani, alii eandem regionem sibi 
vindicare coeperunt. 

Memoria Dianae decennalis 
31.08.2007, klo 10.25 

Hodie sive pridie Kalendas Septembres (31.8.) decern anni acti sunt, postquam Diana, principissa 
Valliae, calamitate vehiculari Lutetiae Parisiorum facta mortua est. 

Haec est causa, cur hoc anno multi libri de vita illius feminae praeclarissimae editi sint et memoria eius 
variis modis celebrata sit. 

De certaminibus Osakensibus 
31.08.2007, klo 10.24 

Osakae, in urbe Iaponiae, hac septimana ludi mundani athleticae campestris celebrantur. 

Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris antecesserit. 

Iuvat tamen commemorare cursorem Americanum Tyson Gay honorem hominis omnium velocissimi 

sibi conciliavisse, cum victor cursus centum metrorum evasit. 

Naves Americanae in Sinu Persico 
25.05.2007, klo 13.00 

Novem naves longae Americanae in Sinum Persicum transierunt, ut exercitium militare prope aquas 



nationales Iraniae participarent. 

Quo usu belli populis circumiacentibus demonstrari videtur Americanos quoquo modo paratos esse ad 

securitatem illius regionis praestandam. 

Fuga apium universa in America 
25.05.2007, klo 12.59 

Ingentia examina apium in Civitatibus Americae Unitis et Oriente extremo mirandum in modum ex 

alveariis suis avolaverunt et verisimiliter perierunt. 

Quae insecta enim cellas suas gregatim deseruerunt regina et ovis in nidis relictis, ex quo secutum est, 

ut favi fingi et mellificium effici desinerentur cum magno apiculturae detrimento. 

Quae sit causa illius fugae universae, nemo pro certo scire videtur. 

De thermis antiquis Ancyranis 
25.05.2007, klo 12.59 

Ministerium Turciae culturale consilium cepit, ut thermae Romanae Ancyrae sitae restituerentur. 
Quae thermae iussu Caracallae, imperatoris Romani, saeculo p.Chr.n. tertio constructae complura opera 
archaeologica magni momenti continent. 

Multi investigatores universitatis Ancyranae participes erunt huius conatus, qui quinque annis 
perfectum iri aestimatur. 

Linnaeus abhinc 300 annos natus 
25.05.2007, klo 12.58 

Die Mercurii sive die vicesimo tertio huius mensis (23.5.) trecenti anni acti erant, cum Carolus 

Linnaeus, investigator naturae celeberrimus, in Suetia natus est. 

Constat ei laudi dandum esse, quod omnes in orbe plantae et animalia binis nominibus Latinis 

nuncupantur. 

Quam rationem nomenclaturae scientificam Linnaeus iis operibus proposuit, quae Systema naturae et 

Species plantarum inscribuntur. 

Parlamentum Finniae C annorum 

25.05.2007, klo 12.57 

Die Mercurii huius septimanae (23.5.) parlamentum Finniae unicamerale primos ludos suos saeculares 

celebravit. 

Eo enim ipso die centum annis ante prima sessio plenaria eius habita erat. 

Iubilaeum meridie celebrari coeptum est officio divino in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi procurato, 

quo facto legati in aedes parlamenti convenerunt, ut sessioni sollemni una cum trecentis pristinis 

legumlatoribus interessent. 

De promotione philosophorum 

25.05.2007, klo 12.57 

Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis in praesenti sollemnem promotionem magistrorum et 

doctorum celebrat. 

Quod festum academicum triduanum e variis caerimoniis constat, sed summum fastigium eo temporis 

momento assequitur, cum amplius trecenti magistri et plus ducenti doctores insignibus academicis 

ornantur. 

Munere promotoris fungitur Mirja Saari, profestrix linguarum septentrionalium. 

Nuntii Latini ferias agunt 
25.05.2007, klo 12.56 

Nuntii Latini ob ferias aestivas ad tres menses intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante 

quampridie Kalendas Septembres (31.8.) fiet. 

Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem optimam exoptemus. 

Colloquium Americano-Iranianum 
18.05.2007, klo 14.15 

Legatus Civitatum Americae Unitarum collegam suum Iranianum intra aliquot menses Bagdati 

conventurus est, ut cum eo de condicione securitatis in Iraquia melioranda colloquatur. 

Tales conventus inter utramque nationem rarissimi sunt ex eo, cum legationum commercia post 



revolutionem islamicam anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) in Irania factam dirupta 
sunt. 

De tumultibus Hafniensibus 
18.05.2007, klo 14.14 

In urbe Hafnia Danorum hac septimana tumultus violenti facti sunt, inter quos saepimenta viaria 

ducebantur et multa autocineta incendebantur. 

Amplius quinquaginta homines magistratibus reclamantes a biocolytis deprehensi sunt. 

Causa perturbationum erat, quod activistae quidam decreto de aedificio quodam ligneo demoliendo 

adversabantur. 

Quid Sinenses facturi sint 
18.05.2007, klo 14.13 

Sinenses hoc anno magnam pecuniam in aggeres suos reficiendos et in aquam potabiliorem reddendam 

collocare in animo habent. 

Sunt, qui putent multas moles fluctibus oppositas pessimae condicionis esse et homines iuxta eas 

habitantes in maximo periculo versari. 

Hue accedit, quod aquae emissionibus industrialibus, laetaminibus pesticidisque multis locis valde 

inquinatae sunt. 

Planeta terrae similis inventa 
18.05.2007, klo 14.13 

Astronomi Europaei nuntiaverunt se in constellatione Libra stellam errantem animadvertisse, quae 

Telluri nostrae similior esse videretur quam ulla alia planeta adhuc cognita. 

Quod corpus caeleste, cuius massa quinque partibus maior quam terra nostra esse videtur, a nobis 

spatium viginti fere annorum luce mensorum abest et sidus pusillum circumfertur. 

Rerum periti censent nihil impedire, quominus ibidem aqua occurrat, quia temperatura in superficie 

planetae inter zerum et quadraginta gradus Celsianos variet. 

Quid WWF de Mari Baltico dixerit 
18.05.2007, klo 14.13 

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) censet Finnis non contigisse, ut id, quod de eiectamentis in Mari 
Baltico deminuendis animo proposuissent, consequerentur. 

Copiam nitri, quae ex Finnia in Mare Balticum deferretur, inde ab annis nonagesimis saeculi praeteriti 
quaternis centesimis (4%), vim phosphori autem vicenis (20%) deminutam esse, cum Finni voluissent 
quantitatem illorum elementorum ante annum praeteritum ad dimidiam partem redigere. 



Societas pedifollica Vaticana 
18.05.2007, klo 14.12 

In civitate Vaticana societas pedifollica condita est, quae nonnisi ex sacerdotibus catholicis et 

studentibus theologiae constat. 

Clericus Cup - ut nuncupatur ? cum ad vulgus delectandum spectat turn id agere conatur, ut ecclesia 

catholica propius populo admoveatur. 

Ludi, qui diebus Dominicis agi non sinuntur, etiam eo peculiares sunt, quod arbitri Latine iudicant et 

lusoribus verba impudentia inter se clamitare non licet. 

(Maija Ketoluoto-Nurminen) 

Sarkozy praesidens Franciae 
10.05.2007, klo 17.26 

Comitiis praesidentialibus die Dominico factis Nicolas Sarkozy novus praesidens Franciae electus est, 

cum circiter quinquaginta tres centesimas suffragiorum obtinuit. 

Sarkozy, vir quinquaginta duorum annorum, ministerio et rerum interiorum et oeconomiae in hodierno 

regimine functus, praesidenti Jacques Chirac succedit, qui duodecim annos in munere fuit. 

Potestas praesidentis in Francia maior est quam apud plerasque alias nationes Europaeas. 

Praesidens ministrum primarium eligit sed eum dimittere non potest. Legem latam in parlamentum 

remittere potest, sed non saepius quam semel. 

Potest etiam legem in tribunal constitutionale mittere aut eandem suffragio populi subicere. Praesidenti 

licet scelestis impunitatem concedere aut poenas eorum breviores reddere. Est etiam imperator 



exercitus. 

Munus praesidentis antea septuenne fuit, nunc iam iterum quinque annos durat. 

Numerus praesidentatuum non est limitatus, ut exempli gratia in Finnia, ubi idem semel tantum denuo 

eligi potest. 

(Tuomo Pekkanen) 

Praesidens Estoniae in Aedes Albas invitatus 
10.05.2007, klo 17.24 

Toomas Hendrik lives, praesidens Estoniae, a praesidente Americanorum in Aedes Albas ad diem 

vicesimum quintum mensis Iunii invitatus est. 

Ex Aedibus Albis nuntiatum est Estoniae praesidentem cum praesidente George W. Bush de rebus tam 

regionalibus quam internationalibus colloquia habiturum esse. 

Porro Estoniam esse optimum exemplum, quod ostenderet, quo modo libertas civitates Europae 

Orientalis et Mediae mutavisset illisque stabilitatem et opulentiam attulisset. 

Magni ponderis esse etiam partem, quam Estonia, ut membrum NATOnis, in condicionibus 

Afganistaniae et Iraquiae firmandis et pacandis ageret. 

(Tuomo Pekkanen) 

Sepulcrum Herodis Magni inventum 
10.05.2007, klo 17.23 

Archaeologi sepulcrum regis Herodis Magni in colle invenerunt, qui in ripa occidentali lordanis 

fluminis duodecim chiliometra ad meridiem urbis Ierusalem situs est. 

In eodem colle olim domum regiam Herodis fuisse constat. Excavationes archaeologicae ibi iam ante 

aliquot decennia incohatae erant. 

Sarcophagus autem regis, in multas particulas fractus, non ante quam medio mense Aprili in lucem 

venit. 

Herodes Magnus fuit rex Iudaeorum ab anno tricesimo septimo usque ad annum quartum ante temporis 

rationem Christianam. 

Ehud Netzer, professor Universitatis Hebraicae, pro certo affirmavit sepulcrum ab archaeologis 

apertum Herodis esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rixa de statua Sovietica 
04.05.2007, klo 10.46 

Tallinnae, in capite Estoniae, tumultus vehementes orti sunt, cum regimen decrevisset, ut statua militis 

Sovietici in media urbe sita in coemeterium militare extra urbem deportaretur. 

Russi, qui tertiam fere partem incolarum Estoniae faciunt, illud monumentum victoriae habent, Estones 

autem memoriale occupationis Sovieticae. 

Monumentum Tallinnae anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947) positum "Statua 

liberatorum" inscriptum est; Unione Sovietica dissoluta, cum Estonia independentiam recuperavisset, 

inscriptionem "in memoriam secundo bello mundano caducorum" accepit. 

Vulgo autem statua militis Sovietici aut miles aeneus appellatur. Die Veneris (27.4.) multo mane statua 

in novum locum transportata est, ubi postridie Nonas Maias sollemniter inaugurabitur. 

Eodem etiam corpora mortuorum apud monumentum sepulta transferentur. In tumultibus 

Tallinnensibus, qui duas noctes duraverunt, tabernae mercatorum devastatae, octingenti homines 

deprehensi, centum quinquaginta vulnerati sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russia rebus Estoniae intervenit 
04.05.2007, klo 10.45 

Russi Estoniensibus de statua notam diplomaticam dederunt et delegatos Dumae sive parlamenti 

Tallinnam miserunt. 

Illi delegati, ubi primum pervenerunt, nomine Dumae eodem die bis flagitaverunt, ut regimen Estoniae 

discederet. 

Kristina Ojuland, vicepraeses parlamenti Estonici, mirabatur, quaenam futurae essent proximae 

nationes sodales NATOnis et Unionis Europaeae, a quibus idem flagitaretur. 

Urmas Paet, minister a rebus exteris Estoniae, recusavit, quominus delegatos Russos reciperet. 

Censebat nullam causam esse talem delegationem convenire, cuius membra rebus Estoniae interioribus 



intervenire temptavissent. 

Estones quidem cum Russis colloquia sincera habere voluisse, sed proposita delegationis prorsus alia 

fuisse. 

(Tuomo Pekkanen) 



Estonia Russiam accusat 
04.05.2007, klo 10.44 

His diebus contra paginas interred arias regiminis Estoniae facti sunt ictus, quibus fit, ut accessus in eas 

sit difficilis. 

Rein Lang, minister iustitiae Estoniae, rettulit investigationes interretiarii protocolli (IP) ostendisse illos 

ictus ex institutis statalibus Moscuensibus venisse. 

"Ex his patet," ait Lang, "esse Moscuae potestates politicas, quae omnem rationem amiserint." 

(Tuomo Pekkanen) 

Historia falsificata 
04.05.2007, klo 10.43 

Politici et acta diurna Russiae statuam illam aeneam usque "militis liberatoris" appellant et 
deportationem eius pro sympathia erga nazistas habent. 

At anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944) Unio Sovietica Estoniam non libera vit 
sed terram, cui independentiam iam ante impetum Hitlerianum violenter eripuerat, denuo expugnavit. 
Acta Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) monent Russis sine ullo dubio ius esse victoriam de Germania 
nazistica reportatam celebrare sed de liberatione terrarum Balticarum et totius Europae orientalis loqui 
nullum illis ius esse, quia nulla liberatio facta sit: unam dictaturam tantummodo in alteram esse 
mutatam. 
(Tuomo Pekkanen) 



Boris Jeltsin obiit 
27.04.2007, klo 09.13 

Boris Jeltsin, pristinus praesidens Russiae, die Lunae (23.4.) Moscuae annos natus septuaginta sex 
diem obiit supremum. Iam diu ex corde laboravit. 

Unione Sovietica anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo dissoluta, Jeltsin primus 
praesidens Russorum democratice creatus est et in munere usque ad Kalendas Ianuarias anni bis 
millesimi permansit. Ritus funeralis die Mercurii in cathedrali orthodoxa Christi Salvatoris Moscuae 
celebratus est. Postea Jeltsin in coemeterio Novodevitsh, ubi multi viri in Russia clarissimi requiescunt, 
sepultus est. Aderant in funere pristini praesidentes George Bush maior et Bill Clinton ex USA, ex 
Finnia Mauno Koivisto. Jeltsin fuit post annum millesimum nongentesimum septimum decimum 
primus moderator Russorum ritu Christiano sepultus. Dies Mercurii in tota Russia dies luctus publici 
declaratus erat. Apud Finnos Jeltsin ut defensor democratiae recolitur. Praesidens Finniae Tarja 
Halonen censebat eum democratiam in Russiam attulisse eamque in condicionibus difficilibus 
defendisse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Sarkozy et Royal in altera suffragia 
27.04.2007, klo 09.08 

Nicolas Sarkozy conservativus et Segolene Royal socialista pro opinione in altera suffragia Francorum 

evaserunt, cum haec viginti sex, ille unam et triginta votorum centesimas obtinuisset. 

Francois Bayrou factionis centralis accepit undeviginti, Jean-Marie le Pen, moderator extremae dextrae, 

decern centesimas. Altera suffragia fient pridie Nonas Maias. 

(Tuomo Pekkanen) 

Regimen gynaecocraticum 
27.04.2007, klo 09.08 

Regimen Finniae nuper designatum ex viginti ministris constat, ex quibus feminae sunt duodecim, viri 
octo. Numquam antea feminae maiorem ministrorum partem apud Finnos habuerunt. 
Cum praeterea etiam praesidens rei publicae Finniae sit femina, nullius in mundo nationis regimen tam 
gynaecocraticum videtur esse quam Finnorum. Ministeria quidem, quae viri in regimine tenent, sunt 



maioris ponderis et auctoritatis, e.g. defensionis, aerarii publici, rerum exterarum, commercii exteri, 
rerum culturalium, atque munus primi ministri habere pergit Matti Vanhanen. Nihilo minus magnus 
feminarum numerus opinioni, quam peregrini de Finnis et politica eorum habent, sine dubio usui est. 
(Tuomo Pekkanen) 

Finni inter felicissimos numerandi 
27.04.2007, klo 09.07 

Investigatio in Universitate Britanniae Cantabrigensi facta Finnos inter populos in Unione Europaea 
felicissimos numerat. 

In comparatione quindecim terrarum Finni post Danos secundo loco positi sunt. Ultimi erant Itali, 
Portugalli, Graeci. Ex ilia investigatione apparuit feminas in universum aestimanti viris feliciores esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Radiatio ultraviolacea periculosa 
27.04.2007, klo 09.06 

Societas oncologica et Institutum meteorologicum praemonent iam tempore vernali nimiam 

apricationem periculum cancri cutanei augere. 

Cutis et oculi sunt protegenda, cum index radiationis ultraviolaceae (UVI), qui vim radiationis uno 

numero describit, tres superavit. Talis est radiatio in Finnia meridionali inde a mense Maio usque ad 

finem Augusti. 

(Tuomo Pekkanen) 

Maxima catastropha politica 
19.04.2007, klo 17.12 

Madeleine Albright, ministra a rebus exteris praesidentis Bill Clinton, censet bellum, quod in Iraquia 

geritur, esse maximam catastropham politicae externae Americanorum. 

Si qua terra ex condicionibus Iraquiae utilitatem perceperit, earn esse Iraniam. 

Unum ex pessimis effectibus belli Iraquici esse, quod Irania convaluerit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nova de abortu lex in Portugallia 
19.04.2007, klo 17.12 

Anibal Cavaco Silva, praesidens Portugalliae, novam legem confirmavit, qua abortus artificialis usque 

ad decimam graviditatis septimanam permitteretur. 

Lex verisimiliter inde a proximo mense valebit. Prior de abortu lex Lusitanorum inter durissimas in 

Europa habebatur. 

Ordines feminarum aestimant circiter decern milia mulierum effectibus abortuum illegalium laborantes 

in nosocomiis curatas esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Natura insularum Galapagos in periculo 
19.04.2007, klo 17.11 

Insulae Galapagos sive Testudineae, in Oceano Pacifico positae, ad Aequatoriam pertinent, a cuius ora 

circiter mille chiliometra in occidentem versus distant. 

Nomen acceperunt a galapago, quo verbo Hispanico testudo maritima significatur. Rafael Correa, 

praesidens Aequatoriae, nuper monuit naturam harum insularum esse in periculo. 

Numerus incolarum est in his insulis circiter duodeviginti milium, praeterea singulis annis complura 

millena hospitum eo veniunt atque multa hominum milia ibi etiam illegaliter versantur. 

Cum natura tantam hominum multitudinem sine damno sustinere non possit, magistratus Aequatoriani 

iam deliberant, quo modo aditus in insulas circumscribatur. 

Periculum insulis Testudineis, quarum oecosystema est singulare, etiam genera animalium peregrina eo 

admissa atque piscatio squalorum illegalis faciunt. 

Illae insulae velut laboratorium quoddam theoriae evolutionis habentur, quibus Charles Darwin, cum eo 

venisset, motus est, ut suam de evolutione rationem conciperet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cheetah LXXV annorum 
19.04.2007, klo 17.10 



Cheetah simia, quae in compluribus pelliculis cinematographicis una cum Tarzan agebat, septuaginta 

quinque annos complevit. 

Oriunda est ex Liberia, unde anno millesimo nongentesimo tricesimo secundo in USAportata est. 

Proximos sedecim annos cum curatore suo in Palm Spring Californiae vixit. Notissimus actor in 

pelliculis Tarzan fuit Johnny Weissmuller, qui iam ante triginta tres annos diem obiit supremum. 

Cheetah autem adhuc optime valet et in genere suo vetustissima in mundo simia habetur. 

In libertate simiae raro quadraginta annos superant sed in hortis zoologicis aetatem sexaginta annorum 

saepe adipiscunt 

(Tuomo Pekkanen) 

ALF Romam convenit 
19.04.2007, klo 17.09 

Academia Latinitati Fovendae (ALF) in urbe Roma hodie (20.4.) sessionem annuam agit. 

Theodoricus Sacre acroasim habet "De Maphaei Barberini sive Urbani VIII P.M. carminibus 

iuvenilibus". 

Nicolaus Sallmann loquitur de proximo Academiae conventu, quo annus bis millesimus post pugnam 

Teutoburgiensem celebrabitur. 

Praeterea habentur suffragia, quibus moderatores Academiae in proximum triennium eliguntur. 

(Tuomo Pekkanen) 

De calamitate tsunami 
05.04.2007, klo 17.13 

In Insulis Salomoniis, quas in Oceano Pacifico iacere constat, die Lunae multo mane terrae motus 

subaquaneus accidit, cuius vis octo gradus Richterianos effecisse nuntiatur. 

Ex concussione ortum est tsunamum admodum vehemens, quod imprimis partibus illius archipelagi 

occidentalibus tanta vi impegit, ut complures vici et oppida omnino delerentur. 

Quot homines ea calamitate vitam amiserint, nondum pro certo constat, sed timetur, ne numerus 

mortuorum multorum denorum sit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Discrimen Ucrainae politicum 
05.04.2007, klo 17.13 

Discrimen politicum, quo Ucraina iam per longum tempus vexatur, die Lunae vesperi in peius versum 

est, cum praesidens Victor Justshenko parlamentum dissolvi et nova comitia mense proximo exeunte 

fieri iussit. 

Causa, cur id fecerit, subesse videtur, quod metuere coepit, ne primus minister Victor Janukovits, 

adversarius eius politicus, apud parlamentum iam nimia auctoritate valeret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Electrificina Solaris maxima 
05.04.2007, klo 17.12 

In regione Alentejo, quae in Portugallia meridiana sita est, electrificina Solaris omnium efficacissima 

ritu sollemni in usum recepta est. 

Laminae eius solares, quippe quae in campum sexaginta hectarearum se extendant, tantum electricitatis 

gignunt, ut haec copia energiae octo milibus domuum suppeditandae facile sufficiat. 

Alentejo eo opportunior locus eiusmodi operis faciendi existimatur, quod sol ibidem plus trina milia 

horarum singulis annis lucet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria belli Falclandici 
05.04.2007, klo 17.12 

Postridie Kalendas Apriles (2.4) viginti quinque anni acti erant a bello in insulis Falclandicis sive 

Macloviensibus inter Britanniam et Argentinam orto. 

Conflictus initium cepit, cum nautae regiminis militaris Argentinae illas insulas in Oceano Atlantico 

australi sitas Britannis eripere et in dicionem suam redigere conati sunt. 

Illud bellum, quo plus nongenti homines occisi sunt, septuaginta quattuor diebus post sive postridie 

Idus Iunias (14.6.) victoria Britannorum compositum est. 

(Reijo Pitkaranta) 



Primatus velocitatis ferriviariae 
05.04.2007, klo 17.11 

Tramen Francogallicum celeritatem ferriviariam omnium temporum maximam consecutum est. 
Velocitas enim eius experimento prope Lutetiam Parisiorum hac septimana facto ad quingena 
septuagena quina chiliometra horalia crevit. Constabat vehiculum ex tribus curribus, qui rotis 
praegrandibus praediti erant, et propellebatur duabus machinis vectoriis summae efficacitatis. 
(Reijo Pitkaranta) 

Missale vetus in Finnia repertum 
05.04.2007, klo 17.11 

Valle Gratiae, in oppido Finniae, missale mediaevale tantae raritatis inventum est, ut in libris nostris 

omnium vetustissimis numeretur. 

Verisimile est hoc opus, quod in tutela officii parochialis reconditum erat, saeculo tertio decimo 

exeunte aut in Anglia aut in Francogallia compositum esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Anniversarium UE quinquagesimum 
30.03.2007, klo 15.21 

Moderatores Europaei septimana vergente (24-25.3.) Berolinum convenerunt, ut diem anniversarium 

quinquagesimum tractatus Romani celebrarent. 

Ille tractatus, quo Communitas Oeconomica Europaea (EEC) in urbe Roma condita est, fundamentum 

hodiernae Unionis Europaeae habetur. 

Praesentibus moderatoribus declaratio de rebus gestis, statu propositisque Unionis Berolini divulgata 

est. 

Ex ilia declaratione Unio id agit, ut ante annum bis millesimum nonum, quo proxima comitia 

parlamentaria Europaea fient, structuram suam renovet. 

De lege autem fundamental! aut de amplificatione Unionis, de quibus nationes sodales dissentiunt, in 

declaratione Berolinensi nulla fit mentio. 

Summus Pontifex Benedictus XVI Unionem Europaeam duris verbis vituperavit, quod in declaratione 

Berolinensi, ad anniversarium Unionis quinquagesimum divulgata, nulla de Deo Christianorum mentio 

facta esset. 

Europam apostasiae noxiam de vera fide defecisse, cum et Dei et radicium suarum Christianarum 

oblivisceretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies Annuntiationis 
30.03.2007, klo 15.20 

Natalis Unionis Europaeae incidit in diem Annuntiationis Beatae Virginis Mariae, qui in ecclesia 
Christiana novem mensibus ante Nativitatem Domini celebratur. 

Annuntiationis dies inde nomen habet, quod euangelista Lucas narrat Angelum Gabrielem ad Mariam 
advenisse et dictis verbis "Ave, gratia plena" annuntiasse illam filium Iesum parituram esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Papa linguam Latinam commendat 
30.03.2007, klo 15.19 

Mense Februario (22.2.) Pontifex Romanus exhortationem post-synodalem nomine "Sacramentum 
Caritatis" dedit, in qua linguam Latinam sacerdotibus commendat: In conventibus internationalibus, qui 
hodie frequentiores habeantur, unitatem et universalitatem ecclesiae clarius exprimi, si liturgia Latine 
celebretur, exceptis scilicet lectionibus, homilia precibusque fidelium. 
Preces autem notissimae Latine recitentur et cantus Gregoriani cantentur. 

Sacerdotes futuros Papa hortatur, ut ad missam Latine celebrandam, ad textus Latinos usurpandos, ad 
cantus Gregorianos cantandos se praeparent; fideles posse doceri, ut preces communiores Latine 
recitent et partes liturgiae more Gregoriano cantent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Shinzo Abe veniam rogavit 
30.03.2007, klo 15.16 



Minister Iaponiae primarius Shinzo Abe confessus est Iapones inter secundum bellum mundanum 

feminas ex regionibus Asiae, quas occupaverant, in servitium sexuale arripuisse. 

Antea Iapones illis criminibus saepius negatis iram peregrinorum excitaverunt. 

Feminae, quae ut consolatrices in lupanaribus Iaponum laborare coactae erant, circiter ducenta milia 

numerabantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Zonae climaticae mutantur 
30.03.2007, klo 15.16 

Investigatores Americani praedicunt magnas in zonis climaticis mutationes hoc saeculo futuras esse. 
Illas mutationes, praecipue ad zonas calidam et temperatam spectantes, floram et faunam illarum 
zonarum afficere. 

Maxime periclitari animalia zonae calidae, quia in ilia regione temperaturae minime varient neque 
animalia accomodatae sint ad variationes. 

Comitia Finniae parlamentaria 
23.03.2007, klo 08.45 

Die Dominico (18.3.) in Finnia comitia parlamentaria habita sunt, ut apud nos quinto quoque anno fieri 

consuevit. 

Eventu suffragiorum divulgato apparuit factionem centralem, quamvis detrimentum quattuor sedium 

cepisset, tamen unam et quinquaginta sedes sibi conciliavisse itaque principatum in parlamento 

servasse. 

Qui successus autem nihil erat ad victoriam, quam conservativi reportaverunt: grex enim eorum 

parlamentaris decern legatis auctus usque ad quinquaginta homines crevit. 

Eo acerbior erat clades socialistarum, quippe quorum numerus a quinquaginta tribus ad quadraginta 

quinque descenderet. 

Adversa perpessae sunt etiam partes Foederis sinistrorum duabus sedibus amissis. 

Factiones minores varia fortuna dimicaverunt: prasini, qui dicuntur, quindecim sedes consecuti gratiam 

suam priorem paululum auxerunt, item partes populares Finno-Suetorum decern sedibus occupatis. 

Democratae autem Christiani, quibus septem legati obtigerunt, eodem statu quo ante remanserunt. 

Factio autem Finnorum fundamentalium tantum progressum fecit, ut in locum trium legatorum quinque 

substituerentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sauli Niinisto rex comitiorum 
23.03.2007, klo 08.44 

Sauli Niinisto, pristinus candidatus praesidentialis partium dextrarum, regem quendam illorum 
comitiorum se praebuit: conquisivit enim sibi plus sexaginta milia suffragiorum, qua maiorem 
sententiarum copiam nemo umquam in electionibus in Finnia institutis accepit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nova Felinarum species inventa 
23.03.2007, klo 08.44 

Anno proxime praeterito in Borneo quinquaginta duae novae herbarum et animalium species repertae 

sunt, ut refert Ordo internationalis naturae tuendae (WWF). 

In iis est animal felinum, quod antea pro Neofele nebulosa, bestia in Asia continenti vivente, habebatur. 

Recentioribus autem investigationibus apparuit feram insularem a Neofele continentali tantum differre, 

quantum leonem a tigri et tigrim a pardo. 

(Reijo Pitkaranta) 

Theatrum antiquum repertum 
23.03.2007, klo 08.43 

Theatrum Acharnanum, quod in Graecia antiqua clarissimum erat, abhinc paucas septimanas a 

quibusdam structoribus fortuito inventum esse nuntiatur. 

Fodiebantur fundamenta cuiusdam aedificii, quod decern chiliometra a mediis Athenis in septentriones 

aberat, cum fori theatri lapidei reperti sunt. 

Scaena autem et ceterae parietinae sub platea domibusque propinquis obrutae latebant. 

Illud theatrum saeculo quinto a.Chr.n. sive aetate urbis Atheniensium aurea adhibebatur. 



(Tom Bergman) 

Concentus ecclesiasticus Latinus 
23.03.2007, klo 08.42 

Chorus Neapolitanus musicae barocae deditus nomine Mysterium vocis die Lunae (19.3.) vesperi 

Helsinkii in Ecclesia Iohannis sacra concentum Latinum edidit. 

Programma imprimis ex tribus hymnis Latinis mediaevalibus constabat, quorum modi a musicographis 

Neapolitanis saeculo duodevicesimo compositi erant. 

Cantus ecclesiastici, quos ille chorus mira arte praesentabat, erant "Dies irae", "Stabat mater", "Veni 

Creator Spiritus". 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Bush in Columbia dixerit 
16.03.2007, klo 09.08 

Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in 

Columbiam venit. 

Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, 

praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam 

drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini 

Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Foedus Iaponiae et Australiae 
16.03.2007, klo 09.07 

Australia et Iaponia foedus securitatis icerunt, quo facto hae civitates, quae bello altera mundano hostes 

acerbissimae fuissent, tamen artissima societate inter se coniunctae sunt. 

Pactores et tabularum subscriptores erant principes ministri John Howard et Shinzo Abe, qui 

conventum communem de ea re in urbe Tokio habuerunt. Moderatores negaverunt novam 

cooperationem contra Sinas agere, cum antea dixissent se de sumptibus militaribus ibidem auctis 

sollicitos esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria stragis Matritensis 
16.03.2007, klo 09.06 

Die Dominico (11.3.) tres anni acti erant ab ictu terroristico funestissimo in urbe Matrito effecto, quo 

paene ducenti homines occisi et amplius mille octingenti sauciati sunt. 

Ad memoriam mortuorum recolendam in uno ex iis tribus locis, quibus facinus perpetratum erat, 

monumentum vitreum cylindroides revelatum est: inter caerimoniam, cui etiam rex Hispaniae Iohannes 

Carolus cum coniuge Sophia aderat, silentium triste quinque minutarum actum est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Februarius in Finnia gelidior 
16.03.2007, klo 09.06 

Fuerit iam sane in eo, ut clima orbis terrarum paulatim calefiat, at certe mensis Februarius in Finnia 

compluribus gradibus Celsianis gelidior fuit quam fieri solet. 

Id ita se habere vel inde apparet, quod in paroechia Salla, quae in Lapponia sita est, temperatura 

quodam die Februario usque ad quadraginta fere gradus infra zerum descendit. Mensis autem Ianuarius 

apud nos mirum quantum mitis fuit, quo factum est, ut temperatura totius hiemis media in Finnia 

mensuram consuetam non excederet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Harrius Potter Latine redditus 
16.03.2007, klo 09.05 

Constat seriem librorum de Harrio Potter narrantium a scriptrice Anglica J.K. Rowling creatam esse. 
Peter Needham, qui linguam Latinam in collegio Eton iam triginta annos docet, duo huius seriei 
volumina ex Anglico in Latinum convertit: quorum librorum prior, Harrius Potter et Philosophi Lapis, 
anno bis millesimo tertio (2003) editus est, posterior autem, qui Harrius Potter et Camera Secretorum 
inscribitur, hoc anno ineunte in lucem venit. 



(Maija Ketoluoto-Nurminen) 

Tumultus Hafnienses 
09.03.2007, klo 16.18 

Hafniae, in capite Danorum, Kalendis Martiis tumultus violenti per tres dies fiebant, cum vigiles 

publici domum, cui nomen Ungdomshuset, a iuvenibus occupatam vacuefecissent. 

Iuvenes recusaverant, quominus ex domo exirent, quamquam ilia iam multis annis ante sectae cuidam 

religiosae vendita erat. 

Tumultuantes vehicula concremabant, fenestras frangebant, lapides contra vigiles iaciebant, scholam 

regionis Christianshavn cum supellectile et bibliotheca penitus deleverunt. 

Circiter sescenti quinquaginta participes tumultuum deprehensi, plus quam ducenti ex eis in carcerem 

coniecti sunt, ubi aliquot septimanas iudicium exspectantes permanebunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

De numero Sinensium 
09.03.2007, klo 16.17 

Sinenses anno vergente plus miliardum trecenti miliones numerabantur. 

Ex eis quadraginta quattuor centesimae in urbibus vivebant. Politica unius infantis aequilibrium 

sexuum perturbavit, nam plures quam dimidium Sinensium (51,5%) sunt viri. 

Magistratus censent post quindecim annos numerum virorum caelibum triginta milionibus maiorem 

quam feminarum apud Sinenses futurum esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

De iuribus humanis zingarorum 
09.03.2007, klo 16.15 

Ordo UNICEF rettulit iura humana puerorum zingarorum in Europa orientali meridionali late 

violari. 

In universum aestimanti circiter milio ex liberis zingarorum cura salutis caret neque omnes in scholam 

admittuntur. 

Multi zingari in regionibus illegalibus vivunt ideoque documenta personalia, nisi multis cum 

difficultatibus, accipere non possunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Artificia a nazistis ablata quaeruntur 
09.03.2007, klo 16.15 

Inter secundum bellum mundanum nazistae a Iudaeis Europae circiter sescenta milia artificiorum 

abstulerunt, ex quibus circiter centum milia possessoribus nondum restituta sunt. 

Ilia etiam in Finnia indagari coepta sunt. Accuratius investigantur quadringenta fere opera, quae in 

collectionibus viginti septem museorum conservantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pecus volatile intus tenendum 
09.03.2007, klo 16.13 

Propter vernam migrationem avium pecus volatile a Kalendis Martiis usque ad Kalendas Iunias in 

Finnia intus tenendum est, ne morbus aviarius vagetur. 

Etiam expositiones pecoris volatilis vetitae sunt. Nam inter migrationem vernam aves etiam ex eis 

terris in Finniam venire solent, in quibus hieme morbus aviarius occurrit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Henri Troyat diem obiit 
09.03.2007, klo 16.12 

Henri Troyat, scriptor origine Russus, qui anno millesimo nongentesimo septimo decimo cum 
parentibus ex Russia in occidentem fugit et in Francia mansit, nonaginta quinque annos natus diem 
obiit supremum. 

Plus quam centum opera Francogallice scripsit, in quibus plerumque res pristinae patriae tractavit, 
quam ob rem "Tolstoi Francorum" appellabatur 

Sciatrix regina 



09.03.2007, klo 16.11 

In urbe Sapporo Iaponiae certamina mundialia athleticae hibernae die Dominico (4.3.) clausa sunt. 

Genera principalia erant scridationes virorum et feminarum atque desultura ex suggestu scridatoria. 

Plurima nomismata Norvegi occupaverunt. 

Ex omnibus athletis princeps exstitit Virpi Kuitunen Finlandensis, quae tribus aureis nomismatis 

acceptis sciatrix regina huius hiemis iure appellator. 

(Tuomo Pekkanen) 

Irania programma nucleare non interrumpet 
02.03.2007, klo 15.19 

Praesidens Iraniae Mahmoud Ahmadinejad iterum repetivit Iranianos programma nucleare 

interrupturos non esse; illud esse velut tramen, quod nee frena nee iuncturam retrogressus haberet. 

Contumacius autem minister adiunctus a rebus exteris Iraniae, qui affirmavit patriam suam propter 

litem nuclearem etiam ad bellum paratam esse. 

Nationes, quae sunt sociae permanentes in Consilio Securitatis Nationum Unitarum, Londinium 

convenerunt, ut de programmate nucleari Iranianorum novam sententiam adumbrarent. 

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) confirmavit Iraniam, neglectis postulationibus 

occidentalium, programma uranii condensandi etiam post diem illis constitutam continuare. 

(Tuomo Pekkanen) 

Corea Septentrionalis Finnis notam 
02.03.2007, klo 14.48 

Nota diplomatica in ministerium a rebus exteris Finniae missa, Corea Septentrionalis de casu exquirit, 

in quo telonarii et vigiles Finni contra duos legatos Coreanos vim adhibuerint. 

Ilia nota ad rixam pertinet, quae in tramine Moscua-Helsinki inter illos legatos et magistratus Finnos 

orta est. 

Legati in compartimento traminis clausi recusaverunt, quominus telonariis documenta sarcinasque 

monstrarent, neque inspectores in compartimentum intrare permiserunt. 

Feminam teloniariam male mulcaverunt neque induci poterant, ut ex compartimento exirent, antequam 

vigiles gasum lacrimiferum adhibuerunt. Deinde ad stationem biocolytarum urbis Kouvola portati sunt. 

Denique legati, interveniente ministerio rerum exterarum Finniae, liberati iter proximo tramine 

perrexerunt. 

Coreani Septentrionales, qui linguas peregrinas nesciebant, tabellas diplomaticas Stockholmiam 

portaturi erant. 

Iter per Finniam faciebant, quia de navibus traiectoriis commodissimis inter Helsinkium et 

Stockholmiam commeantibus audiverant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Navis oneraria a piratis occupata 
02.03.2007, klo 14.47 

Die Dominico (25.2.) piratae navem onerariam, a Nationibus Unitis conductam, apud oram Somaliae 

occupaverunt. 

Ilia navis auxilium cibarium in Somaliam portabat. Piratae nondum de pecunia redemptionis aut de 

aliis postulatis suis nuntiaverunt neque de sorte nautarum, qui duodecim numerabantur, quicquam 

compertum est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cleopatram non fuisse pulcherrimam 
02.03.2007, klo 14.45 

Cleopatra, regina Aegyptiorum, quam Iulius Caesar et Marcus Antonius amabant, symbolum 

pulchritudinis habetur. 

Hodie autem de pulchritudine eius disceptari coeptum est, nam nummus, anno tricesimo tertio ante 

Christum natum cusus, ostendit reginam mento nasoque acuto et labris tenuibus. 

Marcus Antonius, in altera parte eiusdem nummi delineatus, est strabonus, cervicibus crassis et naso 

adunco. 

Sed criteria pulchritudinis cum temporibus mutantur, et imagines antiquorum regum vel reginarum 

potius potestatem quam veram similitudinem praeferre solebant. 

Cleopatram fuisse feminam ingenio acerrimo nemo infitiatur. 



(Tuomo Pekkanen) 

De copiis ex Iraquia reducendis 
23.02.2007, klo 10.35 

Britanni copias suas in Iraquiam missas mille sescentis militibus deminuturi sunt. 

De ea re narravit princeps minister Tony Blair, qui docuit illas cohortes ea condicione in patriam 

reductum iri, ut Iraquia meridiana in tutelam Iraquianorum ipsorum tradi posset. 

Hue accedit, quod peditatus Danorum ante mensem Augustum ex Iraquia domum revocabitur et in 

locum eius parva helicopterorum copia mittetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Relationes Indiae et Pakistaniae 
23.02.2007, klo 10.35 

Saltern duodeseptuaginta homines mortui sunt, cum bombae in sarcinis reconditae in tramine, quod ex 

India in Pakistaniam versus iter faciebat, exitialiter displosae sunt. 

Illud facinus pro ictu terroristico habetur, quod eo spectet, ut conatus pacis inter Indiam et Pakistaniam 

faciendae ad irritum cadant. 

Quae quamvis ita essent, tantum afuit, ut utrique alter alterum criminarentur, ut consultationes pacis 

biduo post continuare decernerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Conventus in Proximo Oriente 
23.02.2007, klo 10.34 

Ehud Olmert, princeps minister Israelis, et Mahmoud Abbas, praesidens Palaestinensium, conventu 

Hierosolymis habito amplius duas horas de summis rebus collocuti sunt. 

Sequestra pacis erat Condoleezza Rice, ministra a rebus exteris Civitatum Americae Unitarum. 

Quae nuntiavit utramque partem se id acturam esse promisisse, ut Israeliani et Palaestinenses 

coniunctim et cum pace viverent. 

Id quoque convenisse, ne civitas Palaestinensium vi et terrore posita conderetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Genera animalium rarissima 
23.02.2007, klo 10.33 

Consociatio zoologica Londinensis consilium iniit, quo prohibere conatur, ne genera animalium 

omnium rarissima omnino emoriantur. 

Hoc anno in illo indice circiter decern species insunt, e. gr. vespertilio in orbe terrarum omnium 

minimus et delphinus quidam in flumine Ianzekiango vivens. 

Sunt autem, qui metuant, ne hoc delphinorum genus iam disparuerit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Comitia parlamentaria futura 
23.02.2007, klo 10.33 

Die duodevicesimo mensis Martii (18.3.) in Finnia comitia parlamentaria instituentur, ut apud nos 

quarto quoque anno fieri solet. 

Numerus candidatorum duo milia quattuor efficiens idem fere est atque abhinc quattuor annos. 

Petitores ex duodeviginti factionibus sunt ac quidem ita, ut plerique eorum cum partibus 

parlamentaribus hodiernis stent. 

(Reijo Pitkaranta) 

De reliquiis Henrici et Birgittae 
23.02.2007, klo 10.32 

Reliquiae Ecclesiae cathedralis Aboensis denuo investigabuntur, cum speretur fore, ut rationibus 

hodiernis utendis de iis aliquid novi cognoscatur. 

In numero harum reliquiarum sunt calvaria radiusque Sancti Henrici episcopi et pileus Sanctae 

Birgittae. 

Traditum est Henricum conditorem et primum episcopum ecclesiae Finlandensis fuisse eumque a 

rustico quodam nomine Lalli necatum esse. 

(Tom Bergman) 



De programmate nucleari concordia 
16.02.2007, klo 13.14 

In consultationibus multilateralibus, quae Pekini de programmate nucleari Coreae Septentrionalis 
fiebant, concordia constituta est. 

Summa rerum haec est: Coreani Septentrionales principale reactorium nucleare intra duos menses 
claudent et a nationibus peregrinis magnam copiam petrolei aliudque auxilium oeconomicum accipient. 
Praeterea Americani Coream Septentrionalem ex indice terrarum terrorismo faventium tollent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Putin in tertium praesidentatum rogatus 
16.02.2007, klo 13.13 

In colloquio interrogatorio canalis televisifici Al-Jazeera Vladimir Putin narravit moderatores civitatum 

Arabicarum et quosdam duces terrarum Europaearum se rogavisse, ut unum adhuc praesidentatum 

susciperet. 

Accuratius autem non aperuit, qui aut quibus ex terris illi duces Europaei essent, qui id in colloquiis 

privatis petivissent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nigricolor in USA candidatus praesidentatus 
16.02.2007, klo 13.08 

lam quadraginta anni acti sunt ex quo homines nigricolores segregatione phyletica finita in USA iura 

civilia acceperunt, sed nunc primum fieri potest, ut vir nigricolor praesidens Americanorum designetur. 

Ille est Barack Obama, senator democrata Illinoisianus, qui quidem hucusque breve tempus in politica 

operatus est. 

Acerrima autem competitrix eius est Hillary Clinton, femina omnibus notissima, quae hoc tempore 

plures apud democratas quam Obama fautores habet. 

Razismus, suspiciones moresque veteres profundissimas apud Americanos radices usque habent et 

multi sunt, qui de praesidente nigricolore ne cogitare quidem possunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Novus praesidens Turkmeniae 
16.02.2007, klo 13.07 

Saparamurat Nijazov, praesidens Turkmeniae licentiosus et superbus, qui Turkmenos viginti annos sub 

iugo tenuerat, mense Decembri mortuus est. 

Gurbanguly Berdimuhammedov, praesidens ad interim nominatus, comitiis habitis successor 

dictatoris a populo creatus est. 

Nijazov sibi statuas aureas ponendas curaverat et vitam civium multis modis restrinxerat. 

Saltationem scaenicam, dramata melica, musicam taeniis discisve impressam in televisione et 

radiophonia transmittere aut in nuptiis aliisve celebrationibus praesentare vetuerat, omnia viridaria 

publica et multas bibliothecas clauserat. 

Illo praesidente iuvenibus non licuit longam barbam longosque capillos habere. Tyranno mortuo cives 

vitae condiciones liberiores exspectant. 

(Tuomo Pekkanen) 

In Lusitania de abortu suffragium 
16.02.2007, klo 13.06 

Portugalienses, olim Lusitani dicti, de abortu lege permittendo suffragium populi habuerunt. 

Maior pars suffragantium novam legem probavit, qua abortus primis decern graviditatis septimanis 

permitteretur. 

Suffragium autem non obligat, quia minus quam dimidium ex ius suffragii habentibus ad urnas venit. 

Ex his sexaginta fere centesimae (59,3%) novam legem sustinuerunt, circiter quadraginta centesimae 

(40,7%) mutationem noluerunt. 

Nihilo minus minister primarius Jose Socrates, cuius factio socialistica maiorem in parlamento partem 

delegatorum habet, affirmavit novam legem perlatum iri. 

Ex lege vetere abortus in rarissimis tantum casibus permittitur. 

(Tuomo Pekkanen) 



De inundationibus Indonesiae 
09.02.2007, klo 11.10 

Aquae diluviales, quae Iacartam, urbem principem Indonesiae his diebus obruerunt, die Martis (6.2.) 

paulatim descendere coeperunt. 

Quae quamvis ita essent, etiamtum superficies aquarum tribus fere metris supra limitem inundationis, 

qui dicitur, usque manebat. 

Imbribus et inundationibus Indonesiam affligentibus saltern quadraginta quattuor homines necati sunt 

et quadraginta fere milia civium propter morbos cutaneos et ventrales a medicis curantur. 

Ordines circumiectales non dubitant, quin, nisi Indonesia tot silvicidiis vastata esset, fieri non potuerit, 

ut tanta clades naturae accideret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Vladimir Putin dixerit 
09.02.2007, klo 11.09 

Vladimir Putin, praesidens Russiae, interrogatus, quid de Finnia ad confoederationem Nato adiungenda 

sentiret, negavit se credere securitatem orbis terrarum meliorem redditum iri, si Finni ad illam 

societatem accessissent. 

"Multo praestat", inquit, "viribus unitis adversus varios terrores internationales super omnium cervice 

pendentes pugnare quam structuras militares iuxta confinium Russiae admovere. Talia consilia ad 

relationes Finniae et Russiae corroborandas nihil conferunt." 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus pedifollicus Italiae 
09.02.2007, klo 11.08 

Societas pedifollica Italiae interdixit, ne hac septimana in Italia ulla certamina pedifollica aut ad series 

nationales aut ad ludos internationales pertinentia ponerentur. 

In causa huius decreti est tumultus violentissimus in Sicilia nuper factus: in stadio enim Catinensi, dum 

grex Panhormitanus cum manu Catinensium de victoria certat, res subito in tantam perturbationem 

erupit, ut quidam custos publicus interficeretur et complures spectatores in nosocomium propter 

laesiones graves deportarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nomina Suetis gratissima 
09.02.2007, klo 11.08 

Nomina Lucas et Emma anno proxime praeterito maxima gratia apud populum Sueticum valebant. 

Turn enim nongentae nonaginta una puellae recens natae in baptismate Emma nominatae sunt, cum 

numerus puerorum nomen Lucas habentium mille centum septem esset. 

Aliquot nomina, quae annis saeculi proximi quadragesimis et quinquagesimis civibus Suetis 

acceptissima erant, auram popularem iam amisisse videntur. In numero eorum sunt Kjell, Irene, 

Gunilla. 

(Tom Bergman) 

De frigore hiemali in Finnia 
09.02.2007, klo 11.07 

Inde a primis diebus mensis Februarii Finnia tantis frigoribus hiemalibus vexatur, ut temperatura non 

solum in Lapponia, sed etiam in regionibus mediae Finniae ad quadraginta fere gradus infra zerum 

descenderit. 

Quantam vim hoc tempus gelidissimum ad vitam cotidianam habuerit, vel inde apparet, quod 

consumptio electricitatis ad summum fastigium evecta est. 

Praeterea commeatus publicus claudicavit, cum nonnumquam accidit, ut tramina propter vitia technica 

ex gelu exorta ad metam hora constituta non pervenirent. 

(Reijo Pitkaranta) 



Gratia praesidentis Bush deminuta 
02.02.2007, klo 14.16 

Ex interrogatione, quam acta "Newsweek" faciendam curaverunt, apparuit non plus quam triginta fere 



centesimas Americanorum politicae praesidentis Bush favere. 

Interrogatio facta est post orationem praesidentis de condicione patriae habitam, in qua ille consilium 

copias in Iraquia augendi defendebat, quamquam gratiam suorum propter res ibi male gestas perdiderat. 

Maior pars ex eis, qui sententiam rogabantur, sperabant fore, ut Hillary Clinton, senatrix democrata, in 

proximis comitiis praesidens designaretur. 

Ilia praesidentis de bello Iraquico consilia verbis durissimis vituperavit et flagitavit, ut Bush 

Americanos ex rebus Iraquiae usque gravescentibus dissolveret, antequam munus deponeret. 

In urbe Washington complura dena milia hominum contra bellum Iraquicum reclamitaverunt 

postulantes, ut copiae Americanorum in patriam deducerentur. 

Intererant in reclamitatione milites veterani, politici familiaresque militum, qui in illo bello ceciderant. 

Numerus Americanorum in bello Iraquico mortuorum est iam plus tria milia. 

(Tuomo Pekkanen) 

Praesidens Israelis munere liberatus 
02.02.2007, klo 14.15 

Parlamentum Israelis praesidenti Moshe Katsav a munere liberationem concessit, quam ille petiverat. 

Katsav ad interim discedit, quia fieri poterit, ut de stupro aliisque facinoribus accusetur. 

Loco eius in praesidentatum ascendit Dalia Itzik, praeses parlamenti, quae futura est prima in Israele 

praesidens femina. 

(Tuomo Pekkanen) 

Australia siccitate vexatur 
02.02.2007, klo 14.14 

Scientifici Australiani censent siccitatem, quae patriam eorum iam sexennium vexat, pessimam mille 

annis forsitan esse. 

Aqua fluminum Murray et Darling ita descendit, ut irrigationem agrorum circumscribere necesse esset, 

ne fluctus omnino exhauriretur. 

Regio illorum fluminum, magnitudine par Galliae et Hispaniae, ad agriculturam Australiae maxime 

interest. 

Incendia quattuor milia sescenta chiliometra quadrata vastaverunt, penuria aquae magnam frumenti 

partem delevit vineasque afflixit. 

Desperatis iam rebus civitas Queenslandia nuper decrevit, ut aqua cloacalis in potabilem aquam 

purgaretur. 

Magistratus iudicaverunt aquam potabilem eius civitatis, si nihil factum esset, intra tres annos 

defecturam esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Allergiae apud Finnos increbruerunt 
02.02.2007, klo 14.14 

His quadraginta annis allergiae apud Finnos quadruplicatae sunt. 

Ex investigatione novissima, in Academia Finnica facta, allergiae sunt in Finnia quater crebriores quam 

in parte Careliae Russica. 

Ibi autem et pulvis domesticus et aqua notabiliter plura microbia continent quam in Finnia. Microbia 

systema immunitatis subigunt et contra allergias tolerantiam et tutelam praestant. 

Ex hygiene nimis bona facile sequitur, ut microbia in domibus non tantopere vagentur quam in 

condicionibus minus hygienicis. 

Itaque investigatores praesertim parentibus infantium suadent, ut nimiam hygienen evitent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid George Bush dixerit 
25.01.2007, klo 17.35 

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet. 

George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut 

Americani decern annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent. 

Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, 

ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere. 

Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a 

legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donee illud consultum bonos eventus haberet. 



(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Somalia condicio 
25.01.2007, klo 17.34 

Milites Aethiopiae, postquam copias regfminis Somaliae in bello cum islamistis gerendo adiuverunt, 

Mogadisio, ex urbe principe Somaliae, paulatim recedunt, et in locum eorum tutatores pacis Unionis 

Africae venient. 

Dicuntur milites paci tuendae etiam ex Africa Australi, Libya, Tansania Congoque in Somaliam 

missum iri, sed sunt, qui dubitent, an copiae tam magnae satis celeriter comparari possint. 

(Reijo Pitkaranta) 

Studium climatologicum 
25.01.2007, klo 17.34 

Die Lunae Finni mandatu Unionis Europaeae magno incepto internationali, cuius est in mutationem 

climatis inquirere, praesidere coeperunt. 

De quanta re hie agatur, vel inde apparet, quod illi studio multa centena investigatorum tam ex Europa 

quam ex aliis orbis terrarum partibus intersunt. 

Climatologi plurimum laboris ad corpuscula aeris minima perscrutanda collaturi sunt, cum adhuc non 

satis constet, quonam modo mutationes climatis illis particulis afficiantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De curribus electricis 
25.01.2007, klo 17.33 

Currus electrici post septuaginta annos in vias Parisiorum reverterunt. 

Ultima ferrivia urbana anno millesimo nongentesimo tricesimo septimo Parisiis clausa est, cum 

commeatus electricus usu autocinetorum demoveretur. 

Hodie autem currus electrici propter ipsa autocineta in pristinum statum redacti sunt magistratibus 

prohibere conantibus, ne aer urbis emissionibus autoraedarum nimis pollueretur. 

(Tom Bergman) 

Opera omnia Topelii 
25.01.2007, klo 17.33 

Societas litterarum Sueticarum Finniae amplum opus litterarium instituit, cum omnia, quaecumque 
Zacharias Topelius, fabulator ille celeberrimus, olim scripsit, publice divulganda esse decrevit. 
Editio nova, quae tam apparatu critico quam variis adnotationibus instructa erit, non solum in formam 
libri redigetur, sed etiam ex versione digitali constabit. 
(Reijo Pitkaranta) 

De oleribus consumptis 
25.01.2007, klo 17.32 

Consumptio olerum apud Finnos nonnihil aucta est, si respicias singulos cives quinquagena quina fere 
chiliogrammata huius generis cibi anno bismillesimo quinto (2005) edisse. 
Victus olitorius tamen Finnorum generatim nonnisi in lycopersico, cucumere carotaque consistit. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nicolas Sarkozy candidatus praesidentialis 
19.01.2007, klo 12.19 

Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus Francorum, candidatus praesidentialis a factione UMP 

(Unio ad motum popularem) officialiter et unanimiter investitus est. 

Adversariam principalem in comitiis die vicesimo secundo mensis Aprilis futuris Segolenem Royal ex 

partibus socialistarum habebit. 

Altera suffragia, si necessaria, die sexto mensis Maii fient. Sarkozy oratione habita monuit Turciam 

intra Unionem Europaeam nullum locum habere. 

Si Unio usque amplificaretur, vim eius politicam perituram esse. Europa confiteretur, quales limites 

haberet, ne omnes nationes membra eius fieri desiderarent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Poettering praeses parlamenti Europaei 



19.01.2007, klo 12.18 

Hans-Gert Poettering, democrata Christianus natione Germanus, praeses parlamenti Europaei creatus 

est, qui Josepho Borrell, socialistae Hispano, succederet et in praesidatu usque ad annum bis 

millesimum nonum maneret. 

Poettering pollicitus est se pro Europa unita operaturum esse, in qua singulae civitates, independenter a 

magnitudine, potestatem haberent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Insulae Canariae immigratione laborant 
19.01.2007, klo 12.18 

Insulae Canariae, in Oceano Atlantico positae, olim insulae Deorum vel Fortunatae dictae sunt, quia 

caeli temperie commendantur. 

Hodie meta sunt amata viatorum septentrionalium, qui illas aeroplano facillime petere possunt. 

Etiam ex Finnia complura millena feriantium praesertim mensibus hiemalibus in Canarias insulas 

volare solent. 

His annis immigratores illegales ex Africa, ubi paupertate premuntur, illuc navigiis venire coeperunt, 

nam iter trans Fretum Gaditanum in Hispaniam propter custodiam diligentiorem factum est difficilius. 

Anno proxime praeterito unum et triginta milia immigratorum ex Africa in Canarias venerunt, sex milia 

in itinere maritimo perisse aestimantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid calefactio Europae secum afferat 
19.01.2007, klo 12.17 

Commissio Unionis Europaeae de effectu, quem mutatio climatis in Europa habitura esset, relationem 

divulgavit: Europam septentrionalem ex calore augescente utilitatem percepturam, regiones meridianas 

et aqua et turismo deficientibus damna capturas esse. 

In septentrione fruges fore meliores et oram Maris Germanici novam metam ferias aestivas agentibus 

fieri posse. (7) 

Apud Mare Mediterraneum numerum peregrinorum deminutum iri et nimium calorem saepius quam 

ante causam mortis futuram esse. 

Deminutionem rei periegeticae ingentia damna oeconomica Hispaniae, Italiae Graeciaeque allaturam 

esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Exercitatio ossa confirmat 
19.01.2007, klo 12.16 

Exercitatione corporis ossa confirmantur, sed aliter atque antea credebatur, exercitationibus finitis 

effectus positivi admodum celeriter evanescunt. 

Quod apparet ex dissertatione academica in Finnia nuper divulgata. Etiam ossa hominum seniorum 

fiunt motu firmiora. 

Antea putabatur ex motu corporis feminis nullum post menopausim usum futurum esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

De oleiductu clauso 
12.01.2007, klo 09.41 

Septimana vergente Russi finitimis suis Belorussis petroleum suppeditare intermiserunt discordia de 

vectigali inter utramque partem coorta. 

Illud decretum etiam multis civitatibus Unionis Europaeae detrimento fuit, quippe quae in energia 

consumenda ex petroleo Russorum multum penderent. 

Tubus enim petrolearius, quem Russi in aliquot dies clauserunt, in finibus Belorussiae bifariam 

dividitur ac quidem ita, ut ramus superior per Poloniam in Germaniam extendatur, inferior autem per 

Ucrainam usque ad Hungariam et Croatiam pertineat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Chavez dixerit 
12.01.2007, klo 09.36 

Hugo Chavez, praesidens Venetiolae mense Decembri iterum electus, dum patriam suam ad formam 
socialisticam redigere in animo habet, societates civitatis electricas et telephonicas publicare vult. 



Itaque a parlamento petiturus est, ut legem sciscat, quae sibi auctoritatem ad earn renovationem 

faciendam det. 

"lam", inquit, "ad socialismum versus progredimur, quam ob rem lex Venetiolae fundamentalis penitus 

mutanda est." 

(Reijo Pitkaranta) 

Flumen Ganges inquinatum 
12.01.2007, klo 09.35 

Flumen Ganges, ubi septuaginta fere miliones Hinduistarum his diebus peccatorum remittendorum 
causa lavantur, tot et tantis sordibus inquinatum est, ut complures sacerdotes Indi recusaverint, 
quominus ilium lustrandi ritum omnino subirent. 

Qua re audita magistratus Indiae se curaturos esse polliciti sunt, ut ostiolis aggerum apertis aqua pura in 
Gangem deduceretur. 

De vivariis Romaniae 
: Nuntii Latini 

12.01.2007, klo 09.35 

In Romania, quae anno vergente ad societatem Unionis Europaeae accessit, multa vivaria claudenda 

sunt, utpote quae legibus Unionis de re zoologica perlatis non satisfaciant. 

In ilia civitate omnino triginta sex horti zoologici sunt, quorum iam paene decern aut clausi sunt aut 

mox claudentur. 

In causa est, quod magnae ferae bestiae, e. gr. ursi et leones, in caveis nimis parvis et sordidis 

tenebantur. 

Curatores vivariorum etiam obligati sunt, ut non solum animalibus condiciones vivendi satis bonas 

praebeant, sed etiam operae investigatoriae intersint civesque de rebus zoologicis certiores faciant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Annus festus Agricolae 
: Nuntii Latini 

12.01.2007, klo 09.34 

Hoc anno quadringenti quinquaginta anni acti sunt, cum magister et episcopus Michael Agricola, 

fundator linguae litterariae Finnorum appellatus, mortuus est. 

Quamquam dies ille memorialis mense Aprili demum erit, res gestae Agricolae in Finnia toto anno 

variis eventibus institutis recoluntur. 

Festum inaugurale iam die epiphaniorum (6.1.) in paroechia Perno Nylandiae orientalis actum est. 

Caerimoniae in vetere ecclesia Pernoensi celebrari coeptae sunt, ubi officium divinum procurabatur. 

Quo facto participes ad epulas in modum mediaevalem instructas transierunt. 

Praesidentia UE in Germaniam translata 
04.01.2007, klo 17.03 

Anno bis millesimo septimo ineunte praesidentia Unionis Europaeae, quam Finni sex menses tenuerant, 

in Germaniam translata est. 

Finnis praesidentibus primo loco inter res tractandas erant amplificatio Unionis et eius cum Russia 

cooperatio, competitio oeconomica usque asperior, conflictus Orientis Proximi, mutatio climatis, 

politica energiae. 

Sicut iam anno undebismillesimo (1999) Finnis Unioni praesidentibus factum erat, administratores 

Finniae volebant, ut Conspectus Latinus de rebus principalibus ad praesidentiam spectantibus 

septimanatim interretialiter (www.eu2006.fi) divulgaretur. 

Ita regimen Finniae omnes de radicibus culturalibus societatis Europaeae commonefecit simulque 

ostendit se usum linguae Latinae magni habere. 

(Tuomo Pekkanen) 

Novus annus celebrabatur 
04.01.2007, klo 17.02 

Novus annus in orbe terrarum spectaculis pyrotechnicis, ut fieri solet, celebrabatur, etsi in Europa 
occidentali exsultatio hominum feris tempestatibus et pluviis temperata est. 



Praecipua causa celebrandi fuit in Bulgaria et Romania, quae membra Unionis Europaeae facta sunt. 
Quibus terris adiunctis Unio Europaea ex viginti septem sociis civitatibus constat. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ban Ki-Moon novus secretarius generalis 
04.01.2007, klo 17.01 

Kalendis Ianuariis Ban Ki-Moon, politicus Coreanus Meridianus, munus secretarii generalis Nationum 

Unitarum suscepit. 

Praedecessor eius Kofi Annan illo munere decern annos functus est. 

Ban, mense Octobri secretarius designatus, dixit verum valorem Nationum Unitarum esse in eo, 

quantum ille ordo homines miseria oppressos adiuvare posset. 

(Tuomo Pekkanen) 

Saddam suspensus 
04.01.2007, klo 17.01 

Saddam Hussein, pristinus dictator Iraquiae, postquam appellatio patronorum eius, ut supplicium 

differretur, repudiata est, die Sabbati (30.12.) multo mane Bagdati laqueo suspensus est. 

In locum supplicii ductus recusavit, quominus cucullum acciperet, quo caput tegeretur, atque brevi 

oratione dicta Coranum manu tenens vultu tranquillo supplicium subiit. 

Corpus Saddami ab Americanis in vicum Awja, in quo ille natus erat, helicoptero portatum et ducibus 

sunnitis sepeliendum traditum est, ut ante diluculum postridie mortis diei sepeliretur. 

Nationes Unitae, Unio Europaea, Russia, Civitas Vaticana atque multi ordines a iuribus humanis 

supplicium Saddami Hussein vehementer reprobaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mensis December calidior quam umquam 
04.01.2007, klo 17.00 

Institutum meteorologicum Finniae aestimavit mediam temperaturam mensis Decembris fuisse in 
Finnia sex - octo gradibus maiorem quam assolet. 

Similem temperaturam tantum bis in millenio evenire. Nisi emissiones, quibus calor caeli augeretur, 
significanter circumscriptae essent, in fine saeculi calidissimos menses Decembres fore usitatos. 
(Tuomo Pekkanen) 

Gerald Ford mortuus 
29.12.2006, klo 09.06 

Gerald Ford, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, diem supremum obiit nonaginta tres 

annos natus. 

Constat eum munere praesidentis Americanorum ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo 

quarto usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum septimum (1974-1977) functum 

esse. Successerat in locum praesidentis Richard Nixon, cum hie propter scandalum Watergate 

appellatum se magistratu abdicare coactus esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Memoria tsunamo mortuorum 
29.12.2006, klo 09.06 

Die Martis (26.12.) multa milia hominum in variis Asiae partibus ad caerimonias religiosas agendas 

convenerunt, ut memoriam eorum, qui calamitate tsunami biennio ante interissent, ritu sollemni 

recolerent. 

Dum haec geruntur, de terrae motu in ora Taivaniae facto nuntiatum est, cuius vis septem fere graduum 

Richterianorum fuisset. Institutum meteorologicum Iaponiae iam praemonuit novum tsunamum 

litoribus Philippinarum appropinquare, donee periculum remotum esse compertum est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Saddam laqueo suspendetur 
29.12.2006, klo 09.05 

Die Martis (26.12.) tribunal appellatorium Iraquiae iudicium capitis dictatori Saddam Hussein dictum 

confirmavit et eum intra triginta dies laqueo suspendendum esse decrevit. 

Saddam una cum fratre germano Barzan al-Tikriti et pristino iudice Awad al-Bander iam Nonis 



Novembribus ob scelera adversus genus humanum commissa mortis damnatus erat. 
(Reijo Pitkaranta) 

Nummi euronis renovantur 
29.12.2006, klo 09.05 

Nummi euronis anno ineunte novam speciem habebunt, cum et adversa et reversa pars eorum 

renovabitur. 

A nummis veteribus inter alia eo different, quod forma Unionis Europaeae in monetis insculpta ad 

statum hodiernum redacta erit confiniis duodecim novarum civitatum sociarum imagini Unionis 

adiectis. 

(Reijo Pitkaranta) 

De habitatione dispersa 
29.12.2006, klo 09.04 

Magistratus Unionis Europaeae a re circumiectali curatores urbis Helsinki reprehendunt, quod 
regionem urbanam habitatione nimis dispersa vitiaverint. 

Docent talem aedificandi rationem naturae circumiectae detrimento fore: necesse enim esse, ut in locis 
raris dispersisque longiora itinera suscipiantur, quam ob rem ibidem etiam magis energiae consumatur. 
Aliae urbes Europaeae, quarum habitatio nimis disiecta esse existimatur, sunt Hafnia et Bruxellae. 
(Reijo Pitkaranta) 

Cannavaro et Marta optimi 
29.12.2006, klo 09.03 

Sphaerista pedifollicus omnium optimus hoc anno creatus est Fabio Cannavaro, defensor gregis 
nationalis Italiae. 

Neque hoc mirum est, si respicis manum Italorum eo duce aestate proxime praeterita primatum 
mundanum consecutam esse. Cannavaro in suffragio a Foedere pedifollico internationali (Fifa) instituto 
quadringenta nonaginta octo puncta sibi conciliavit, cum Zinedine Zidane, assultor Francogallus, eo 
quadraginta quattuor punctis inferior esset. In serie autem feminarum primo loco posita est Marta, 
iuvenis Brasiliensis viginti annos nata. 
(Reijo Pitkaranta) 

Oeconomia Finniae crevit 
22.12.2006, klo 11.06 

Hoc anno oeconomia Finnorum celerius crevit quam antea putabatur. 

Augmentum totius anni aestimatur fore quinque virgula novem centesimarum (5,9%) sive una 

centesima maius quam adhuc aestate praedictum est. 

Anno autem proximo augmentum ad solitas tres centesimas (3%) descensurum esse censetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Greenpeace de periculis uranii monet 

22.12.2006, klo 11.05 

Societas Francogallica, cui nomen Areva, consilia uranium in variis Finniae regionibus effodiendi 

habet. 

Quam ob rem Greenpeace, ordo circumiectis tuendis, postquam in operas illius societatis accuratius 

inquisivit, Finnos de insignibus periculis circumiectalibus monuit, quae sanitati hominum propter 

effossiones uranii imminerent. 

Apud fodinas, quas Areva in Canada et USA habet, materias venenatas in circumiacentia effluxisse; 

casus cancri et deformitatum congenitarum etiam in locis a fodinis complura chiliometra distantibus 

auctos esse. 

Quae cum ita sint, motus populares in Finnia orti sunt, qui fodinis uranii aperiendis vehementer 

obsistunt 

(Tuomo Pekkanen) 

Solstitium hiemale adest 

22.12.2006, klo 11.05 

Hodie adest solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni 

brevissimus, nox longissima. 



In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis continua plus quinquaginta dies durat. 

In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies est paene sex 

horarum. 

(Tuomo Pekkanen) 

De Nativitate Domini 
22.12.2006, klo 11.04 

Perendie (24.12.) erit vigilia Nativitatis Domini. Iesus Christus natus est in oppido Betlehem vivente 

adhuc rege Herode, qui ex vita iam anno quarto ante initium aevi nostri decessit. 

Annus, quo a Caesare Augusto edictum exiit, ut universus orbis describeretur, veri similiter fuit iam 

octavus aut Septimus ante nostrum aevum. 

De censu turn habito etiam in Rebus gestis Augusti imperatoris narratur. Sexto saeculo ineunte abbas 

Dionysius Exiguus Iesum anno septingentesimo quinquagesimo tertio ab urbe Roma condita natum 

esse per errorem iudicavit. 

Quae temporis ratio iussu Karoli Magni, imperatoris Francorum, in usum publicum recepta est. De die, 

quo Iesus natus est, in evangeliis nihil narratur. 

Sed saeculo quarto mediante sollemne Nativitatis die vicesimo quinto mensis Decembris (25.12.) 

celebrari coeptum est, quia lux diei post solstitium augescens etiam lumen caeleste hominibus ortum 

figurare censebatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

De tempestate hiemali 

22.12.2006, klo 11.03 

Tempestas hiemalis hucusque apud Finnos fuit exceptionalis, nam nives, quae mense Octobri 

ceciderunt, frigoribus mitescentibus cito diffugerunt neque postea in Finnia meridionali ninxit nisi raro 

et breviter. 

Meteorologi praedicunt veri similiter dies festos nusquam fere in Finnia futuros esse nivosos, nisi ultra 

circulum arcticum in regionibus septentrionalibus. 

(Tuomo Pekkanen) 

Turcia et Unio Europaea 
15.12.2006, klo 12.46 

Die Lunae civitatibus Unionis Europaeae placuit, ut aliquot consultationes de Turcia in unionem 

asciscenda in posterius differrentur. 

Hoc decretum ideo factum est, quod Turci dicto Unionis Europaeae non audientes recusaverant, 

quominus naves ex Cypro venientes portubus suis reciperent. 

Deliberationes, quae de societate Turciae habentur, in triginta quinque capita ad varios aspectus 

politicos pertinentia digestae sunt, e quibus adhuc nonnisi unum ad finem adductum est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Fuglesang astronauta Suetus 
15.12.2006, klo 12.45 

Scandinavi iam suum proprium astronautam habent, cum Christer Fuglesang Suetus et Robertus 
Curbeam Americanus naviculae spatiali Discovery insidentes in spatium cosmicum emissi sunt. 
Nee Fuglesang tantum ipsi volatui interfuit, sed etiam ambulationem spatialem altera astronauta comite 
feliciter suscepit missile suum cum statione cosmica copulando et eidem alam quandam applicando. 
(Reijo Pitkaranta) 

Multi mafiosi in Italia capti 
15.12.2006, klo 12.45 

Custodes publici Italiae, dum duos impetus in criminalitatem ordinatam faciunt, amplius centum 

homines comprehenderunt. 

In Italia septentrionali et in Calabria, regione meridiana, triginta quattuor mafiosi capti sunt, cum non 

abesset suspicio, quin mercaturas armorum et drogarum exercerent et cum grege criminali 

nomine ?Ndrangheta? colluderent. 

Inter alteram incursionem aedilibus Neapolitanis contigit, ut octoginta coniuratos de commercio 

drogarum suspectos in diversis partibus Italiae deprehenderent. 

(Reijo Pitkaranta) 



De condicione fluminis Rheni 
15.12.2006, klo 12.44 

Commissio internationalis fluminis Rheni protegendi aquam Rheni iam esse bonae qualitatis confirmat. 

Abhinc enim viginti annos incendium in quadam fabrica chemica Helvetica effecit, ut viginti tonnae 

materiae venenosae in Rhenum effugerent et pisces per spatium multorum centenorum chiliometrorum 

morerentur. 

Existimantur sexaginta miliarda euronum ad flumen restituendum adhibita esse. 

(Tom Bergman) 

Sepulcrum S. Pauli inventum 
15.12.2006, klo 12.44 

Archaeologi se reliquias Sancti apostoli Pauli in crypta cuiusdam ecclesiae Romanae invenisse credunt. 
Sarcophagus, in quo ossa eius condita esse existimantur, repertus est, postquam investigatores duas 
magnas tabulas marmoreas de altaribus sustulerunt. 

Postea locus repertionis cancellis circumdatus est, per quos latus sarcophagi marmorei conspici potest. 
Traditum est Sanctum apostolum Paulum anno sexagesimo quinto Romae martyrium subisse. 
(Reijo Pitkaranta) 

Sollemnitas Sanctae Luciae 
15.12.2006, klo 12.43 

Die Mercurii sive Idibus Decembribus (13.12.) inurbe Helsinki more translaticio festum Sanctae 
Luciae celebratum est. 

Proprium huius sollemnitatis est lucem tenebris afferre, quam ob rem quotannis aliqua virgo eligi solet, 
quae corona candelarum ornata et curru per mediam urbem vecta diem brumalem illuminet. 



Finnia constitutionem Unionis Europaeae accepit 
08.12.2006, klo 10.18 

Suffragio facto parlamentum Finniae legem fundamentalem Unionis Europaeae accepit. 

Ex ducentis delegatis centum viginti quinque pro lege suffragia dederunt, duodequadraginta contra 

legem. 

Quattuor delegati vacuam schedulam dederunt, ceteri aberant. Finnia est sexta decima terra, quae 

legem comprobavit. Antea Francia et Nederlandia eandem repudiaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Halonen de statu Russiae sollicita 
08.12.2006, klo 10.17 

Praesidens Finniae Tarja Halonen dixit se caedibus in Russia politicis et evolutione eius iuridica 

sollicitari. 

Si administratores Russiae de caedibus nescirent, causam esse sollicitudinis, sin scirent, causam adhuc 

maiorem. 

Halonen monuit breve tempus ab Unione Sovietica dissoluta actum esse neque Russiam adhuc usum 

civitatis iuridicae occidentalis habere. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nova victima veneficorum 
08.12.2006, klo 10.16 

Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24. 1 1 .) in Irlandia in morbum insolitum 

incidit. 

Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. Medici, qui 

eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis 

intoxicationis inventa esset. 

Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant, iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte 

speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere. 

Hie venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii 

transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est. 

(Tuomo Pekkanen) 



Kofi Annan: In Iraquia bellum civile 
08.12.2006, klo 10.14 

In colloquio a societate BBC transmisso Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit 

condiciones in Iraquia esse multo peiores quam aliquot annis ante in Libano et aliis terris, in quibus 

civile bellum gereretur. 

Propter violentiam in Iraquia iam minime quinquaginta milia civium mortui sunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cometes periculosus 
08.12.2006, klo 10.13 

Grex meteororum, qui originem habere videtur in Stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario 

Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est. 

Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est. 

Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri 

periculosissimi habentur. 

Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis 

sunt expositae. 

Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum. 

Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope 

constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Penelope Cruz actrix Europaea 2006 
08.12.2006, klo 10.11 

Penelope Cruz, natione Hispana, ab Academia Cinematographica Europaea nominata est Actrix 

Europaea anni 2006. 

Ex actoribus praemium consecutus est Ulrich Miihe Germanus. 

Penelope propter partes, quas in pellicula Volver (Redire) Petri Almodovar egit, praemiata est, Miihe 

autem praemium tulit propter pelliculam Das Leben der anderen (Vita aliorum). 

(Tuomo Pekkanen) 

Conventus UE et Russiae 
30.11.2006, klo 16.57 

Septimana vergente in urbe Helsinki conventus Unionis Europaeae et Russiae habitus est, cui etiam 

praesidens Russiae Vladimir Putin interfuit. 

Hie coetus quidem multis rationibus spem fefellisse dicitur, sed in hoc successum habuit, quod inter 

utramque partem convenit, ut societates aeronauticae Unionis Europaeae permissu Russorum super 

Sibiriam posthac paulatim gratis volarent. 

Maximum tempus in quaestionibus ad energiam pertinentibus consumebatur, sed de iis nihil novi 

decretum est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ignistitium regionis Gazae 

Die dominico mane in regione Gaza ignistitium Israelianorum et Palestinensium initium cepit. Erkki 
Tuomioja, minister Finniae, quae presidentiam Unionis Europaeae in praesenti tenet, ait illam 
intermissionem pugnarum etiam rationibus politicis sustentandam esse ne occasio pacis in regione 
orientali proximae provehendae amitteretur. Ita dixit in urbe Tampere quo ministeri negotiorum 
exteriorum Unionis Europaeae et civitatum Arabicarum congregati erant 
(Reijo Pitkaranta) 

Quebecum sua natio facta 
30.11.2006, klo 16.56 

Parlamentum Canadae incolis provinciae Quebeci statum nationis concessit. 

Ex nova lege Canada adhuc unica res publica est, intra quam Quebecum suam propriam nationem 

constituit. 

Quamquam plebiscitum in camera inferiore manifeste comprobatum est, ilia rogatio tamen regimini 

Canadensi tantum stomacum moverat, ut unus e ministris munus deponeret. 



(Reijo Pitkaranta) 

De imbribus autumnalibus 
30.11.2006, klo 16.56 

Superficies lacuum et fluminum Finniae meridianae hoc autumno propter nives liquescentes et imbres 

assiduos tam alte ascendit, ut multis locis iam metueretur, ne aquae eorum agros inundarent. 

Id autem bonum est, quod copiae lympharum subterranearum, quae post aestatem siccissimam omnino 

fere exhaustae erant, in pristinum statum restitutae sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Alandi et Finni discordes 
30.11.2006, klo 16.55 

Inter Alandiam et Finniam continentalem discordia de re aleatoria orta est. 

Societas enim Alandiae in automatis lusoriis occupata Finnis in continenti habitantibus permisit, ut 

lusus Alandorum nummarios per interrete participarent, quamvis magistratus Finniae id legi contrarium 

esse censerent. 

Piget politicos Finnos etiam Alandorum postulantium, ut ipsis in parlamento Unionis Europaeae una 

sedes ultro concedatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Indoles puerorum et puellarum 
30.11.2006, klo 16.55 

Puellae in amicis suis fidem et probitatem pluris aestimant quam pueri, ut ex investigatione recens facta 

apparet. 

Puerorum autem plurimi interest variis delectationibus gaudere et in diversis occupationibus versari. 

Accedit, quod a pueris maxime id exspectatur, ut aliquid perficiant et rem bene gerant, cum puellas 

aptiores ad curam pro aliis agendam et consuetudines sociales iungendas esse credatur. 

(Tom Bergman) 

Segolene Royal candidata PS 
23.11.2006, klo 16.00 

Segolene Royal a partibus socialistarum (PS) candidata ad comitia praesidentialia, in Francia mense 

Aprili futura, officialiter creata est, cum haud dubiam ab aemulis victoriam reportavit. 

Ex suffragiis datis plus sexaginta centesimas (60,2) accepit, cum Dominique Strauss -Kahn viginti 

(20,83) et Laurent Fabius duodeviginti (18,54) centesimas obtinerent. 

Segolene Royal est prima femina, quae occasionem habet, ut praesidens rei publicae Francorum fiat. 

Candidatus partium dextrarum nondum est creatus, sed verisimiliter erit Nicolas Sarkozy, quocum 

Royal de praesidentatu ex aequo certare putatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Invasio calamitosa 
23.11.2006, klo 15.59 

Tony Blair, primus minister Britanniae, in colloquio interrogatorio a canali televisifico Al-Jazeera 

transmisso concessit bellum anno bis millesimo tertio Iraquiae illatum esse calamitosum. 

Iam antea etiam Margareta Hodge, ministra commercii Britannorum, dixerat consilium in Iraquiam 

proficiscendi magnum errorem fuisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Bellum triginta annorum 
23.11.2006, klo 15.45 

Institutum Britannicum, cui nomen est Oxford Research Group, censet bellum in Iraquia et 

Afganistania plus triginta annos durare posse. 

Mutationes in USA politicas parum ponderis ad conflictus Iraquiae et Afganistaniae habituras esse. 

Copias petrolei Sinus Persici tantum valere, ut Americani consilium ex Iraquia abeundi capere non 

possint. 

(Tuomo Pekkanen) 

Speculator venenatus 



23.11.2006, klo 15.43 

Alexander Litvinenko, pristinus speculator Russus, qui sex annis ante in Britanniam transierat, in 
caupona Londiniensi Kalendis Novembribus venenatus est, cum in caedem redactricis Anna 
Politkovskaja inquireretur. 

Adhuc in nosocomio curatur. Acta diurna Britannica narraverunt eum materiam accepisse, ex quo 
appareret redactricem ab hominibus servitii securitatis Russiae (FSB) interfectam esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Francia fumificationem in locis publicis vetat 
23.11.2006, klo 15.42 

Administratio Franciae legem accepit, quae fumificationem tabaci in locis publicis vetat. 

Ilia lex mense Februario vigere incipiet et ad omnia spatia interiora pertinebit, in quibus homines 

laborant aut quae populo sunt aperta. 

Deverticula nocturna, cauponae, thermopolia tempus transitionis unius anni habebunt, quo spatia 

hermetica, aeri non pervia, fumificatoribus aedificent. 

Moderatores locorum publicorum, si nova lege vigente fumificationem permittere voluerint, spatia 

fumificatoribus apta parare debebunt, ex quibus fumus in alias aedificii partes non vagatur. 

Ex computationibus statisticis apparet quina millena hominum in Francia quotannis morbis ex 

fumificatione passiva ortis mortem obire. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rumsfeld munus deposuit 
17.11.2006, klo 11.19 

Novus minister defensionis Civitatum Americae Unitarum creatus est Robert Gates, pristinus director 

Rei exploratoriae centralis (CIA) sexaginta tres annos natus. 

Successit in locum ministri Donald Rumsfeld, cui munus deponendum erat, postquam factio eius 

comitiis factis cladem accepit. 

Rumsfeld magistratu suo sex annos functus maxime in eo reprehendebatur, quod bellum in 

Afganistania et Iraquia eo administratore male gereretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

De obstinatione Cubanorum 
17.11.2006, klo 11.18 

Cooperatio Unionis Europaeae et Cubae multum difficultatis habet Cubanis obstinate recusantibus, 

quominus auxilium populis egentioribus praebitum a civitatibus Europaeis recipiant. 

Condiciones enim politicas sibi propositas non accipiunt. 

Monendum tamen est necessitudines inter utramque partem commerciales florere et dimidiam fere 

partem peregrinorum, qui Cubam obeunt, ex Europa venire. 

(Reijo Pitkaranta) 

Copiae silvarum augentur 
17.11.2006, klo 11.17 

Credebatur iam in eo esse, ut silvae orbis terrarum in annos deminuerentur. Quae condicio rerum autem 

ex inopinato in melius conversa est, ut censet grex investigatorum internationalis, cui praeest Pekka 

Kauppi, professor Universitatis Helsinkiensis. 

Cum copia arborum in multis orbis partibus, praesertim in Sinis et India, magno incremento augeatur, 

fieri posse, ut interitus silvarum triginta annis proxime futuris omnino impediatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Multi ex hemicrania laborant 
17.11.2006, klo 11.17 

Amplius quinquies centena milia Finnorum, praesertim feminae aetatis iam constantis, morbo 

hemicraniae laborant. 

Quae quamvis ita sint, saepe fit, ut hoc incommodum in sedibus operandi parvi pendatur. Hue accedit, 

quod plerique hoc vitio aegrotantes aut medicum adhibere nolunt aut remedium sumere cunctantur. 

Dicitur hemicrania in Europa frequentior esse quam asthma, diabetes mellitus, epilepsiaque, si haec tria 

in unum conferantur. 

(Reijo Pitkaranta) 



Torvalds in heroum numero 
17.11.2006, klo 11.16 

Redactores actorum septimanalium Americanorum nomine Time, cum anniversarium sexagesimum 
editionis suae Europaeae celebrare vellent, sexaginta homines elegerunt, quos pro heroibus habent. 
Unus eorum est Linus Torvalds, programmator Finnus triginta septem annos natus, cui titulus herois 
propterea datus est, quod systema in machinis computatoriis operandi sollertissime renovavit. 
(Reijo Pitkaranta) 

De cognitione geographiae 
17.11.2006, klo 11.16 

Cognitio geographiae iuvenibus Americanis pessima est, ut patet ex percontatione, quam National 

Geographic nuper divulgavit. 

Duae partes illorum adulescentium Iraquiam in mappa mundi ponere non sciebant, et tertia pars 

respondentium ne civitates Ludoviciam et Mississippiam quidem in tabula Civitatum Americae 

Unitarum repperit, quamvis tempestates has regiones affligentes effecissent, ut instrumenta 

communicativa omnium oculos ad eas converterent. 

(Tom Bergman) 

Saddam Hussein capitis damnatus 

10.11.2006, klo 12.03 

Saddam Hussein, pristinus Iraquianorum dictator, in supremo tribunali Iraquiae damnatus est, ut laqueo 

suspenderetur. 

Antequam poena exsequatur, sententiam mortis in tribunali appellationis confirmari oportet. Si iudices 

huius tribunalis causam legitime actam esse censuerint, supplicium de Saddamo intra unum mensem 

sumetur. 

Etiam Barzan Ibrahim, frater Saddami consanguineus, et Awad Hamed al-Bander, dux pristinus 

tribunalis revolutionarii, capitis damnati sunt. 

Vicepraesidens Taha Jassin, capitis absolutus, in carcerem sempiternum conici iussus est. 

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani supremum tribunal iuste et legitime egisse affirmavit, sed de iudicio 

facto sententiam non dixit. Crimen, quo Saddam cum adiutoribus suis damnatus est, fuit caedes centum 

duodequinquaginta shiitarum, quae in oppido Dujail anno millesimo nongentesimo octogesimo 

secundo facta est. 

Ilia caede Saddamum ulcisci voluisse, quod sicarii eum in eodem oppido occidere paulo ante conati 

essent. 

Postea novum contra Saddamum iudicium susceptum est, in quo ille genocidii Curdorum accusatur. 

Una eiusdem sceleris accusantur sex alii viri, in his consobrinus Saddami Ali al-Majid, qui a gaso 

contra Curdos adhibito Ali "Chemicus" vocatur. 

Centum octoginta milia Curdorum ilia caede perisse aestimantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Unio Europaea poenae mortis adversatur 

10.11.2006, klo 12.01 

Finni, qui hoc tempore praesidium Unionis Europaeae tenent, monent Unionem mortis poenae in 
omnibus rerum condicionibus adversari; ideo ne Saddami quidem poenam esse exsequendam. 
Quamquam in commmunicatione ministerii a rebus exteris Finnorum commemoratur Unionem 
Europaeam facinora administrationis Saddami Hussein iterum iterumque condemnavisse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Americanorum 

10.11.2006, klo 12.01 

In USA die Martis comitia facta sunt, in quibus tota camera inferior sive repraesentativorum et tertia 

pars senatorum creati sunt. 

Simul etiam gubernatores triginta sex civitatum designati sunt. 

In utraque camera republicani, qui res in Iraquia male gessisse iudicantur, cladem acceperunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Abortus illegales letales 



10.11.2006, klo 12.00 

Ordo gynaecologorum internationalis rettulit abortus artificiales legi contrarios esse gravissimum 

problema, quo praesertim populi egentiores premerentur. 

Causas esse paupertatem et inaequalitatem, et quod iura feminis negarentur. 

Plurimos abortus artificiales fieri in Media et Meridiana Asia. Singulis annis septuagena millena 

feminarum abortu illegaliter facto perire. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pinguitudo Europaeis imminet 

10.11.2006, klo 11.59 

Ordo mundi sanitarius (WHO) monuit pinguitudinem Europaeorum, quae usque continuaretur, iam 

incremento oeconomico imminere. 

Viginti tres centesimas virorum et triginta sex centesimas feminarum in Europa iam obesitate laborare, 

ex liberis circiter tertiam partem superpondium habere. 

Homines pinguescere, cum cibis nimis adipatis vescerentur et corpus exercere neglegerent. 

(Tuomo Pekkanen) 



Lula praesidens iterum factus 

02.11.2006, klo 16.37 

Praesidens Brasiliae iterum electus est Luiz Inacio Lula da Silva. 

Quam manifestam victoriam suffragii die Dominico habiti reportaverit, inde patet, quod sententiarum 

unam et sexaginta centesimas (61%) sibi paravit, cum adversarius eius Geraldo Alcmin votorum 

nonnisi undequadraginta centesimas (39%) consequeretur. 

Ita fit, ut Lula da Silva, candidatus factionis operariorum, etiam proximo quadriennio Brasiliae 

praesideat. 

Iampopulo suo promisit incrementum oeconomicum se praesidente quinque centesimarum fore. 

(Reijo Pitkaranta) 

Castro in publicum prodiit 

02.11.2006, klo 16.37 

Fidel Castro, praesidens Cubae octoginta annos natus, postquam morbo implicatus diu latuit, rursus in 

publicum prodiit itaque ostendit se adhuc in vivis esse. 

Apparuit enim septimana vergente in televisione statali Cubana, ubi veste gymnastica indutus in 

telephonum loquens et acta diurna legens videbatur. 

Idem publice affirmavit se ex enterotomia sibi mense Iulio facta in dies convalescere. 

(Reijo Pitkaranta) 

De opibus energiae Australiae 

02.11.2006, klo 16.36 

In Victoria, civitate Australiae, electrificina pneumatica aedificabitur, quae in hemisphaera meridiana 

omnium maxima erit. 

Praeterea in Australia ergasterium solare construetur, cum moderatores huius continentis maxime 

nitantur, ut ante annum bis millesimum sextum decimum (2016) decern centesimae electricitatis 

Australiae ex opibus energiae renascentibus gignantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Lingua Hibernica in UE officialis 

02.11.2006, klo 16.36 

Vetus sermo Hibernicus, quo gentes Gallorum sive Celtarum olim loquebantur, anno proximo ineunte 

una e Unguis Unionis Europaeae officialibus evadet. 

Hoc consilium non solum omnibus Irlandis magno gaudio est, sed etiam eis laetitiam parat, qui iam 

metuebant, ne ilia lingua historica omnino emoreretur. 

In Mandia sive Hibernia hodie circiter quattuor miliones incolarum sunt, quorum tertius quisque se 

linguam Hibernicam aliquatenus callere opinatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova murium species inventa 

02.11.2006, klo 16.34 



In Europa et quidem in Cypro nova mammalium species inventa est. 

Investigatores enim, cum ibi in ululis perscrutandis occupati essent, in quendam murem novi generis 

inciderunt, cui postea nomen scientificum Mus cypriacus inditum est. 

Dicitur hie rosor maiore capite, grandioribus dentibus caudaque longiore praeditus esse quam Mus 

musculus, quo nomine mus domesticus in zoologia nuncupatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Manuale bene se gerendi 

02.11.2006, klo 16.33 

Magistratus Sinenses non ita pridem manuale quoddam ediderunt, quo civibus Sinensibus praecepta se 

bene gerendi dantur. 

Quo opere eis admonentur, ut, cum peregre sint, voce gravi loquantur et purgamenta in receptaculis 

diligenter ponant neve in agminibus prorumpant. 

Dubium non est, quin hie liber ad famam Sinensium peregre sarciendam conscriptus sit. 

(Tom Bergman) 

Moderatores Unionis Europaeae convenerunt 

27.10.2006, klo 11.36 

Moderatores civitatum aut regiminum Unionis Europaeae die vicesimo mensis Octobris in urbe Lahti 

Finniae meridianae conventum inofficialem habuerunt. 

Argumentum principale erat energia et cooperatio. Invitatus aderat etiam Vladimir Putin, praesidens 

Russiae. 

De Georgia interrogatus Putin affirmavit causam discordiarum esse Georgiae, non Russiae. 

Ad haec addidit: 

"Periculum est, ne Georgiae erga Russiam contumacia caedem et sanguinem afferat. Sed ubi primum 

Georgia, Abhasia, Ossetia Meridiana relationes mutuas bene constituerint, etiam Russiae cum Georgia 

relationes meliores fient." 

Ilia verba Gela Bezhuashvili, minister a rebus exteris Georgiae, postea vehementer condemnavit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Violentia in Iraquia crescit 

27.10.2006, klo 11.35 

Comitiis parlamentariis appropinquantibus apud Americanos de bello Iraquico magis quam ante 

disceptari coeptum est. 

Alii flagitant copias in Iraquia augendas esse, alii autem censent eas inde omnino deducendas esse. 

Praesidens George W. Bush iam confessus est violentiam in Iraquia grassantem cum bello Vietnamensi 

comparari posse. 

Quamquam Americani copias suas, quae sunt Bagdati, auxerunt, illis non contigit, ut urbem pacarent. 

Impetus terroristici Bagdati frequentiores fuerunt quam umquam ante et mensis Octobris fuit unus ex 

cruentissimis inter totum bellum Iraquicum. 

Hoc mense iam septuaginta Americani in Iraquia mortem occubuerunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Praesidens Israelis in crimen vocatur 

27.10.2006, klo 11.34 

Actores Israeliani nuntiaverunt se crimen praesidenti Moshe Katsav illaturos esse. 

Iam antea vigiles rettulerant testimonia stupri et molestiae sexualis ad causam praesidenti inferendam 

suppetere. 

Katsav, vir unum et sexaginta annos natus, qui quinque filios habet, suspectus habetur, quod decern 

feminas molestaverit. 

(Tuomo Pekkanen) 

De sarcinis manualibus statutum 

27.10.2006, klo 11.33 

Commissio Europaea de sarcinis manualibus, quas viatoribus aeroplanorum secum habere licet, 

statutum dedit. 

Novae limitationes ad id spectant, ut pericula ex liquidis materiis displosivis imminentia praecaveantur. 

Illud statutum, quod inde a mense Novembri valebit, latices per portas inspectionis transportare vetat. 

Maxima quantitas eiusdem materiae liquidae, quae viatori permittitur, est unum decilitrum. Statutum 



pertinet ad omnes avolationes, quae ex aeriportibus Unionis Europaeae fiunt, quodvis sit destinatum 

itineris. 

Commissio censet ita fieri posse, ut securitas viatorum in omnibus Unionis Europaeae partibus par sit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Finni loquaciores 

27.10.2006, klo 11.33 

Finni, ut rettulerunt magistratus ab informatione nationum septentrionalium, telephonulis portatilibus 

magis loquuntur quam ceteri septentrionales. 

Finnia est etiam unica terra septentrionalis, in qua singulae familiae telephonula portatilia in locum 

fixorum notabiliter substituerunt. 

Dani autem et Norvegi nuntios textuales saepius telephonulis mittunt quam Finni. 

(Tuomo Pekkanen) 

Fossa occisorum in Lappeenranta 

20.10.2006, klo 10.29 

In urbe Finniae Lappeenranta fossa communis occisorum reperta est, in qua corpora undecim hominum 

terra obruta erant. 

Ex quo tempore ossa ibi iacuerint, nondum liquido constat. Sepulcretum in campo tentorio nomine 

Huhtiniemi, ubi investigatores Instituti archaeologici Universitatis Helsinkiensis hoc autumno 

effossiones faciunt, in lucem venit. 

Hie locus ideo examinari coeptus est, ut cognosceretur, essetne aliquid veri in rumore apud populum 

inveterato, ex quo in Huhtiniemi inter bellum cum Russis gestum magnus numerus militum 

fugitivorum Finnorum morte multatus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ban Ki-Moon novus secretarius 

20.10.2006, klo 10.28 

Novus secretarius generalis Nationum Unitarum designatus est Ban Ki-Moon, minister a rebus exteris 

Coreae Meridianae. 

Qui vir sexaginta duos annos natus in locum secretarii generalis hodierni Kofi Annan succedit, cuius 

principatus mense Decembri exeunte finem capiet. 

Ban Ki-Moon, dum conventui generali gratias pro honore sibi allato agit, ait dignitatem Nationum 

Unitarum ex eo aestimari, quantum pauperrimus quisque ab illo ordine adiuvaretur. 

Sibi propositum esse coetui Nationum Unitarum suo proprio exemplo praesidere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Reinfeldt iter in Finniam fecit 

20.10.2006, klo 10.28 

Fredrik Reinfeldt, primus minister Suetiae recens creatus, Idibus Octobribus iter in Finniam suscepit, ut 

praesidentem Tarja Halonen et collegam suum Matti Vanhanen conveniret. 

Diurnariis, qui ex eo de scandalis novum regimen Suetiae vexantibus quaerebant, nihil respondere 

voluit sed ait se sperare fore, ut sibi tandem occasio daretur vera argumenta politica tractandi. 

Constat iam duas ministras in regimen Suetiae lectas propter res privatas munus deponere coactas esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Praemium Nobelianum pads 

20.10.2006, klo 10.27 

Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Muhammad Yunus, vir Bangladesanus, qui argentarius 

pauperum dicitur. 

Is enim, cum paupertatem ex orbe terrarum auferre vellet, annis septuagesimis sedem nummariam 

instituit, quae pecuniam hominibus omnium miserrimis et mendicissimis commodaret. 

In clientibus suis eligendis talem rationem sequi solet, ut, quo quisque sit egentior, eo dignior habeatur, 

cui pecunia credatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ara Pacis Augustae renovata 

20.10.2006, klo 10.26 



Ara Pacis Augustae, monumentum Romanum anno a.Chr. n. nono victoriis Augusti consecratum, in 

conspectu populi rursus posita est. 

Diu enim in usu publico non erat propter labores reficiendi, quibus illud aedificium marmoreum variis 

ornamentis decoratum ab emissionibus gasalibus protegeretur. 

Itaque architectus Richardus Meier, cui haec opera perficienda commissa erat, Aram Pacis claustris 

vitreis circumdedit, quod multam disceptationem apud vulgus movit. 

(Tom Bergman) 

Anna Politkovskaja occisa 

13.10.2006, klo 10.23 

Anna Politkovskaja, diurnaria Russa, quae moderatores Russiae hodiernos scriptis suis praesertim 

propter bellum Tzetzenicum verbis durissimis vituperabat, Moscuae die Sabbati (7.10.) occisa est. 

Corpus diurnariae, glandibus pistolii transfixum, in anabathro domus ipsius repertum est. Politkovskaja 

in actis diurnis oppositionis politicae, quibus nomen est Novaja Gazeta, scripta sua divulgabat. 

In illis actis relationem de hominibus in Tzetzenia raptis et cruciatis divulgatura erat, sed una hora et 

dimidia ante, quam textum redactioni tradere debebat, interfecta est. 

Apud Tzetzenos Politkovskaja magni aestimabatur, in patria autem vigiles publici et Servitium 

Securitatis (FSB) illam speculabantur et custodiebant. Sunt qui censeant illud Servitium forsitan 

participem caedis fuisse. 

Duobus annis ante, cum Politkovskaja in Ossetiam septentrionalem iter factura esset, ut de 

sequestratione et caede scholarium urbis Beslan referret, victima fuit insolitae et peculiaris 

venenationis, cuius culpam Servitio Securitatis attribuit. 

Alexander Lebedev, qui una cum pristino praesidente Michaele Gorbatshov maiorem partem actorum 

"Novaja Gazeta" possidet, praemium septingentorum quadraginta milium euronum illis promisit, 

quorum auxilio auctor facinoris inveniretur. 

Investigatores autem putant ipsum homicidam a mandatoribus caedis forsitan iam interfectum esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Manifestationes in memoriam 

13.10.2006, klo 10.21 

Moscuae et Petropoli complures centeni homines in manifestationes congregati Annam Politkovskaja, 

imagines eius portantes, commemorabant. 

Apud sedem legationis Russiae Helsinkiensem circiter mille homines candelis ardentibus memoriam 

eius vespere diei Dominici colebant. 

Societas diurnariorum Russiae ait caedem Annae Politkovskaja velut pectus rei diurnariae Russorum 

transfixisse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Experimentum nucleare Coreae Septentrionalis 

13.10.2006, klo 10.21 

Corea Septentrionalis nuntiavit se primum experimentum nucleare fecisse. Ita ilia dictatura Stalinistica, 

pauper et inclusa, futura est nona in orbe terrarum potestas, cui arma nuclearia esse constat. 

Experimentum Coreae Septentrionalis a moderatoribus orbis terrarum et a Consilio Securitatis 

Nationum Unitarum severissime condemnatum est. 

Americani novas contra Coream Septentrionalem sanctiones a Nationibus Unitis flagitaverunt, Coreani 

Meridiani nuntiaverunt se potestatem nuclearem sibi propinquam pati non posse. 

Etiam Sinenses, qui foederati fideles Coreanorum Septentrionalium esse solent, eos reprobaverunt. 

Minister primarius Iaponiae dixit illo experimento nucleari stabilitatem Asiae Orientalis mutari. 

(Tuomo Pekkanen) 

Sanctiones praeparantur 

13.10.2006, klo 10.19 

Finnia, penes quam est praesidium Unionis Europaeae, experimentum Coreae Septentrionalis facinus 

provocativum appellavit et declaravit Unionem una cum societate international! actiones contrarias 

praeparaturam esse. 

Id autem necesse esse, ut societas internationalis unanimis maneret et discrimen rationibus politicis et 

cooperatione amoveretur. 

(Tuomo Pekkanen) 



De experimento nucleari 

05.10.2006, klo 18.19 

Moderatores Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se experimentum nucleare facturos esse, ut 

defensionem civitatis suae contra inimicitias Americanorum corroborarent. 

Qua re audita multae nationes, in iis Corea Meridiana, Iaponia, Britannia illud inceptum concorditer 

condemnaverunt. 

Quin etiam Sinenses duces Coreanos ad temperantiam hortati sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

IRA vim deposuisse videtur 

05.10.2006, klo 18.18 

Exercitus Irlandiae liberandae (IRA) actionibus suis nefariis finem fecit neque iam pro causa sua armis 

certabit. 

Quod apparet ex relatione, quam commissio, cuius est processum pacis Irlandiae Septentrionalis 

custodire, nuperrime divulgavit. 

Idem documentum monstrat etiam Sinn Fein, alam politicam illius exercitus, suo promisso satisfecisse 

et eo tendere, ut proposita sua rationibus politicis peragantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Saepes in confinio Mexici 

05.10.2006, klo 18.18 

Senatus Civitatum Americae Unitarum legem de saepimento tutelari in confinio Mexici ducendo 

accepit et quidem ita, ut octoginta senatores pro hoc consilio sententiam ferrent, undeviginti autem 

eidem adversarentur. 

Munus huius obstaculi erit impedire, ne homines ex Mexico illegaliter in Civitates Americae Unitas 

immigrent. 

In finibus Americanorum hodie undecim fere miliones Mexicanorum versantur, quorum dimidia pars 

iure habitandi caret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Praemium Nobelianum physicae 

05.10.2006, klo 18.17 

Praemium Nobelianum physicae hoc anno astronomis Americanis John Mather et George Smoot 

tribuitur. 

Qui viri de cosmologia optime meriti praecipue initiis rerum naturae, stellarum, galaxiarum 

investigandis operam impenderunt. 

Studiis suis cosmologicis subsidio venerunt opinioni, ex qua rerum natura ex displosione primigenia 

orta est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Urbs Vasa 400 annorum 

05.10.2006, klo 18.16 

Die Lunae quadringenti anni acti erant, cum Vasa, urbs Finniae in ora Bothniae Australis iacens, 

condita est. 

Postridie enim Kalendas Octobres anno millesimo sescentesimo sexto (2.10.1606) accidit, ut 

Mustasaari, emporium mediaevale, cui postea nomen Vasa inditum est, a Carolo IX, rege Suetiae, 

privilegio urbis donaretur. 

Itaque non mirari oportet Carolum XVI Gustavum, successorem eius hodiernum, una cum regina Silvia 

mense Augusto proxime praeterito Vasam visitavisse, ut urbi de anniversario gratularetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Nova crustaceorum genera 

05.10.2006, klo 18.16 

In quadam spelunca in Israele patefacta octo nova crustaceorum genera reperta sunt. 

Haec spelunca, in qua oecosystema per quinque miliones annorum segregatum vixisse existimatur, 

inter effossiones in ilia regione factas inventa est. 

Illud antrum semper luce solis caruit, quam ob rem Crustacea caeca remanserunt. Ope horum generum 



investigari potest, quo modo organismi solis expertes explicati sint. 
(Maija Ketoluoto-Nurminen) 



De Unione Europaea amplificanda 

28.09.2006, klo 10.56 

Commissio Europaea die Martis suasit, ut Bulgaria et Romania certis condicionibus anno proximo 

ineunte in Unionem Europaeam asciscerentur. 

Adhaesio autem illarum terrarum, antequam officialis fiat, in parlamentis singulorum membrorum 

Unionis comprobanda erit. 

Consultationes etiam de Turcia et Croatia asciscendis fiunt. 

At Jose Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, censet post Bulgariam et Romaniam in 

Unionem acceptas amplificationi moram interponendam esse, donee quaestio de lege Unionis 

fundamentali soluta sit; ilia lege accepta Unionem efficacius quam ante agere et nova membra asciscere 

posse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dialogum inter religiones esse necessarium 

28.09.2006, klo 10.55 

Summus Pontifex Benedictus XVI delegatos terrarum islamicarum in Arcem Gandulfi, ubi residentiam 

habet aestivam, die Lunae vocaverat. 

Affirmavit se orbem musulmanum aestimatione et reverentia prosequi sed monuit mutuam inter 

religiones reverentiam esse necessariam; dialogo authentico opus esse, ut omnes contentiones in spiritu 

proficuae consensionis remitterentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Calamitas traminis magnetici 

28.09.2006, klo 10.52 

In Emslandia, regione Saxoniae Inferioris, tramen magneticum in calamitatem incidit, cum contra 

currum operarium, qui in eadem orbita erat, magna velocitate impegit. 

Viginti quinque homines in ilia collisione, cuius causa error humanus esse dicitur, perierunt. 

Tramen magneticum in orbita speciali vi magnetica sustinente et propulsante levitat. 

Velocitatem quadringentorum quinquaginta chiliometrorum horalium assequi potest, sed calamitosum 

tramen, quod in itinere probationis erat, tantum centum septuaginta chiliometrorum velocitate vectum 

esse nuntiatur. 

Tramen magneticum eiusdem generis hucusque tantum inter urbem Sanghaevum et aeriportum eius in 

commeatu publico adhibetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Reclamationes Hungariae 

28.09.2006, klo 10.53 

In urbe Budapestino Hungariae magnae hominum turbae contra regimen reclamitaverunt, cum 

phonotaenia quaedam palam facta esset, in qua primus minister Ferenc Gyurcsany confitetur se civibus 

mentitum esse, ut in suffragio mense Aprili habito victoriam reportaret. 

Oppositio politica flagitare pergit, ut ille munus deponat. 

(Tuomo Pekkanen) 

Praesidens Estoniae creatus 

28.09.2006, klo 10.54 

Praesidens Estoniae creatus est Thomas Henricus lives, factione democrata socialis, qui die nono 

mensis Octobris munus praesidentiale suscipiet. 

Ille est delegatus Europae parlamentarius quinquaginta duos annos natus. Antea etiam munere ministri 

rerum exterarum in Estonia functus est. 

Competitor eius fuit praesidens hodiernus Arnold Ruiitel. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia in Suetia parlamentaria 



22.09.2006, klo 10.07 

Die Dominico in Suetia comitia parlamentaria habita sunt, quorum eventum omnes intenti 

exspectabant, cum scirent potestatem socialistarum per duodecim annos continuatam in discrimine 

versari. 

Sententiis computatis patuit confoederationem partium mediarum et dextrarum ex democratis 

socialibus et prasinis victoriam reportavisse: ilia coalitio enim ex suffragiis duodequinquaginta 

centesimas (48%) sibi paravit, cum russati et prasini ex votis nonnisi quadraginta sex (46%) centesimis 

potirentur. 

Quae cum ita sint, proximus princeps minister Suetiae erit Fredrik Reinfeldt, praeses factionis 

conservativae moderatae unum et quadraginta annos natus. 

Goran Persson, dux socialistarum, de clade sua certior factus nulla mora interposita nuntiavit se non 

solum praesidatum factionis suae deponere sed etiam a negotiis publicis omnino recedere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Rerum conversio in Thailandia 

22.09.2006, klo 10.07 

In Thailandia conversio rerum facta est, cum summus dux exercitus sibi potestatem arripuit et legem 

civitatis fundamentalem abrogavit. 

Eodem tempore Thaksin Shinawatra, princeps minister Thailandiae, qui diu de corruptione accusatus 

erat, a munere amotus est. 

Usurpatores nuntiaverunt se summum imperium usque eo obtenturos esse, quoad civitati 

administrandae novus primarius minister eligeretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid papa Benedictus XVI dixerit 

22.09.2006, klo 10.06 

Papa Benedictus XVI ait se graviter dolere, si verba sua de islamismo facta animos musulmanorum 

offendissent. 

Arbitrabatur sibi talem pronuntiationem edendam esse, postquam audivit orbem islamistarum valde 

iratum esse propter orationem suam in Germania habitam. 

Citaverat enim in sermone suo dictum cuiusdam imperatoris mediaevalis, ex quo propheta Muhammed 

effecisset, ut varii generis mala per orbem terrarum manarent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Colloquia Indiae et Pakistaniae 

22.09.2006, klo 10.05 

Pervez Musharraf, praesidens Pakistaniae, et Manmohan Singh, primus minister Indiae, consenserunt, 

ut consultationes pacis a ministris utriusque civitatis denuo susciperentur. 

Colloquia enim ad territorium Casmiriam pertinentia mense Iulio ad irritum ceciderunt, cum ducenti 

fere homines ictibus bombicis in India factis vitam amisissent. 

Indi hunc impetum separatistis ex Pakistania agentibus crimini dederunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De mutatione climatis 

22.09.2006, klo 10.05 

Investigatores Americani mutationem climaticam iam evolutionem afficere putant. 

Nonnullae enim species animalium propter novum caeli statum genetice mutari coeperunt. 

Hodie in Terra Nova (Newfoundland), provincia Canadae, culices etiam mense Augusto sanguinem 

exsugere pergunt, cum antea mense Iulio id facere desierint. 

Mutationes evolutionis praesertim in partibus orbis terrarum septentrionalibus conspici possunt, 

quarum clima iam simile fere sit ac in regionibus meridianis. 

(Maija Ketoluoto-Nurminen) 



Conventus Asem 6 

15.09.2006, klo 09.15 

Sextus conventus Unionis Europaeae et Asiae Helsinkii septimana ineunte (10-11.9.) habitus est. 

Inter alia actum est de mutatione climatis, contra quam nationes participes efficaciter se operaturas esse 



promiserunt, cum pronuntiaverunt se tractatum Kiotensem sustenturas. 

Aliud argumentum in conventu tractatum erat subsidium oeconomicum, quod pauperrimis membris 

ministraretur. 

Praeterea disserebatur de populorum mutua consensione et de progressu durabili. Proximus conventus 

Asem in urbe Pekino Sinarum anno bis millesimo octavo futurus est. 

Die Lunae mane participes silentio tristi ictus terroristicos, qui quinque annis ante (11/9) contra 

Americanos facti erant, in memoriam revocaverunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Osama bin Laden adhuc quaeritur 

15.09.2006, klo 09.15 

Paene tria milia hominum illo die mortui sunt, cum aeroplana a terroristis abducta contra turres 

geminas Centri Mundi Commercialis (WTC) urbis New York et contra Pentagonum volaverunt; 

quartum aeroplanum similiter abductum in Pensylvania cecidit. 

Osama bin Laden, auctor sceleris, adhuc ab Americanis quaeritur. 

Praesidens George W. Bush die ictuum anniversario orationem televisificam habuit, qua monuit bellum 

terrorismo illatum esse certamen pro cultu et humanitate; cladem in illo certamine acceptam terras 

Proximae Orientis in potestatem dictatorum extremistarum, qui arma nuclearia haberent, tradituram 

esse. 

Idem affirmavit Osamam bin Laden ab Americanis repertum iri, ut ad iudicium duceretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Saddamo nihil cum al-Qaida 

15.09.2006, klo 09.14 

Commissio explorationis senatus Americani relationem divulgavit, ex qua patet Saddamum Hussein 

nullas cum ordine al-Qaida consuetudines habuisse. 

Immo vero Saddamum recusavisse, quominus ilium ordinem adiuvaret, eundemque regimini ipsius 

inimicum habuisse. Saddamum etiam, licet re infecta, operam dedisse, ut ducem ordinis Abu Musab 

al-Zarqawi deprehenderet. 

Regimen praesidentis Bush causam belli Iraquici interposuerat, quod Saddam consuetudines cum 

al-Qaida et al-Zarqawi haberet. 

Itaque democratae Americani, qui oppositionem politicam faciunt, praesidentem fraudis accusaverunt. 

Etiam altera causa eiusdem belli, scilicet quod Saddam arma interneciva paravisset, iniusta et falsa esse 

apparuit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Principissa Kiko filiolum peperit 

15.09.2006, klo 09.13 

In familiam imperialem Iaponiae primus post quadraginta annos filiolus natus est. 

Parentes sunt Akishino, filius minor imperatoris, et coniux eius Kiko. Puero, qui in successione imperii 

tertium locum habet, nomen Hisahito datum est. 

Heres imperii est Naruhito, filius imperatoris maior, secundum locum tenet frater eius Akishino. 

(Tuomo Pekkanen) 

Radiophonia Finnica LXXX annorum 

15.09.2006, klo 09.12 

Die nono mensis Septembris octoginta anni ex prima emissione Radiophoniae Finnicae Generalis acti 

erant. 

Hie dies natalis habetur operae regularis radiophoniae Finnorum. 

Emissiones televisificae in Finnia anno millesimo nongentesimo duodesexagesimo regulariter et 

assidue coeperunt. 

Dies festus emissis programmatis specialibus celebratus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid praesidens Iraniae dixerit 

07.09.2006, klo 17.41 

Praesidens Iraniae Mahmoud Ahmadinejad promisit civitatem suam ad consultationes de discordia 

nucleari solvenda paratam esse, ut nuntiavit Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, qui 



die Dominico eum Teherani convenit. 

Praesidentem tamen postulatis nationum occidentalium repudiatis recusavisse, quominus Iraniani 

uranium eliquare desinerent, antequam ilia colloquia inissent. 

Hue accedere, quod Ahmadinejad affirmasset Iranianos ignistitio in Libano facto ab omni parte favere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus ethnicus in Carelia 

07.09.2006, klo 17.40 

In Carelia Russorum hoc mense ineunte tumultus violenti orti sunt, quibus factum est, ut immigrantes 

Caucasii ex oppido Kontupohja magna multitudine fugere cogerentur. 

In causa conflictuum ethnicorum erat, quod duo viri indigenae Russi pugna cum Tzetzenis cultris et 

manibus commissa vitam amiserunt. 

Qua re audita duo milia Slavorum in medium oppidum congregati sunt reclamatum et flagitatum, ut 

omnes Caucasii e Carelia eicerentur. 

Inter perturbationes, quae usque ad multum mane continuabantur, complures tabernae Tzetzenorum 

mercatoriae dirutae sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

De percontatro spatiali Europaeo 

07.09.2006, klo 17.39 

Percontatrum spatiale, quod ESA sive Ordo Europae spatio cosmico investigando ad Lunam 

perquirendam emiserat, officio suo defunctum est, cum maximo impetu superficiei Lunae impactum 

est. 

Neque tamen id prius accidit, quam haec capsula Lunam bis milies circumvolavisset. 

Munus speculatri erat intra tres annos novissimam technicam experiri, qua astronautis in volatibus 

spatialibus futuris opus esset, nee non materiam comparare, cuius ope investigatores novas notitias 

primae originis Lunae acquirerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

De carbonifodinis Sinarum 

07.09.2006, klo 17.40 

In Sinis septendecim milia carbonifodinarum sunt, quae non satis tutae esse existimantur. 

Quam ob rem magistratus quattuor milia octingentas earum ante finem anni proximi clausuri sunt. 

Id quidem iam antea facere conati sunt, sed sine successu et bono eventu. Anno praeterito calamitates 

fodinae apud Sinas tam frequentes et funestae erant, ut iis sex milia hominum interirent. 

Sunt autem qui credant verum numerum mortuorum multo maiorem esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

Universitas Harvardiana optima 

07.09.2006, klo 17.38 

Grex censorius universitatis Sanghaevensis, cum cognoscere vellet, ubinam gentium optimae 

studiorum universitates essent, circiter quingentas scholas superiores inter se comparavit. 

Argumento aestimandi usus est indicibus publicationum academicarum. Victoriam huius certaminis 

reportavit Universitas Americanorum Harvardiana, cum Universitas Britannorum Cantabrigiensis ei 

proxima esset. 

Inter universitates terrarum septentrionalium eminebat Institutum Carolinum Stockholmiense, quod 

sedem duodequinquagesimam sibi acquisivit. Universitas autem Helsinkiensis loco septuagesimo 

quarto posita est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Violentia in Iraquia non desinit 

31.08.2006, klo 20.05 

Ictus terroristici et conflictus violenti in Iraquia usque continuantur, etsi tam praefecti exercitus 

Americani quam Nuri al-Maliki, minister Iraquianorum primarius, securitatem meliorem fieri et 

violentiam deminui affirmaverunt. 

His quattuor mensibus in variis Iraquiae regionibus circiter decern milia civium per violentiam 



perierunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

De bello in Libano gesto 

31.08.2006, klo 20.04 

Cum ordo Hizbollah mense Iulio in confinio Israelis et Libani tres milites Israelianos occidisset et 

duos deprehendisset, Israeliani in Libanum invaserunt. 

Neque tamen his contigit, ut milites deprehensos liberarent. Bello per unum mensem gesto circiter 

centum Israeliani et plus mille Libanenses vitam amiserunt. 

Auctoritate et decreto Nationum Unitarum bellum ea condicione compositum est, ut tutatores pacis 

internationales confinium Libani et Israelis custodirent. 

In colloquio televisifico Hassan Nasrallah, moderator ordinis Hizbollah, dixit se suis imperaturum non 

fuisse, ut milites Israelianos deprehenderent, si praesagire potuisset tantum bellum inde oriturum esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Campus petrolei in Mari Baltico inventus 

31.08.2006, klo 20.04 

Societas petrolearia Polonica, cui nomen Lotos, nuntiavit se campum petrolei in regione maritima 

Poloniae invenisse, qui maximus in Mari Baltico esset. 

Hie campus centum triginta quinque chiliometra in septentrionem a litore distat et mille sescenta metra 

sub superficie maris iacet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Aestas in Finnia siccissima 

31.08.2006, klo 20.03 

Aestas huius anni fuit in Finnia compluribus decenniis, partim etiam centum annis, omnium siccissima. 

In quibusdam regionibus pluviae tribus mensibus omnino non ceciderunt ideoque incendia silvarum 

duplo frequentiora fuerunt quam aestivo tempore assolet, superficies lacuum et puteorum descenderunt, 

folia arborum flavescentia ceciderunt. 

Illi, qui in patria ferias aestivas egerunt, tempestate optima gavisi sunt, sed praesertim agricolis penuria 

aquae damna paravit. 

Sunt qui censeant aestates calidas annis futuris non fore exceptiones, quia climate orbis terrarum 

mutato phaenomena caeli extrema, ut siccitates, usque crebrescant. Ex aliis mundi partibus similia 

nuntiantur. 

Apud Sinenses decern miliones hominum pluviis deficientibus inopia aquae potabilis laborant et 

quindecim miliones post quattuor typhones aestivos domibus carent. 

In Nederlandia mensem Iulium, in historia eius terrae siccisimum, Augustus mensis cum magnis et 

assiduis imbribus secutus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Plutonem non esse planetam 

31.08.2006, klo 20.02 

Unio Astronomica Internationalis (IAU) decrevit, ne Pluto inter planetas numeraretur, quia novissimae 

definitioni planetae non responderet. 

Planetam esse corpus, quod Solem circumiret et tantam molem haberet, ut rotundum esset et suum 

orbem dominaretur. 

Cum hac condicione Pluto, qui in singulis suis circuitibus vicenos annos intra orbitam Neptuni errat, 

non congruit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hard Rock Hallelujah! 

26.05.2006, klo 10.43 

In certamine finali cantionum Eurovisionis, quod vespere Sabbati Athenis factum est, Finnia palmam 

reportavit. 

Lordi, grex Finnicus graviori musicae metallicae deditus, in suffragio duodequadraginta nationum 

ducenta nonaginta duo puncta obtinuit, qui numerus longe maximus est in historia semisaeculari huius 

certaminis. 



Lordi, qui ex quinque musicis personas monstruosas gerentes (gerentibus?) constat, operibus 

pyrotechnicis adhibitis cantionem "Hard Rock Hallelujah" cecinit, qua animos audientium sibi 

conciliavit. 

Grex Finnicus et adiutores eius laudabantur, quod praeiudiciis liberi et a ceteris differentes ipsa musica, 

non saltationibus feminarum seminudarum, victoriam tulissent. 

Finni, qui hucusque certamen Eurovisionis quadragies participaverunt, octies maxima cum 

humiliatione ultimi iudicati sunt. 

Semel quidem sextum locum obtinuerunt. Eo dulcius nunc sapit victoria inopinata, quam per 

televisionem plus centum miliones Europaeorum videbant et audiebant. 

Ex hac victoria sequitur, ut certamen cantionum anno proximo in Finnia instituatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Nigrimontium libertatem vindicavit 

26.05.2006, klo 10.41 

Suffragio populari die Dominico in Nigrimontio facto plus quam quinquaginta quinque centesimae 

suffragantium voluerunt, ut patria ex confoederatione Serborum et Nigrimontanorum liberaretur. 

Eventus suffragii a primo ministro Milo Djukanovic et a magistratibus Nigrimontanis confirmatus est. 

Ad urnas octoginta sex centesimae ex civibus suffragium habentibus accesserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Italiani ex Iraquia abituri 

26.05.2006, klo 10.41 

Romano Prodi, primus minister Italiae, ait bellum Iraquicum fuisse gravem errorem, quod problema 

securitatis non solvisset sed difficilius fecisset; itaque Italiam cum nationibus confoederatis colloquia 

de copiis suis ex Iraquia deducendis incepturam esse. 

Italia in Iraquia adhuc circiter duo milia sescentos milites habet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Immigratio illegalis coercetur 

26.05.2006, klo 10.40 

Senatus Americanus legem accepit, ex qua saepimentum tutelare sescentorum chiliometrorum 

duceretur, quo immigratio ex Mexico illegalis prohiberetur. 

Praeterea limes Mexicanus a sex milibus militum Americanorum custoditur. Mexicani saepimento 

ponendo resistunt et renovationes flagitant, quibus complures miliones Mexicanorum adiuventur, ut 

legaliter in USA laborare possint. 

Hispani autem rationibus diplomaticis impedire volunt, ne immigratores Africani ad Insulas Canarias 

affluant. Propositum est nationibus Unionis Europaeae persuadere, ut auxilium terris Africanis 

attribuendum augeant; ita condicionibus vitae in melius mutatis migrationem deminutum iri. 

(Tuomo Pekkanen) 

De aestate Latina 

26.05.2006, klo 10.39 

Propter ferias nuntii Latini mensibus aestivis non redigentur. Emissio proxima erit Kalendis 

Septembribus, ex quo die incipiet annus nuntiorum Septimus decimus. 

Aestate autem fient varia seminaria et conventus latinistarum, in quibus excellit XI Conventus 

internationalis, quem Academia Latinitati Fovendae Alcannizium et Ampostam, in duas urbes 

Hispaniae convocavit. 

Bulgaria et Romania admonentur 

18.05.2006, klo 20.00 

Commissio Unionis Europaeae censet fieri posse, ut Bulgaria et Romania ad societatem Unionis anno 

proximo ineunte accedant, dummodo certis condicionibus satis faciant. 

His civitatibus maxime nitendum esse, ut systema iudiciarium suum renovent et contra criminalitatem 

ordinatam efficacius quam ante agant. 

(Reijo Pitkaranta) 

Napolitano novus praesidens 

18.05.2006, klo 20.00 



Novus praesidens Italiae creatus est Georgio Napolitano, candidatus partium mediarum et sinistrarum. 

Ad electionem eius quattuor suffragia in parlamento opus erant. Napolitano, vir octoginta annorum, 

etiam 'Princeps ruber' appellatus est, quoniam olim communista fuit. 

Ubi primum autem Unio Sovietica dissoluta est, ad democratas sinistros transiit. Anno praeterito 

praesidens Carlo Azeglio Ciampi eum senatorem perpetuum nominavit, qui unus e summis honoribus 

in Italia habetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Condoleezza Rice dixerit 

18.05.2006, klo 20.01 

Moderatores Civitatum Americae Unitarum cum Libya legationum commercia in pristinum restituere 

decreverunt. 

Condoleezza Rice, ministra negotiorum exterorum: "Mox", inquit, "sedem legati Tripoli aperiemus. 

Hue accedit, quod Libya ab indice civitatum terrorismo faventium amovetur neque ea iam in earum 

nationum numero refertur, quae recusant, quominus in bello contra terrorismum gerendo Americanis 

cooperentur." 

(Reijo Pitkaranta) 

Tumultus in Brasilia violenti 

18.05.2006, klo 19.59 

In Brasilia amplius quinquaginta cives, imprimis custodes publici, vitam amiserunt tumultibus post 

hominum memoriam omnium violentissimis ibidem ortis. 

In urbe Paulopoli, ubi plus viginti miliones hominum habitant, greges criminales gravissime armati 

impetus cruentos praesertim in vigiles urbanos fecerunt. 

In causa putatur esse, quod captivi ad maximum criminalium ordinem pertinentes ex pristinis vinculis 

in carcerem tutiorem et remotiorem transferri coepti sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Grex Barcinonensis victor 

18.05.2006, klo 19.55 

Die Mercurii vesperi (17.5.) in stadio Parisiensi 'Stade de France' appellato certamen pedifollicum 

positum est ad decernendum, utrum grex Barcinonensis an manus Britannorum nomine Arsenal in 

foedere campionum ceteris excelleret. 

Ab hoc ludo superiores discesserunt Barcinonenses folle bis in rete adversariorum ingesto. 

Victoriam altera demum tempore sibi extorserunt, nam Arsenal spatio certaminis priore melior erat. 

(Reijo Pitkaranta) 

De sationibus vernis 

18.05.2006, klo 19.58 

Tempestas calida mense Maio ineunte in Finnia humum et arva ita fovit at arefecit, ut agricolae 

sationes vernas suo tempore aut etiam solito maturius facere possent. 

Pluviae, quae septimana vergente in variis Finniae partibus ceciderunt, agris sationalibus eo maiori 

utilitati erant, quod gramina hoc vere admodum lente campis redierunt propter tardam regelationem 

terrae. 

(Reijo Pitkaranta) 

Rerum in Darfuria condicio 

12.05.2006, klo 11.10 

Moderatores Sudaniae Nationibus Unitis licentiam dederunt copias paci tuendae in provinciam 

Darfuriam mittendi. 

Talis nuntius editus est, postquam regimen Sudaniae et factio rebellium potentissima libellis pacis in 

urbe capite Nigeriae subscripserunt. 

Quo facto speratur fore, ut bello in Darfuria iam per multos annos gesto tandem finis imponatur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Lex Unionis Europaeae fundamentalis 

12.05.2006, klo 11.10 

Parlamentum Estoniae tractatum de lege Unionis Europaeae fundamental! consensu omnium factionum 

maiorum ratum fecit. 



Constat hoc documentum iam a quindecim civitatibus sociis confirmatum esse. 

Francogalli et Hollandienses autem suffragio populi anno praeterito instituto recusaverunt, quominus 

illam legem acciperent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Comitia localia Britanniae 

12.05.2006, klo 11.09 

Comitiis municipialibus in Britannia habitis factio conservativa tantam victoriam reportavit, ut 

laboristis ducentas quinquaginta fere sedes decurionum adimeret. 

Quae cum ita essent, Tony Blair, princeps minister, compositionem regiminis sui aliquantum mutare 

decrevit. 

Charles Clarke, minister a rebus domesticis, se magistratu abdicare coactus est, et Jack Straw, minister 

negotiorum exterorum, a munere amotus ad officium praesidis camerae inferioris curandum transiit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Gratia Unionis Europaeae 

12.05.2006, klo 11.08 

Numerus eorum, qui societate Unionis Europaeae parum contenti sunt, in praesenti minor est quam 

umquam post annum millesimum nongentesimum nonagesimum quintum. 

Patet enim e demoscopia recens divulgata tertium quemque Unionis civem censere illam societatem 

rem malam esse. 

Inter omnium alienissimos socios numerantur Lettonienses, Austriaci, Britanni et Finni. 

Benevolentissimi autem eidem communioni sunt Luxemburgenses, Hollandienses et Irlandienses. 

(Reijo Pitkaranta) 

Pretium auri valde accensum 

12.05.2006, klo 11.08 

Aurum in mercatu mundano hodie multo carius constat quam ante. Die Martis (9.5.) enim id in foro 

argentario urbis Washington tanti aestimabatur, ut pro singulis unciis auri plus septingena dollaria 

solverentur. 

Una e causis, cur pretium auri hoc anno iam triginta centesimis creverit, existimatur esse discordia de 

vi nucleari Iraniae orta. 

(Reijo Pitkaranta) 

Libri omnium perniciosissimi 

12.05.2006, klo 11.07 

Commentarii periodici Americani nomine 'Human Events' quindecim politicis et viris doctis delectis 

mandaverunt, ut iudicarent, quinam liber his duobus saeculis exaratus generi humano maxime 

nocuisset. 

Scriptum longe perniciosissimum ab illo collegio electum est 'Praeconium communisticum', quod 

Carolus Marx et Fredericus Engels anno millesimo octingentesimo duodequinquagesimo (1848) 

edendum curaverunt. 

Secundas tulit 'Pugna mea', opus ab Adolfo Hitler compositum. Tertio autem indicis loco positus est 

'Liber ruber', quem Mao Zedong abhinc quadraginta annos conscripsit. 

Carolus XVI Gustavus sexagenarius 

05.05.2006, klo 08.34 

Pridie Kalendas Maias Carolus XVI Gustavus, rex Suetorum, diem natalem sexagesimum 

Stockholmiae celebravit. 

Aderant, ut illi gratularentur, familiae regiae Norvegiae et Daniae, rex Hispaniae Juan Carlos, 

praesidens Finniae Tarja Halonen aliique moderatores civitatum. 

Carolus XVI Gustavus avo suo Gustavo VI Adolpho anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio 

successit. 

Cum lex Suetiae fundamentalis anno sequenti renovaretur, rex omnem quam habuerat potestatem 

politicam et administrativam amisit, sed nihilo minus apud cives magna gratia valet. 

Coniugem duxit Silviam Sommerlath, ex qua duas filias, Victoriam et Magdalenam, et unum filium, 

Carolum Philippum habet. 

(Tuomo Pekkanen) 



Berlusconi munus deposuit 

05.05.2006, klo 08.32 

Silvio Berlusconi, qui in comitiis Italiae parlamentariis mense Aprili factis cladem acceperat, diu 

recusavit, quominus eventum suffragiorum probaret et se victum confiteretur. 

Tandem die Martis a praesidente Italiae Carlo Azeglio Ciampi dimissionem petivit et accepit. 

Novus minister primarius erit Romano Prodi, praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ratko Mladic latitare pergit 

05.05.2006, klo 08.32 

Ratko Mladic, generalis Serbus de criminibus belli accusatus, latitare pergit, etsi terminus ante quem 

deprehendendus erat, mense Aprili in Maium vergente praeteriit. 

Unio Europaea praedixerat consultationes de Serbia-Nigrimontio in Unionem asciscendo interruptum 

iri, nisi Mladic ante diem constitutam captus esset. Creditur Mladic auxilio militum et magistratuum 

localium latitare. 

Inter multa et magna crimina ab illo commissa praecipua est caedes Srebrenicensis. 

Mense Iulio anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto ille copias suas in urbem Srebrenicam 

duxit, in quam multa milia profugorum asylum petentium confluxerant. 

Constat iussu illius septem milia virorum et puerorum musulmanorum ibi paucis diebus crudelissime 

esse interfectos. 

Neque tutatores pacis Nederlandienses, qui turn aderant, caedem impedire potuerunt. Quae cum ita sint, 

Unio Europaea facere non potuit, quin consultationes cum Serbia-Nigrimontio interrumperet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Bolivia gasum et petroleum publicat 

05.05.2006, klo 08.30 

Evo Morales, praesidens Boliviae, nuntiavit se copias gasi et petrolei publicare, quae in patria essent. 

Societates peregrinae petroleariae et gasariae, quae in Bolivia operarentur, productionem civitati 

Bolivianorum traderent aut abirent. 

Spatium sex mensium dari, quo illis cum nationalibus societatibus de novis pactis consulendum esset. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hippopotami et ursi marini in periculo 

05.05.2006, klo 08.30 

In indice specierum periclitantium sunt hodie sedecim milia plantarum et animalium. 

His duobus annis numerus quingentis triginta auctus est. In indicem nuper accepti sunt hippopotamus et 

ursus marinus. 

Hippopotami propter venationem paene disparuerunt, ursi marini propter mutationem caeli 

periclitantur, qua fit, ut glacies polaris paulatim dissolvatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Rerum in Nepalia condicio 

28.04.2006, klo 09.35 

Populus Nepalianus acerrimis reclamationibus factis iam per tres septimanas a rege suo Gyanendra 

flagitat, ut Nepaliae systema complurium factionum restitueretur. 

His tumultibus saltern duodecim cives mortui et multa milia hominum vulnerati sunt. Die Martis, 

postquam rex tandem se parlamentum a se dimissum denuo convocaturum esse promisit, reclamitantes 

in vias urbis Catmandi congregati victoria democratiae recuperatae exsultabant vexilla diversarum 

partium agitantes et cantus triumphales cantantes. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Osama bin Laden dixerit 

28.04.2006, klo 09.35 

Die Dominico (23.4.) in canali satelliticio Quatariensi taenia sonigera divulgata est, in qua vox 
audiebatur musulmanos monens, ut ad longum bellum sacrum contra occidentales in Sudania gerendum 
se praepararent. 



Rerum periti non dubitant, quin orator ille fuerit Osama bin Laden, caput retis terroristici 
internationalis nomine al-Qaida. Idem vir in phonotaenia locutus ait moderatores nationum 
occidentalium sanctionibus regimini Palaestinensium Hamas impositis iam monstravisse, quantam 
expeditionem cruce signatam contra islamismum suscepissent. 
(Reijo Pitkaranta) 

Memoria cladis Tshernobyliensis 

28.04.2006, klo 09.34 

Die Mercurii viginti anni acti erant e calamitate in ergasterio nucleari 

Tshernobyliensi facta. 

Die enim vicesimo sexto mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto (26.4.1986) 

accidit, ut quartum reactorium illius electrificinae in Ucraina sitae exploderetur. Post hanc cladem 

sordes nucleares ventis et imbribus imprimis in Belorussiam ferebantur, sed etiam regiones Finniae et 

aliae Europae spetentrionalis partes pollutionibus periculosis affectae sunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Elisabeth II octoginta annorum 

28.04.2006, klo 09.33 

Die Veneris sive die vicesimo primo mensis Aprilis (21.4.) Elisabeth II, regina Britanniae, 

anniversarium suum octogesimum celebrabat. 

Plus viginti milia hominum in viam stratam Windsorianam concurrebant monarchae suae gratulaturi. 

Regina, dum dimidiam fere horam una cum coniuge Philippo apud populum ambulat, a gratulatoribus 

praeter flores varia dona natalia accepit, in eis canem porcellanum et pileum signo Britanniae ornatum. 

Cenam autem sollemnem in horto botanico regali apparatam eodem die vesperi privatim una cum suis 

sumpsit. 

(Reijo Pitkaranta) 

De mulieribus Iranianis 

28.04.2006, klo 09.32 

Mulieribus Iranianis rursus licentia data est ludos pedifollicos et alia certamina athletica spectandi. 
Neque tamen una cum aliis spectatoribus sedere sinuntur, sed in separata caveae parte. E revolutione 
enim islamica abhinc triginta fere annos facta secutum erat, ut feminae in theatrum camporum 
lusoriorum adire vetarentur. Causa interdicti erat, quod mulieribus dedecori esse putabatur athletas 
bracis brevibus indutos intueri. 
(Reijo Pitkaranta) 

Rumsfeld reprehensus 

21.04.2006, klo 13.49 

Complures generales Americani, postquam rude donati sunt, Donaldum Rumsfeld, ministrum 

defensionis, vituperaverunt, quod imperitus et superbus esset, et flagitaverunt, ut munus deponeret. 

Est in his etiam Wesley Clark, olim summus imperator NATOnis, qui nuper dixit ministrum Rumsfeld 

una cum vicepraesidente Dick Cheney auctorem esse belli Iraquici. 

"Illi urgebant", inquit, "ut bellum susciperetur, quamquam colloquia diplomatica adhuc continuabantur. 

Is fuit error tragicus." 

Addidit occupationem Iraquiae nullo modo ad bellum contra terrorismum pertinere. 

Donald Rumsfeld autem recusat, quominus discedat, et asseverat se tamdiu in munere mansurum esse 

quam praesidens Bush velit. 

(Tuomo Pekkanen) 



ALF Romam convenit 

21.04.2006, klo 13.46 

Academia Latinitati Fovendae (ALF) in urbe Roma hodie sessionem annuam habet, in qua duo novi 

sodales, Vibeca Roggen ex Norvegia et Reijo Pitkaranta ex Finnia, inter academicos cooptantur. 

Acroasim ?De Latii idea? habet professor Heikki Solin. Praeterea de XI Conventu internationali 

Academiae agitur. 

Conventus ille in duabus urbibus Hispaniae, Alcannizii in Aragonia et Ampostae in Catalonia, mense 

Iulio habebitur. Argumentum praecipuum erit activa linguae Latinae institutio. 



Constat enim linguae usum vivum, qui colloquiis habendis, operibus legendis opusculisque scribendis 
exercetur, esse viam omnium efficacissimam, qua sermo sive antiquus sive recentior doceatur. (Vide 
nexum: ALF Conventus XI) 
(Tuomo Pekkanen) 

Hiems cessit 

21.04.2006, klo 13.45 

In Finnia ursi ex somno hiemali experrecti sunt, nam multis in partibus vestigia illorum apud cubile 

hiemale iam observata sunt. 

Post somnum ursis mos est aliquamdiu loco manere antequam longius vagari incipiunt. Densissima est 

populatio ursina in Carelia septenrionali, ubi ducenti quinquaginta ursi habitare aestimantur. 

Certissima signa veris et appropinquantis aestatis sunt aves migratoriae in septentrionemrevertentes. 

Propter tempestatem solito frigidiorem migratio verna huius anni fuit primum lentior, sed inter ferias 

pasquales maximi avium aquatilium greges in maris litoribus observati sunt. 

Etiam prima hirundo in Finnia meridionali visa est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Italiae parlamentaria 

13.04.2006, klo 17.21 

Septimana vergente in Italia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victor evasit Romano Prodi, 

praeses coalitionis factionum mediae et sinistrae, cum Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae 

hodiernus, et fautores eius cladem acerbam acciperent. 

Eventus electionum tam aequalis erat, ut discrimen suffragiorum ambabus partibus distributorum 

nonnisi viginti quinque milium fuerit. 

Victoria tamen Romani Prodi, cum diu filo tenuissimo pependisset, die Martis vesperi officialiter 

confirmata est. 

Prodi ipse, dum se victorem comitiorum clamat: "Hodie", inquit, "pagina vertitur. Hie est triumphus 

democratiae Italiae, eo magis, quod cives tanta frequentia ad urnas ierunt sententiam suam laturi." 

(Reijo Pitkaranta) 

De sanctionibus Unionis Europaeae 

13.04.2006, klo 17.20 

Ministri Unionis Europaeae Alexandrum Lukashenko, praesidentem Belorussiae, aditu in fines Unionis 

prohibuerunt, cum ei syngraphum denegarunt. 

Hue accedit, quod etiam undequadraginta ministris et curatoribus comitiorum Belorussiae interdictum 

est, ne terras Unionis obirent. 

Talis poena eis ferenda est pro electionibus praesidentialibus, quippe quarum fides valde dubia sit. 

(Reijo Pitkaranta 

De institute Finniae Benelux 

13.04.2006, klo 17.19 

Institutum Finniae culturale nomine Benelux suam novam sedem in media urbe Bruxellis aperuit, cum 

domicilium eius antea Antverpiae situm esset. 

Quod institutum abhinc tredecim annos conditum eo tendit, ut varios eventus praestantes culturam et 

scientiam Finniae illustrantes in Belgio, Nederlandia et Luxemburgo edendos curet et cum civibus 

harum terrarum novas relationes culturales coniungat. 

(Reijo Pitkaranta) 

In urbe Mexico pyramis inventa 

13.04.2006, klo 17.19 

Archaeologi in meditullio megalopolis Mexici pyramidem circiter mille quingentorum annorum 

invenerunt. 

In actis diurnis Mexicanis scriptum legitur opus illud duodeviginti metra altum in collem quendam in 

ilia urbe situm olim inclusum esse ibique usque ad nostrum tempus latuisse. 

Hoc eo mirabilius esse videtur, quod catholici quotannis in cacumine eiusdem montis dies festos 

paschales celebrare solent. 

Veri simile est illam pyramidem ab eisdem hominibus erectam esse, qui urbem priscam nomine 

Teotihuacam aedificaverunt. 



(Reijo Pitkaranta) 

Aedes propter nives corruentes 

13.04.2006, klo 17.18 

In Finnia hac hieme, imprimis autem mense Martio ad Aprilem vergente, tantae nives ceciderunt, ut 

aedificia onus earum vix iam sustinerent. 

Postquam aliquot magnae aulae propter pondus nivale corruerunt, magistratus ministerii a rebus 

domesticis aedilibus imperaverunt, ut tecta aedium publicarum acervis nivium quam primum 

vacuefacerent. 

Etiam possessores habitationum privatarum hortati sunt, eandem curam in domibus suis tutandis 

adhiberent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Media Europa diluviis laborat 

07.04.2006, klo 10.42 

Nives solutae et imbres effecerunt, ut flumina in Media Europa superfluerent. In variis partibus 

Tzekiae, Slovakiae, Germaniae, Austriae Hungariaeque multa milia hominum propter inundationes 

domos suas relinquere coacti sunt. 

Danuvius et Albis iam paulatim decrescere coeperunt, sed periculum in inferiore alveo utriusque 

continuatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Exercitationes militares in Sinu Persico 

06.04.2006, klo 18.07 

Exercitus Iraniae in Sinu Persico magnas exercitationes militares habuit. Intererant in illis septendecim 

milia militum et mille quingentae naves. 

Causa exercitationum palam facta non est. Americani non negaverunt fieri posse, ut contra Iraniam 

ictum praeventivum facerent, si Iraniani consilio arma nuclearia parandi non destitissent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Consilium Securitatis unanime 

06.04.2006, klo 18.06 

Consilium Securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut Irania omni locupletatione uranii 

desisteret et omnes postulationes Ordinis Internationalis ab Energia Atomica (IAEA) observaret. 

Mohammed ElBaradei, moderator illius ordinis, post unum mensem iudicaturus est, an Iraniani id 

fecerint. 

Deinceps membra Consilii Securitatis permanentia et Germania rationes quaerent, quibus controversia 

dirimatur. 

In decreto Consilii sunt concessiones et Russis et Sinensibus factae, qui sanctionibus Iraniae 

imponendis resistebant. 

Iraniani ipsi censent contra usus et consuetudines internationales esse, quod res in Consilio Securitatis 

agatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Carceres in Europa orientali refertissimi 

06.04.2006, klo 18.05 

Ordines humanitarii iudicant carceres in Europa orientali esse nimis refertos multasque in eis abusiones 

fieri: lectulos in quibusdam carceribus deesse, captivos in caveis angustissimis transportari neque illis 

sub divo inambulare licere. 

Res meliores futuras esse, si tantum gravissima crimina carcere punirentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Condicio feminarum in Iraquia pessima 

06.04.2006, klo 18.04 

Ordo a Libertate Feminarum in Iraquia (OWFI) dicit condiciones feminarum Iraquianarum sub 

dictatore Saddamo Hussein meliores fuisse quam hodie: Feminis turn licuisse ad operas extra domum 

ire, studere, divortium facere. 

Nunc illas paene omnia iura amisisse. Maximum problema esse constitutionem, in lege sharia nitentem, 

atque securitatem deficientem. 



Certamina pedifollii mundialia 

06.04.2006, klo 18.03 

In duodecim urbibus Germaniae, in quibus aestate certamina mundialia pedifollii fient, nova lupanaria 

constituentur, in quae - ut magistrates aestimant - imprimis ex Europa orientali complura dena milia 

feminarum portabuntur. 

Ideo Claes Borgstrom, delegatus ab aequalitate Suetorum, flagitavit, ne grex Sueticus illis ludis 

interesset. 

Ordines autem athletici Suetiae hoc consilium ilico reiecerunt. Tanja Karpela, ministra rei culturalis in 
Finnia, miratur, cur apud Finnos de lupanaribus ad ludos constituendis disputari nondum coeptum sit; 
ad prostitutionem, etsi in Germania lege permittatur, accedere criminalitatem, mercatus hominum, 
abusus sexuales minorennium aliaque, quae defendi non possint. 
(Tuomo Pekkanen) 

Comitia Israelis parlamentaria 

30.03.2006, klo 19.09 

Die Martis (28.3.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt. Optimum successum habuit factio 
Kadima, cum ex centum viginti parlamenti sedibus viginti sibi conciliavit. 
Quae cum ita sint, novus princeps minister Israelis erit Ehud Olmert, qui in praesenti non solum 
factioni victrici Kadima praeest, sed etiam ministerio principali Israelis interim fungitur. 
Olmert, dum se victorem suffragii pronuntiat, ait ex eventu electionum conici posse, quantum 
subsidium consilia sua ad fines Israelis constituendos a populo accepissent. 
(Reijo Pitkaranta) 

ETA armistitium incohavit 

30.03.2006, klo 19.08 

ETA sive Corpus separatisticum Vasconiae liberandae die vicesimo quarto huius mensis (24.3.) 

armististium permanens iniit, ut biduo ante se facturum esse promiserat. 

Illi nationalistae, quos Unio Europaea et Civitates Americae Unitae pro terroristis habent et qui de 

octingentis hominibus occisis accusantur, per quattuor fere decennia armis contenderunt, ut suam rem 

publicam in partibus Hispaniae septentrionalibus conderent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Natura orbis terrarum laborat 

30.03.2006, klo 19.08 

Biodiversitas naturae in toto orbe terrarum citato gradu dilabitur, ut e relatione Nationum Unitarum 

recens divulgata patet. 

Ex viginti quattuor biomatis sive oecosystematis, quae in illo documento respiciuntur, quindecim in 

peius mutata sunt. 

Imprimis silvae et saltus in multis regionibus velociter perire videntur, quod investigatoribus summae 

sollicitudini est. Hue accedit interitus variorum generum avium. 

In causa talium amissionum existimantur esse silvicidia, asteroides, eruptiones vulcanorum, subitae 

climatis mutationes. 

(Reijo Pitkaranta) 

Flumina Europae culturalia 

30.03.2006, klo 19.07 

Consilio et auctoritate Universitatis Ferrariensis inceptum paneuropaeum initum est ad illustrandum, 

quantam vim flumina ad culturam in variis Europae partibus substruendam habuerint. 

Ex Finnia in numerum horum fluviorum culturalium delectus est amnis Aura, qui per Aboam sive 

urbem Turku permeans in mare influit. 

Cetera flumina hue pertinentia sunt Abellanus, amnis Italiae, qui vulgo Volano appellatur, nee non 

Rhodanus, Vistula et Anas, flumen Portugalliae, cui nomen hodiernum Guadiana. 

(Reijo Pitkaranta) 

De praenominibus infantium 

30.03.2006, klo 19.06 



Ex statistica onomastica nuper facta cognoscitur, quaenam praenomina parentes Finni liberis suis anno 

praeterito natis libentissime indiderint. 

Ex nominibus puerorum primum locum obtinet Veeti, cum in puellis praenominandis Emma apud 

familias tam Finnice quam Suetice loquentes plurimum gratia valeat. 

Nomen Emma a suo pristino favore nihil recessit, nam etiam anno superiore ceteris aura populari 

antecellebat. 

(Reijo Pitkaranta) 

Bellum Iraquicum iam triennium 

24.03.2006, klo 09.15 

Bellum Iraquicum iam tres annos geritur. Primi ictus aerei in Bagdatum ab Americanis die vicesimo 

mensis Martii anno bis millesimo tertio facti sunt. 

Causa esse dicebatur, quod Iraquiani arma interneciva praepararent, quae tamen nusquam repertae sunt. 

Conflictus sanguinei tertio die anniversario continuabantur. Gratia, qua praesidens Bush antea valebat, 

apud Americanos corruit. 

Die autem se bonam de re Iraquiana spem habere affirmavit, cum die belli anniversario Clevelandiae 
orationem habuit: "Saddamum Hussein", inquit, "ex potestate expellere iustum fuit. Si bellum in 
Iraquia non gereremus, in nostra terra gerendum esset". Addidit democratiam ad hostem profligandum 
optimam viam esse, sed quaerentibus, an bellum in Iraquia civile esset, non respondit. Ex rebus 
Iraquianis ad Iraniam transgressus praesidens explicavit ambitiones nucleares Iraniae et Americanis et 
paci orbis terrarum imminere. "Si necesse erit", inquit, "socios nostras Israelianos vel vi defendemus". 
(Tuomo Pekkanen) 

Comitia praesidentialia Belorussiae 

24.03.2006, klo 09.13 

Comitiis in Belorussia habitis Alexander Lukashenko tertium praesidens creatus est. 

Ut tertium creari posset, suffragia popularia, quae ab observatoribus fraudulenta iudicabantur, autumno 

anni bis millesimi quarti habita sunt. Ordo a Securitate et Cooperatione Europae comitia 

praesidentialia Belorussiae nee libera nee proba fuisse rettulit. Fautores oppositionis captos et arbitrium 

conveniendi et loquendi circumscriptum esse, cum regimen competitionem politicam non ferret. 

Unio Europaea sanctiones moderatoribus Belorussiae imponendas praeparat. Germania nuntiavit se 

oppositioni Belorussiae politicae subsidium, sicut ante, laturam esse. Russia et alia membra Unionis 

Civitatum Independentium comitia legaliter facta censent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Pactio primae conductionis 

24.03.2006, klo 09.11 

Dominique de Villepin, minister primarius Francorum, legem promulgavit, ex qua operarii minus 

viginti sex annos nati inter primum operis biennium quandovis sine causa dimitti possent. 

Ilia lex, quae "pactio primae conductionis" appellatur, reclamationes et tumultus in multis Galliae 

oppidis peperit. Fautores legis credunt illam conductores operis ad novos operarios conducendos 

incitare, reprobatores autem dicunt legem iuvenes velut mucinnia tractare, quae post usum inter 

purgamenta reiciantur. Inopia quaestus est apud Francos quaestio difficillima. Pessimae sunt 

condiciones iuvenum, ex quibus circiter viginti tres centesimae quaestu carent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Gasiductus ex Russia in Sinas 

24.03.2006, klo 09.05 

Inter Russos et Sinenses praeliminariter convenit, ut gasiductus ex Sibiria in Sinas duceretur. 

Oeconomia crescente usque maior copia energiae Sinensibus opus est, quam ob rem et oleum et gasum 

terrestre ex Sibiria desiderant. Praesidente Putin hac septimana Sinas visitante de cooperatione etiam in 

energia nucleari paranda consultatum est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Slobodan Milosovic mortuus 

17.03.2006, klo 10.23 

Slobodan Milosevic, pristinus praesidens Iugoslaviae sexaginta quattuor annos natus, die Saturni 



(11.3.) in urbe Haga mortem obiit. 

Inventus est exanimis in lecto careens sui, ubi in custodia praevia tenebatur. 

Pathologi, cum autopsiam postridie eius diei fecissent, causam mortis impetum cardiacum fuisse 

nuntiaverunt. 

lam quintus annus agebatur, cum Milosevic apud tribunal Nationum Unitarum criminibus belli 

cognoscendis de variis et multis sceleribus contra genus humanum commissis accusabatur. 

Efferetur die Saturni (18.3.) in patria sua natali, cui nomen Pozarevac. 

(Reijo Pitkaranta) 

Lennart Meri e vita excessit 

17.03.2006, klo 10.22 

Pridie Idus Martias (14.3.) multo mane Lennart Meri, praesidens quondam Estoniae, in nosocomio 

Tallinnensi e vita excessit morbo longinquo et periculoso oppressus. 

Constat eum patriae suae inde ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo usque ad annum 

bis millesimum primum (1992-2001) praefuisse cum optima omnium gratia et existimatione. 

Praesidens Finniae Tarja Halonen nuntio lugubri audi to populo Estoniae dolorem suum declaravit 

dicens excessum tanti viri non solum Estoniae, sed etiam Finniae et toti orbi terrarum amissionem 

gravissimam fecisse. 

(Reijo Pitkaranta) 

De energia pneumatica Suetiae 

17.03.2006, klo 10.21 

Regimen Suetiae ad energiam pneumaticam valde augendam paratum est, cum pecuniam amplius 

quinque miliardorum euronum in hoc consilio perficiendo collocare decrevit. 

Propositum enim est, ut copia electricitatis ex energia pneumatica ortae in Suetia ad annum bis 

millesimum quintum decimum (2015) decemplex redderetur. 

Hoc inceptum etiam eo civibus Suetis prodest, quod eis magnum numerum novorum operandi locorum 

praebet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Dies festi cinematographici 

17.03.2006, klo 10.21 

In urbe Tampere dies festi cinematographici celebrati sunt. Palmam certaminis internationalis tulit 

Jean-Gabriel Periot Francogallus pellicula sua, quae inscribitur "Fortasse facinus commisit". 

Haec taeniola experimentalis, ut ab ipso moderatore describitur, in materia ex archivis hausta consistit 

et de altero bello mundano agit. 

Quo opere spectatoribus monstratur, quomodo feminae Francogalliae, quae post patriam a Germanis 

occupatam amores hostium furtivos habuissent, palam punitae sint. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hiems in Finnia continuatur 

17.03.2006, klo 10.20 

Hiems in Finnia primo dimidio mensis Martii solito frigidior fuit, ut ex statisticis Instituti meteorologici 

apparet. 

Temperatura enim duabus septimanis proxime praeteritis plus quinque gradibus Celsianis inferior 

reperta est quam compluribus annis superioribus fieri solebat. 

Imprimis regiones Uloae et Caianeburgi his diebus frigoribus durissimis vexatae sunt, cum in Lapponia 

eodem tempore saevitia caeli iam paulatim mitesceret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Finni ab Unione Europaea alienati 

10.03.2006, klo 10.48 

Ex demoscopia recens facta apparet animos Finnorum ab Unione Europaea magis quam ante alienos 

esse. 

Tantum tertia pars civium (33%) Unioni favet, totidem fere (31%) illi sunt aperte contrarii. Neque 

tantum de rebus singulis agitur, nam viginti septem centesimae (27%) ex Finnis velint, ut patria ab 

Unione separetur. 

Tuomo Pekkanen) 



Pecus volatile intus tenendum 

10.03.2006, klo 10.47 

Ministerium agriculturae et silviculturae Finnorum decrevit, ut pecus volatile usque ad finem mensis 

Mai intus teneretur, ne morbum aviarium caperet. 

Veri simile enim est virus H5N1 etiam in aves in Finniam primo vere migrantes transiturum esse, 

quamquam nullus morbi casus adhuc repertus est. 

Decretum ministerii ad trecenta municipia spectat, in quibus periculum contagionis maius est quam 

alibi propterea, quod elevatio volatilium est frequens aut aves aquatiles migrantes in illis congregantur. 

Interdictio ad omne genus volatilium pertinet, sed elevationem biologicam gallinarum maxime afficit. 

(Tuomo Pekkanen) 

Certamina cursus tarandrorum 

10.03.2006, klo 10.46 

Certamina cursus tarandrorum in variis Lapponiae partibus magna populi frequentia primo vere 

celebrantur. 

Maximum huius anni eventum faciunt cursus, qui septimana vergente (12-13.3.) apud oppidum 

Kuusamo fiunt. 

Intersunt illis certaminibus circiter centum nonaginta participes, inter quos omnes optimi tarandri et 

Finniae et Norvegiae. 

E carceribus curriculi, quod in longitudinem unius chiliometri patet, seni tarandri simul emittuntur. 

Singuli singulos aurigas scridis labentes trahunt, et qui primus in metam venit, in certamine manet, 

ceteri excluduntur. 

Ita ludi continuantur, donee velocissimi in cursu finali de palma certant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Unionem Sovieticam papae caedem temptavisse 

10.03.2006, klo 10.45 

Commissio investigatoria parlamenti Italici credit moderatores Unionis Sovieticae caedem summi 
pontificis Ioannis Pauli II anno millesimo nongentesimo octogesimo primo molitos esse, quia papa, qui 
illo tempore motum Solidaritatis Poloniae patriae suae fortiter confirmaret, periculum imperio 
Sovietico imminens ab illis haberetur. 

Mehmet Ali Agca, natione Turcus, contra papam in platea Petriana mense Maio sclopetavit, sed causa, 
qua impulsus id fecit, adhuc latet. lam diu praesumitur eum consuetudines cum servitio secreto 
Bulgariae habuisse, illud autem ex Unione Sovietica mandatum pontificis occidendi accepisse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Glacies Antarctidis opinione citius dissolvitur 

10.03.2006, klo 10.44 

Propter mutationem climatis ingens glaciarium Antarctidis notabiliter deminui videtur. 

Ex investigatione Americana campus glacialis circiter centena quinquagena bina chiliometra cubica 

glaciei singulis annis perdit. 

Antarctis, quae magnitudine bis tanta est quam Australia, duodeoctoginta centesimas aquae dulcis 

totius terrarum orbis continet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Halonen alterum praesidentatum iniit 

02.03.2006, klo 17.40 

Tarja Halonen, mense Ianuario praesidens rei publicae Finnorum suffragio populari iterum designata, 

Kalendis Martiis alterum praesidentatum iniit. 

Coram parlamento affirmavit se in praesidentatu suo sincere et fideliter constitutioni et legibus 

obsecuturam et omnibus viribus prosperitatem populi Finnici promoturam esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Olympia hiberna finita 

02.03.2006, klo 17.39 

Olympia hiberna anni bis millesimi sexti finita sunt. Conclusio ludorum vespere diei Dominici in stadio 

Olympico Taurinorum multis cum caerimoniis et spectaculis celebrabatur. 



Burgimagister Taurinensis vexillum Olympicum collegae suo Vancuveriensi tradidit, nam proxima sive 
XXI Olympia hiberna Vancuveriae, in urbe Canadae occidentalis, anno bis millesimo decimo fient. 

Ultimum Olympiorum certamen fuit ludus hoccei glacialis, in quo greges Finnorum et Suetorum 
conflixerunt. Finnorum grex, qui in his Olympiis omnes adversarios, ut Russos, Americanos 
Canadensesque vicerat, in finali certamine acerbissimam cladem accepit, cum a Suetis punctis tria ad 
duo superatus est. 

Quod certamen circiter duo miliones quadringenta milia Finnorum per televisionem spectabant, nam in 
ludo hocceio fuit ultima spes nomismatis aurei, quod athletae Finni in his Olympiis non obtinuerant. 

Consecuti tamen sunt sex nomismata argentea et tria aenea. Plurimas victorias reportaverunt Germani, 
Austriaci, Americani. 

(Tuomo Pekkanen) 

Leones in Africa interituri 

02.03.2006, klo 17.33 

Nisi quid remedii quam primum inventum erit, leones proximo decennio in Africa omnino 

exstirpabuntur. 

Sunday Times, acta Africae Meridianae, rettulerunt numerum leonum ex ducentis milibus in triginta 

milia proximis viginti annis deminutum esse. 

Quod factum esse imprimis in Angola, Sambia, Zimbabuia, Botsuana. Exempli gratia ex centum tribus 

catulis leoninis, natis his sex annis apud fauces Okavango fluminis Botsuanae, hodie tantum decern 

superstites restare dicuntur. 

Numerus leonum deminuitur morbis atque variis hominum actionibus et conflictationibus, quibus 

spatium vivendi animalium coartatur et circumscribitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies Kalevalensis 

02.03.2006, klo 17.30 

Pridie Kalendas Martias dies Kalevalensis in Finnia celebratus est. Illo enim die, anno millesimo 

octingentesimo tricesimo quinto, Elias Lonnrot, auctor operis Kalevalae, prologum primae editionis 

subscripsit. 

Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum, est fabula de deis et heroibus, quae originem in 

carminibus popularibus habet. 

Carmina, quae Lonnrot compluribus itineribus factis collegit, in disco compacto Kalevala Canora 

intitulato etiam Latine hodie auscultari possunt. 

Textus carminum, qui in illo disco melodiis translaticiis ab optimis huius generis expertis Latine 

canuntur, excerpti sunt ex versione operis Latina, quae anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto 

primum divulgata est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Morbus aviarius in Europa 

24.02.2006, klo 10.35 

Morbus aviarius iam in Germaniam et ad Mare Balticum pervenit, nam cygni mortui hoc virus 

portantes et his locis et in aliis Unionis Europaeae partibus inventi sunt. 

Magistratus multarum civitatum, cum metuerent, ne ilia pestilentia contagione avium migratoriarum 

latius serperet, publice edixerunt, ut pecus volatile inde a Kalendis Martiis sub tecto teneretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Meridiatio in Hispania sublata 

24.02.2006, klo 10.34 

In Hispania lex perlata est, quae eis, qui in negotiis publicis versantur, meridiatione una hora longiore 

interdicit et eos prandium intra primam horam postmeridianam sumere iubet. 

Hispanis fortasse difficile est huic renovationi assuescere, cum eis semper moris fuerit post meridiem 

ad duas aut etiam tres horas a labore intermittere et domum redire, ubi cibum meridianum caperent et 

deinde paulisper requiescerent. 



(Reijo Pitkaranta) 
Expeditio Finnorum Pompeiana 

24.02.2006, klo 10.33 

Grex investigatorum Finnorum, cui praeest professor Paavo Castren, inde ab anno bis millesimo 

secundo (2002) archaeologiae Pompeiorum examinandae operam dat, cum domum M. Lucretii media 

urbe sitam et aream ei circumiectam diligenter pervestigat. 

Operi, cui nomen 'Expeditio Pompeiana Universitatis Helsingiensis', propositum est non solum 

historiam aedificandi huius loci archaeologici enucleare, sed etiam varias constructiones ad tempora 

nostra servatas documentis probare. Hue accedit descriptio picturarum parietariarum. 

Museum culturale Tallinnae 

24.02.2006, klo 10.33 

Tallinnae, in urbe principe Estoniae, museum culturale in terris Baltiae et Scandinaviae omnium 

maximum in usum receptum est. 

Quod lautissimum aedificium ad similitudinem navis constructum designavit architectus Finnus Pekka 

Vapaavuori. 

In hospitibus ad caerimoniam inauguralem invitatis erant praesidens Estoniae Arnold Ruiitel et 

praesidens Finniae Tarja Halonen. 

(Reijo Pitkaranta) 



(Reijo Pitkaranta) 

De Iraquianis male mulcatis 

16.02.2006, klo 19.56 

Animi Britannorum valde commoti sunt propter taeniam magneto scopicam, quae imagines exhibet, in 

quibus aliquot iuvenes Iraquiani a militibus Britannis pessime mulcantur. 

In hoc documento cerni potest, quo modo grex militum Britannorum aliquot adulescentulos Iraquianos 

deprehensos non solum calcibus caedat sed etiam iisdem varias corporis partes fustibus et pugnis 

crudelissime percutiat. 

Tony Blair, princeps minister Britanniae, de hoc scandalo certior factus promisit se id acturum esse, ut 

in illud maleficium quam diligentissime inquireretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Condoleezza Rice dixerit 

16.02.2006, klo 19.55 

Condoleezza Rice, ministra negotiorum exterorum Civitatum Americae Unitarum, ait se sollicitam esse 

de progressu democratiae Russiae: e multis decretis ibidem factis secutum esse, ut renovationes de 

recto cursu decederent. 

Actiones ordinum civilium severitate censoria ibidem custodiri, et civitates finitimas iam timere, ne 

fieri posset, ut energia a Russis sibi suppeditata omnino prohiberentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Usus vehiculorum publicorum auctus 

16.02.2006, klo 19.54 

Incrementum pretii materiae combustibilis effecit, ut in dies plures Europaei suo proprio autocineto uti 

desinerent et ad vehicula publica adhibenda transirent. 

Praesertim consumptores Europae occidentalis, ut Francogalli, Germani et Helvetii, consuetudines suas 

ad rem autocineticam pertinentes propter pretium benzini auctum valde mutaverunt. In Finnia autem 

hie effectus minor esse videtur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novum inventum in Valle regum 

16.02.2006, klo 19.54 

Archaeologi Americani in Aegypto sepulcrum abhinc tria milia annorum constructum reppererunt, 

quod ab aetate pharaonum originem trahere existimatur. 

Inventum factum est in Valle regum oppido Luxor vicina, ubi anno millesimo nongentesimo vicesimo 

secundo (1922) sepulcrum pharaonis Tutankhamon in lucem venit. 



In cella subterranea erant quinque sarcophagi, quorum partes superiores imaginibus pictis ornabantur. 
Eodem loco positae erant complures ollae ex alabastrite factae et sigillo pharaonum obsignatae. 

Opus, c.t. Legenda Sancti Henrici 

16.02.2006, klo 19.53 

Liber, qui inscribitur 'Legenda Sancti Henrici', est optimum opus historicum anno praeterito in Finnia 

scriptum, ut iudicat Societas amicorum historiae Finnica. 

Auctor huius voluminis sumptu Societatis litterarum Finnicarum editi est docens Tuomas Heikkila, qui 

imprimis eo laudatur, quod studium textuum ecclesiasticorum internationale cum investigatione mediae 

aetatis Finniae feliciter coniunxerit. 

De Olympiis hibernis Taurinorum 

16.02.2006, klo 19.52 

lam una septimana est, cum Augustae Taurinorum, in urbe Italiae septentrionalis, Olympia hiberna 

celebrantur. 

Par est autem, ut ad hoc argumentum in emissione proxima redeamus, cum plurima certamina ad finem 

adducta erunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Naufragium in Mari Rubro 

10.02.2006, klo 13.54 

Navis traiectoria Aegyptiaca, quae ex Arabia Saudiana in Aegyptum vehebatur, die Veneris (3.2.) multo 

mane in mare Rubrum mersa est. Erant in nave mille quadringenti homines, ex quibus circiter 

quadringenti sexaginta superstites evaserunt. 

Maior pars ex vectoribus erant rustici Aegyptii, qui in Arabia Saudiana laboraverant. Opiniones de 

causa naufragii variant. 

Quidam nautarum, ex calamitate servatus, narravit incendium in nave iam tribus horis ante naufragium 

ortum esse et aquam, qua ignis exstingueretur, in sentinam ita defluxisse, ut navis magis magisque 

declinaret et postremo mergeretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Tumultus ex imaginibus orti 

10.02.2006, klo 13.53 

Acta diurna Danica, quibus nomen est Jyllands-Posten, pridie Kalendas Octobres (30.9.) duodecim 
imagines gryllographicas Mahometi divulgavit, quae musulmanorum contra Danos iram incitaverunt. 
Eaedem imagines hoc anno etiam in Norvegia, Francia, Germania, Italia, Nederlandia, Hispania 
Iordaniaque in actis diurnis divulgatae sunt. 

Primum Arabia Saudiana, deinde aliae quoque nationes musulmanae merces Danorum commercio 
intercluserunt. Die Sabbati (4.2.) reclamatores musulmani sedes legatorum Daniae, Norvegiae 
Suetiaeque in urbe Damasco accenderunt. Postridie eius diei Beryti, in capite Libani, consulis Danici 
sedes incensa est. 

Dum tumultus apud nationes musulmanas dilatantur et violentiores fiunt, Nationes Unitae et Unio 
Europaea una cum Ordine Terrarum Islamicarum (OIC) sententiam divulgaverunt, qua sollicitudinem 
suam profiterentur: Quae proximis diebus accidissent, clarissime monstrare novo dialogo inter 
religiones et moderatores variarum terrarum opus esse. 

Se libertatem scribendi et loquendi fovere, sed maximi esse etiam, quod instrumenta communicatoria 
responsalitatem et erga religiones verecundiam haberent; musulmanorum propter imagines 
gryllographicas offensionem facilem esse intellectu, sed violentiam inde ortam limites reclamationis 
pacificae superasse; vastationes bonorum et neces hominum opinionem de islamismo tranquillo penitus 
depravare. 
(Tuomo Pekkanen) 

Hamas Israelem non agnoscit 

10.02.2006, klo 13.52 

Ordo Hamas, qui in comitiis parlamentariis Palaestinensium victoriam reportavit, Israelem non 



agnoscit neque Israel cum illo ordine consulere vult. 

Ehud Olmert, interim minister Israelis primarius, monuit Hamas esse ordinem terroristicum, qui nulla 

privilegia haberet; Israelem autem cum regimine Palaestinensium hodierno, cui praeest Mahmud 

Abbas, cooperationem continuaturum esse, donee Hamas novum regimen constitueret. 

(Tuomo Pekkanen) 

De programmate Iraniae nucleari 

10.02.2006, klo 13.52 

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) decrevit, ut lis de programmate Iraniae nucleari in 

Consilio Securitatis Nationum Unitarum tractaretur. 

Nationes enim occidentales timent, ne Irania arma nuclearia sibi velit parare. George W. Bush, 

praesidens Americanorum, affirmavit mundum non esse passurum, ut Iraniani nuclearia arma haberent. 

De comitiis praesidentialibus 

03.02.2006, klo 10.47 

Die Dominico (29.1.) in Finnia alterum suffragium praesidenti in proximum sexennium creando 

institutum est. 

Huic certamini nonnisi duo candidati interfuerunt, scilicet Tarja Halonen et Sauli Niinisto, qui victores 

primae electionis duabus septimanis ante habitae evaserant. 

Superior discessit Tarja Halonen, praesidens hodierna eademque candidata partium sinistrarum, quippe 

quae paene quinquaginta duas centesimas (51,8%) sententiarum sibi conciliaret. 

Antagonista eius, pristinus minister Sauli Niinisto, quem praesertim fautores factionum dextrarum 

praesidentem fore sperabant, votorum amplius duodequinquaginta centesimas (48,2%) collegit. 

Nequa multum afuit, quin Halonen victoriam suam amitteret: nam praevaluit quidem votis in 

antecessum datis, sed sententiis ipso die comitiali latis adversario suo inferior erat. 

Quid Halonen et Niinisto dixerint 

03.02.2006, klo 10.46 

Tarja Halonen, cum cognovisset se praesidentem Finniae iterum electam esse, civibus promisit se inter 

alterum muneris sui spatium fortius et audacius quam ante de valoribus humanis locuturam esse. 

Sauli Niinisto autem, dum praesidenti Halonen gratulatur, ait democratiam Finnicam alteram illorum 

comitiorum victricem esse. 

Idem censuit fieri non posse, quin quaestiones ad politicam exteriorem et securitatem nationalem 

pertinentes etiam post electiones praesidentiales in magnis publici colloquii argumentis remanerent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Hamas et Unio Europaea 

03.02.2006, klo 10.45 

Ministri negotiorum exterorum Unionis Europaeae ordinem Hamas hortati sunt, ut vi desisteret et arma 

deponeret. 

lam in eo est, ut ille motus, recens victor electionum Palaestinensium, in regimen asciscatur. 

Hamas, qui acerrime id agit, ut Israel omnino aboleatur, post annum bis millesimum circiter sexaginta 

impetus suicidiales in Israelianos fecit. 

Constat Unionem Europaeam regionibus Palaestinensibus anno praeterito quingentis milionibus 

euronum opitulatam esse. 

(Reijo Pitkaranta) 

De re nucleari Iranianorum 

03.02.2006, klo 10.44 

Inter Unionem Europaeam, Civitates Americae Unitas, Sinas et Russiam convenit, ut programma 

nucleare Iraniae ad consilium securitatis Nationum Unitarum deferretur. 

Iraniani autem tale propositum illegale esse censent. Terrae occidentales metuunt, ne Iraniani iam in 

armis atomicis fabricandis occupati sint. 

(Reijo Pitkaranta) 

Superficies marium altior facta 

03.02.2006, klo 10.44 

Superficies marium orbis terrarum decenniis proxime praeteritis celerius quam ante altiores factae sunt, 



ut investigatores Australiani animadverterunt. 

In causa huius rei videtur esse status caeli mutatus, quo factum est, ut glaciaria paulatim liquescerent et 

aqua marina calidior facta amplificaretur. 

Si auctus maris pari celeritate continuabitur, metuendum est, ne civitates insulares et litora demissiora 

solito vehementioribus inundationibus et maiore erosione afficiantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Anniversarium Mozartianum 

27.01.2006, klo 10.36 

Hodie ducenti quinquaginta anni acti sunt ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart, celeberrimus 

musicographus Austriacus, Salisburgi natus est. 

Dies anniversarius in tota Austria sed praesertim in urbe eius natali et Vindobonae, ubi Mozart 

musicographus aulicus imperatoris nominatus est, concentibus et expositionibus celebratur. 

Mozart, qui inter summa ingenia musicalia numeratur, in tanta paupertate decessit, ut in fossa communi 

sepeliretur. Radiophonia Finnica musicam Mozartianam per sedecim horas continuas hodie emittit. 

Ilia emissio pars est programmatis internationalis viginti quattuor horarum, quod eodem tempore ex 

aliis viginti quinque terris emittitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Energia Europaeos sollicitat 

27.01.2006, klo 10.35 

Anno vergente, cum rixa de gaso inter Moscuam et Kioviam orta multas nationes Europaeas terruisset, 

ne de energia Russiae nimis dependerent, de novis electrificinis nuclearibus in Europa aedificandis 

cogitari coeptum est. Jose Manuel Barroso, praeses commissionis Europaeae, censuit nullam optionem 

energiae excludendam esse. 

Franci, apud quos octoginta centesimae electricitatis vi nucleari producuntur, monuerunt electrificinas 

nucleares non tantum ex energia aliena independentiam augere sed etiam instrumenta esse, quibus 

contra mutationem climaticam pugnaretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Russi Britannos speculationis accusant 

27.01.2006, klo 10.34 

Servitium Securitatis Russiae (FSB) diplomaticos Britannos speculationis accusat. 

Accusationem programma televisionis statalis palam fecit, in quo relatum est Britannos informationem 

clandestinam ab adiutore Russo per emistrum electronicum in saxo absconditum accepisse. 

Praeterea dictum est unum ex illis diplomaticis relationes cum compluribus ordinibus Russiae civilibus 

habere. 

Ministerium a rebus exteris Britanniae omnes de speculatione accusationes negavit aitque Britannos 

illis accusationibus improvisis sollicitari; constare quidem ordines civiles Russorum a regimine 

Britanniae adiutos esse, cum de iuribus humanis et rebus socialibus ageretur, sed illud auxilium datum 

esse aperte, ut societas civilis sano modo in Russia excoleretur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Filii inter difficultates nati diutius vivunt 

27.01.2006, klo 10.34 

Filii temporibus difficilibus nati diutius vivunt quam illi, qui inter pacem et prosperitatem nascuntur. 

Femina enim gravida condicionibus vitae opprimentibus saepius prolem masculinam quam femininam 

abortat. 

Ex abortibus prolium masculinarum sequitur, ut filii debiliores eliminentur, fortiores sint superstites. 

Haec investigatores Americani nuperrime rettulerunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Electiones praesidentiales 

27.01.2006, klo 10.33 

In Portugallia praesidens creatus est Anibal Cavaco Silva, qui post conversionem rerum anni millesimi 

nongentesimi septuagesimi quarti est primus praesidens factionis dextrae. 

In Bolivia autem Evo Morales, primus praesidens ex populo indigena oriundus, munus suscepit. Apud 

Finnos altera suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (29.1.) fient. 

(Tuomo Pekkanen) 



De comitiis praesidentialibus 

20.01.2006, klo 12.56 

Die Dominico in Finnia comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis vesperi computatis apparuit 

praesidentem hodiernam Tarja Halonen, cui iterum eligendae partes sinistrae operam navaverant, 

sententiarum quadraginta sex centesimas (46%) accepisse. 

Ab ea secundus evasit pristinus minister Sauli Niinisto, candidatus factionis conservativae, quippe qui 

votorum viginti quattuor centesimis (24%) potiretur. 

Tertium locum obtinuit princeps minister Matti Vanhanen duodeviginti suffragiorum centesimas (18%) 

consecutus. Reliqui quinque ambitores successu parum prospero certaverunt. 

Neque studium civium ad ius suffragii adhibendum laudaveris, nam eorum nonnisi septuaginta quattuor 

centesimae (74%) ad urnas adierunt. Quia autem nemo ex octo candidatis maiorem sententiarum 

partem sibi acquisivit, necesse est duabus septimanis interiectis sive die undetricesimo mensis Ianuarii 

(29.1) alterum suffragium ineatur. 

Turn decernetur, uter ex duobus primae creationis victoribus praesidens rei publicae proximo sexennio 

futurus sit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Merkel et Bush convenerunt 

20.01.2006, klo 12.55 

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, iter statale in Civitates Americae Unitas 

suscepit, ut relationes politicas cum Americanis intercedentes meliores redderet. 

Eo cum venisset, in Aedibus Albis cum praesidente George Bush arbitris remotis per unam fere horam 
de variis rebus colloquebatur. 

Sermone finito ambo moderatores diurnariis confirmabant se et capaces et paratos ad cooperandum 
esse. Quae quamvis ita essent, tamen dissentire videbantur, quid de ergastulo Guantanamo faciendum 
esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Snellman ante CC annos natus 

20.01.2006, klo 12.53 

Hoc anno ducenti anni acti sunt, cum Ioannes Guillelmus Snellman, qui philosophus Finniae nationalis 

appellari solet, natus est. 

Haud mirum est memoriam eius bisaecularem apud nos multis sollemnitatibus per to turn annum 
celebrari, si respicias, quantam vim ille vir ad historiam Finnorum habuerit. 

Die Martis in Bibliotheca Finniae nationali expositio inaugurata est, quae inscribitur ?Ioannes 
Guillelmus Snellman ? cogitator Europaeus?. Proximo autumno haec eadem monstratio Berolinum 
transferetur in Instituto Germanico Finlandiae aperienda. 
(Reijo Pitkaranta) 

Novum lexicon Latinum editum 

20.01.2006, klo 12.53 

Die Iovis in urbe Helsinki novum dictionarium Latinum, cui nomen "Lexicon hodiernae Latinitatis 

Finno-Latino-Finnicum', palam factum est. 

Hunc librum sumptu Societatis Litterarum Finnicarum editum composuerunt Tuomo Pekkanen et Reijo 
Pitkaranta. 

Prima glossarii parte continentur amplius decern milia vocum in sermone moderno Finnico obviarum 
cum interpretamentis earum Latinis. 

In secunda autem voluminis parte haec eadem vocabula ordine verso exhibentur. Hue accedit index 
nominum geographicorum maximi momenti. 



(Reijo Pitkaranta) 

Fodinae in Sinis periculosae 

13.01.2006, klo 11.55 

Regimini Sinarum est propositum claudere quinque milia ducentas nonaginta fodinas carbonis. 

lam antea moderatores Sinenses praeceptis monitisque contenderunt, ut securitas fodinarum melior 
redderetur, sed haud multum effecerunt. 

Fodinae Sinensium periculosissimae in toto orbe terrarum sedes operis adhuc sunt. Incendiis, 
explosionibus aliisque calamitatibus in fodinis factis plus quina milia operariorum singulis annis 
moriuntur. 

Magistratus dicunt maiorem partem calamitatum in fodinis parvorum vicorum fieri. Nunc autem 
consilium captum est, ut condiciones securitatis plus duodecim milium fodinarum carbonis accuratius 
examinarentur et inspicerentur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Morbus aviarius in Turcia vagatur 

13.01.2006, klo 11.54 

Grippa aviaria, quam efficit virus, cui no men H5N1 (ha, quinque, en, unum), in Turcia vagatur. 

Numerus hominum affectorum in dies crescit et casus morbi iam in quindecim ex una et octoginta 
provinciis Turciae occurrerunt. 

Primae contagiones hominum anno ineunte in partibus Turciae orientalibus confirmatae sunt. Ibi enim 
gallinae contagionem ab avibus ex oriente commeantibus ceperant. 

In homines morbus ex contactu gallinarum transiit, sed nullus casus est repertus, in quo contagio inter 
homines facta esset. Unio Europaea importationem plumarum, quae non sunt tractatae, ex terris Turciae 
orientali vicinis vetuit. Interdictio importationis spectat ad Armeniam, Azerbaidzaniam, Georgiam, 
Iraniam, Iraquiam Syriamque. 

Turci ad morbum coercendum de lege ferenda deliberant, qua educatio altilium foris vetetur. Id enim 
causa principalis habetur, quae efficit, ut anseres gallinaeque morbo aviario per aves migratorias 
contaminentur. 
(Tuomo Pekkanen) 

In India partitio sexuum depravatur 

13.01.2006, klo 11.53 

In India his viginti annis circiter decern milia fetuum abortati sunt, ne filiae nascerentur. 

Ex investigatione recens facta quingena fere milia abortuum propter selectionem sexus quotannis fiunt. 

Abortus selectivi sunt causa, cur pro singulis milibus puerorum septingenae sexagenae puellae in India 

nascantur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Sharon in extremis 

13.01.2006, klo 11.53 

Ariel Sharon, minister primarius Israelis, ante decern dies propter haemorragiam cerebri in 

valetudinarium Hierosolymorum portatus est, in quo tres operationes passus adhuc est in comate. 

Rarissimi sunt, qui credant ilium ad ministerium reverti posse. Itaque moderatores politici Israelis 
tempus post-Sharonianum praeparare coeperunt. 
(Tuomo Pekkanen) 



Annus calidus 2005 

13.01.2006, klo 11.52 

Annus praeteritus 2005 fuit in Finnia unus ex omnium calidissimis. 

Praesertim Finnia septentrionalis tempestatem insolitam habuit, nam ibi temperatura media mensibus 

Ianuario et Novembri fuit sex gradibus calidior quam assolet. 

In orbe terrarum calor caeli octo decimis gradus Celsiani (0,8) his centum annis auctus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Oratio praesidentis Halonen 

05.01.2006, klo 17.12 

Oratione Kalendis Ianuariis habita Tarja Halonen, praesidens Finnorum, monuit prosperitatem inter 
cives aequaliter divisam et dispertitam non esse; differentias redituum crescere coepisse et novum 
genus paupertatis cum exclusione sociali ortum esse; quaestus inopiam adhuc esse nimiam, etsi novae 
operis sedes creatae essent. 

Structuram societatis civilis praesidens censebat rectam esse; curandum tamen esse, ut institutio 
publica, securitas socialis, cura valetudinis et circumiacentium efficaciter fungerentur; id non sufficere, 
ut Finni ad mutationes orbis terrarum se adaptarent, sed necesse esse, ut mutationibus dirigendis 
interessent. 

Oratio, quam praesidens Halonen habuit, fuit ultima praesidentatus eius, nam comitia praesidentialia 
medio mense Ianuario fient. 

De illis quidem Halonen, quae ad alterum praesidentatum est candidata, omnino tacuit, sed hortata est, 
ut Finni iure suffragii uterentur, quod centum annos habuissent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Praesidium Unionis Europaeae 

05.01.2006, klo 17.11 

Anno vergente praesidium Unionis Europaeae ex Britannia in Austriam ad sex menses translatum est. 

Res inter praesidium Austriae principales sunt lex fundamentalis, oeconomia, amplificatio Unionis. 
Colloquia de Turcia in Unionem asciscenda continuabuntur et de Bulgaria et Romania in societatem 
comprobandis constituetur. 

Mense Iulio, cum praesidium in Finniam translatum erit, Finni operam dabunt, ut securitas, 
incrementum oeconomicum, facultates laborandi, iustitia socialis prosperitasque tam hominum quam 
naturae circumiacentis promoveantur. 

Sicut Finnis anno undebismillesimo praesidentibus, ita etiam inter alterum praesidium Finnicum 
Conspectus rerum Europaearum Latinus ex Finnia septimanatim interretialiter transmittetur. 
(Tuomo Pekkanen) 

De pretio gasi discordia 

05.01.2006, klo 17.10 

Cum Gazprom, societas Russiae gasaria, pretium gasi Ucrainae vendendi quincuplicavisset, ut idem 

esset atque in mercatu mundiali, Ucraina recusavit, quominus tantum solveret. 

Turn Gazprom gasi in Ucrainam translationem interrumpere decrevit. Qua re nationes Europae 

occidentalis sollicitabantur, nam etiam illis gasum ex Russia per Ucrainam ducitur. 

Iamque pressio gasi in ductibus occidentis diminuebatur, cum Gazprom Ucrainenses accusavit, quod 

gasum alio destinatum furto abstulissent. 

Tandem concordia in quinquennium restituta est: Ex Russia gasum Ucrainae ducenis tricenis dollaris, 

ex Kazakstania et Turkmenistania praeterea nonagenis quinis dollaris pro millenis metris cubicis 

suppeditabitur. 

(Tuomo Pekkanen) 



Memoria tsunami anniversaria 

30.12.2005, klo 09.22 

Die Lunae, id est die festo Stephani protomartyris (26.12.), unus annus praeterierat ex ilia ingenti clade 
naMemoria hominum ea calamitate mortuorum, quorum numerus circiter ducentorum triginta milium 
esse existimatur, in diversis orbis terrarum partibus recolebatur candelis accensis, silentiis tristibus actis 
et precationibus effusis. Regimen Thailandiae magnam peregrinorum multitudinem in suam terram 
invitaverat ad caerimonias memoriales celebrandas. Hospites, qui ex Finnia venerant, officio divino in 
urbe Phuket habito interfuerunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Novae leges tabacariae 

05.01.2006, klo 17.09 

Apud Hispanos, qui acerrimi fumificatores sunt, lex lata est, quae fumificationem in sedibus operis et 

in cauponis vetat. 

In Cechia fumificatio hoc anno in omnibus locis publicis vetita est. 

Statim post mediam noctem Kalendarum Ianuariarum vir quidam Pragae deprehensus est, cum in 

statione autoraedarum fumificavisset. 

(Tuomo Pekkanen) 

De copiis Americanis in Iraquia 

30.12.2005, klo 09.22 

Americani copias suas in Iraquiam missas septem milibus militum anno proximo deminuturi sunt. De 

ea re narravit Donald Rumsfeld, minister defensionis, dum Iraquiam visitat. 

"Praesidens Bush", inquit. "mihi auctoritatem dedit hoc consilium aperiendi, quo populo Iraquiano 

fidem tribuimus, quippe qui iam tanto successu suam rem publicam sibi administrandam susceperit." 

Rumsfeld negavit Americanos in animo habere stationem militarem permanentem in Iraquia 

constituere. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid Benedictus XVI dixerit 

30.12.2005, klo 09.21 

Pontifex Romanus Benedictus XVI, cum suam primam salutationem nataliciam et benedictionem urbi 

et orbi daret, genus humanum praemonuit, ne moderno progressu technico et intellectuali ita 

occaecaretur, ut officia humanitatis oblivisceretur. 

Vires colligeret et consociaret ad paupertatem, terrorismum et pollutionem naturae avertendam. In ea 

orationis parte, in qua de variis discriminibus orbis terrarum loquebatur, regionis Darfuriae mentionem 

fecit, ubi condicio humanitaria pessima esset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Morales praesidens Boliviae 

30.12.2005, klo 09.20 

Novus praesidens Boliviae electus est Evo Morales, vir ex stirpe Indianorum oriundus, cum 

suffragiorum quinquaginta quattuor centesimas acciperet. 

Quam manifesta victoria eius fuerit, vel inde apparet, quod praesidens hodiernus Jorge Quiroga, qui 

secundus ab eo erat, tantum undetriginta votorum centesimas sibi conciliavit. Morales, fautor partium 

sinistrarum, ius iurandum praesidentiale mense Ianuario dabit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Militantes medicamentis utuntur 

30.12.2005, klo 09.20 

Iuvenes, qui in exercitu Finniae munus militiae faciunt, plura medicamenta consumere solent quam 

aequales eorum, ut ex dissertatione in Universitate Helsinkiensi conscripta patet. 

Ex viris militantibus tres fere partes nuntiaverunt se duabus superioribus septimanis aliquod remedium 

sumpsisse. Tertia autem pars eorum aperuit se inter tres septimanas etiam trinis diversis pharmacis 

usam esse. Tantum materiae medicae usum admodum copiosum aestimaveris, si respicias de iuvenibus 

agi, quorum valetudo inspectione medicinali non ita pridem peracta bona reperta sit. 

(Reijo Pitkaranta) 



Quid praesidens Bush dixerit 

23.12.2005, klo 00.30 

Praesidens George Bush hac septimana ineunte nationi suae orationem televisificam habuit, qua suis 

persuadebat bellum Iraquicum nequaquam amissum esse, quamquam in eo gerendo etiam aliquot 

errores facti essent. 

Cives Americanos appellavit, ut pro libertate pugnare pergerent neve propter res adversas in 

desperationem venirent. 

Idem quidem praedixit evitari non posse, quin ilia victoria Americanis multis sacrificiis staret. 

(Reijo Pitkaranta) 

Finnia et Nationes Unitae 

23.12.2005, klo 00.29 

Postridie Idus Decembres (14.12.) quinquaginta anni acti erant, cum Finnia ad societatem Nationum 

Unitarum accessit. 

Ad memoriam huius rei historicae celebrandam Ministerium a rebus exteris et Societas Finniae a 

Nationibus Unitis in urbe Helsinki caerimoniam semisaecularem instituerunt, quam inauguravit Erkki 

Tuomioja, minister negotiorum exterorum. 

Orationem autem sollemnem fecit praesidens Finniae Tarja Halonen. 

(Reijo Pitkaranta) 

Sigfridsson clavicen victor 

23.12.2005, klo 00.28 

Bonnae, in urbe Germaniae, certamen clavicinandi Beethovenianum positum est, cui amplius triginta 

iuvenes huius artis periti e diversis orbis terrarum partibus oriundi interfuerunt. 

Victor huius certationis evasit Henricus Sigfridsson, clavicen Finnus unum et triginta annos natus. 

Die autem non solum palmam principalem e decreto celeberrimorum arbitrorum tulit, sed etiam 

praemium auditorum sibi paravit et remuneratione speciali pro musica camerali exhibita affectus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

De moribus nataliciis Europaeis 

23.12.2005, klo 00.25 

Mores sollemnnia natalicia Christi celebrandi in diversis Europae terris aliquatenus inter se differunt. 

Germani calendaria antenatalicia in deliciis habent, in quibus viginti quattuor munuscula insunt. 

Britannorum magni interest, ut, priusquam pace natalicia frui incipiant, orationem reginae decern 

minutas durantem audiant. 

Quod ad Nederlandiam pertinet, multae familiae vigilia nativitatis Domini in ecclesiam proficiscuntur 

et die natali Christi ad cenam sollemnem congregantur. 

In Italia, ubi tempus natalicium inde a die octavo mensis Decembris usque ad festum trium regum 

extenditur, maximum symbolum festi nativitatis Domini est praesepe, quod variis figuris manu factis 

refercitur. 

Puer in Bethlehem natus ibidem ultimus ponitur idque paulo post mediam noctem sacram fieri solet. 

(Reijo Pitkaranta) 

Gotovina deprehensus 

16.12.2005, klo 18.25 

Generalis Ante Gotovina, natione Croata, de criminibus belli accusatus, in insulis Canariis deprehensus 

et Hagam transportatus est, ubi iudicium exspectaret. 

Suspectus est in Krajina ante decern annos minime centum quinquaginta Serbos interficiendos 

curavisse. 

Condicio, sine qua consultationes de Croatia in Unionem Europaeam asciscenda non incoharentur, fuit, 

quod Gotovina deprehenderetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Erythrea tutatores pacis expellit 

16.12.2005, klo 18.24 

Moderatores Erythraei decreverunt, ut tutatores pacis occidentales, limitem inter Aethiopiam et 

Erythraeam custodientes, expellerentur. Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, hoc 

decretum damnavit et Consilium Securitatis flagitavit, ut aboleretur. 

Sunt inter custodes limitis Americani, Canadenses Europaeique, qui intra decern dies abire debent. 



Finni ex eis sunt septem. 

Si tutatores pacis abierint, verendum est, ne novum bellum inter Erythraeam et Aethiopiam exardescat. 
In illo bello, quod aliquot annis ante inter Aethiopiam et Erythraeam gestum est, circiter septuaginta 
milia hominum mortui esse aestimantur. 

(Tuomo Pekkanen) 



Reclamatores Sinenses interfecti 

16.12.2005, klo 17.50 

Testes oculati narrant custodes publicos in vico Dongzhou provinciae Guangdong Sinarum 

meridionalium contra turbam reclamantium sclopetavisse. 

Secundum vici incolas, qui rem telephonice ordini cui nomen Amnestia Internationalis, palam fecerunt, 

viginti homines, secundum magistratus tantum tres, in illo conflictu mortui sunt. 

Causa reclamationis erat, quod magistratus agricolas proprietate terrae spoliare volebant, in qua 

electrificinam pneumonicam aedificarent. 

Sinenses conflictum in vico Dongzhou factum confessi de hominibus a custodibus publicis occisis 

inquisitionem agere constituerunt. 

Custos, qui contra reclamatores sclopetare iusserat, comprehensus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cursus electronicus crebrescit 

16.12.2005, klo 17.49 

Cursus electronicus magis magisque crebrescit et in dies diutius observatur. 

Operarii et opifices apud eum in medio binas horas singulis diebus agunt atque trini ex quaternis 

aliquatenus cursui electronico addicti sunt. 

In Finnia usus eius forsitan est etiam frequentior quam aliis in terris Europaeis. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies Sanctae Luciae 

16.12.2005, klo 17.48 

Sancta Lucia fuit femina Syracusana, quae inter persecutiones imperatoris Diocletiani anno 

trecentesimo quarto mortua est. 

Dies eius festus est tertius decimus mensis Decembris, qui fuit ante Kalendarium Gregorianum 

brevissimus dies totius anni. 

In terris septentrionalibus dies Sanctae Luciae duodevicesimo saeculo celebrari coeptus est. In Finnia 

ille dies praesertim a Finno-Suetis iam septuaginta annos observatur. 

In urbe Helsinki puella, quae inter complures candidatas Sancta Lucia creatur, in ecclesia cathedrali 

coronatur atque veste Candida vestita et coronam candelis ardentibus ornatam capite gerens processione 

sequente per urbem vehitur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Dies independentiae Finniae 

09.12.2005, klo 01.06 

Die sexto mensis Decembris (6.12.) Finni duodenonagesimum anniversarium independentiae suae ritu 

sollemni et translaticio celebraverunt. 

Sollemnitates iam primo diluculo initium ceperunt vexillo nationali publice proponendo. Pompa 

militaris, cui amplius mille milites et circiter centum vehicula et currus cataphracti interfuerunt, in urbe 

Lahti instituta est. 

Meridie autem in ecclesia cathedrali Helsinkiensi officium divinum oecumenicum curabatur. Sub 

vesperum cives candelas domi suae accenderunt ad diem festum illuminandum, quo facto plerique in 

stibadio assederunt in televisione spectaturi, quos hospites praesidens Tarja Halonen in palatium 

praesidentiale diei insignis agendi causa invitasset. 

(Reijo Pitkaranta) 

Merkel Germanis acceptissima 

09.12.2005, klo 01.05 

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, brevi tempore admodum magnam 



civium suorum gratiam inisse videtur. 

Ex demoscopia enim recens facta patet undesexaginta centesimas Germanorum earn munere suo bene 
fungi putare. 

Hue accedit, quod dimidia fere pars populi aestimat novam coalitionem administratricem, quae ex 
democratis Christianis et democratis socialibus constat, opus suum magna cum laude aggressam esse. 
(Reijo Pitkaranta) 

De comitiis in Venetiola habitis 

09.12.2005, klo 01.04 

In Venetiola comitia parlamentaria habita sunt, quorum victores se professi sunt socii praesidentis 

Hugo Chavez. 

Partes enim ei faventes nuntiaverunt sibi contigisse, ut omnibus centum sexaginta septem sedibus 
parlamenti nationalis potirentur. 

Causa eius rei mirabilis videtur esse, quod factiones regimini oppositae recusaverunt, quominus 
comitiis interessent. 

Censebant suffragari operae pretium non esse, quod omnes fere curatores electionum in asseclis 
praesidentis Chavez numerarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Eventus certaminis fidicinandi 

09.12.2005, klo 01.03 

In urbe Helsinki septimana proxime praeterita certamen artis fidicinandi a Jean Sibelio appellatum 

ordine nonum institutum est. 

Palmam eius tulit Alina Pogostkin, femina Russa viginti duos annos nata, quae hodie in Germania vivit. 

Secundum locum obtinuit Jiafeng Chen, artifex Sinensis, cum praemium tertium duabus fidicinis ex 
aequo daretur; quarum una erat Hyun-Su Shin e Corea Meridionali oriunda, altera erat Wai Wen, 
violinista Sinensis. 

Omnino octo fidicines in certamen finale approbati erant, et unusquisque eorum etiam praemio 
pecuniario ornatus est. 
(Reijo Pitkaranta) 

Optima pellicula cinematographica 

09.12.2005, klo 00.52 

Pellicula Francogallica tensionis psychologicae, quae Cache inscribitur, optima huius anni fabula 

cinematographica Europaea iudicata est. 

De hac electione nuntiavit Academia artis cinematographicae Europaea sollemnitate Berolini die 
Saturni vesperi acta. 

Eodem tempore Michael Haneke, vir Austriacus, quo duce ilia taeniola victrix facta erat, statunculum 
moderatoris praestantissimi accepit. 

(Reijo Pitkaranta) 
Conventus Barcinonensis 

02.12.2005, klo 01.03 

Moderatores Unionis Europaeae et terrarum circa Mare Mediterraneum iacentium Barcinone 

conventum habuerunt, in quo de programmate quinquennali et de cooperatione ad terrorismum 

arcendum consenserunt. 

Praefuit conventui Tony Blair, minister Britanniae primarius. Praeter membra Unionis Europaeae, 



affuerunt per delegatos Israel et octo terrae musulmanorum atque regimen Palaestinensium. 

(Tuomo Pekkanen) 

De carceribus clandestinis 

02.12.2005, klo 01.02 

Sunt, qui autument Americanis in Europa esse carceres clandestinos, in quibus homines de terrorismo 

suspecti interrogentur. 

Condoleezza Rice, ministra Americana a rebus exteris, excitationem ex hac re ortam sedatura monuit 

Europaeos in communi contra terrorismum bello interesse; territores capiendos esse, antequam ictus 

facerent, ne multa milia hominum innocentium perirent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Ecclesia catholica homosexuales damnat 

01.12.2005, klo 18.04 

Civitas Vaticana documentum divulgavit, quo sacerdotes homosexuales officialiter damnantur: viros 

homosexuales sacerdotes fieri non posse; illis autem, qui inclinationem homosexualem tribus annis 

ante compescuerint, in sacerdotium procedere licere. 

Documentum, die Martis datum, iam disputationes et intra et extra ecclesiam excitavit. 

Conservativi censent sacerdotium per illud reformari, liberales autem timent, ne ecclesiastici 

homosexuales proclivitatem suam abscondant neve sacerdotes deficere incipiant. 

Greges homosexualium dicunt ecclesiam catholicam propter ipsius scandala homosexualibus pro hostia 

succedanea usam esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Cimices Novum Eboracum invaserunt 

02.12.2005, klo 01.00 

Cimices lectularii urbem New York, etiam deversoria eius lautissima invaserunt. 

Hodie tam frequentes etiam in asylis liberorum, scholis domibusque privatis occurrunt, ut iam de vera 

epidemia agatur. 

Causa invasionis cimicum esse putantur immigrationes ex nationibus egentioribus et peregrinationes 

hodie frequentiores quam ante atque prohibitiones recentes insecticidiorum efficacium. 

(Tuomo Pekkanen) 

Typhones anno proximo imminentes 

02.12.2005, klo 00.58 

Meteorologi Americani etiam in annum proximum feras tempestates praedicunt. 

Tempore typhonum, quod mense Iunio iniit et hac septimana finiit, plures quam umquam ante, scilicet 

viginti sex, tempestates tropicales fuerunt. 

Ex his tredecim in typhonas creverunt, inter quos tres summum sive quintum feritatis gradum consecuti 

sunt. 

In urbe Montreal Canadae his diebus fit conventus meteorologicus Nationum Unitarum, in quo adsunt 

decern milia delegatorum centum undenonaginta nationum. 

Propositum est deliberare, quid faciendum sit, postquam tempus tractatus Kiotensis anno bis millesimo 

duodecimo exierit. 

(Tuomo Pekkanen) 

De comitiis praesidentialibus 

25.11.2005, klo 00.44 

In Finnia anno proximo comitia praesidentialia habebuntur, quibus decernetur, quis rem publicam 

sexennio insequenti recturus aut rectura sit. 

Factiones suos candidatos iam proposuerunt. Democratae sociales praesidentem hodiernamTarja 

Halonen iterum in hoc munus creari volunt, cum factio centralis id agat, ut princeps minister Matti 

Vanhanen novus praesidens fiat. 

Ambitor autem partium conservativarum est pristinus minister Sauli Niinisto. Hue accedunt quattuor 

petitores partium minorum. 

(Reijo Pitkaranta) 



Albertus II princeps Monoeci 

25.11.2005, klo 00.43 

Die Saturni princeps Albertus II patriae suae Monoeco officialiter praefectus est. 

Caerimonia culminata est missa sollemni in ecclesia cathedrali Monoecensi habita, cui circiter nongenti 

hospites invitati interfuerunt. 

Iuxta Albertum sollemnitati aderant sorores principissae Carolina et Stephania. Benedictionem 

pontificalem novo principi dedit nuntius specialis papae Benedicti XVI. 

(Reijo Pitkaranta) 

Bush iter in Sinas suscepit 

25.11.2005, klo 00.42 

Praesidens George Bush in Sinas iter suscepit, ubi cum collega suo Hu Jintao et principe ministro Wem 

Jiabao de variis rebus magni ponderis consultabat. 

Bush, postquam moderatores utriusque civitatis in sessionem communem convenerunt, praesidentem 

Sinarum publice hortatus est, ut populo Sinarum maiores libertates politicae, sociales et religiosae 

concederentur. 

Hu autem recusavit, quominus postulationem Taivaniae sui iuris faciendae approbaret, sed promisit 

renovationem in Sinis monetalem continuatum iri. 

(Reijo Pitkaranta) 

Gasiductus ex Russia in Italiam 

25.11.2005, klo 00.41 

Praesidens Russiae Vladimir Putin, princeps minister Italiae Silvio Berlusconi et praesidens Turciae 

Recep Erdogan nuper in Turcia inter se convenerunt, ut de communibus inceptis futuris colloquerentur. 

Eodem tempore ductum gasalem ex Russia per Pontum Euxinum in Turciam euntem sollemniter 

inauguraverunt. 

Agitur de consilio energico, quod eo spectat, ut gasiductus ex Turcia aliquando usque ad Italiam 

continuetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Genum dyslexiae inventum 

25.11.2005, klo 00.39 

Grex investigatorius Finno-Sueticus in chromosomo tertio novum genum ad dyslexiam pertinens 

invenit. 

Si hoc genum nomine ROBOl aliqua ex causa aequo debilius fungitur, fieri non potest, quin dyslexia 

sequatur. 

Qui erat eventus investigationis medicae, quam rerum periti Universitatis Helsinkiensis et Instituti 

Carolini Stockholmiensis opera consociata fecerunt. 

(Reijo Pitkaranta) 

Arbor natalicia omnium maxima 

25.11.2005, klo 00.38 

In oppido Ylivieska Finniae septentrionalis arbor natalicia omnium maxima apparata est. 

Vice arboris autem fungitur malus telephonicus amplius centum metra altus, qui quadringentis 

lampadibus illuminatur. 

In cacumine splendet Stella natalicia, cuius partes senorum metrorum sunt. Colores arboris, qui textibus 

telephonicis missis commutari possunt, inter rubrum, caeruleum et violaceum variant. 

(Reijo Pitkaranta 



Tumultus Franciae rarescunt 

18.11.2005, klo 09.46 

Tumultus, qui in urbibus Franciae iam tres septimanas continuantur, rarescere coeperunt. Adhuc duo 

milia nongenta vehicula cremata sunt et centum fere aedificia damna ceperunt. 

Duo milia octingenti homines deprehensi, sescenti in carcerem coniecti sunt. Maior pars horum, ut 
rettulit Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus, custodibus publicis antea noti erant. Lex ante 



quinguaginta annos lata apud Francos in usum recepta est, ex qua moderatores regionales commeatus 
hominum nocturnos et coetus multitudinum vetare atque perquisitiones in domiciliis suspectorum 
suscipere possunt. 

Parlamentum Franciae illam legem hac septimana in tres menses prorogavit. Hodie in Francia circiter 
quinque miliones musulmanorum habitant, ex quibus tantum dimidia pars civitatem habet. Sunt, qui 
dicant musulmanorum numerum esse octo milionum, id est plus quam decimam partem totius populi. 
Pauperrimi eorum in suburbiis habitant, in quibus iam antea tumultus violenti haud raro occurrerunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Bush apud suos minus gratus 

18.11.2005, klo 09.45 

Res in Iraquia male gestae efficiunt, ut praesidens George W. Bush apud cives suos minus minusque 

gratia valeat. 

Ex interrogatione, quam periodicum Newsweek faciendam curavit, apparet tantum triginta sex 

centesimas Americanorum actiones eius sustinere. Duodeseptuaginta centesimae facta praesidentis 

indignantur atque tantum dimidia pars civium eum virum probum et sincerum habent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Femina Liberiae praeest 

18.11.2005, klo 09.37 

Ellen Johnson-Sirleaf, oeconomista in Universitate Harvardiensi erudita, in comitiis praesidentialibus 

Liberiae victoriam reportavit. 

Ilia est in Africa prima femina, quam populus sibi moderatricem creavit. Consilium Securitatis 
Nationum Unitarum praecepit, ut Charles Taylor, pristinus Liberiae moderator belli criminibus 
accusatus, comprehenderetur, si in patriam revertisset. 

(Tuomo Pekkanen) 

Testudo vetustissima 

18.11.2005, klo 09.36 

Vetustissimum ex animalibus hodie viventibus est testudo elephantopus nomine Harriet, quae hac 
septimana diem natalem centesimum septuagesimum quintum egit. 

Pondus centum quinquaginta chiliogrammatum habet et vivit in horto zoologico Australiano. 
Charles Darwin, celeberrimus naturae investigator, illam anno millesimo octingentesimo tricesimo 
quinto ex insulis Galapagos secum tulisse dicitur. 
(Tuomo Pekkanen) 

In Finnia speculatores plurimi 

18.11.2005, klo 09.35 

Acta diurna Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) nuperrime rettulerunt plures esse in Finnia hodie 

speculatores quam umquam ante. Homines ad speculationem institutos et eruditos esse circiter 

quinquaginta, ex quibus triginta Russiae servirent. 

Ita copiam speculatorum Russorum in eundem numerum revertisse, qui tempore belli frigidi fuisset. 

Circiter triginta esse homines, qui maxime res civiles specularentur, viginti, qui de rebus militaribus 

notitiam inquirerent. Plerosque ex eis esse legatos diplomaticos, alios personam gerere investigatoris, 

redactoris, negotiatoris vel studentis. Actiones eorum omnium maximam partem in regionem 

Helsinkiensem conferri. 

(Tuomo Pekkanen) 

Quid Jacques Chirac dixerit 

11.11.2005, klo 10.46 

Jacques Chirac, praesidens Francogalliae, postquam diu exspectatum est, ut aliquid de tumultibus 

Francogalliam iam per duas septimanas vexantibus publice diceret, tandem die Dominico orationem de 

illo gravi discrimine habuit. 

Affirmavit regimen Francogalliae summo studio id acturum esse, ut suburbiis ordo et securitas 

restituerentur. 



Fieri non posse, quin ei, quorum opera tantae clades conflatae essent, a magistratibus deprehenderentur 

et punirentur. 

Flagitavit autem etiam iustitiam et aequalitatem in tumultibus coercendis servandas esse. 

Quo diutius autem violentiae in Francogallia durant, eo minus cives regimini suo confidere videntur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Status necessitatis Francogalliae 

11.11.2005, klo 10.45 

Die Martis praefectis Francogalliae regionalibus auctoritas data est interdictiones egrediendi in suis 

territoriis pronuntiare ad novos conflictus impediendos. 

Illam legem extraordinariam perferendam curavit regimen civitatis in conventu necessitatis, cui 

praefuit praesidens Jacques Chirac. 

Turn primum post bellum Algerianum abhinc quinquaginta fere annos gestum in Francogallia accidit, 

ut lex, quae cives domo sua proficisci vetat, in usum reciperetur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Quid in Australia accident 

11.11.2005, klo 10.45 

Vigiles Australiae quindecim homines deprehenderunt incursionibus subitis in urbibus Sydneio et 

Melburno susceptis. 

Hac actione, cui quingenti fere custodes publici armati interfuerunt, ictus terroristicus perniciosissimus 

praeventus est, ut magistratus civitatis nuntiaverunt. 

Qui incarcerati sunt, sibi iam armamentarium eiusdem generis chemicalium fecerant, quae ad 

bombardationes Londinii mense Iulio effectas adhibita sunt. 

Operatio peracta est paucis diebus post, quam lex in Australia ita mutata est, ut ei, qui in suspicionem 

impetus terroristici praeparati incidissent, facilius in ius vocarentur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Novum programma a re viaria 

11.11.2005, klo 10.44 

Ministri Finniae securitatem viarum meliorem reddere conantur, cum opera trium ministeriorum 

consociata novum programma commeatui publico tuendo in quinquennium proxime futurum 

excogitaverunt. 

Quod consilium Susanna Huovinen, recens ministra a re viaria Finniae, in conventu ministeriali 

Unionis Europaeae palam fecit. 

In hoc incepto, cui peragendo novissima technica informatica magno usui erit, praecipue commoda et 

condiciones parvulorum et civium aetate provectorum respicientur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Ecclesia vetus in Israele reperta 

11.11.2005, klo 10.43 

Archaeologi Israeliani prope urbem Haifam ruinas ecclesiae Christianae veteris invenerunt, quam ex 

quarto saeculo originem ducere creditur. 

Archaeologa Jardena Alexandre censet illam effossionem in inventis maxime insignibus ad 

Christianitatem primaevam attinentibus in toto orbe numerari posse. 

Parietinae ecclesiae repertae sunt, cum fundamenta ad carcerem quendam amplificandum muniri 

coepta essent. 

(Reijo Pitkaranta) 

Israelem esse delendum 

04.11.2005, klo 00.07 

In conventu studentium Teherani habito Mahmoud Ahmadinejad, praesidens Iraniae, Israelem maculam 

appellavit, quae ex charta geographica delenda esset. 

Praeterea omnes moderatores islamicos, qui relationes cum Israele restituere conarentur et exsistentiam 
eius agnoscerent, vehementer vituperavit, quod orbis islamici deditionem et interitum confiterentur. 



Sententia praesidentis Ahmadinejad a membris Unionis Europaeae et a Consilio Securitatis Nationum 
Unitarum damnata est. 

Ahmadinejad autem verba sua non recantavit sed affirmavit se nomine nationis Iranianorum locutum 



Nihilo minus addidit Iraniam libro fundamentali Nationum Unitarum obligari neque vim contra 
Israelem adhibituram esse. 
(Tuomo Pekkanen) 

Tumultus in suburbiis Parisiorum 

04.11.2005, klo 00.06 

In suburbiis Parisiorum adulescentes et custodes publici continuis noctibus inter se conflixerunt. 

Tumultuosi vehicula et receptacula purgamentorum concremaverunt et lapides lagoenasque 
incendiarias contra vigiles coniecerunt. 

Tumultus in regione Clichy-sous-Bois orti sunt, postquam duo iuvenes originis Africanae, qui a 
custodibus fugientes in transformatorio se abscondiderant, ictu electrico mortui sunt. 

Ahtisaari conciliator nominatus 

04.11.2005, klo 00.05 

Martti Ahtisaari, pristinus praesidens Finniae, a Kofi Annan, secretario generali Nationum Unitarum, 

nominatus est, qui consultationibus de Kosovia praeesset. 

Propositum est statum Kosoviae ex ilia sententia definire, quam Consilium Securitatis Nationum 
Unitarum bello Kosoviensi confecto mense Iunio anni undebismillesimi comprobavit. 

Kosovia, quae hodie a Nationibus Unitis administratur, plenam independentiam flagitat, quam Serbia 
vehementer repudiat. Itaque dubium non est, quin consultationes futurae sint difficillimae. 

Ahtisaari, de conflictibus inter nationes componendis optime meritus, erit in Kosovia legatus specialis 
secretarii generalis, cui de processu colloquiorum referet. 
(Tuomo Pekkanen) 

Ecclesia B. Virginis Dresdensis inaugurata 

04.11.2005, klo 00.05 

Ecclesia Beatae Virginis Dresdensis, vulgo Frauenkirche appellata, quae impetibus aeriis foederatorum 

occidentalium sexaginta annis ante in ruinas redacta erat, die Dominico (30.10.) in usum inaugurata est. 

Ecclesia ilia baroca ante decern annos reaedificari coepta est. Complures centeni opifices sine mercede 
operi interfuerunt. 

Ex Germania et nationibus peregrinis circiter centum miliones euronum ad ecclesiam restituendam 
collecti sunt. 

Magna pars pecuniae ab Americanis et Britannis accepta est. Frauenkirche, egregium monumentum 
artis barocae, altitudinis est paene centum metrorum. 

Post opera septendecim fere annorum perfecta est anno millesimo septingentesimo quadragesimo 

tertio. 

(Tuomo Pekkanen) 

Londinium in Europa carissimum 

04.11.2005, klo 00.04 

Pretiis mercedum et servitiorum comparatis, in actis, quibus titulus est Financial Times, Londinium 

carissima urbs Europaea nominata est. 



Ibi enim pretia plus quinque centesimis maiora esse quam in medio aliis in terris Unionis Europaeae. 
Intra regionem, ubi eurones in usu sunt, carissimos esse Parisios, ceteris vilius Matritum, extra illam 
regionem vilissimam Varsaviam 

Ordo Nationum Unitarum sexagenarius 

28.10.2005, klo 09.18 

Ordo Nationum Unitarum post secundum bellum mundanum conditus est, ut pacem inter nationes 

sustineret. 

Liber fundamentalis ordinis die vicesimo quarto mensis Octobris anno millesimo nongentesimo 

quadragesimo quinto (24.10.1945) valere coepit. 

Initio ille ordo ex nationibus belli victricibus constabat, nunc sexagenarius membra centum nonaginta 

habet. 

(Tuomo Pekkanen) 

Kaczynski praesidens Poloniae designatus 

28.10.2005, klo 09.17 

Altera suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (23.10.) in Polonia facta sunt. Superior fuit 

Lech Kaczynski, candidatus factionis conservativae nomine "Lex et Iustitia", qui quinquaginta quattuor 

centesimas votorum accepit. 

Illius factio etiam in comitiis parlamentariis ante unum mensem habitis victoriam reportavit. Donald 

Tusk, competitor eius ex factione liberali, quadraginta sex centesimas ex votis obtinuit. 

Ad urnas una et quinquaginta centesimae civium accesserunt. Kaczynski, praesidens Poloniae 

designatus, censet de eurone, apud Polonos anno bis millesimo decimo in usum accipiendo, suffragium 

populi faciendum esse. 

(Tuomo Pekkanen) 

Operistitium in Islandia feminarum 

28.10.2005, klo 09.16 

Die Lunae plus viginti milia feminarum ex sedibus operis in vias urbis Reykjavik egressae sunt, ut 

contra differentias inter mercedes feminarum et virorum reclamitarent. 

Feminae enim in Islandia in medio sexaginta quattuor centesimas ex ilia mercede accipiunt, quae viris 

solvitur. 

In Finnia mercedes feminarum circiter viginti centesimis minores sunt quam virorum. Primum 

operistitium pro paritate mercedum feminae Islandienses triginta annis ante fecerunt. 

In politica quidem condiciones illarum his annis meliores factae sunt. Ex delegatis parlamentariis 

Islandiensibus tertia pars sunt feminae, cum anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto tantum 

quinque centesimae fuerint. 

(Tuomo Pekkanen) 

Bernanke moderator Argentariae Foederalis 

28.10.2005, klo 09.15 

Ben Bernanke, professor scientiae oeconomicae et proximus consiliarius oeconomicus praesidentis 

George W. Bush, novus moderator Argentariae Foederalis Americanorum (Federal Reserve) ab illo 

nominatus est. 

Oportet autem senatus nominationem confirmet. Novus moderator a Kalendis Februariis Alano 

Greenspan succedet, qui duodeviginti annos Argentariae Foederali magna cum auctoritate praeest. 

(Tuomo Pekkanen) 

Hiems in Finnia ink 

28.10.2005, klo 09.15 

His diebus primae nives in maiorem partem Finniae ceciderunt. In regionibus septentrionalibus clivi 

cum anabathris aperti sunt et semitae sunt iam in usu scridatorum. 

Peregrini, qui Finniam petere solent, ut athleticam hibernam exerceant, plures fore aestimantur quam 

anno proxime praeterito, quo centum quindecim milia numerabantur. 

Commeatus vehicularis fit apud Finnos mensibus hibernis lentior, nam a Kalendis Novembribus usque 

ad mensem Martium vel Aprilem velocitas maxima vehiculorum in viis publicis ad octogena, in viis 

autocineticis ad centena chiliometra horalia circumscripta est. 



Praeterea illo tempore autocineta propter lubricitatem viarum canthis hiemalibus ornata esse debent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Influcntia avium diffunditur 

21.10.2005, klo 10.54 

Influentia avium iam ad portas Moscuae advenisse videtur. Narratur enim magnam gallinarum, anatum 

et anserum copiam ex illo morbo virali in regione Tula ante Moscuam sita perisse. 

Apparuit illud virus letale ex eo genere esse, quod ex animalibus in homines transire posset. Etiam 
medici Macedoniae de uno casu suspicioso nuntiaverunt. Hue accedit, quod aliquot aves ferae in 
Romania inventae symptomata illi epidemiae congruentia ostenderunt. 
(Reijo Pitkaranta) 

Pons in Freto Siculo fiet 

21.10.2005, klo 10.53 

Regimen Italiae decrevit in Freto Siculo pontem pensilem faciendum esse, quo continens Italia cum 

Sicilia coniungeretur. 

Agitur de ponte in toto orbe maximo, quippe cuius longitudo plus trium chiliometrorum futura sit. 

Quae moles, si omnia prospere successerint, anno bismillesimo duodecimo (2012) in usu publico erit. 

Eo perfecto iter ex ima Italia in urbem Messanam decern minutis confici poterit, nam novus pons non 

solum viam stratam latissimam habebit, sed etiam celeri ferrivia instructus erit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Filius regius in Dania natus 

21.10.2005, klo 10.53 

Mary, principissa hereditaria Daniae, postridie Idus Octobres (16.10) filium peperit coniuge Frederico 

in puerperio praesente. 

Praeco aulicus, dum de nova re refert, et parvulum et matrem bene valere nuntiavit. Qui puer, 

primigenitus utriusque parentis, in ordine successionis regni secundus a patre suo numeratur. 

Infans regius recens natus in Dania more translaticio celebrabatur classicis canentibus, vexillis publice 

propositis, ignibus ad signum accensis. 

(Reijo Pitkaranta) 

De lupis in Finnia viventibus 

21.10.2005, klo 10.52 

Plerique Finni censent in finibus suis iam satis luporum vagari, cum numerus eorum hodie circiter 

ducentorum sit. Benignissimo animo in has bestias sunt adulescentes viginti quinque annis minores, sed 

cives seniores, praesertim qui rude donati sunt, expansioni eorum vehementer adversantur. 

Commissio Europaea nuper Finnos accusavit, quod lupos illegaliter occidissent. Sunt, qui putent 

Commissionem flagitare, ut in silvis Finniae etiam mille lupi vivere sinantur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Autumnus in Finnia calidior 

21.10.2005, klo 10.52 

Mensis October in Finnia calidior et serenior fuit quam umquam ante, ut ex Instituto meteorologico 

confirmatur. 

Quam peculiaris haec rerum condicio fuerit, vel inde patet, quod rosae in hortis denuo effloruerunt, 

item fraga in areolis, proinde ac si nova aestas adesset. 

Hue pertinet, quod aves, quin etiam hirundines, solitam migrationem autumnalem in posterius tempus 

distulerunt. Arbores quidem iam flavescere coeperunt, sed mirum quam sero folia earum deciderunt. 

(Reijo Pitkaranta) 



Terrae motus in Pakistania 
14.10.2005, klo 12.17 

Die Saturni mane regiones in confinio Pakistaniae et Indiae sitae vehementi terrae motu concussae 

sunt. 

Qua calamitate, cuius vis amplius septem graduum Richterianorum fuisse nuntiatur, triginta aut etiam 



quadraginta milia hominum vitam amiserunt. 

Testes oculati rettulerunt motu sismico factum esse, ut omnes fere scholae Pakistaniae, quae in zona 

calamitatis invenirentur, repentina ruina conciderent. 

Ordines auxiliares internationales de clade certiores facti subsidium necessitatis in Asiam mittere 

coeperunt. Inter eos est Ordo Finniae a Cruce Rubra, qui una cum Norvegis valetudinarium campestre 

in Casmiriam deportandum curavit. 

(Reijo Pitkaranta) 

Angela Merkel nova cancellaria 
14.10.2005, klo 12.17 

Germani feminam cancellariam foederalem acceperunt, cum Angela Merkel, praeses factionis 

democratarum Christianorum ad hoc munus curandum electa est. 

Qui magistratus tamen partibus eius magno stetisse videtur: apparet enim, nisi socialistis magna 

auctoritas in novo regimine concessa esset, futurum non fuisse, ut Angelae Merkel summus honor 

daretur. 

Gerhard Schroder, pristinus cancellarius, recusavit, quominus novo consilio rei publicae 

administrandae interesset. 

(Reijo Pitkaranta) 

De praemio Nobeliano pads 
14.10.2005, klo 12.16 

Praemio Nobeliano pacis afficientur hoc anno Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) et 

praeses eius Mohamed ElBaradei, vir Aegypius sexaginta tres annos natus. 

Consilium Nobelianum Norvegicum, dum de rationibus decreti sui publice argumentatur. monuit ilium 

ordinem et moderatorem eius maxime nisos esse, ut energia nuclearis quam tutissime adhiberetur neve 

usus eius ad proposita militaria peragenda propagaretur. 

(Reijo Pitkaranta) 

Insulam Ulixis repertam esse 
14.10.2005, klo 12.15 

Ithaca sive insula, ubi Homerus Ulixem natum esse narrat, tandem reperta est, ut inter eos consentire 

videtur, qui antiquitati cognoscendae operam dant. Grex investigatorius, cui praeest Robert Bittlestone, 

nuntiavit se ad hanc conclusionem venisse, postquam analysim computatoriam fecisset ex materia 

litteraria, archaeologica et geographica in unum collata. 

Ithacam eo difficiliorem inventu fuisse, quod terrae motus effecissent, ut ilia insula cum quadam alia 

insula coalesceret. 

(Reijo Pitkaranta) 

De tabaco in Sinis consumendo 
14.10.2005, klo 12.14 

Constat consumptionem tabaci in Sinis omnium maximam esse, cum fumatorum numerus ibidem 
trecenta quinquaginta milionum efficiat. 

Inde conici potest tertium quemque Sinensem fumificare. Quae cum ita essent, magistratus Sinarum, 
cum ilium abusum in civitate sua coercere vellent, tractatui internationali subscripserunt, qui eo tendit, 
ut mortes e fumificatione secutae deminuerentur. 

Continentur illo documento leges de tabaco commendando et vendendo. Hue accedit, quod omnia 
automata tabacaria ex Sinis amovebuntur. 
(Reijo Pitkaranta) 

De Turcia et Crotia in UE asciscendis 
07.10.2005, klo 12.30 

Post longas disputationes Unio Europaea die Lunae constituit, ut consultationes de Turcia in Unionem 

asciscenda incoharentur. 

Putantur autem illae consultationes fore longae et minime decern annorum, cum necesse sit, ut Turci 

democratiam, iura humana legesque revereantur, antequam in Unionem accipiantur. 

Jose Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, monuit Turciam animos civium Europaeorum 

sibi conciliare debere, nam illos imprimis de Turcis asciscendis decreturos esse; Turciam quidem 



eodem modo tractandam esse quo ceteras nationes candidatas, sed consultationes cum ilia severae et 
honestae essent. 

Etiam cum Croatia de adhaesione consultari coeptum est. Mense Martio consultationes cum Croatis 
dilatae sunt, cum illi omnes suos de criminibus belli suspectos in tribunal Haagense non tradidissent. 
Nunc autem Carla del Ponte, accusatrix principalis, affirmavit Croatiam cum tribunali plene cooperari. 
(Tuomo Pekkanen) 

UE et Russia cooperantur 
07.10.2005, klo 12.29 

Unio Europaea et Russia de cooperatione artiore et visis facilius concedendis inter se consenserunt. 

Russi promittunt se immigratores illegales, qui in Unionem Europaeam per Russiam transierint, 

recepturos esse; Unio Europaea visa legatis diplomaticis, studentibus negotiatoribusque Russis facilius 

quam ante datum iri pollicetur. 

Pacto de his rebus adhuc hoc anno subscribetur. In eodem conventu Londinii habito praesidens Russiae 

Vladimir Putin affirmavit transmissionem energiae ex Russia in Unionem Europaeam fideliter 

continuatum iri. 

Dimidium gasi terrestris et tertia fere pars petrolei, quibus Unio Europaea utitur, ex Russia aut per illam 

transmittuntur. 

{Tuomo Pekkanen) 

Praemium medicinae Nobelianum 
07.10.2005, klo 12.28 

Praemium Nobelianum medicinae duo investigatores Australiani, Barry Marshall et Robin Warren, 

accipient. 

Illi primi erant, qui anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo helicobacterium in ventre 

hominis invenerunt. 

Idem animadverterunt homines, qui bacterium haberent, semper fere ulcere aut catarrho ventris affectos 

esse. 

Bacterio reperto illi morbi magnam partem antibioticis curantur. 

{Tuomo Pekkanen) 

Obesi Americani 
07.10.2005, klo 12.28 

Periculum obesitatis Americanis imminet. Ex investigatione, in qua corporis pondus quattuor milium 

hominum per triginta annos observabatur, apparuit septuaginta centesimas feminarum et nonaginta 

centesimas virorum esse obesos. 

Periculum in eo est, quod homines pingues magiss quam ceteri morbis cardiovascularibus et diabetae 

atque quibusdam cancri generibus expositi sunt. 

{Tuomo Pekkanen) 

Sollemnia cervisiaria 

07.10.2005, klo 12.27 

Monaci, in urbe Bavariae, dies festi cervisiarii more translaticio celebrati sunt. Hoc anno plures festis 

diebus aderant quam umquam ante, sed minus cervisiae quam anno proximo potatum est. 

Sex miliones hominum prope sex miliones litrarum cervisiae sumpserunt. Sollemnia hornotina fuerunt 

ordine centesima septuagesima secunda. 

(Tuomo Pekkanen) 

Res Proximae Orientis 
30.09.2005, klo 10.56 

Circulus vitiosus violentiae in Oriente Proximo intactus fere remanere videtur. Nam regimen Israelis, 

cui praeest princeps minister Ariel Sharon, exercitui Israeliano plenam auctoritatem dedit omnes 

rationes in bello contra terroristas Palaestinenses gerendo adhibendi. 

Itaque copiae Israelianae impetu aerio in Gazam facto non solum ducem ordinis militaris islamistarum 

cum adiutore eius interfecerunt, sed etiam regionem illam multis bombis verberaverunt. 

{Reijo Pitkdranta) 



Quid Bush dixerit 
30.09.2005, klo 10.55 

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, concivibus suis suasit, ut energiae parcerent, 

usum autocinetorum privatorum deminuerent et commeatui vehiculari publico faverent. 

"Utinam Americani", inquit, "talibus itineribus abstineant, quae necessaria omnino non sunt." 

Quae consilia earn ob causam dedit, quod saevae tempestates regionibus petroleum producentibus 

magno detrimento fuerunt. 

Monuit singulos cives in ilia rerum condicione pro virili parte bono publico servire posse. Americani 

intellegerent procellis effectum esse, ut oeconomia nationalis in magnas difficultates vocaretur. 

(Reijo Pitkdranta) 

De influentia avium 
30.09.2005, klo 10.55 

Moderatores Nationum Unitarum magistratus Indonesiae hortati sunt, ut contra influentiam avium, qua 

ilia civitas iam diu vexatur, multo efficacius agerent. 

Constat quattuor homines post mensem Iulium hac epidemia mortuos et plus viginti symptomatis ei 

similibus affectos esse. 

Rerum periti praemonent fieri posse, ut influentia avium, nisi Indonesiani maiorem severitatem in ea 

avertenda adhibuerint, in pandemiam globalem crescat. 

(Reijo Pitkdranta) 

De latronibus Suetiae 
30.09.2005, klo 10.54 

Numerus ordinum et gregum criminalium in Suetia his decern annis multiplicatus est, ut referunt acta 

diurna quibus nomen Dagens Nyheter. 

Existimantur enim ibidem paene quinguaginta sodalicia nefaria esse, quae in viginti tribus diversis 

locis agunt. 

Plerique socii eorum de vi et latrociniis varii generis condemnati sunt. 

(Reijo Pitkdranta) 

Lolligo gigantea reperta 
30.09.2005, klo 10.53 

Viris doctis Iaponiensibus primis omnium contigit, ut Architeuthim sive Lolliginem giganteam, beluam 

marinam prope fabulosam, in aquis suis nationalibus photographice imprimerent. 

Monstrum illud, cuius longitudo octo metrorum erat, in profunditate maris nongenta metra alta in suo 

ambitu naturali vivens repertum est. 

(Reijo Pitkdranta) 

De venatione alcium 
30.09.2005, klo 10.53 

Die Saturni sive die vicesimo quarto mensis Septembris (24.9) venatores Finniae, quorum apud nos 

circiter centum milia esse aestimantur, ad alces sternendas profecti sunt. 

Copia horum cornigerorum in silvis nostris iam tantopere crevit, ut venatoribus hoc anno licentia 

sexaginta milia alcium occidendi daretur, qui numerus decima parte maior est quam anno proxime 

praeterito. 

Tempus alcium venandarum usque ad medium mensem Decembrem durabit. 

(Reijo Pitkdranta) 

Comitia Germanorum 
23.09.2005, klo 09.35 

Apud Germanos die Dominico comitia parlamentaria facta sunt, ex quibus factiones principales aequo 
Marte discesserunt, nam et Democratae Christiani et Democratae Sociales tertiam fere partem 
suffragiorum obtinuerunt. 

Illi in novo parlamento ducentos viginti quinque, hi ducentos viginti duos delegatos habebunt. 



Eventus quidem comitiorum usque ad diem mensis Octobris secundum incertus manebit, quo die in 

regione urbis Dresdae suffragia dabuntur. 

Ibi enim comitia procrastinata sunt, quia unus ex candidatis paulo ante electiones mortuus est. 

Factionibus principalibus inter se litigantibus consultationes de novo regimine constituendo sunt 

difficiles. Et Gerhardus Schroder, cancellarius foederalis hodiernus, et Angela Merkel, dux oppositionis 

conservativa, cancellariatum sibi flagitant. 

Jose Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, ait se sperare, ut novum regimen Germanorum 

quam primum constitueretur; Germaniam esse motrum Europaeorum, sine quo Europa non recrearetur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Corea Septentrionalis ambigua 
23.09.2005, klo 09.34 

Coreani Septentrionales polliciti sunt se nuclearibus armis et electrificinis renuntiaturos et ad tractatum 

internationalem de proliferatione nucleari vetanda accessuros esse. 

Consultationibus multilateralibus, quae ultra biennium duraverunt, intererant Coreani Meridionales, 

Americani, Iapones, Russi, Sinenses, qui contra Coreanis Septentrionalibus petroleum et energiam 

promiserunt. 

Praeterea nationes consultationum participes ad relationes diplomaticas cum Coreanis 

Septentrionalibus restituendas iam paratae erant. 

At postridie eius diei, quo concordia constituta est, Coreani Septentrionales nuntiaverunt se 

programmata nuclearia non esse deposituros, antequam ab Americanis reactoria accepissent, quibus vis 

nuclearis ad usus civiles apta pararetur. 

Tuomo Pekkanen 

Americani in lunam reversuri 
23.09.2005, klo 09.33 

Administratio aeronautica et spatialis Americanorum de novo in lunam volatu consilium cepit, qui anno 
bis millesimo duodevicesimo fiet. 

Novum navigium spatiale maius erit prioribus, quibus duodecim homines inter annos millesimum 
nongentesimum duodeseptuagesimum et septuagesimum secundum (1968-72) lunam obierunt. 
Sex astronautas capiet, ex quibus quattuor in lunam descendent. 
(Tuomo Pekkanen) 

Simon Wiesenthal obiit 
23.09.2005, klo 09.32 

Simon Wiesenthal, pertinax persecutor nazistarum nefariorum, annos natus nonaginta sex Vindobonae 

diem supremum obiit. 

Confecto secundo bello mundano Wiesenthal plus mille centum apparitores et satellites Adolphi Hitler, 

inter quos notissimus erat Adolphus Eichmann, in iudicium arcessendos et damnandos curavit. 

Quattuor annos et dimidium in campo concentrationis fuerat, unde cum coniuge vivus evasit, etsi prope 

nonaginta propinquos amisit. 

Tarja Halonen, praesidens Finniae, res a Wiesenthal gestas laudavit et monuit magni esse ad 

conscientiam generis humani, quod atrocia scelera in abscondito non manerent. 

(Tuomo Pekkanen) 

Mubarak electionum victor 
16.09.2005, klo 00.54 

Hosni Mubarak, praesidens Aegypti septuaginta septem annos natus, moderator civitatis suae in 

quintum sexennium electus est. 

Qui exitus comitiorum in Aegypto habitorum exspectatissimus erat, quamquam hoc anno primum 

accidit, ut populo facultas daretur praesidentem e pluribus candidatis creandi. 

Votis computatis Mubarak victor manifestissimus repertus est, quippe qui e suffragiis duodenonaginta 

centesimis (88%) potitus esset. 

Id tamen dolendum est, quod nonnisi quartus quisque civis iure suffragandi usus est. 

(Reijo Pitkaranta) 

Comitia in Norvegia habita 



16.09.2005, klo 00.53 

In Norvegia die Lunae comitia parlamentaria legatis in commune Norvegorum concilium creandis 

instituta sunt. 

Post certamen de principatu politico pari Marte consertum apparuit coalitionem partium mediarum et 

sinistrarum electionibus superiorem discessisse. 

Ex ea re sequitur, ut Jens Stoltenberg, praeses factionis operariorum, novus princeps minister 

Norvegiae fiat et Kjell Magne Bondevik, qui civitati quadriennio proxime praeterito praefuit, locum 

suum relinquere cogatur. 

Inter ambitum maxime id quaerebatur, utrum uberiores petrolei reditus potius ad tributa minuenda an 

ad ministeria publica melioranda adhiberentur. 

Eventus comitiorum ostendit posteriorem optionem civibus gratiorem fuisse. 

(Reijo Pitkdranta) 

Sessio Nationum Unitarum 
16.09.2005, klo 00.52 

Principes centum septuaginta fere civitatum postridie Idus Septembres (14.9.) Novum Eboracum sive 

in urbem New York concurrerunt, ut sexagesimum Nationum Unitarum annum conventu sollemni 

celebrarent. 

Ex Finnia hue venit praesidens Tarja Halonen. Qua in sessione participes documentum amplissimum 

comprobaverunt, quod rerum periti e diversis nationibus oriundi ante conventum generalem 

conscripserant. 

Agitur in hoc libello de summis rebus ad totum globum terrestrem pertinentibus, quarum in numero 

sunt progressus, iura humana et rationes ad periculum terrorismi avertendum. 

Restabant tamen aliquot themata, de quibus non convenerat, ut dearmatio nuclearis et quaestio, 

quomodo notio terrorismi definiretur. 

Neque impedimenta mercaturae internationalis amoveri potuerunt, quamquam tale consilium iam diu in 

votis populorum egentiorum est. 

Rerum in Guantanamo status 
16.09.2005, klo 00.51 

Quarta fere pars captivorum, qui in statione navali Guantanamo de terrorismo accusati tenentur, 

inediam voluntariam suscepit. 

Ilia actio, cui centum duodetriginta homines intersunt, die octavo mensis Augusti (8.8.) initium cepit, et 

res iam eo gravitatis venit, ut duodeviginti captivi in nosocomium deportati per vim nutriantur. 

Cum cibum sumere recusant, de ea iniuria sibi allata queri volunt, quod in vinculis iam per multos 

annos esse cogantur occasione causam dicendi nondum data et ne accusatione quidem ad iudices 

delata. 

(Reijo Pitkdranta) 

Calamitas Novaurelianensis 
09.09.2005, klo 09.04 

Tempestas verticosa nomine Katrina regionibus circa fauces fluminis Mississippi iacentibus 
calamitatem ambitalem attulit, quae maxima in historia Americae septentrionalis esse iudicatur. 
Perruptis vi tempestatis aggeribus, quibus urbs Nova Aurelia muniebatur, regiones infra superficiem 
maris sitae diluvio coopertae sunt. Minora erant damna in parte urbis altiore, a Francogallis condita. 
Greges latronum armati, qui per urbem grassabantur, anxietatem et metum hominum auxerunt. Iam 
plus decies centena milia hominum ex regione calamitosa in alias civitates Americae septentrionalis 
confugerunt aut evacuati sunt. 
(Tuomo Pekkanen) 

Novae tempestates imminent 
09.09.2005, klo 09.03 

Investigatores Universitatis Coloratensis censent verisimile esse, ut altera verticosa tempestas magnae 
ferocitatis in oram orientalem Americae septentrionalis mense Septembri aut Octobri incidat: cum 
tempus, quo vertices ventorum ferorum oriri soleant, nondum ad finem appropinquaverit, 
verisimilitudinem novae tempestatis verticosae quadraginta trium centesimarum esse. 
Frequentia turbinum exceptionalium ab eo originem habet, quod Oceanus solito calidior est neque venti 
mitiores et variationes temperaturae, quibus vires tempestatum leniuntur, his mensibus occurrerunt. 



Sunt, qui arbitrentur insolitas proximorum annorum tempestates, diluvia siccitatesque calefactioni 
climatis longinquae deberi, quam actiones hominum effecerint. 
(Tuomo Pekkanen) 

Pretium petrolei maximum 
09.09.2005, klo 09.02 

Cum insulae terebratoriae Sinus Mexicani tempestate Katrina damna gravissima cepissent et ita 
productio petrolei Americanorum deminuta esset, petrolei pretium ubique auctum est. 

Gasioleum et benzinum nunc pluris constant quam umquam ante, quod sumptus calefactionis et 
commeatus notabiliter auxit. Ideo homines, quorum condiciones vitae auctis pretiis artiores fiunt, in 
variis orbis terrarum partibus reclamitaverunt. In Gallia vectores autocarrorum stationes petrolearias 
obsidentes distributionem benzini et gasiolei impedire conabantur. In Nigeria sodalicia opificum longas 
reclamationum series fore minitantur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Saddam crimina commissa confitetur 
09.09.2005, klo 09.01 

Jalal Talabani, praesidens Iraquiae hodiernus, rettulit pristinum dictatorem Saddamum Hussein, de actis 
suis interrogatum, multa crimina confessum esse, quae commisisset, cum patriam moderaretur; quin 
etiam eum concessisse se suppliciorum sumendorum participem fuisse. Talabani censet Saddamum 
dignum esse, qui vicies singulis diebus laqueo suspendatur. 
(Tuomo Pekkanen) 

Societates aeriae dubiae 
09.09.2005, klo 08.58 

Parlamentum Europaeum flagitat, ut in Unione Europea index omnium illarum societatum aeriarum 

componatur, quae fidem non meruerint. 

Regulae strictiores praecipue illis societatibus postulantur, quae itinera pretiis vilioribus venditant. 

Hodie nationes Unionis Europaeae argumentis inter se differentibus utuntur, quibus negotia societatum 

dubiarum vetant. 

(Tuomo Pekkanen) 

Clades naturae Americana 
02.09.2005, klo 11.31 

Civitates Americae Septentrionalis prope oram Sinus Mexicani sitae septimana ineunte tempestate 

horribili, cui nomen Katrina inditum, gravissime afflictae sunt. 

Quot homines ilia clade interierint, nondum exacte constat, sed numerus mortuorum iam multorum 

centenorum esse existimatur. 

Regio calamitate pessime vastata ab Ludoviciana usque ad Floridam extenditur. 

Nova Aurelia, urbs maritima, quae iam ante tempestatis ortum iussu magistratuum tota fere incolis 

evacuata erat, etiam maiora detrimenta cepisset, nisi procella cursu mutato earn paululum praeterisset. 

Biduo post tamen novum periculum apparuit: aggeres enim, qui ad tutelam Novae Aureliae infra 

superficiem maris iacentis exstructi erant, vi ventorum multis locis fracti sunt, quo factum est, ut 

massae aquarum e lacu Pontchartrain in urbem influerent et quattuor huius partes obruerent. 

Ita cives, qui ibidem remanserant, fluctibus circumdati in tecta domuum et in alia loca editiora 

confugere coacti sunt. 

Multitudo autem hominum circiter viginti milium in magnam palaestram constipata est, ubi inopia 

omnium rerum necessariarum laborans auxilium exspectat. 

Reijo Pitkaranta 

Lex fundamentalis Iraquiae 
02.09.2005, klo 11.30 

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani nuntiavit novam legem fundamentalem Iraquiae iam ita praeparatam 
esse, ut ad suffragium populi, quod Idibus Octobribus (15.10.) institueretur, deferri posset. 
Textus legis promulgatae, de cuius forma per multas septimanas acerrime disceptatum erat, coram 
parlamento tandem recitatus est, quamquam legati Sunnitarum etiamtum recusaverunt, quominus 
rogationem approbarent. 



Metuunt enim, ne expertes copiarum petrolei reddantur, cum hae opes maximam partem in finibus 
Curdorum et Shiitarum inveniantur. 
Reijo Pitkdranta 

Proventus in Finnia malorum 
02.09.2005, klo 11.29 

Proventus malorum in Finnia cultorum hoc autumno tertia fere parte uberior fore exspectatur quam 

fieri solet. 

Quam rerum condicionem non mireris, si respicias hanc aestatem pluviis et serenitatibus variantem 

horticulturae admodum idoneam fuisse. 

Corbes iam pleni sunt malorum rubrorum, quae celerius quam reliqua horum pomorum genera 

maturuerunt. Species autem hiemales non ante quam mense Septembri exeunte de arboribus in vasa 

colligentur. 

Reijo Pitkdranta 

Novum culmen mundanum 
02.09.2005, klo 11.29 

Denique res quaedam athletica. Kenenisa Bekele, cursor Aethiops viginti tres annos natus, in cursu 

decern milium metrorum novum culmen mundanum fecit. 

Certaminibus enim in stadio Bruxellensi positis illud spatium viginti sex minutis, septendecim secundis 

et quinquaginta tribus centesimis (26,17,53) percurrit. 

Qua egregia re cum maximo spectatorum gaudio gesta pristinum primatum, quem ipse antea 

consecutus erat, tribus fere secundis meliorem reddidit. 

Reijo Pitkdranta 

Coloniae Gazenses vacuefactae 
26.08.2005, klo 00.45 

Regio litoralis, qui tractus Gazae appellatur, a militibus Israelianis evacuata est. 

Fuerunt ibi omnino una et viginti coloniae Iudaeorum, quae post bellum sex dierum conditae erant. Hac 

evacuatione occupatio regionis duodequadraginta annorum finita est. 

Coloniae ab Israelianis ita relictae Palaestinensibus post unum fere mensem tradentur. 

Milites Israeliani etiam duas colonias in ripa occidentali fluminis Iordanis sitas vacuefecerunt, etsi 

coloni nationalistae saepimentis tumultuariis et filis ferreis aculeatis eos aditu prohibere conabantur. 

Duas alias colonias ibidem conditas incolae sponte sua antea reliquerant. Restant in ripa occidentali 

adhuc centum viginti coloniae. 

(Tuomo Pekkanen) 

Portugallia incendiis vastatur 
26.08.2005, klo 00.44 

Portugallia ab Unione Europaea auxilium petivit, ut incendia silvarum et camporum passim vagantia 

coercerentur. 

Post mensem Ianuarium nullae fere pluviae in Portugallia ceciderunt et praeterea ventis vehementer 

flantibus labor siphonariorum difficilior redditus est. 

Hac aestate incendia iam centum quadraginta milia hectarearum ex silvis fruticetisque Portugalliae 

vastaverunt. 

Nebula densa die Mercurii orta aliquid auxilii laborantibus attulit, sed illo die adhuc circiter mille 

quingenti siphonarii et plus sescenti milites incendiis exstinguendis operam dederunt. 

Franci, Germani, Italiani, Hispani Nederlandiensesque aeroplana, helicoptera aliaque ad ignes 

coercendos necessaria Portugallis auxilio miserunt. 

(Tuomo Pekkanen) 

Alibi diluvia et tempestates 
26.08.2005, klo 00.42 

Eodem tempore, quo siccitas in Portugallia perseverat, Europa media et orientalis tempestatibus et 

diluviis laborat. 

Imbres continui labinas in terris montuosis effecerunt, lineas electricas, vias stratas ferratasque 

diruperunt, vicos secluserunt. 

Magistratus Germaniae et Austriae aestimant iacturas iam maiores esse quam in diluviis anni 



undebismillesimi. 

Maxima damna diluviis totam per aestatem durantibus facta sunt in Romania et Bulgaria, in quibus 

moles aquarum plus quinquginta homines secum abstulerunt et multa domorum milia deleverunt. 

In quibusdam partibus Austriae occidentalis, in Helvetia media et orientali et Croatia status necessitatis 

edictus est. 

(Tuomo Pekkanen) 

De Carelia recuperanda 
26.08.2005, klo 00.41 

Finito bello mundano secundo magna pars Careliae Finnicae ad Unionem 

Sovieticam annexa est. 

Unione Sovietica dissoluta de ilia regione recuperanda apud Finnos diu multumque disceptatum est, 

praesertim cum praesidens Boris Jeltsin confessus esset bellum, quod dicitur hiemale, iniuria Stalini 

contra Finniam commissum esse. 

Hodie, cum plerique ex eis circiter quadringentis milibus hominum, qui domibus relictis ex Carelia 

evacuati sunt, iam diem obierint, pauciores inveniuntur, qui illam velint recuperare. 

Ex demoscopia nuper facta patet vix tertiam partem civium adhuc desiderare, ut Carelia a Russis 

occupata Finnis restituatur. 

(Tuomo Pekkanen) 

Remissio aeris alieni 
17.06.2005, klo 00.48 

Inter ministros octo civitatum industrialium convenit, ut duodeviginti nationes in maxima paupertate 

viventes aere alieno liberarentur. 

Remissio debitorum, quae auspiciis Britannorum approbata est, speciatim ad terras in Africa 

meridionali sitas spectat. 

Quo facto nihil iam impedit, quin hi populi pecuniam suam debitam in curam valetudinis provehendam 

et in scholas condendas impendant. 

Gordon Brown, minister Britannus ait: "Iam non est tempus ignaviae sed fortitudinis neque operae 

pretium est secundaria sequi sed ad maiora contendere." 

Linguae in UE officiales 
17.06.2005, klo 00.46 

Unio Europaea in praesenti unam et viginti linguas officiales habet. 

Ad hunc numerum perventum est, cum conventui Unionis in Luxemburgo habito placuit, ut etiam 

linguae Hibernicae ille status officialis concederetur. 

Eodem tempore tres sermones in Hispania minores, inter eos lingua Vasconica, condicionem 

semiofficialem acceperunt. 

De statu fluminis Flavi 
17.06.2005, klo 00.45 

Maior pars aquae fluminis Flavi, quod longitudine secundum ab omnibus Sinarum fluviis esse constat, 

tam male inquinata est, ut neque ad natandum neque ad potandum idonea sit. 

Ita rettulit Xinhua, sedes officialis nuntiis divulgandis. 

In causa dicuntur esse laetamina, eiectamenta industrialia et ingentes sordium eluvies. 

Vaccae Delia amovebuntur 
17.06.2005, klo 00.44 

Iudicium Indicum edicto sanxit, ut vaccae a media Nova Delia amoverentur. 

Existimantur earum circiter triginta quinque milia in viis et plateis urbis principis Indiae vagari ibique 

quotannis complures calamitates viarias efficere. 

Idem decretum a summo iudicio Indiae iam abhinc duos annos factum est, sed ilia lex apud populum 

non valuisse videtur. 

Constat Hinduistas vaccis tantam sanctitatem tribuere, ut multi homines ad iura earum defendenda 

etiam vim adhibere parati sint. 

Novum culmen mundanum 

17.06.2005, klo 00.43 



Die Martis (14.6.) in cursu centum metrorum novum culmen mundanum ortum est: Asafa Powell, 
iuvenis Iamaicanus viginti duos annos natus, certamine internationali in stadio Athenarum posito hoc 
spatium novem secundis cum septuaginta septem centesimis (9.77) cucurrit. 

Pristinus primatus, quem Tim Montgomery Americanus tribus annis ante praestiterat, centesima parte 
unius secundae deterior erat. 

Nuntii Latini ferias agunt 

17.06.2005, klo 00.42 

Nuntii Latini, qui ex urbe Helsinki iam paene sedecim annos singulis septimanis eduntur, ob ferias 

aestivas ad decern septimanas intermittuntur. 

Quapropter auscultatores nostras certiores facimus proximos Nuntios Latinos non ante quam die 

vicesimo sexto mensis Augusti (26.8.) emissum iri. Restat, ut vobis omnibus gratias quam maximas 

agamus et aestatem optimam exoptemus. 

Discrimen Unionis Europaeae 

10.06.2005, klo 11.08 

Postquam Francogalli et Nederlandienses suffragio populari legem Unionis Europaeae fundamentalem 

reiecerunt, etiam in aliis terris adversarii constitutionis novas vires recuperaverunt. 

In Dania, ubi suffragium die vicesimo septimo mensis Septembris futurum est, ex demoscopiis recens 

factis apparet maiorem partem civium legi obsistere. Poloni suffragium in mensem Octobrem 

constitutum different, si in conventu moderatorum Unionis mense Iulio nullum certum consilium de 

lege captum erit. Britanni de suffragio in posterum differendo iam decreverunt. In Norvegia maior pars 

civium votum adversarium ferrent, si nunc de patria ad Unionem Europaeam adiungenda 

interrogarentur. 

Dinosauri politici 
10.06.2005, klo 11.07 

Cum praesidens Jacques Chirac et cancellarius Gerhard Schroder adhuc ratificationem constitutionis 
membris Unionis commendavissent, Liam Fox, politicus Britannus factionis conservativae, illos 
dinosauros politicos appellavit, qui una cum exercitu eurocratarum se gerere pergerent, tamquam nihil 
accidisset. Idem flagitavit, ut constitutio, quae et Britanniae et Europae mala esset, pro mortua 
haberetur 

Helvetia tractatum Schengeniensem accepit 

10.06.2005, klo 11.06 

In Helvetia cives sententiam rogati sunt, an patriam ad tractatum Schengeniensem adiungere vellent. 
Maior pars tractatum probavit, ex quo sequitur, ut incolae ceterarum nationum Schengeniensium 
liberum per Helvetiam commeatum habeant. Tractatus ille septem nationum factus est in oppido 
Schengen Luxemburgi anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto. Aliis nationibus postea 
additis, terrae Schengenienses sunt quindecim, scilicet Austria, Belgicum, Dania, Finnia, Francia, 
Germania, Hispania, Islandia, Italia, Graecia, Luxemburgum, Nederlandia, Norvegia, Portugallia, 
Suetia. Adiunctis Helvetiis numerus est sedecim. Exceptis Norvegia, Islandia Helvetiaque, omnes sunt 
terrae Unionis Europaeae. 

Saddam Hussein in iudicium 

10.06.2005, klo 11.04 

Saddam Hussein, pristinus dictator Iraquianorum, cum suis adiutoribus duodecim criminibus 
accusabitur. Delegatus regiminis Iraquiae rettulit crimina quidem plus quingenta fuisse, sed ut res 
accelerarentur, iudices tantum in gravissima ex eis inquisituros esse. Iudicium, in quo poena capitis 
Saddamo imminebit, post aliquot menses fiet. 

Daniil Simkin optimus ballator 

10.06.2005, klo 11.03 

In certamine internationali ballationis scaenicae, quod in urbe Helsinki iam quintum factum est, 
optimus omnium saltator evasit Daniil Simkin, iuvenis septendecim annorum, natione Germanus sed 
origine Russus, qui praemio decern milium euronum affectus est. Inter feminas palmam reportavit Iana 
Salenko Ucraina. 



Feriae aestivae inierunt 

10.06.2005, klo 11.02 

In Finnia feriae aestivae scholarum pridie Nonas Iunias inierunt. Novus annus scholasticus medio 

mense Augusto incohabitur. 

Magistratus quidam nuper flagitaverant, ut initium feriarum duabus septimanis ulterius differretur, sed 

propositum eorum repudiatum est. Mensis enim Iunius in terris septentrionalibus vel ideo ad ferias 

agendas videtur aptissimus, quod lux solis turn abundat et natura est amoenissima. 

Francogalli "non" dixerunt 
03.06.2005, klo 10.27 

Die Dominico populus Francogallicus suffragatum iit de quaestione, utrum lex Unionis Europaeae 

fundamentalis approbaretur necne. 

Tabellis perspectis repertum est sententias 'non' dicentium manifeste praevalere, cum amplius 

quinquaginta quinque centesimas omnium votorum efficerent. 

Qui eventus praesidenti Jacques Chirac magnam auctoritatis cladem paravit: is enim, cum illam legem 

sine dubio comprobatum iri confideret, de suffragio populi ineundo decreverat. 

Chirac de victoria adversariorum certior factus oratione televisifice habita se voluntati populi morem 

gesturum esse pollicitus est. 

"Fieri tamen non potest", inquit, "quin Francogallis iam difficilius sit sua commoda in Unione 

Europaea provehere." 

Raffarin munus deposuit 

03.06.2005, klo 10.25 

Quantam vim exitus suffragii in politicam Francogalliae domesticam habuerit, inde quoque elucet, 

quod primus minister Jean-Pierre Raffarin iam biduo post se magistratu abdicare coactus est. 

In locum eius successit Dominique de Villepin, vir quinquaginta duos annos natus et in re publica iam 

diu versatus 

Quid moderatores dixerint 

03.06.2005, klo 10.25 

Plebiscitum Francogallorum moderatores Unionis Europaeae et ministros civitatum eius sociarum ad 

sententiam de nova rerum condicione proferendam elicuit. 

Jose Manuel Barroso, praeses commissionis Unionis: "Unio Europaea", inquit, "in praesenti quidem 

magnis difficultatibus implicita est, sed hanc rem adversam aequo animo accipiamus oportet." 

Jean-Claude Juncker, minister princeps Luxemburgi, negavit fieri posse, ut novae consultationes de 

lege fundamental! instituerentur. 

Matti Vanhanen, minister primarius Finniae, cum eventum suffragii graviter ferret, tamen ait eum 

miserari nihil prodesse. 

Nomen Praetoriae mutatur 

03.06.2005, klo 10.23 

Magistratus Rei publicae Africae Australis propositum approbavit, ex quo Praetoria, caput civitatis, 

cum nova appellatione Tshwane mutaretur. 

Incolae albicolores, qui mutationi adversantur, illud consilium per quandam damnationem memoriae 

captum esse censent. 

Praetoria enim nomen accepit ex Andrea Praetorio, qui bello Burano saeculo undevicesimo mediante in 

Africa gesto praefectus exercitus erat. 



Mark Felt "Gula profunda" 

03.06.2005, klo 10.22 

lam plus triginta annos quaesitum erat, quisnam fuisset vir, "Gula profunda" appellata, qui duos 

redactores Americanos Bob Woodward et Charles Bernstein adiuvaret ad scandalum Watergate palam 

faciendum. 

Quod aenigma Kalendis Iuniis solutum est, cum Mark Felt, olim director adiunctus Officii 

Foederatorum Vestigatorii (FBI), in publicum prodiit confitens se ilium delatorem esse. Res Watergate, 

e parvis initiis exorta, ad extremum eo adducta est, ut praesidenti Richard Nixon mense Augusto anno 

millesimo nongentesimo septuagesimo quarto (1974) munus deponendum esset 

Spatium Finniae aerium violatum 
27.05.2005, klo 00.31 

Aeroplana Russiae speculatoria et oneraria, inter Russiam et Kaliningradum per Sinum Finnicum 

commeantia, hoc anno iterum iterumque in spatium Finniae aerium penetraverunt. 

Matti Vanhanen, minister Finniae primarius, censet illos volatus vix fuisse provocatorios; necesse 

tamen esse, ut Russi de spatio Finniae ita violato rationem reddant. 

Omnes casus, in quibus aeroplana Russica in partem Finnorum declinaverunt, per instrumenta 

radioelectrica et photographemata confirmati sunt. 

Urbs Kaliningrad, olim Konigsberg, post secundum bellum mundanum ad Unionem Sovieticam cum 

regionibus circumiacentibus annexa est et ilia dissoluta pars Russiae separata mansit. 

Reaedificatio Iraquiae laboriosa 

27.05.2005, klo 00.30 

Incepta Iraquiam reaedificandi retardata sunt, quia ictus terroristici contra structuram terrae inferiorem 

et operarios officialesque cotidie fere fiunt. 

Securitas identidem in discrimen vocata carissime constat, nam quindecim centesimae ex pecuniis ad 

incepta praestitis in mercedibus custodum aliisque rationibus tutelaribus consumuntur. 

Condicionibus laboris dubiis, quas ictus usque repetiti creaverunt, effectum est, ut praestitores 

pecuniarum peregrini ab Iraquia deficerent. 

Uno anno paene trecenti operarii aut custodes publici in Iraquia occisi sunt. Haec relata sunt a 

magistratu Americano, qui de securitate operum in Iraquia est responsalis. 

Feminis Saudianis licentia gubernandi? 
27.05.2005, klo 00.26 

In Arabia Saudiana feminis autoraeda vehentibus necesse est secum et virum familiarem et 

autoraedarium habere. 

Nuperrime autem lex in parlamentum Saudianum lata est, ex qua feminis licentia vehiculum 

gubernandi concederetur. 

Lator illius legis propositum suum eo argumento firmat, quod feminae iure gubernandi carentes 

autoraedarium magno pretio conducere cogantur. 

Graecia in cantionibus victrix 

27.05.2005, klo 00.22 

Annuum certamen cantionum ab Eurovisione institutum Kioviae, in capite Ucrainae, sero vespere 

Sabbati factum est. 

Transmissionem televisificam certaminis, quae tres horas et dimidium duravit, centum quinquaginta 

miliones spectatorum vidisse aestimantur. 

Victrix exstitit Elena Paparizou, cantatrix Graeca. Cantor Finnorum iam in certamine eliminatorio 

exclusus est. 

ALF Latinitas Aestiva 

27.05.2005, klo 00.18 

Seminaria aestiva ad usum linguae Latinae vivum discendum et exercendum etiam hoc anno in variis 

terris fient. 

Academia Latinitati Fovendae (ALF) suum seminarium a die vicesimo quinto usque ad diem 

duodetricesimum mensis Iulii in oppido Hispaniae Segoviensi La Grania de San Ildefonso habebit. 

(http://academialatina.org/seminaria.htm). 

In programmate illius seminarii, quod omnino Latine fiet, erunt colloquia de variis argumentis, 



exercitia scripta et oralia, interpretationes auctorum, carmina Latina et acroamata. 

Auspiciis eiusdem Academiae Melissa, fundatio Bruxellensis (http://users.skynet.be/Melissalatina ), 

Symposium Latinum in promunturio Leucadis in extrema Italia eisdem diebus instituet. 

Tumultus in Usbekistania orti 

20.05.2005, klo 09.16 

In urbe Andizan Usbekistaniae orti sunt tumultus, in quibus complures centeni homines vitam 

amiserunt, cum milites regiminis turbas reclamantium sclopetando dispergerent. 

Unio Europaea et confoederatio Nato regimen Usbekistaniae reclamatoresque monuerunt, ut stragem 

evitarent et modo pacifico rem restituerent. Islam Karimov, praesidens Usbekistaniae, greges 

extremistarum musulmanorum de tumultibus accusat, sed sunt qui censeant vim contra reclamatores 

adhibitam esse, ut Usbekistaniani, quorum sunt viginti sex miliones, intellegerent, quae futura esset 

sors eorum, qui potestati praesidentis resistere auderent. Ilia autem ratio valere non videtur. Tumultus 

enim in novas regiones, quae sunt prope fines Kirgisiae, iam extensi esse dicuntur. Testes oculati 

narrant in illud confinium circiter quinque milia hominum violentiam timentium confluxisse. Status 

rerum et Russos et Americanos sollicitat, nam utrique volunt, ut stabilitas in Usbekistania maneat. 

Norvegia centenaria 

20.05.2005, klo 09.10 

In Norvegia die septimo decimo mensis currentis (17.5.) fuit dies festus nationalis, quo independentia 
centenaria celebrabatur. Sollemnia per totum annum, maxime autem mense Iunio, fient. 
Norvegi sui iuris facti sunt, cum unio, quam cum Suetis habebant, post suffragium populi anno 
millesimo nongentesimo quinto (1905) dissolveretur. Nationalis dies festus a Norvegis illo mensis Mai 
die celebratur, quia patria eorum abhinc centum nonaginta unum annos, id est die septimo decimo 
mensis Mai anno millesimo octingentesimo quarto decimo (17.5.1814), suam constitutionem accepit et 
unione cum Suetia iuncta a Dania separata est. 

De aequalitate feminarum 

20.05.2005, klo 09.09 

Forum Mundi Oeconomicum (WEF) aequalitatem feminarum et virorum in duodesexaginta terris 

comparavit. Ex eventu investigationis patet aequalitatem esse maximam in terris septentrionalibus, 

quae primos quinque locos occupaverunt. 

Minimae enim sunt differentiae aequalitatis virorum et feminarum in Suetia, Norvegia, Islandia, Dania, 

Finnia. Respiciebantur in ilia investigatione stipendia, cursus honorum, vita politica, educatio, cura 

valetudinis aliaque servitia publica, atque quaesitum est, quales in eis essent differentiae sexuum. Pro 

materia adhibebantur tam statistica quam colloquia interrogatoria. Longissimae ab aequalitate aberant 

feminae Turcae et Aegyptiae. Terrae septentrionales a Foro Mundi Oeconomico ceteris pro exemplo 

commendabantur. 

Conventus Alcanitiensis 

20.05.2005, klo 09.08 

Alcanitii, in urbe Aragoniae, conventus internationalis nuper celebratus est, in quo moderante Iosepho 

Maria Maestre de humanismo et cultura classica superstite agebatur. 

In eadem urbe ultima mensis Iulii septimana anni proximi initium habebit XI Conventus Academiae 

Latinitati Fovendae, cuius praecipuum argumentum erit activa linguae Latinae institutio. 

Memoria belli II mundani 

13.05.2005, klo 09.30 

Septimana vergente sexagesimus dies anniversarius alterius belli mundani compositi in diversis orbis 

terrarum partibus actus est. 

Berolini cancellarius foederalis Gerhard Schroder et praesidens Germaniae Horst Kohler officio divino 

memoriali interfuerunt, et legati parlamentares finem belli recordabantur. In Austria autem pueri et 

puellae e variis nationibus oriundi centum milia candelarum accenderunt ad memoriam eorum 

colendam, qui in campo carcerali Mauthausen interierant. 

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, dum in itinere suo Europaeo in Hollandiam 

devertitur, die Dominico coemeterium militare Margraten adiit, ubi octo milia militum Americanorum 

altera bello mundano in Europa caducorum sepulti iacent. "Hae albae cruces marmoreae", inquit, "et 

stellae Davidis nobis documento sunt, quam ingenti pretio libertas nostra redempta sit." 



(Reijo Pitkaranta) 

Pompa militaris Moscuae 

13.05.2005, klo 09.28 

Die nono mensis Maii (9.5.), qui dies victoriae nuncupari solet, amplius quinquaginta principes 
civitatum Moscuam congregati sunt, ut pacem sexaginta annis ante in Europa factam celebrarent. 
Caerimoniis praefuit Vladimir Putin, praesidens Russiae. Sollemnitates inauguratae sunt pompa militari 
in Area Rubra instituta, cui septem milia militum et duo milia septingenti veterani adfuerunt. Ex Finnia 
ad diem festum agendum venerat praesidens Tarja Halonen. 

Tony Blair electionum victor 

13.05.2005, klo 09.27 

Comitiis parlamentaribus in Britannia habitis factio laboristarum, quamquam multa dena sedium 
parlamentarium amisit, tantam tamen victoriam reportavit, ut civitatem administrare pergeret. 
Quae cum ita essent, Tony Blair, vir politicus quinquaginta duos annos natus, primus minister 
Britanniae iam tertium factus est. Conservativi quidem in iisdem electionibus bene successerunt 
numerum legatorum suorum triginta tribus augendo, sed ille progressus eis non satis erat ad laboristas a 
summa potestate amovendos. Etiam tertia factio, scilicet democratae liberales, quodam modo victrix 
comitiorum exstitit, quippe quae sibi undecim novas sedes pararet. Quam ob rem Charles Kennedy, 
praeses factionis, ait iam in eo esse, ut Britannia ad systema trium factionum transiret. 

Mensis Aprilis mitis et siccus 

13.05.2005, klo 09.26 

Mensis Aprilis in Finnia hoc anno uno duobusve gradibus Celsianis mitior erat quam fieri solet, ut ex 

Instituto meteorologico nuntiatur. 

Temperatura enim media in Finnia inter occasum solis et meridiem sita amplius quattuor graduum erat, 

cum thermometrum in Lapponia septentrionali circa zerum fere remaneret. Idem mensis etiam solito 

siccior repertus est copia pluviarum nonnisi decern aut summum viginti millimetra efficiente. 

http://www.yleradiol.fi/nuntii/id684.shtml